Avctarii indici tomus quartus



Yüklə 19,02 Mb.
səhifə36/180
tarix30.07.2018
ölçüsü19,02 Mb.
#63903
1   ...   32   33   34   35   36   37   38   39   ...   180

enim & asperioribus nominibus Amphitheatrum

consecratur, quàm Capitolium omnium dæmonum

templum. Tot illic immundi spiritus, quot homines

capit. Sic Tertullianus in Libro de SpectaculisTertullia-|nus.

Cap. 12. Vide quales exquisitissimæ auspices

voluptatis. Qui & audiendus de Theatro Cap.

17. Sic locutus: Hoc igitur modo à Theatro se-

paremur, quod est privatum consistorium impudici-

tiæ: ubi nihil probatur, quàm quod alibi non pro-

batur. Ita summa gratia ejus de spurcitia plurimùm

concinnata est. Hæc ille, & alia plura lucubra-

tione in illa, ex quibus & in nostra intertexta

non pauca.

  275. Num. 9. Col. 1. Sic D. Salianus, proDe P. Sa-|liano.



P. Salianus. Similis error alibi, de quo & dictum.

Et posset quidem D. non immeritò designare



Doctorem: sicut enim fuit qui Magister histo-

riæ dictus, scilicet Petrus Comestor, ita & ci-

tatus Scriptor Doctor dici historiæ potuit, &

jure quidem potiori. Magister enim historiæ

multas apocryphas interseruit narrationes, ut

adnotavit Sixtus Senensis in Bibliotheca Lib.

4. lit. P. pag. 287. Cùm tamen Salianus noster

exactissimus fuerit investigator veritatis, nul-

lum in eo lucubrationis genere parem habens,

neque, ut mihi videtur, habiturus. Num. 13.

Jesse nomen perperàm variatum. Et Jesse qui-Error circa|nomen Iesse.

dem idem est ac Ens, existens, ut in Biblicis in-

terpretationibus. Eliciamus ergo hinc id, quod

in mundo maximè videtur Ens, consistens, du-

rabile, & inconcussum, esse nihilominus ob-<-P>@@

<-P>noxium infaustæ varietati. Ezech. 6. v. 3. SicEzech. 6.|v. 3.|Quæ in|mundo fir-|miora ob-|noxia casui.

ad eum Dominus: Fili hominis pone faciem tuam



ad montes Israel, & prophetabis ad eos; & dices:

Montes Israel audite verbum Domini Dei: Hæc

dicit Dominus Deus montibus, & collibus, rupibus,

& vallibus: Ecce ego inducam super vos gladium

&c. Quid firmius montibus, collibus, & rupi-

bus? Sed nihil firmum, quando eorum conditor

offensionum cumulo ad eximendum gladium

provocatur. D. Hieronymus doctrinalis Inter-

pres ita scribit: Possumus montes Israel, & prin-D. Hierony-|mus.



cipes accipere eos, qui potentia, sapientiaq́ue, &

scientia ac divitijs præcellebant, & hoc animadver-

tendum quòd obfirmatur quidem facies, & ponitur

contra montes: sed nequaquàm solis montibus, sed

& collibus loquitur, & rupibus, & vallibus, in qui-

bus inferior dignitas & gradus prudentiæ, scientiæ-

que cognoscitur. Hæc sanctus Doctor, juxta

quem id nobis Dominus significatum voluit,

in nullo gradu, statu, aut conditione hominum

esse firmitatem; & inferiores superiorum ex-

emplo ad humilitatis utilissimam disciplinam

excitandos, ne scilicet altè sapiant, sed timeant,

juxta Apostolum Rom. 11. v. 20. Si enim con-

tra montes gladius, quid non colles, quid non

rupes, quid non valles pertimescant? Ergo

quisquis fueris, noli altum sapere, sed time.

  276. Num. eod. col. 3. pro Mirabiliter, estError alius|ex quo elici-|tur certa|felicitas|præditorum|Octo Beati-|tudinibus.



Miserabiliter. Incongrua quidem mutatione,

ubi de Davide erat sermo, in quo octo Beati-

tudines præfulserunt. Et quidem mirabiliter

in viro, qui Evangelium antecessit, in quo

illę à cælesti Magistro prædicatæ. Sed an dici

de alio id possit? Non credo, quia videtur in-

credibile quempiam sic à Deo præventum, mi-

serabilem jacturam facere, & quod à cælesti

fuerit beatitudine relegatus. Et aliqua quidem

esse prædestinationis signa communis est Do-

ctorum sensus; nullum autem majus apparet,

quàm si quis Octo fuerit Beatitudinibus hone-

status, in quibus indicia aut signa alia conti-

nentur. Atqui objici potest ex eo felici statu

posse lapsum contingere, sic enim quorum ope-

ra videbantur laudabilia, ceciderunt ad infima:Auctor con-|temptus|mundi.

& qui comedebant panem Angelorum, vidi siliquis

delectari porcorũ, ut loquitur Theodidactus Scri-

ptor de Contemptu mundi lib. 3. Cap. 14. Fateor

possibilem lapsum, sed quod specialiter assero,

id est, & si possibilis ille, non futurum tamen

quod de persecutione æquanimiter tolerata di-

ctum n. 12. quæ una ex Beatitudinibus est, un-

de ubi concurrunt omnes validiùs proferen-

dum. Itaque si quispiam, qui octonario felici

gaudere visus, etiam est visus cecidisse. Scimus

Deum quia in aliquibus sibi speciali modo

complacuit, perseverantiæ donum & destinas-

se, & felicissimè præstitisse. Quis autem talis

ac ille, in quo Evangelica perfectio ore Christi

prædicata, suis numeris absoluta reperitur? &

hoc quidem ipse Dominus non obscurè signi-

ficavit in fine prædicationis hujusmodi dicens:



Omnis ergo qui audit verba mea hæc, & facit ea,Matth. 7.|v. 24. & 25.

aßimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum

suam supra petram, & descendit pluvia, & vene-

runt flumina, & flaverunt venti, & irruerunt in

domum illam, & non cecidit: fundata enim erat

super petram. Matth. 7. v. 24. & 25. Ubi quidem<-P>

@@0@

@@1@§. III. Circa Discursum Isagog. Doctrina utilis. 97

<-P>non ait Dominus audientem & facientem po-

tentem futurum ut irruentia superet tentamen-

ta, sed revera superaturum, & ita magnum illud

usque ad finem perseverantiæ donum, ut loquiturConcilium|Trident.

Concilium Tridentinum Seßione 6. Can. 16.

dubio procul obtenturum. Ex quo non sequi-

tur posse sine speciali revelatione plenam cer-

titudinem haberi, quod ibidem à Concilio sub

anathematis interminatione damnatur: quia

nullus potest de ipsa Beatitudinum cohærentiaAnimad-|versio ne-|cessaria.

penitus esse securus: sed morali quadam per-

suasione, qualem ij, qui de signis hujusmodi

agunt, affirmant minimè Canoni citato con-

traire, & ita etiam accipiendum, quod circa

Octavam est. n. 12. dictum, & non leviter com-

probatum.


§. III.

Adnotatio errorum, utilis acceßione

doctrinæ.



277. NUm. 21. col. 2. sic extat: Gloria inError circa|gloriam exi-|tialis.

est animæ, pro Gloriam est animæ,

scilicet adeptus. Frequenter circa gloriam er-

ramus, & errore exitiali, de quo & superiùs.

Sicut autem exitialis error, ita & eximium, ac

Deo gratissimum opus Evangelici ministri ab

eo revocantis. Pro quo sic D. Jacobus in sua

Epistola Catholica auream adjiciens conclu-

sionem: Fratres mei, si quis ex vobis erraverit àIacobi. 5.|v. 19. & 20.



veritate, & converterit quis eum: scire debet quo-

niam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæRevocantis|ab eo meri-|tum & præ-|mium.

suæ, salvabit animam ejus à morte, & operiet mul-

titud inem peccatorum. Jacob. 5. v. 19. & 20. pro

quo & sunt tres versus antecedentes, in quibus

omnibus de errore agit Apostolus, & revoca-

tione ad ipsum, in finem Epistolæ doctrinam

istam, uti summi momenti reservans, & qui-

dem ille in eum scopum totius Epistolæ horta-

menta direxerat, ut ab errore errantes revoca-

ret, & in viam cælestis patriæ reduceret. DeV. 6.

via fidei Cap, 1. v. 6. Postulet autem in Fide ni-

hil hæsitans. Ubi de fide propriè accepta, & non

tantùm de fiducia agi tenent plures apud P.

Dazam, & novissimè apud P. Zuletam. Id

quod Vers. 8. seq. videtur comprobari. Vir duplexV. 8.



animo inconstans est in omnibus vijs suis. Ubi de

hæreticis esse sermonem affirmant Divi Ire-

næus, Athanasius, Cyrillus Alexandrinus, &

alij apud Nostros. Ubi cùm de vijs agat, per

quas errant, satis ostendit velle se illos ad viam

veritatis revocare. Cap. 2. de operibus agit ne-

cessariò fidei maritandis, ut sic fideles viam

possint mandatorum currere & ad metam glo-

riæ pervenire. In sequentibus doctrina multi-

plex, præsertim de moderatione linguæ, ora-

tione, charitate, & pace ac patientia. In fine

eos, qui errabundi futuri formare satagit futu-

ros etiam in munere sibi credito similes, & ita

suo etiam modo Apostolos. Quod quia ma-

gnum & mirabile, Scire debet ait quicumque

ille fuerit, ad quantam adlectus sit dignita-

tem, & quanti id meriti sit, pro quo & ipse fue-Apostolicum|munus.

rat Apostolus constitutus. Unde P. Cornelius

ita infert: Qui ergo lucro animarum student, ob-<-P>@@P. Cornelius

<-P>eunt munus Apostolicum, suntq́ue viri Apostolici.

Sic ille, qui & videndus circa argumentum

præsens, quidquid enim desiderari magni pon-

deris potest, cum eruditionis cumulo vir zeli

ardentissimi, & eruditionis incomparabilis cu-

mulavit.


  278. Ille equidem qui aliquod exercet of-Vnde &|Apostolicum|nomen.

ficium, eo est compellandus nomine, quod il-

lud exercentibus proprium est: sic enim ex

officio medicus, advocatus, pictor, sertor, su-

tor, & alij. Ergo & Apostolicum exercentes

officium, Apostoli compellandi, & non tan-

tùm Apostolici. Licet ob reverentiam Aposto-

lici primatus, titulus ille primoribus illis erro-

rum depulsoribus, & conversionis mundi au-

ctoribus reservetur. Ubi non omittendum id,

quod ad excitandum zelum potest nimis quan-

tùm permovere: in hoc scilicet glorioso exer-

citio magnum esse æternæ salutis pignus con-Pignus|æternæ fe-|licitatis.

stitutum: id quod est à D. Jacobo profundiùs

indicatum. Salvabit animam ejus à morte. Æter-

na inquam. Sed an tantùm ejus, qui conver-

titur? Non equidem, sed convertentis, sic

enim juxta Græcum textum innuitur, quia

signum in ea prædestinationis apparet. HancIdem.

enim Dei gratiam & protectionem meretur, qui

alios à peccatis liberare & protegere satagit: quod

valdè ponderandum est, ut hoc præmio ad zelum

animarum incitentur, ait citatus Scriptor, ut

meritò ad hoc referri debeat illud Scire debet.

Rem enim Apostolus singularem indicat, quam

oportet sciant ij, qui de convertendis ab erro-

re viæ suæ miseros errones curant, suum in-

quam negotium agere, & saluti propriæ spei

anchoram firmissimam admovere, de qua &

D. Paulus Hebr. 6. v. 18. & 19. Qui confugi-Hebr. 6.|v. 18. & 19.



mus ad tenendam propositam spem: quam sicut an-

choram habemus animæ tutam ac firmam. Id quod

omnes, qui illius instar laborant, possunt sibi

meritò polliceri. Unde qui confugimus inquit;

qui mecum scilicet, & mei honesta æmulatio-

ne confugiunt ad tenendam spem, quæ zeli

Apostolici imitatione firmatur, futuræ felici-

tatis, quantùm licet pro hoc statu certitudine

roborata. Circa quod hæc pauca satis, ubi

non subtilia, sed solida studemus congere-

re, licet illa cùm suppetunt minimè respua-

mus.

  279. Num. 23. pro Publium legitur Publi-Circa IESV|nomen ex|errore utilis|discursus.



cum, ubi non hærendum. Num. 25. col. 2. pro

A te, est Citè. Et posset mutatio sine veritatis

injuria sustineri, sic enim ibi de Jesu nomine

ex B. Laurentio Iustiniano: Senties indubitan-B. Lauren-|tius Iusti-|nianus.

ter amænitatem quamdam spiritualem & sapidam,

non solùm in corde, verùm etiam, quoties nomen

hoc sanctum citè fuerit cum devotione prolatum.

Et quidem non citè apud ipsum, sed à te. Ni-

hilominùs est sanè verissimum, etiam citè pro-

latum dulcissimum illud nomen, dummodò

cum devotione fiat, amænitatem illam spiritua-

lem & sapidam importare. Potest siquidem

& cum cita prolatione devotio consistere, cùm

cordis affectio jam antè in eo radicata succur-

rit. Pro quo Divus idem Scriptor ita inquit:

Cordis igitur tui priùs Domino IESV affectum præ-Idem.

be, & rectè eidem labiorum tuorum confeßionem

exhibeas. Ejus nomen tantum non cedat ex ore, ex<-P>

@@0@

@@1@98 Recognitio I. Amphitheatri Misericordiæ.

<-P>corde dilectio, ex memoria paßio, ex mente præsen-

tia, ex cogitatione dignatio, atque ex intentione

tuitio. Sic namque introrsus dispositus. &c. Sic er-

go in prolatione etiam cita stabit illa oris

amænitas sapida, quam devotissimus Scriptor

proculdubio sentiebat, & sensuros pariter sen-

tiebat alios, quia id virtuti sancti nominis tri-

buebat: unde post allata prius verba sic prose-

quitur: Habet enim virtutem sibi adhibitam, quæ

affectum lætificat, mentem pascit, nutrit devotio-

nem, disponit ad pietatem animum invocantis illud.

Quamobrem si tentaris à diabolo, si ab omnibus

hominibus opprimeris, si conficeris ægritudine, si do-

loribus fatigaris, si supra vires blasphemiæ seu de-

sperationis agitaris spiritu, si concuteris formidine,

si dubietate pulsaris, IESV nomen edicito, & repen-

tè lumen consequeris & gratiam. Hæc & alia

Præsul ille pijssimus devotionis medullis sagi-

natus, cujus clausulæ, in qua admixtus error,

veritati standum, licet pro adjuncto discursu

error ex hac parte felix pręstiterit occasionem,

licet nullum in eo inconveniens ex parte legi-

tima veritatis.

  280. Num. 32. col. 2. Ceu pro Cui. col. seq.Virgo mater|virginum,|& dictrix|prima.

n. 33. Hæc pro Hac. col. item seq. ex n. 34. Vir-

ginum pro Virginem. Ubi stare quidem senten-

tiæ veritas posset, quòd scilicet in virginum

matrem Virginem Deus verterit: revera enim

illa virginum mater est; ad quam excellen-

tiam, dum in parentem eligitur, & sic honorat

ac evehit servam, promovetur. A virgine enim

virginalis est orta, & propagata familia, ut in

Epithalamio dictum, & à P. Salinas in Ionam

cum laude auctoris allegatum. Quam verita-

tem nonnulli sine ullo contentiosæ operæ

pretio conati sunt obscurare. Quorum senten-

tia quia non bene audijt, dum pro Carmelita-

nis Virginibus legis antiquæ certatur, primatus

gloria Virgini denegata, P. Bonæ-Spei specia-

lem est viam ingressus, qua res ista componi in-

ter partes acriter collitigantes videretur, pecu-

liari pro eo volumine pervulgato. Ait ergo

Carmelitanas virgines veteri in lege fuisse, sed

duce Virgine, & consequenter Matre, quia

ejus est materna virginitas, & virginea ma-

ternitas revelata, ut eam possent jam tunc vir-Iuxta Pa-|trum sen-|sum.

gines illius temporis imitari. Quod quidem

nulli Patrum, qui pro Virgineo primatu cla-

mant, in mentem venisse arbitror, ut eos le-

genti constabit, qui dum Virginum ducem

Virginem prædicant, ita rem explicant, ut non

à revelata antiquis, sed in rerum natura exi-

stente Virgine, Virginum sequela apertè de-

monstretur. Nec mihi modò nova compugna-

tio arridet; unusquisq; suo in sensu abundet ab

Ecclesia permisso, non possum autem non stare

dictis, & Societatis fovere sensum hoc in ne-

gotio firmissimum. Aliquos ergo ex Patribus

non gravabor suis loquentes verbis in medium

attulisse.

  281. Ex quibus sit prior D. Joannes Chry-D. Ioan.|Chrysosto-|mus.

sostomus, cujus hoc ipso, quo hæc scribo, die

homiliam recitavi, pro Festo S. Candidæ Vir-

ginis & Martyris, cujus sacrum Corpus in hoc

Limano Collegio D. Pauli asservatur, ut Tomo

3. Auctarij Thesauri Indici fusius declaravi.

Sic ergo ille loquitur circa doctrinam Christi<-P>@@

<-P>de Virginitate ad Matthæi 19. Dominus noster,Matth. 19.

quia ad virginitatem hortari grave esse videbatur

&c. ad eligendam virginitatem inducit, dum eam

virtutem esse poßibilem adstruit. Sic ille. Non

ergo apud illos in usu virginitas, si enim ita

esset, de possibilitate non poterat ulla subesse

dubitatio. Idem in Psalmum 44. circa illud

vers. 15. Adducentur regi virgines post eam, obser-Psal. 44.|v. 15.

vat à Propheta dictum Post eam, quia non sta-

tim ac Ecclesia constituta est in ipsa bonum

virginitatis extitit, sed aliquantò post tempo-

re, nempe postquàm ea oblita est populi, & domum

patris, de quo præcesserat, Obliviscere populumV. 11.

tuum, & domum patris tui. v. 11. Oblita est ergo

virginitatis opprobrium in populo stabilitum,

aut certè non receptum usum: si enim in usu

& honore virginitas, id haberet quod memo-

rari, & consequenter posset amplecti. Neque

esset cur non ubi primum constituta est Ec-

clesia bonum Virginitatis floresceret, quæ

jam ante illam culta & honorata videbatur.

  282. Gregorius Nazianzenus in CarmineD. Gregor.|Nazian.

Virginitatis, ita canit:




Sic quoque virginitas magni pars inclyta Chri-

sti,

Ante quidem umbroso in paucis splendore mica-

bat.

Et alia quæ in Epithalamio Tit. nu. 644. Ubi

quidem ad revelationem nequit esse recursus,

cùm absolutè pro illis prioribus sæculis dene-

getur. Neque dici in paucis illam splenduisse

sanctum Doctorem asserere, quod de ijs acci-

pi verosimiliter potest, pro quibus ab earum

propugnatoribus decertatur. Non enim pauci

aut paucæ sunt, in quibus continuata series per

tot sæcula perennavit. Nec videtur cur non &

plures esse potuerint, vulgata revelatione, &

Deo jam tunc pro Virginis gloria militante.

In paucis ergo, quia in uno Elia aut Eliseo,

cùm tamen pro feminis nihil tale in Scrip-

turis, aut Classicis Scriptoribus reperiatur, de

quo statim.

  283. Divus Hieronymus Epistola 22. quæD. Hierony-|mus.

est ad Eustochium de Custodia Virginitatis

Cap. 9. ita scribit: Alia fuit in veteri lege felici-

tas: Ibi dicitur beatus qui habet semen in Sion

(Isai. 31. v. 9. juxta Septuaginta) & maledicta

sterilis, quæ non pariebat. (citatur Deuter. 15. ubi

tamen non extat quidquam apud Vulgatam)

& filij tui sicut novellæ olivarum in circuitu

mensæ tuæ. (Psal. 127. v. 4.) Nunc eunuchis



dicitur: Nec lignum arbitraris aridum. (Isai. 56.

v. 3.) Virgo Elias, Eliseus Virgo, Virgines multi



filij prophetarum. Ieremiæ dicitur: & tu ne acci-

pias uxorem (16. v. 2.) Inveniebatur ergo, ut di-

ximus, in viris tantùm hoc continentiæ bonum, &

in doloribus jugiter Heva pariebat. Postquàm verò

Virgo concepit in utero, & peperit nobis puerum,

cujus principatus in humeros ejus, Deum, Fortem,

Patrem futuri sæculi; soluta maledictio est. Mors

per Hevam, vita per MARIAM. Ideòque & ditius

virginitatis donum fluxit in feminas, quia cœpit à

femina statim ut Filius Dei ingressus est super ter-

ram, novam sibi familiam instituit, ut qui ab An-

gelis adorabatur in cælo, haberet Angelos & in ter-

ris. Sic Doctor Maximus interpretationem il-

lam de revelatione prorsus excludens, cùm in<-P>

@@0@

@@1@§. III. Circa Discursum Isagog. Doctrina utilis. 99



<-P>feminis neget virginitatem, quidquid de viris

nonnullis fuerit, locum habuisse.

  284. Pro eodem stat Auctor de NativitateAuctor D.|Hieronymi|circumlatus|nomine.

S. Mariæ, qui S. Hieronymus olim creditus,

pro qua extat Epistola Tomo 9. ubi post nar-

rationem miraculosæ Conceptionis, nativita-

tis, præsentationis, educationis in templo, re-

quisitionis de nuptijs, & illius pro servanda

virginitate responsum, ita subditur: Pontifex



verò in angustia constitutus animi, cum neque con-

tra Scripturam, quæ dicit: Vovete, & reddite, vo-

tum infringendum putaret, neque morem genti in-

Yüklə 19,02 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   32   33   34   35   36   37   38   39   ...   180




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin