Avctarii indici tomus quartus



Yüklə 19,02 Mb.
səhifə38/180
tarix30.07.2018
ölçüsü19,02 Mb.
#63903
1   ...   34   35   36   37   38   39   40   41   ...   180

commendata v. 15. Erat enim formosa valde, &



incredibili pulchritudine omnium oculis gratiosa &Esther. 2.|v. 15.

amabilis videbatur. Quid pro Davide? Quæsie-

runt igitur adolescentulam speciosam in omnibus

finibus Israel, & invenerunt Abisag Sunamitidem.3. Reg. 1.|v. 3.

3. Reg. 1. v. 3. Ubi dubitari nequit fuisse tunc

Ierosolymis, & in circumvicinis civitatibus,

atque oppidis plures virgines speciosas; unde

& illud Iudith. 10. v. 18. Quis contemnat popu-Iudith. 10.|v. 18.

lum Hebræorum, qui tam decoras mulieres habent,

ut non pro his meritò pugnare contra eos debeamus?

Quare ergo aliqua ex illis non allata regi, sed

in omnibus finibus Israel futura sponsa quæri-

tatur? Ea profectò de caussa, quia exquisitissima

pulchritudo futuræ tanti regis sponsæ debeba-

tur. Quam & proptereà posteà Adonias optavit

uxorem, sed exitiali petitione, de quo 3. Reg. 2.

v. 18. Erigamus ergo hinc ad sublimiora ocu-

los, & consideremus an Deo non penitus pul-

chram, & maculosam sponsam attribuere de-

beamus. Negat hoc ille: & affirmabimus nos.

Apage. Sit ergo illa incredibili pulchritudine,

sit talis, ut procul, & de ultimis finibus pretiumProv. 31.|v. 10.



ejus. Proverb. 31. v. 10. Ubi de muliere forti,

& sponsa agitur, utpotè in ultimis terminis

exquisitæ, id est, extremæ pulchritudinis, qua-

lem divinus amor, qualem potuit divina virtus

& potentia reperire. Virtus enim Dei est, poten-

tia est, ad justitiam quidem, quia si sponsa, ad-

ministra etiam salutis mundi quærebatur. Re-

spexit humilitatem ancillæ suæ. Lucæ 1. v. 48.

Ecce amorem. Quia fecit mihi magna qui potens



est. v. 49. Ecce virtutem, ecce potentiam. Pro<-P>

@@0@

@@1@102 Recognitio I. Amphitheatri Misericordiæ.

<-P>quo hæc modò sufficiat stilla, ubi nec maria

elocutionis profusæ sufficient alibi à nobis

nostro pro modulo propagatæ.

  298. Nec erit mirum si divina prædicetur.Divini|etiam Apo-|stoli.|Nicetas.

Unde superlativis utendum. Quod etiam apud

Nicetam Paphlagonis occurrit in Laudatione

SS. Apostolorum Petri & Pauli Tomo 7. Biblio-

thecæ Patrum Concionatoriæ, in qua sic ille: Ave-

te Paternæ principis Deitatis vocalißimi præcones,

divinorum Filij operum divinißimi explanatores

&c. Sic & divinißimus Salomon apud S. An-

dream Cretensem Oratione 3. unde supra. Quæ

laus aliorum etiam est Apostolorum, sicut &

quæ sequitur, dum ait: Magnam illam conspicati

lucem, eique palàm credentes, atque in illa mente

collustrati, ac penitius animo illuminati: quinimmò

splendida lumina, divinique fulgores effecti, in lu-

cem gentium mißi estis, in extremæ terræ salutem

positi. Isai. 49. v. 6. & illa pariter parùm distans:

Vobis primùm, verèque, ac clarè datum est nosse

mysteria regni Dei, reliquis autem, ut divinus ha-

bet sermo (Matth. 13. v. 11.) in parabolis, pro cu-

jusque certa quadam ratione, neceßitudine cum

Sermone, Verboque. Vobis sublimis, divinusque ac

immediatus in sublimibus circa inaccessum thro-

num primus paratus consessus. Illa insuper circa

finem: Gaudete & exultate cæli, unà cum eo, quiPsal. 18.|v. 1.



divina in vobis magnificentia quasi in throno sedet.

Divini cæli ac spiritales, ejusque Ecclesiæ, quæ in

cælis est, firmamentum summè mysticum. Cæli Dei

gloriam alto enarrantes præconio, ejusque opus ma-

nuum jugiter annuntiantes. Sic ille.

  299. Jam ergo ad Virginem. Eritne mi-Virgo plus-|quàm divi-|na.

rum si titulo consimili decoretur? Regina illa

& Corona Sanctorum omnium, & majoribus

præ illis titulis extollenda. Unde non solum

divina dicenda cum S. Andrea Cretensi n. præ-



ced. adducto, dum ait: Ave divina Dei & homi-

num reconciliatio, & alijs, sed etiam divinissi-

ma, ut apud Leonem Imperatorem Oratione

de illius migratione, dum eam vocat divinißi-

mum thronum, quod Deus in divinum suum

transfert templum, quandoquidem major in illa

divinitatis participatio, quàm in cunctis alijs,

eorum facta, ut de gratia est dictum nu. 315.

quasi acervali collectione. Eximia illa SS.

Apostolorum Petri & Pauli laus apud D. Joan-

nem Chrysostomum Homilia de ipsis, dum sicSS. Petri &|Pauli exi-|mia laus ex|D. Chryso-|stomo.

ait: Quid enim Petro majus? Quidve par Paulo?

qui opere pariter atque sermone creatam omnem

naturam, cælestem simul ac terrestrem superarunt:

atque homines corporis luto complicati, Angelis

ipsis meliores extiterunt. Sic ille. Eximia ergo

in illis divinitatis participatio, ratione cujus

supra naturam, & naturæ ipsius nobilissimam

portionem, Angelos inquam, superiores eva-

serunt: supra naturam enim solus naturæ ip-

sius Creator excellit. Inde ergo & divini & di-

vinissimi, utpotè in regionem Divinitatis na-

turæ supereminentem ingressi. Ex quo circa

Virginem philosophandum, ut appareat quàm

sit illi titulus debitus à Divinitatis participa-

tione proveniens, in quo præfatos Ecclesiæ

Principes ita superat, ut incomparabili super-

grediatur excessu: & quàm sit etiam titulo ex-

cellentiori condigna, unde & videtur novus

quidam supra prædictos exquirendus, & super-<-P>@@

<-P>divina dicenda, etiam in superlativo gradu,

cum illum Apostolis ostensum sit conve-

nire.

  300. Nec tamen proptereà absolutè di-Non tamen|absolutè di-|cenda Dea.



cenda Dea, ut ab hæresi Colliridianorum pe-

nitus recedamus, qui divinos illi honores etiam

per sacrificia tribuebant, ut testatur D. Epipha-

nius hæres. 79. cui mulieres quædam initium

præstiterunt, unde & vocat eam fabulam ani-

cularum. Etsi enim pulcherrima MARIA, etsi



sancta, & honorata, at non ad adorationem: ad

adorationem inquam latriæ: sic enim acci-

piendus ille, dum in eo Capite semper adora-

tionem excludit: alius siquidem adorationis

infra dictum nequit denegari, quem & Sancti

Patres agnoscunt: S. Andreas Ierosolymitanus

Oratione de Annuntiatione sic loquitur: Be-S. Andreas|Ierosolym.

nedicta tu in mulieribus, quam generationes Bea-

tam dicunt: quam reges glorificant, quam adorant

principes. D. Ioannes Damascenus Oratione 2.S. Ioannes|Damascen.

in Dormitione Virginis: Oportebat denique Dei

matrem ea, quæ Filij erant, poßidere, atque ab om-

nibus rebus conditis, ut Dei matrem & ancillam,

adorari. Sic illi, & alij. Adoranda ergo Virgo,

sed adoratione, quæ ipsius congruat dignitati,

etiam si Deam libeat compellari, cùm de sen-

su constet hujusmodi compellationis. Et li-

buisse quibusdam dictum eo loco, in quo su-

mus, pro quo & alijs caussam præsentem con-

cernentibus adductus P. Suarez in Defensione

fidei, sed non indicatus locus; est autem Lib.

2. Cap. 7. n. 5.

  301. In Scripto autem circa illam pro de-Quædam|peculiaria|circa titu-|lum Deæ.

fensione Societatis edito, quod apud me habeo,

& externum habet, eruditum tamen, auctorem,

id invenio, quod non fuerit lectori injucun-

dum excepisse. Dicitur ergo P. Abrahamum

Bzovium notæ eruditionis scriptorem ConcioneEx Bzovio|querela Vir-|ginis contra|Calvinum.

1. in Salve regina fol. 9. introducere Virginem

cum querela dicentem: Calvinus tulit pallium ho-



noris mei, qui eos, qui nomine Deæ me dignatisunt,

atrocem mihi, & Deo injuriam facere judicat. Sic.

ille. Ubi allusio est ad illud Cant. 5. v 7. Tu-Cant. 5.|v. 7.



lerunt pallium mihi custodes murorum. Quæ sunt

verba sponsæ, & sic Virginis & de Virgine ex-

ponens Guilielmus, ad ejus famam refert, quam

inimici Christi, dum eum percusserunt, &

morte affecere turpissima, visi sunt pariter per-

cutere, & famæ pulcherrimo ornamento spo-

liasse. Sic autem locutus: Prætereà quod potuere,Pallium|illius famæ|ab hæreticis|lacerata.

exspoliaverunt me stola gloriæ meæ, pallio gloriæ,

quo operiebar, cùm diceretur: Beatus venter, qui

Magistrum bonum portavit, & ubera, quæ sugere

dignatus est (Lucæ 11. v. 27.) hac gloria me nu-

dantes, quantùm potuerunt, induerunt me diploide

confusionis infamando me tamquam matrem pesti-Guilielmus.

lentißimi seductoris, sed evasi horum omnium ma-

nus, nec filius meus passus est ampliùs eos in me

sævire. Sic ille. Id autem quod tunc accidit,

hæreticorum est posteà infestatione protra-

ctum, de quibus locum præfatum accipiunt

plures apud P. Cornelium id quod Calvinus,

& ante illum Lutherus Duo fulmina belli Tarta-

rei. Sed quidem introductio talis videtur ab-

surda: Pallium enim honoris prædicti non ab-

latum Virgini à Calvino, quandoquidem illud

in Ecclesia non habebat, cùm compellatio ta-<-P>

@@0@

@@1@§. IV. Circa Discursum Isagog. Doctrina multiplex. 103



<-P>lis non fuerit generaliter usurpata. Quidquid

de nonnullis sit, qui tamen propter Calvini ob-

stantiam ab illa sua qualicumque devotione

minimè destiterunt: sicut neque desisteret uni-

versalior usus in Ecclesia, quæ veluti per anti-

peristasim à tempore duorum illorum inferni

titionum, in ejus cultum est ferventiùs exci-

tata. Sicut in casu, qui à Guilielmo traditur,

dum inimici Christi in eum calumniosi &

perfidi blasphemias cumularent, sic matris

ejus honorẽ denigrarent, & mulier illa de turba

extollens vocem dixit: Beatus venter &c. Quem

typum gessisse Ecclesiæ frequentissimè in di-

vinis officijs audimus. In majorem enim illa

cultum piam devotionem accendit, ut peccator

videat, & irascatur, dentibus suis fremat & ta-

bescat, ac desiderium illius pereat. Psal. 111.

v. ult.

  302. Pergit citatus Bzovius, & fol 19. sicAb enormi|columnia|Ecclesia, &|Societas|vindicatæ.

ait: Melanthon calumniatur nos Catholicos sacri-

ficare Mariæ imitantes Collyridianos non quidem

in Syria, sed in Arabia degentes, ut Epiphanius

refert. Sic ille. In quo quidem mentita est ini-

quitas sibi; non enim Catholici sacrificant,

quod vanæ illæ in Arabia fecêre mulieres, un-

de error ille ad viros etiam propagatus; sed cul-

tum exhibet dignitati Virginis temperatissimè

respondentem. Eò autem malevolentia illius,

de quo agebatur, devenit, ut propterea, quod

doctus Scriptor Virginem divinam dixerit, si-

milem in illum, & alios commilitij ejusdem

calumniam evibrarit, Collyridianos hæreticali

spiritu compellatos. Sed Societatis non mini-

ma gloria est talibus se pro gloria Virginis ca-

lumnijs exponere, ut possit cum D. Hierony-

mo contra Helvidium pro Virgine scribente

gloriari, sic enim ille in fine libri contra ip-

sum: Illud dico præveniens, gloriæ mihi fore tuaD. Hierony-|mus.



convicia, cùm eodem, quo Mariæ detraxisti, ore

me laceres, & caninam facundiam servus Domini

pariter experiatur & Mater. Sic ille. Ab eodem

Bzovio in citato libro fol. 281. adducitur mar-

ginale Summarium tenoris sequentis: Maria

Dea fuit. Ubi si respondet textui, potuit & ille

produci, sed videtur brevitati consultum. Fuit

ergo auctor iste ex paucis unus, qui in ea fuêre

sententia. In quo tamen Summarium præfa-

tum defectu laborat manifesto: neque enim

dici debuit, Dea fuit, sed Dea est: quod enim

semel habuit honoris compendium, non po-

tuit non æternum possidere. Unde melius F.

Gabriel Borleta, qui & affertur, hoc in nego-

tio processit, qui Sabbato 3. Quadragesimæ

hunc præfixit titulum: Maria est Sancta san-

ctorum, & cum ipsa tota Trinitas, & est Dea no-

stra. Et hi, aut similes, illi sunt, de quibus lo-

cutus P. Suarez.

  303. Adducitur etiam D: Hieronymus, quiSS. Petro &|Paulus Dij|ut dici|queant. Vbi|D. Hierony-|mus expli-|catus.

in Epistolam ad Galatas Cap. 1, Divos Aposto-

los Petrum & Paulum vocat: deos & divinos

homines. Ubi quidem nihil est, quod caussam

istam possit promovere: nam ibi Dei nomine

S. Doctor usus sub generali quadam ratione in

Scriptura reperta, pro quo juverit ipsum audijs-

se, sic enim ibi circa vers. 11. Evangelium, quod

evangelizatum est à me, quia non est secundùmGal 1. v. 9.

hominem &c. post alia circa ipsum: Quæritur<-P>@@

<-P>utrùm totius orbis Ecclesiæ, Dei acceperint Evan-

gelium, an hominis? Quotus enim quisque nostrûm

per revelationem Christi didicit, & non homine

prædicante cognovit? Ad quod respondebimus eos,

qui poßint dicere: An experimentum ejus quæ itis,

qui in me loquitur, Christus? (2. Cor. 13. v. 3.) &2. Cor. 13.|v 3.

vivo autem jam non ego, vivit autem in me Chri-

stus. (Galat. 2. v. 20.) non tam ipsos docere, quàmGal. 2.|v. 20.

in ipsis Deum, qui ad Sanctos loquitur: Ego dixi:

Dij estis, & filij Excelsi omnes. (Psal. 81. v. 6.)Psal. 81.|v 6.

& statim de peccatoribus: Vos autem ut homines

moriemini, & tamquàm unus de principibus cade-

tis (v. 7.) Cùm igitur Paulus loquitur, & Petrus,

qui non moriuntur ut homines, neque ut unus de

principibus corruunt, Deos eos esse manifestum est.

Sic Doctor sanctus, quod & ad omnes Aposto-

los extendendum testatus ipse in Matthæi 16.Matth. 16.|v. 16.

Caput scribens, circa illud: Vos autem quem me

esse dicitis. v. 16. sic enim ille: Prudens lector

attende, quòd ex consequentibus, textuque Sermo-

nis, Apostoli nequaquàm homines, sed Dij appellan-

tur &c. Nec tantùm ad Apostolos, sed ad om-

nes etiam, qui Apostolico præditi spiritu, Evan-

gelico incumbunt ministerio. Unde idem Do-

ctor sanctus ad omnes, per quos Evangelica

est comparata doctrina, extendendum affir-

mat, cùm unus aut alter, Pauli instar, per re-

velationem constiterit accepisse. Quotquot er-

go prædicantibus hominibus acceperunt, per

Deum acceperunt, quia prædicantes Dij, per

quos Deus ipse loquebatur. Hac autem ratio-

ne potest etiam & Virgo Deus dici, quia &

ipsa Evangelicæ doctrinæ ministra, & ipsorum

Magistra Apostolorum. Non est autem com-

pellatio hujusmodi ad negotium præsens op-

portuna, cùm communis pluribus illa sit, nec

tam Dea, quàm Deus dicenda; cùm modò de

peculiari nuncupatione ratione singularis ex-

cellentiæ disseramus. Iuxta quam & extat il-

lud apud P. Possevinum Tomo 2. Bibliothecæ

fol. 433. ex Centone Virgiliano Iulij Capi-

lupi: ætherios inter Dea candida nimbos. Stan-

dum ergo dictis, quidquid ex prædicto Scrip-

to possit rationabiliter conjectari.

  304. Ne autem titulum præfatum videa-Virgo & si|non Dea,|Domina ta-|men æqui-|valenti|titulo.

mur Virgini in communi loquendi stylo peni-

tus denegare, observandum est, id quod negato

illo videtur tolli, alio æquivalenti conciliari,

Titulus Domini Deo proprius ita est, ut sine

adjuncto alio Deum significet, & ita in Scrip-Sanctos|jam pridem|non Domi-|nos sed|Domnos|dictos ob-|servat|Spondanus|Tomo 1.|Annalium.|anno 416.|n. 4. quæ di-|minutionis|nota neuti-|quam pro|Virgine in|usu unquam|fuit.

tura sacra testatissimum occurrit innumeris in

locis, de quibus Concordantiæ, sicut etiam in

officijs sacris, & tam scripto quàm voce usu

receptissimo. Hunc autem Virgini jam pridem

non solùm Fidelium consuetudo, sed etiam

Ecclesiæ auctoritas sublimior attribuit: ut Do-

minam nostram dicentes Virginem demon-

stremus. Nostram equidem, sed non tantùm,

quia & Angelorum, unde etiam illi eodem lo-

quuntur modo, Ave Domina Angelorum, Eccle-

siæ vox est, quæ & jam pridem apud S. Ephręm

in Oratione de ejus laudibus. Sicut & gloriosa

Domina. Quæergo & hominum & Angelorum

Domina, quomodo non etiam & omnium Dea?



Quamquàm enim semper ita comparatum est, ut

hereditas à parentibus ad filios devolvatur: nuncD. Ioan.|Damascen.

tamen, ut eruditi cujusdam verbis utar:

@@0@

@@1@104 Recognitio I. Amphitheatri Misericordiæ.


  Sursum sacrorum fluminum fontes fluunt.Euripides.

Etenim Filius res omnes conditas Matri mancipa-

vit, ut loquitur D. Joannes Damascenus, qui

& cum Euripide in Medea, Orat. 2. in Dormi-



tionem Virginis. Pro quo & Guerricus Abbas

Sermone 2. de Assumptione sic ait: Veni electa mea,Guerricus.

& ponam in te thronum meum. In te mihi quam-

dam regni sedem constituam, de te judicio decernā,

per te preces exaudiam. Nullus mihi plus mini-

stravit in humilitate mea: nulli abundantiùs mi-

nistrare volo in gloria mea. Communicasti mihi

præter alia quòd homo sum, communicabo ti-

bi quòd Deus sum. Sic ille. Ergo quidquid

est Dei, præter hypostaticam unionem,

communicatum ipsi, unde & quòd Domina

sit, sicut & ille Dominus, de quo & Sermone

sequenti: Qui enim gratiam ultrò cumulat alijs,

par pari quomodo nō referat Matri. Perge Maria,

perge secura, in bonis Filij tui, fiducialiter age tam-

quàm Regina, Mater Regis, & Sponsa, requiem

quærebas, sed amplioris gratiæ est, quod tibi debe-

tur regnum & potestas individuum habere tecum

cupit imperium &c. videantur dicta in Epithala-

mio Tit. n. 907. ut jam nos ad alia.


§. V.

Ex errorum spinis pretiosæ doctrinæ

seges.



305. CIrca num. 36. de Virgine ut vidimus,Circa no-|men MA-|RIÆ.

erat sermo, sicut & in sequenti, ubi

circa nomen error, dum juxta elegantem B.

Petri Damiani discursum, Deus de imponendo

Virgini nomine pertractabat, & juxta Prophe-

tam, init consilium, cogit Concilium. Quod sic

poni debuisset, & non ut errantes typi Cogit



Consilium: cùm enim jam Consilium præcessis-

set, compertum erat non statim repetendum.

Ubi & defectus citationis, non enim indica-

tus locus unde sententia extracta, cùm sit in



Sermone 11. qui est de Annuntiatione: sicut &Quale con-|cilium co-|gat Deus.

alia de modo quo Deus est in Virgine Serm.

45. cùm n. 31. sit 44. indicatus. Cogit ergo

Deus concilium, cùm de illius nomine agitur,

eminentiali quadam ratione, cùm multa se of-

ferrent nomina, quæ pro sui præelectione vi-

derentur militare. Pro quo elegantissimo Poë-

mate P. Antonins Chanud de Septem præcipuis



Virginis mysterijs circa Secundum Lib. 2. ubi au-

ditis partibus Iudex ita divinus assurgit:




Quæritur, & Dominam mundi, mundiq̃ue Magi-P. Chanud.

stram

Quod referat, Stellamque maris, rutiloque mi-

cantem

Sidere, Numen ait, spargentemque aurea mundo

Lumina, Spem generis miseri, maris æquor ama-

rum

Et mare, progenitumque Deum, de Virgine

partu

Virgineo, queîs virtus minor est, indigna fa-

cessant.

Ubi illæ nominis sacrosancti interpretationes

indicatæ, quæ à diversis Auctoribus, licet non<-P>@@

<-P>omnes juxta Hebraicam originem, proferun-

tur. Sed pergit ille:




Tunc unum emicuit longè splendentius omni

Yüklə 19,02 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   34   35   36   37   38   39   40   41   ...   180




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2025
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin