Avctarii indici tomus quartus



Yüklə 19,02 Mb.
səhifə39/180
tarix30.07.2018
ölçüsü19,02 Mb.
#63903
1   ...   35   36   37   38   39   40   41   42   ...   180

Nomine, contextum nomen fulgentibus astris.

Bissenis super hæc stellis diadema coruscum

Imminet, imperium signans, quod in omnia quon-

dam

Nomina Terrigenum proli quæ lustrica ponent,

Vendicat. Hoc mentem divinam ingentibus im-

plet

Sensibus: hoc stellam maris, & mare, cetera felix

Sensa refert, petit in justo quæ nomine Numen.

Tale probans: Placet hoc, inquit Deus. Ergo

Maria

Dicitur. Hoc esto claræ mihi nomen alumnæ,

Imperat: hoc toti semper Venerabile mundo.

Hoc velut Arctoum sidus deducere læto,

Vela mari implacidos pelagi sedare tumultus,

Solertem laborem hominum Stygiosque furores

Frangere, Tænariasque volo regnare sub umbras.

Tum Deus impresso signum hoc lætabile mundo

Indidit, argumentum ingens certumque futuri

Virginis imperij.

Hæc ille, & alia, quæ & hîc legi placuit, licet

aliàs obvia, quia & consentanea instituto, &

ad aliqualem propagationem gloriosi nominis

conducere possunt, dum etiam inter sacra hæc

& Theologica Theoremata perleguntur.

  306. Num. eodem col. 2. sic legitur: CujusEjus nomen|quàmpoten-|ter, & impo-|tenter alli-|ciat.

odor nominis trahit potenter, impotenter, ut ita

dicam, amantes. Quod quidem sustineri posset:

sed revera, illud Potenter superfluit, nec debuit

apponi. Quod si apponendum, interponi par-

ticula, Immò, aut alia instituto conveniens

debuisset. Et quia de odore sermo, juvat du-

dum adductum vatem citato in Poëmate ite-

rum auscultasse: sic enim ille:


Augustum Superis læto vix omine nomenP. Chanud.

Fatus erat; cùm sidereos revoluta per axes

Aligerumque per ora volat vox inclyta: cælumVorat erro-|re typogra-|phico.

Cantibus, & fidium numeris, plausu Mariam

Omne sonat: vocem ingeminat resonabilis Echo,

Vnaque cæruleos hæc longum audita per orbes

Funditur, ut divinus odor, quem sanctus ab aræ

Ignis in aërias spargit fragrantibus auras

Nubibus, ille pijs lætum beat æthera nimbis,

Ingerit & sanctos contacta in pectora sensus.
Contracta|item.

Ubi & audiendus D. Anselmus, cujus & illud

in hymno ad Virginem:


O Maria nomen bonumD. Ansel-|mus.|Pro verb. 22.|v. 1.

  Nomen memorabile,

  O nomen, quod melius est,

  Quàm multæ divitiæ.



Balsamum aromatizans

  Thus miræ fragrantiæ,

  Flos æternus, rosa lenis,

  Lignum semper viride.



Quæ tam potens es in omni

  Bonitatis opere,

  Vt omnino sit beatum

  Qualis sis agnoscere.



Benedictum nomen ejus

  Sanctum & terribile,

  Qui per orbem tuum nomen

  Fecit esse celebre.

@@0@

@@1@§. V. Circa Discursum Isagog. Doctrinæ seges. 105




Et quàm hoc opportunum. Quia enim San-

ctum & terribile nomen ejus. Psal. 110. v. 9. sua-

vi est ab ipso providentia dispositum, ut aliud

esset nomen, sanctum quidem, sed non terribi-

le, Mariæ inquam, dulcedine ac suavitate ple-

nissimum; cujus odore fidelium affectus impo-

tenter raperentur. Ad quod in suo Cantico vi-

detur allusisse ipsa, cùm dixit: Quia fecit mihi

magna, qui potens est, & sanctum nomen ejus. Lu-Lucæ 1.|v. 49.

cæ 1. v. 49 Ubi quod sanctum dicit, etiam &

terribile voluit intelligi, cùm duo illa epitheta

sciret à Vate regio connexa. Et quia de nomi-

ne meminit, ad proprij nominis commenda-

tionem à Spiritu sancto directa, in quo magna

ipsi fecit, qui potens est, reddens illud suo

etiam modo omnipotens, inter cælestes dulce-

dines, & divinissimas suavitates.

  307. Num. 44. col. 2. sic habetur lin. 2. Mini-Errores|aliquot|typici.



mè positus Mariæ nomine, ubi omissa præpo-

sitio in. Inferius. Opinionem in certa, pro Opinio-



num incerta. Ubi incerta substantivè positum,

sicut apud Virgilium, Cæli convexa. & Eccle-

siæ illud, Paradisi amæna virentia. Et plurima

alia. Ibidem sequenti versu. In constat pro Id



constat. Inferius. Deus uti conterens hostis propo-

nitur. Ubi stare quidem posset Deum esse ho-

stem, dum in Virgine contra serpentem tarta-

reum præliatur. Sed nihilominùs non hostis, sed

hostes reponendum, juxta verbi, de quo agitur,

proprietatem. Neque enim unus tantùm autDiabolici|exercitus|contra fide-|les quibus|plenus aër.

alter nobis hostis, quem oporteat à Deo con-

teri: sed plures, plurimi, & quandoque innu-

meri, ut videatur tota inferni potentia contra

folium, quod vento rapitur, velle suam poten-

tiam ostentare. Et id nobis per Mariæ no-

men felicitatis accrescit, ut Deo conterente

illos, feliciter triumphemus. Quoniam non estEphes. 6.|v. 12.



nobis colluctatio adversus carnem & sanguinem, sed

adversus principes & potestates, adversus mundi

rectores tenebrarum harum &c. Ephes. 6. v. 12.

Circa quem locum Divus Hieronymus præter

alia se digna ita scribit: Hæc autem omnium do-D. Hierony-|mus.

ctorum opinio est, quòd aër iste, qui cælum & ter-

ram medius dividens, inane appellatur, plenus sit

contrarijs fortitudinibus. Sic ille Sunt ergo &

exercitus, in quibus hostium innumerabilis

multitudo. Ideò præmiserat: Induite vos arma-V. 11.

turam Dei, ut poßitis stare &c. v. 11. Ubi enim

tot hostes, non quibuscumque armis opus est,

sed divinis: nec simplici armatura aliqua, sed

omnimoda. Unde idem Sanctus Doctor ita

scribit: Vt igitur poßit quis in hac die diabolo re-Idem.

sistere, assumat omnia arma Dei (hoc enim sonat

πανοπλία;) non ut in Latino simpliciter arma tran-Panoplia.



slata, & omnibus telis, armisque succinctus, de qui-

bus in sequentibus &c. Cùm ergo fideles Dei ar-Circa quod|& videndus|Cassianus|Collat. 7.|Cap. 5. &|21 &|Collatione|8. Cap. 12.

mis instructi contra tartareos prælientur ex-

ercitus, dici revera potest Deus in illis hostes

conterere, & ita etiam in Virgine, cujus &

nomen eorum est insuperabilis armatura,


  Stygiosque furores

Frangere, Tænariasque volo regnare sub umbras.

Ut n 324. dictum.Charitas ad|externos|extendi de-|bet affectus,|& sic se|ostendere.


  308. Num. 51. col. 2. pro Extendere habe-

tur Ostendere. Nec magnus error, quia & tole-

rabilis, & sensu non alieno. Liberalis enim lar-

gitio, de qua ibi, ad salutem siquidem proxi-<-P>@@

<-P>morum spectans, dum ad propriæ vitæ largi-

tionem extenditur, etiam se pariter ostendit,

sicut & debet ostendi ordinata charitas, quo-

ties id necessitas proximi postulavit. Non enim

internis fit satis affectibus, quando & effectus

exiguntur. Pone me ut signaculum super cor tuum,Cant. 8.|v. 6. & 7.



ut signaculum super brachium tuum. Cant. 8. v. 6.

Dictum circa locum istum aliàs, sed num-

quàm satis, & ad amorem spectare signacu-

lum geminatum videtur innegabile: quando-

quidem in eodem versu, sic sequitur: Quia fortis

est ut mors dilectio &c. Per amorem ergo spon-

sus in corde & brachio collocandus: nisi enim

per amorem esse ille in sponsa nequit. Sit ergo

ut signaculum, dum intus fervet amor, sit in

brachio, dum ad externos se extendit, & in

quibus se ostendit, effectus. Unde & paulò post

de exhibitione substantiæ mentio luculenta

subnectitur. Si dederit homo omnem substantiam



domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.

v. 7 Ubi illud Pro idem est ac Præ. Si enim

cor dilectio vera possideat, in largitione to-

tius substantiæ domesticæ nihil se facere dili-

gens reputabit, & est explicatio hujusmodi ver-

sioni Septuaginta conformis, qui non Pro sed



In habent, ut hoc pacto Vulgatæ sensus aperia-

tur. Et est ille satis genuinus, licet alios etiam

exhibeant Interpretes minimè contemnendos.

Sed audiamus insuper D. Paulum ita Corin-

thios allocutum 2. Cor. 8. v 24. Ostensionem2 Cor. 8.|v. 24.

ergo, quæ est charitatis vestræ, & nostræ gloriæ pro

vobis, in illos ostendite, in faciem Ecclesiarum.

Præmiserat v. 21. Providemus enim bona non so-



lùm coram Deo, sed etiam coram hominibus. Non

ergo est pia erga alios affectione contentus,

Deo nota, sed ad charitatis officia impenden-

da, ejus ardens providentia se porrigit. In quo

quidem dignos se cupit & studet habere disci-

pulos, unde ut vidimus Corinthijs scribit, non

contentus eorum arcana dilectione, sed osten-

sionem exigens erga illos, de quibus ibi. Et



nostræ gloriæ pro vobis. Ut scilicet sic ostendant

quàm meritò de illis per Evangelium Christo

genitis glorietur, uti exponit D. Joannes Chry-D Chryso-|stomus.

sostomus Homil. 18. in Epist. cit. ubi sic legit:



& nostræ pro vobis gloriationes. In eo ergo gloria

illius videtur constituta, ut charitas se ad osten-

sionem exerat, nec quomodocumque, sed In fa-

ciem Ecclesiarum. Ubi & idem S. Doctor In eos

demonstretis etiam in conspectu Ecclesiarum. Quod

quidem ad honorem ille refert, qui Ecclesijs

exhibetur, quando illi, qui ab ipsis missi sunt,

exhibetur. Audiendus ille sic locutus: Deinde



facit sermonem horribiliorem dicens, In conspectu

Ecclesiarum. In gloriam, inquit, Ecclesiarum, in

honorem. Nam si illos honoraveritis, Ecclesias, quæ

miserunt, honoræveritis &c. Circa quod notan-

dum illud, Sermonem horribiliorem. Ubi horri-

bilis error apparet, cùm honorabiliorem, dicen-

dum videatur. Ex quo apparet iam pridem ty-

pographiam hoc vitio laborasse, impressio

enim, qua utor, anni est 1541. Sed non ut

nostris regnat illud temporibus, pro quo jam

sine spe fortunæ melioris declamatum. ExtatNotandum|circa hono-|rem exhi-|bendum do-|cumentum.

autem in prædicta Doctoris sancti expositio-

ne non missum faciendum documentum, qui &

pro Ostensionem documentum habet: quod sci-<-P>


@@0@

@@1@106 Recognitio I. Amphitheatri Misericordiæ.



<-P>licet in honoribus exhibendis maximè se de-

beat Charitas fidelium ostendere, in faciem

Ecclesiarum, in illarum conspectu; ut scilicet

parci in eo non simus, sed modis omnibus, sine

affectationibus tamen fastidiosis, & ceremo-

nialibus, liberales.




§. VI.

Cum adnotatione errorum opportunæ verita-

tes, de vitando honore hæreticorum.



309. NVm. 55. col. 1. sic extat; At hoc, nonHorror non|honor hære-|ticis exhi-|bendus.

solatio, sed honori datum hæreticis, er-

rore intolerabili, cùm pro horrori, positum ho-



nori sit. Hæreticis namque non honor, sed hor-

ror, horrendis sanè monstris exhibendus. Lu-

therum quidem sic ore Ecclesiæ notatum ha-

bemus in Bulla Canonizationis S. Ignatij no-

stræ Fundatoris Societatis, in qua teterrimum

monstrum compellatur, & aliæ detestabiles

pestes, eo auspice propagatæ. Quis autem te-

terrimis monstris, & detestandis pestibus ho-

nor debeatur? Omnis qui recedit, & non perma-2. Ioan.|v. 9. & 10.

net in doctrina Christi, Deum non habet. Si quis

venit ad vos, & hanc doctrinam non affert, nolite

recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis. Joan.

2. v. 9. & 10. De hæretico ille locutus, cui

nec communis ille salutationis honor, juxta

eumdem exhibendus. Vult enim nos erga illos

velut erga monstra versari; monstro enim oc-

currens detestabili & pestilenti, totus in hor-

rore est, neque quidquam, nisi quod horrorem

præ se ferat, ex ore ejusdem audiatur. Ubi arsArte diaboli|hæreticis|monstrum|Summus|Pontifex.

illa diaboli apparet, qua studet teterrimo men-

dacio, par pari reddere veritati. Suadet ille hęre-

ticorum filijs interventu parentum Papam esse

monstrum quoddam horribile, unde sic edu-

cati ad ejus nominis compellationem horres-

cunt, & via illis præcluditur ad ovile Christi

directa, Pastore in abominationem verso, &

ejus ministris penitus devitatis. Pro quo atte-

xuisse juvat brevem narrationem ex P. Joanne

Nadasio depromptam in Anno dierum memora-Notabilis|narratio



bilium die 18. Septembris, ubi ita scribit de P.

Joanne Mulhusino Germano post alia: Hoc in



illo minimè omittendum, quòd cùm Romam tuncP. Nadasi.

adhuc hæreticus appulisset, ubi Summum Pontifi-

cem vidit, ac diligenter aspexit, agnovitque homi-

nem verè esse non verò monstrum seu bestiam in-

fandam (id quod à suis hetherodoxis magistris au-

dierat) repentè lumine cælesti perfusus manus veri-

tati orthodoxæ dederit, postea Societatem quoque

amplexus. Sic ille.


§. VII.

Notati errores super indicta doctrina.



310. NVm. 64. col. 1. Divi Parentis nostriD. Ignatius|qualem in|suis requirat|puritatem.

Regulare monitum & Seraphico di-

gnum zelo erga suos alumnos, dum eos vult

castitatis splendore conspicuos Enitendo Ange-



licam puritatem imitari, & corporis & mentis no-

stræ munditia ex Part. 6. Constit. Cap. 1. §. 1.<-P>@@Constitutio.

<-P>Pro munditia autem positum munditiam, aufe-

rendi casu in accusandi mutato. Ubi quod ad

ablationem spectat, ad curam referri potest,

quæ in hac materia est futura permagna in

auferendis sensuum lenocinijs, quibus pericli-

tari puritas tantopere requisita potest, & ita

id committi, propter quod possit meritò infe-

lix transgressor à sua conscientia, quidquid de

alijs fuerit testibus, accusari. Isaiæ 1. v. 16. La-Isai. 1.|v. 16.

vamini, mundi estote, auferte malum cogitationum

vestrarum ab oculis meis. Ecce quomodo pro

puritate & munditia comparanda & retinenda,

auferendi cura præscribitur. Auferendi in-

quam malum cogitationum ab oculis Dei, ut

nihil sit, quod ejus possit mundissimos offen-

dere oculos, licet non sit in hominum oculos

incursurum.

  311. Mundi sunt oculi tui ne videas malum,Habac. 1.|v. 13.



& respicere ad iniquitatem non poteris. Habacuc

1. v. 13. Ubi Isaiæ videtur consonasse, & uter-

que malum sine peculiari expressione reponit

Dei oculis permolestum: videturq́ue ad carna-

lem turpitudinem referendum, quæ munditiæ

& puritati speciali quadam ratione videtur ad-

versari. Unde Luxuriosus quidam auditis præ-

fatis Isaiæ in Ecclesia verbis admirabili est

transmutatione conversus, de qua ex Ruffino

P. Cornelius in eum locum. Ad quem accessis-

se Angelus dicitur, qui à longè steterat, ut

sciamus cognatam esse illis castitatem, & pe-

tijsse jure optimo D. Ignatium ab alumnis suis

curam illam pro imitatione, & corpore &

mente, Angelicæ puritatis.

  312. Ne accusationes illæ subintrent,Rom. 2.|v. 15.

de quibus D. Paulus Rom. 2. vers. 15. Et

inter se invicem cogitationibus accusantibus &c.

Circa quod D. Joannes Chrysostomus ho-D. Ioan.|Chrysost.|Cogita-|tiones|se invicem|accusantes.



mil. 5. in eamdem Epistolam sic ait: Non indi-

get homo accusatore alio, illo quidem in judicio.

Non tantùm in die cùm judicabit Deus occulta



hominum, de quo ibidem v. 16. Sed in antecur-

rente illo, quod post admissum peccatum con-

scientia teste & judice agitatur. Cùm accusa-

tur caro, quod concupiscentiæ ardore ad car-

nis vetita officia provocarit, & caro accusatio-

nem regerit in eum, qui indulgens sensibus

ignis fomitem ministravit. Cùm accusatur ocu-

lus, qui intemperatè respexit, & ille eum ac-

cusat, qui in periculosa ipsum aspiciendi vetita,

occasione constituit. Et sic invicem in alijs ac-

cusatio nihil profutura, sicut neque defensio

procedit. Cura sit ergo de Angelicæ imitatio-Dei timore|sermones|in judicio|disponuntur.

ne puritatis, & sic disponamus Sermones in ju-

dicio, quod Dei timore perficitur, juxta illud

Vatis summi Psal. 111. Disponet sermones suos



in judicio. Ille inquam, de quo in principio,Psal. 111.|v. 2. & 5.|& 118. v.|120.

Beatus vir qui timet Dominum. Dicet enim: Con-

fixi timore tuo carnes meas: à mandatis enim tuis

timui. Psal. 118. v. 120.

  313. Num. eodem paulò post præfata FecisseSocietatis|alumnorum|Apostolicum|ministerium.

pro Fuisse. & statim pro verbo Duxit deest D.

& lin. ult. & pro Est. Sic ibi: Munus annun-



tiandi Christum non semel aut iterum, sed semper,

ubivis gentium & omnibus hominum generibus à

Deo & (est,) ipso gravißimè demandatum. Socie-

tati inquam. Prædicate Evangelium omni crea-



turæ. Marci 18. v. 15. Sic dictum Apostolis: &<-P>

@@0@

@@1@§. VII. Circa Discursum Isagog. Notati errores &c. 107

<-P>quod etiam sit dictum Societati declaravit

Sedes Apostolica, ex cujus mandato Evange-

lium dictum in Festo S. Francisci Xaverij In-

diarum Apostoli decantatur. Neque aliud est

reliquorum institutum, quibus magnum illud

præluxit exemplar, Apostoli Ecclesiarum, gloria



Christi. 2. Cor. 8. 23. Ubi non est sermo de2. Cor. 8.|v. 23.

duodecim primarijs, sed de Evangelicis mini-

stris, ut exponit D. Joannes Chrysostomus

Homil. 18. ibi, ita scribens: Nam pro Tito pos-D. Chryso-|stomus.

sum aliquid dicere, quòd & meus socius sit, & vester

amicus: pro his autem quòd fratres, quòd Apostoli

Ecclesiarum, quod gloria Christi. Vides quòd &

hinc manifestum, quòd ipsi fuerint ex ignotis

&c.

  314. Et quidem pro ministris talibus inQuàm glo-|tiosum.

Societate præter munus idem, id specialius fa-

cit, quod gloria Christi dicuntur, debent enim

magni Parentis exemplo gloriam Christi quę-

rere, cujus majorem Gloriam inore semper habue-D. Ignatius|ex illo gre-|mio, & glo-|ria Christi.



rat, semper in omnibus quæsierat, ut in sacris ha-

betur Officijs. Atque etiam Evangelium spe-

ctat, quod ex concessione Clementis X. reci-

tandum, & est equidem Apostolici muneris

exactissima, utpotè Christi magisterio & au-

ctoritate, stabilita formatio. Lucæ 10. Desig-



navit Dominus & alios Septuaginta duos &c. deLucæ 10.|v. 1. & 17.

quo aliàs dictum. Sed non prætereundum quod

post prædictam accedit formationem: Reversi

sunt autem septuaginta duo, cum gaudio, dicentes:

Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in no-

mine tuo. v. 17. In nomine ergo Jesu suo mu-

neri faciebant satis, ad quod statim obeundum

veloces & alacres exierunt. Id quod pro Socie-

tatis operarijs juvat specialius usurpare, qui in

nomine Jesu ad muneris Apostolici diversas

functiones, ejus tantùm quærentes gloriam,

progrediuntur.

  315. Sed quid à Christo responsum cumVt illam,|non suam,|quærant,|filij ejus ad-|monentur|casu diaboli|proposito.|v. 18.

gaudio feliciter obiti muneris revertentibus?


Yüklə 19,02 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   35   36   37   38   39   40   41   42   ...   180




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin