Avctarii indici tomus quartus



Yüklə 19,02 Mb.
səhifə40/180
tarix30.07.2018
ölçüsü19,02 Mb.
#63903
1   ...   36   37   38   39   40   41   42   43   ...   180

& ait illis: Videbam satanam sicut fulgur de cælo

cadentem. v. 18. & cur sic ille in tali gauden-

tium occasione? Ideò equidem ut in quæren-

da Jesu nominis gloria persisterent; ideò enim

Satanas de cælo præceps, quia non illam, sed

propriam quæsierat, ab una & alia infelicissi-

mè deturbatus. Et de casu Luciferi è cælo ut

Christi verba præseferunt, cùm primùm est ab

illo dejectus, esse Sermonem communissima

Patrum & Interpretum sententia est apud P.

Suarez lib. 7. de Angelis Cap. 8. nu. 12. Iam verò

id quod ad propriæ gloriæ appetitum attinet,

divina non attenta Divus Cyrillus Alexandri-

nus in Isaiæ Cap. 14. ad illa verba: QuomodoIsaiæ 14.|v. 12.|D. Cyrillus|Alex.

cecidisti de cælo Lucifer? v. 12. his est verbis con-

testatus: Lucifer cecidit & comminutus est, tu-



mida & turgida cogitans, & honorem ac gloriam

soli summæ naturæ congruentem rapere cupiens,

quantùm molimine, & vi, & animo poterat. Sic

ille. Ut Apostolici viri, & Iesuitæ in illis, in-

ter gaudia timeant, & propriæ non affectato-

res gloriæ, pro Dei gloria gaudeant feliciter

militare.

  316. Num. 69. col. 1. Suam pro Tuam. adSocietatis|filij ob labo-|rum tole-|rantiam ex-|altati.

locum Psalmi 11. v. 8. Secundùm altitudinem

tuam multiplicasti filios hominum. Ubi stare qui-

dem mutatio posset, quia revera secundùm al-<-P>@@



<-P>titudinem suam multiplicavit Deus illos, utPsal. 11.|v. 8.

non tantùm multi essent, sed alti, ad dignita-

tem inquam filiorum exaltati. Ubi cùm de So-

cietate sermo sit, non immeritò potest ad il-

lam derivari. Multiplicati enim & exaltati il-

lius filij, ut & Dei filij jure optimo censeren-

tur. Isaiæ 1. sic Deus: Filios enutrivi, & exal-Isai. 1. v. 2.

tavi. v. 2. Sic enim exaltatio filialem cōsequitur

dignitatem. Commendavit illos æternus Pater

æterno Filio cùm & ipse dixit: Ego vobis Ro-Rom. 8.|v. 29.

mæ propitius ero. Commendavit inquam Primo-

genito gravato Cruce, ut sit ipse Primogenitus



in multis fratribus. Rom. 8. v. 29. Quod qui-

dem memorabilis illius apud eumdem dogma-

tis extrema pars est. Nam quos præscivit, & præ-

destinavit, conformes fieri imaginis Filij sui. Con-

formes inquam in laborum perpessione, de qui-

bus ibi Apostolus: Si autem filij, & heredes:V. 17.

heredes quidem Dei, coheredes autem Christi: si

tamen compatimur, ut & conglorificemur. v. 17.

Id quod luculenter prosecutus D. Joannes

Chrysostomus Homil. 15. ubi post multa sic

ait: Considera igitur quale quantumcumque ver-D. Chryso-|stomus.



bum protulerit Paulus de fidelibus & exactè cruci-

fixis, quod ne diademate quidem ornatus qui sit,

assequi poßit. Sic ille: ex quo cum conformi-

tate imaginis exaltatio commendata. Et licet

ad verba, quæ immediatè præcesserant apud

eumdem referantur, scilicet: si Deus pro nobis,



quis contra nos? v 31. à superioribus tamen sen-

sus eorum trahitur, in quo de filiatione, & cum

Primogenito conformitate, ut stet quod de

commendatis ipsi à Patre Ignatio, & filijs

dicebamus. Commendati enim gravato cru-

ce, ut & illi crucifixos non utcumque, sed ex-



actè futuros sibi persuaderent, & sic pariter ex-

altandos.

  317. Quod ergo à Primogenito dictum:Propitium|se Christus|promittens,|exaltatio-|nem inti-|mat.

Ego vobis Romæ propitius ero, ad exaltationem

spectat, futuram quidem Romæ, sed Orbem

per Universum propagandam, dum inter per-

secutiones ubique frequentes, nec sanè leves,

juxta promissionem dictam Primogeniti inter

multos fratres exaltantur. Agentem de passio-

ne & Cruce sua Christum ægrè audivit Pe-

trus. Unde eidem dixit: Absit à te Domine.Matth. 16.|v. 22.

Matth. 16. v. 22. Iuxta Græcum textum, ut

aliàs dictum: Propitius tibi sis, Domine. Id est

Majestati tuæ, quam modò confessus sum con-

sule, gloriam & conserva & auge, Dei Filio

congruam, nam: Tues Christus Filius Dei vivi.V. 16.

v. 16. Quod ergo propitius futurus Christus

asseretur, ad exaltationem merito advocan-

dum, ut qualem Petrus ipsi propitiationem ex-

optabat, eam ille Ignatio & filijs promitte-

ret, & cumulatiùs adimpleret. Sic ille prop-

tereà in æternum ab ipsis benedictus, ut jubi-

lemus & ipsi filij Dei: Iob. 38. v. 7.

  318. Ibidem pro Addunt, habetur Adducunt.Nomen|IESVS|quomodo|mirabile.

Et posset tolerari. Et de Jesu nomine sermo est

ad locum Genes. 32. v. 29. Cur quæris nomen

meum? Ubi exemplaria aliqua addunt, Quod

est mirabile. Licet autem revera id in Originali

fonte non extet, negari nequit quin sit illud

mirabile, ut meritò ad id referri possit Isaiæ

Evangelicum vaticinium, & vocabitur nomenIsai. 9.|v. 6.



ejus Admirabilis &c. Isai. 9. v. 6. Quid enim<-P>

@@0@

@@1@108 Recognitio I. Amphitheatri Misericordiæ.

<-P>mirabilius esse possit, quàm ut Dei Filius vo-

cetur Jesus, ea de caussa, quæ ab Angelo red-

dita D. Josepho: Ipse enim salvum faciet populumMatth. 1.|v. 21.

suum à peccatis eorum. Matth. 1. v. 21. Ut scilicet

homo factus negotium iniret redemptionis ho-

minum. Adeò est illud mirabile, ut nihil acci-

dere potuerit non modò mirabilius, sed neque

in admirabilitate æquale, mirabilia omnia in-

finito excessu prætergressum.

  319. Beatissimus senex Isaac deprehensa

furtiva benedictione post Esau adventum Ex-



pavit stupore vehementi, & ultra quàm credi po-Genes. 27.|v. 33.|Stuporis|Isaac myste-|riũ in bene-|dictione ad|id spectans.

test, admirans ait &c. Genes. 27. v. 33. Quæ

quidem admirationis significatio adeò est no-

tabilis, ut nihil tale in Scriptura reperiatur.

Neque si in eo pia tantùm Iacob fraudulentia

intercessisset, id videbatur sufficiens ad tantæ

admirationis excessum, qualis præfatis termi-

nis indicatur. Unde Abulensis Quæst. 5. in di-

ctum Caput ita scribit: Vel dicendum secundùmAbulensis.

Hieronymum, & alios doctores Sanctos, quòd quan-

do audivit Isaac verba Esau, ne fortè turbatus ma-

lediceret Iacob, raptus fuit in ectasim, & cognovit

quòd benedictio data Iacob processerat de volun-

tate divina, nec retractari debebat. Expavit

autem ad cognitionem tantorum secretorum, quæ

cùm ante latuerant, & divinæ voluntati obediens

datam benedictionem confirmavit. Hæc ille. Se-

creta autem prædicta ad Incarnationis myste-

rium pertinuisse, Sanctorum etiam Doctorum

communis sententia est, pro qua specialiter

D. Augustinus Libro contra mendacium Cap. 10.

& D. Prosper 1. p. Prædict. Cap. 21. Jacob enim

hædinis indutus pellibus Christus est, qui pec-

cata hominum, ut remitterentur assumpsit be-

nedictione redemptionis à Patre comparata,

quam Iesu designat nomen. Illud ergo est,

quod sub umbris visum in ectasim rapit Isaa-

cum incredibili admiratione.

  320. Pro quo etiam Psalmus 8. v 1. Domi-Psal. 8. v. 1.|& ult.|Et Davidica|repetitio.|D. Augu-|stinus.

ne Dominus noster, quàm admirabile est nomen tuum

in universa terra! Ubi de Christo esse Sermo-

nem testatur D. Augustinus Enarrat. in ipsum,

ita dicens: Vt iste sit sensus: Domine; qui es Do-

minus noster, quàm te admirantur omnes, qui inco-

lunt terram: quoniam tua magnificentia de terrena

humilitate super cælos elevata est. Hinc enim appa-

ruit quis descenderis, cùm à quibusdam visum est,

& à ceteris creditum quò ascenderis, Sic ille. Ha-

bet autem intelligentia hujusmodi magnum

auctoritatis pondus ex ijs, quæ D. Paulus tra-

dit 1. Cor. 15. & Hebr. 2. Licet autem hic sensus

Allegoricus sit, esse tamen certum, & à Deo

intentum benè observat Cardinalis Bellarmi-

nus. Pro admirationis tamen singulari magni-

tudine præter modum illum loquendi, Quàm



admirabile, facit notanda conclusio, quæ alia

non est, quàm primi versus repititio: Domine



Dominus noster &c. Ea quidem de caussa ut

quantoperè sit admirabile Christi nomen, no-

bis quantùm fieri possit innotescat. Inde etiam

utile satis innuitur documentum, ut scili-

cet verba prædicta semel & iterùm, sæpis-

simè inquam repetamus, eo quem meren-

tur affectu, eum studentes pro interna-

rum potestate virium, ardentissimum jacu-

lari.
@@

  321. Num. 80. col. 1. Celebrator, pro Cele-Abdias|quis, & do-|cumenta ex|illius brevi|prophetia.



bratur. Ubi de Abdia propheta est sermo, bre-

vissimæ auctore prophetiæ unico Capite com-

prehensæ. Et posset is esse sensus, ut Abdias

ipse sua illa brevitate fuerit brevitatis prophe-

ticæ celebrator. Ut sciremus ob brevitatem ni-

hil despiciendum, immò & non semel etiam

amplectendum, cùm sint in brevibus scriptis

quandoque magna compendia, multiq́ue bre-

vitatis amatores reperiantur. Licet autem, ut

scribit D. Petrus non voluntate humana allata est



aliquando prophetia, sed Spiritu sancto inspirati, lo-

cuti sunt sancti Dei homines. 2. Petri 1. v. 21. & ita2. Pet. 1.|v. 21.

neque brevis aut longus pro suo arbitrio possit

esse propheta: unde neque scripti prophetici

brevitas solius Abdiæ tribui debeat arbitrio:

Deus autem in hoc, dum parcè spirat, & pau-

ca vult scribi, utili nobis voluit consultum

esse doctrina Quis Abdias fuerit tradit D. Hie-D. Hierony-|mus.

ronymus initio Commentarij in ipsum ita scri-

bens: Hunc esse Hebræi (dicunt aut censent,

deest enim Verbum) qui sub rege Samariæ



Achab, & impijßima Iezabel, pavit centum Pro-

phetas in specubus &c. Hic igitur quia centum

Prophetas aluerat, accepit gratiam prophetalem,

& de duce exercitus, fit dux Ecclesiæ. Sic ille.

Quia ergo exercitus dux, dum prophetali do-

natur spiritu, brevis Scriptura committitur, in

quo & remunerata benignitas, & moderatio

servata, ne docendi in Ecclesia munus supra

conditionem ministri audaciùs assumatur.

  322. Pro quo idem Doctor Sanctus inNemo sui sit|celebrator.|Idem Doctor|Maximus.

Proœmio digna se elegantia, eruditione ac

maturitate discurrit. Qui & de Abdia in Com-

mentario sic: Parvus Propheta, versuum suppu-



tatione, non sensuum. Dominus ergo, quod ad

remunerationem attinet, non parcus, dum pro-

fundissima arcana revelat: sed moderationis

magister quoad voluminis brevitatem: cujus

licet ille celebrator dici possit, non tamen ita

dictatum, sed per errorem variatum Et expe-

dit potiùs celebrari ab alijs, quàm suorum

quemque operum celebratorem audire, quod

non bene audit. Quod quidem in Propheta ip-

so videre licet, qui superbiam Edom se inso-

lenter exaltantem divina auctoritate confrin-Abdiæ|v. 12.

git: & non magnificabis os tuum &c. v. 12.




§. VIII.

Pronuntiata utilia ex erratorum occursu.



323. NVm. 83. col. 1. Incertum pro Inser-De MA-|RIÆ no-|mine.

tum. Vbi de Mariæ nomine; sic

autem ibi post enumeratam Iudæ patriarchæ

familiam: Hi omnes ex primaria Iudæ stirpe, in

qua Mariæ nomen nescio quo incertum (insertum)

fato. Vbi quod Fato dictum, neminem moveat,

quia per subsequentia satis conveniens sensusFatum ut|admitten-|dum.|P. Chanut.

aperitur. Sic rem Spiritu sancto disponente. Ille

ergo est fatum Christianum. Sic passim Au-

ctores. P. Antonius Chanut Lib. 6. de Mysterijs

Virginis Peristromate 6. de Esthere sic:


Hanc pius orbatam, quæ fata, utroque parente

Nuper adoptarat Patruus.

Iacobus Damianus de Bello Germanico lib. 9.


P. Iacobus|Damiani.

@@0@

@@1@§. VIII. Circa Discursum Isagog. Pronuntiata utilia. 109

Teutonidum adstabat Custos Archangelus ejus,

Auribus inspirans Divam quæfata rogaret.

Divam inquam Mariam, Reginam illa in-

comparabili excessu majorem, & potentiorem,

quæ de se apud Maronem 1. Æneid.




Ast ego quæ Divum incedo Regina.Virgilius.

Quippe vetor fatis.

Benè ergo ubi de Virgine agitur fati aliqualisInfortunia|avertit.

mentio inserta, quia fatorum Domina, id est,

infortuniorum undecumque, Deo permitten-

te, venientium, ut eos possit feliciter avertere,

quantumvis urgentia & necessitatem secum

afferentia videantur.

  324. Nulla enim major necessitas quàm

mors. Ubi D. Augustini notanda subtilitas,

qui in verbo Morior, peculiarem participij mo-

dum invenit, cùm enim dici debuisset Mortus,

sicut dicitur Ortus ab Orior, non ita, sed MortuusEt in sum-|ma mortis|necessitate|succurrens.

dicitur, & post alia sic concludit: Convenienter

ergo factum est, ut quemadmodum id, quod signifi-

cat, non potest agendo, ita ipsum verbum non posset

loquendo declinari. Sic ille. Lib. 13. de Civit.D. Augusti-|nus, qui &|defensus.

Dei. Cap. 11. Circa quod Ludovicus Vives ni-

mis audacter locutus, dum nimis ineptum præ-

fato in discursu Sanctum Doctorem appellat,

cujus nolo hoc loco verba proponere, ne in eo

legantur, legenda nullibi. Et ipse quidem Do-

ctor sanctus cùm in Lib. 2. Retractat. Cap. 43.

prædicti libri cum alijs fecerit mentionem, ni-

hil profectò in eo invenit, quod aliqua debe-

ret reprehensione notari. Cujus limatissimum

judicium præferendum penitus audacis illius

auctoris, qui proptereà multis in locis suorum

Commentariorum lituris est dignissimis à S.

Inquisitionis Tribunali denigratus.

  325. Ad rem jam, Beatissima Virgo in mor-Fidelis ad-|jutrix ex|matura co-|gnitione.

tis necessitate fidelis adjutrix, quam & depellit

semel, semper autem in sibi corditus addictis

præstat, ut faciant de necessitate virtutem. S.

Andreas Cretensis Oratione 3. de illius Assump-



tione sic ipsam alloquitur: O Virginalis terra, exS. Andreas|Cretensis.

qua secundus Adam, ac veteri senior prodijt! Quod

te sepulchrum teget? Quænam te verò terra susci-

piet, quæ cælum, ac cæli naturam sanctitate super-

gressa es? Sic ille. Superat ergo Virgo terræ

cælique naturam, Omnemque rem in sensum ca-



dentem ac spiritalem, ut ibidem. Unde & nobi-

les habet naturæ conditiones, ex quibus illa

Philosophorum oraculo celebrata, Natura non

deficit in necessarijs. Ergo neque illa in summè

necessaria fatali hora, pro quo innumera ex-

empla succurrunt. Ubi & addere possumus

suam etiam extremam unctionem admirabili

ratione conferre. Pro quo iterùm Sanctus, de

quo nuper Pater audiendus, sic enim ibidem,



Tu inexhausti unguenti nova pixis unguentaria.Idem.

Tu olei unctionis exultatio. Et quæ major felici-

tas, quàm quod in omnium terribilium terri-

bilissimo mortis articulo possit fidelis oleo tali

unctus exultare? Utinam ex illis unus, qui

opella ista omnibus studeo meo modo, oleum

istud cæleste ministrare.

  326 Num. 95. col. 2. in loco Cant. 7. v. 2.Vulnus la-|teris Christi|ut dici possit|arator.

Vmbilicus tuus sicut crater tornatilis. pro Crater

est Arator: quod nullũ congruum videtur ha-

bere sensum posse. Nisi juxta ibi adductum in-

tellectum de Christi latere ita accipiatur, ut ex<-P>@@



<-P>ejus vulnere grana procedant tritici, quibus

plenus venter, juxta id, quod ibidem imme-

diatè sequitur: Venter tuus sicut acervus tritici.Cant. 7.|v. 2.

Ibid. Umbilicũ enim ventrem etiam complecti

affirmat cum alijs P. Cornelius. Itaque arator

idem qui seminator, juxta id quod in Evange-

lio habetur Matth. 12. Marci 4. & Lucæ 8. arat

enim hominum corda ut seminet in eis. His

autem videtur obstare prædictas laudes non ad

Sponsum, sed ad Sponsam pertinere, ut ex con-

textu constat. Ad quod quidem dici potest ea,

quæ in Sponsa elucent, in Sponso mirabilius

resplendere.

  327. Prætereà Humanitas Christi est pri-Humanitas|Christi spon-|sa, quæ &|arata, cum|& ipse|arator.

maria Sponsa, de qua in Cantico citato, sicut

& in Psal. 44. ut ibi ostendimus. Neque modo

contendimus sensum istum posse præfato loco

convenienter adaptari, sed id tantùm inquiri-

mus an possit cum veritate constare. Cùm

enim juxta Hebræam originem minimè stare

queat mutatio illa, cui crater respondeat, ma-

nifestum est non posse illum verosimiliter su-

stineri. Arat ergo Christus verbi sui vomere,

quia & aratus ipse, ut Psalmo 128. v. 3. Su-Psal. 128.|v. 3.



pra dorsum meum fabricaverunt peccatores, pro-

longaverunt iniquitatem suam. Ubi D Hierony-

mus ita vertit: Supra dorsum meum araverunt



arantes: prolongaverunt sulcum suum. Ubi quod

de dorso dicitur, ad flagella meritò referri po-

test, id quod & sacra Sindon, quibus ejus in-

volutum corpus luculenter ostendit. Quod au-

tem de prolongato sulco, ad apertionem lateris

post mortem militis lancea. Ibi enim apertè li-

cet dispicere quomodo prolongata iniquitas, ut

neque mortuo pepercerint inimici: & quo-

modo etiam prolongaverint sulcum. Cùm

enim majus illud fuerit vulnus, sulcus etiam

major prolongatus. Quid ergo si & velit ita

pro nobis aratus, nostrorum etiam cordium

aratorem agere, ut grana illa gratiarum, qui-

bus plenus, pariter in ipsis seminet, felicissi-

mus in multis seminator, ad eos se vertens jux-Quomodo|tornatilis.

ta eorum necessitatem, providè amanterq́ue

tornatilis quod & de manibus à sponsa prædi-

catum Cant. 5. vers. 14 Manus illius torna-Cant. 5.|v. 14.



tiles.

  328. Num. 108. col. 2. errores duo. Desci-Descipio|verbum|an possit|admitti.



piat pro Desipiat. & Patientes pro Patienter. Et

in primo quidem verbum opponitur, quod in

usu minimè reperitur. Si tamen novare quid-

quam licet, ut jam videtur licere nonnullis,

verbum esse compositum potest à De, & scipio,

qui baculus est senibus proprius ad firman-

dum gressus, & sic Descipere idem erit ac sci-

pione abjecto agere, eo non uti. Quod si de

eo dici contingat, qui eo habeat opus, conso-

nam verbo Desipere significationem importat,

id est non firmare gressum, & ita de eo dici

potest, qui & desipit, quia desipere, vacillantis

& non firmi judicij est, & sapientiæ defectum

patientis. Sic autem stare in casu nostro posset,

quod ibi dicitur: Quis ita descipiat? Circa quod

non plura. Iam quod ad errorem alium attinet

dolendum quod aliquando R. mutetur in S,Impatientia|ex superbia,|si ut ex hu-|militate pa-|tientia.

cùm de patientia agitur, robur scilicet in super-

biam. Nolle etenim pati, quod Deo permit-

tente supervenit, superbientis animi est.<-P>

@@0@

@@1@110 Recognitio I. Amphitheatri Misericordiæ.



<-P>Asæculo confregisti jugum meum, rupisti vincula

mea, & dixisti: Non serviam. Jerem. 2. v. 20. Ecce

profligatum robur & constantiam, ecce super-

biam. Gloriando & jactando dixisti. Sic P. Cor-

nelius.


  329. Inde est ut pro portando jugo Christus

humilitatem superbiæ antagonistam exquirat.Matth. 11.|v. 28. 29.|& 30.


Yüklə 19,02 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   36   37   38   39   40   41   42   43   ...   180




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin