litum ad sacra templa se transtulit? Ubi quòd
amica dicitur, proxima est D. Ambrosio, Libro
de Isaac Cap. 4. Dicamus ergo bonum proxi-
mum sponsum erga illam leges amoris legiti-
mi exercere, & ita eam diligere sicut se ipsum
Lucæ 10. unde & honores consimiles, non
permittere solùm, sed animitus accurare.
356. Num. 45. col. 2. sic extat: Sic quidemEx errore|laus ejus &|de voto il-|lius arduo.
ille omnia. Cùm dicendum fuisset: Scit quidem
ille omnia, & quia sequitur: & sponsæ facies satis
illi perspecta, posset sensus idem intelligi, ut
scilicet illi omnia perspecta sint, sicut facies
sponsę pariter cum illis. Sed quidem sensus non
est ita expeditè propositus, & ideò suo legiti-
mæ orationis cursui restituendus. Licet, ut
reor, vix aliquis sit futurus, qui in cursu le-
ctionis hæserit, cùm res ipsa satis constet, &
neque solœcismus, neque barbarismus, aut
orthographiæ scandalum interveniat. Et cùm
de facie sponsæ sermo sit, & sponsa sit D. Te-
resia, de cujus virtutum omnium perfectione
agitur, Ecclesiæ testimonio, nævus est omnis,
macula, ruga, & quidquid est hujusmodi à fa-
cie illa penitus arceatur, in qua omnis perfectio
resplendet, cùm votum ediderit faciendi sem-
per, quod perfectius judicaret. Celebre illud
apud Apostolum Ecclesiæ elogium: ChristusEphes. 5.|v. 25. &|seqq.
dilexit Ecclesiam, & seipsum tradidit pro ea, ut
eam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo
vitæ, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non
habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujus-
modi, sed ut sit sancta & immaculata. Ephes. 5.
v. 25. & seqq. Ubi de gloriosa Ecclesia vide-
tur locutus, de cælesti inquam, quæ maculo-
sum nihil admittit. Non intrabit in eam aliquod
coinquinatum. Apocal. 21. v. 27 Nihil etiam
de veteri utilitate, ut loquitur D. Leo Sermone
1. de Nativitat. & ita neque ruga. Quod autem
neque aliquid hujusmodi ad imperfectionem
spectat. Videamus jam D. Teresiæ singularem
gloriam, in qua gloriæ ipsius dotes refulserunt,
arduo illo de curanda in omnibus perfectione
voto nuncupato. Et ad hoc posse cum divina
gratia conatum fidelium extendi sibi habuit
D. Joannes Chrysostomus persuasum ita scri-
bens Homil. 20. in citatam Epistolam: & nosD. Chryso-|stomus.
itaque pulchritudinem istam inquiramus, & pote-
rimus eam nobis comparare. Sic ille. Poterimus
ergo; sed quot erunt tantam felicitatem adepti?
Erunt equidem aliqui, erunt multi. Sed qui
voto ad talis gloriæ culmen contenderint nos
nescimus. Unam scimus D. Teresiam, femineæ
virtutis opus, sed plusquam virili fortitudine,<-P>
@@0@
@@1@§. III. Circa Partem I. Ex erroribus fructus. 119
<-P>Seraphica inquam, roboratæ. Dilexit eam
Christus sicut dilexit Ecclesiam, nam & ipsa
Ecclesiæ portio, neque enim Ecclesię concep-
tus est aliquis mentali abstractione formatus,
sed singularium ad unum finem ordinata con-
geries, in quibus Christi Redemptoris inten-
tum adimpletur. Unde & fidelium quivis dice-
re potest: Christus dilexit me, & tradidit seipsum
pro me, ut me sanctificaret, mundans me lavacro
aquæ in verbo vitæ, ut exhiberet ipse sibi gloriosam
Ecclesiam meo ex capite, non habentem maculam
&c. Et hæc est D. Joannis Chrysostomi
mens, ut adducta ipsius verba manife-
stant.
357. Num. 47. col 2. errores tres. QuomodoPro gloria|quomodo|par & im-|par meri-|tum.
pro Quoniam in verbis Psalmi. Vix pro Vir. &
Exigitur pro Erigitur. Si jungantur, orationem
inchoatam conficient: Quomodo vix exigitur.
Sicut & correctiones. Quoniam vir erigitur. Et
possunt doctrinali instituto deservire. Cùm
enim dicat Apostolus 2. Cor. 4. v. 17. de præ-
mio loquens gloriæ supra modum in sublimitate,2. Cor. 4.|v. 17.
& æternum gloriæ pondus esse, meritò sciscitari
cum admiratione possumus: Quomodo vix exigi-
tur quidquam quod cum illo habeat aliqualem
proportionem? de quo idem: Momentaneum
hoc & leve nostræ tribulationis. Unde factum
nonnullos Theologos in eo condignitatem me-
riti non posse intervenire judicasse, nisi quate-
nus Deus opera nostra supra eorum meritum
acceptarit. Id quod etiam ab Apostolo indica-
tum Rom. 8. v. 18. verbis illis: Existimo enimRom. 8.|v. 18.
quòd non sunt condignæ paßiones hujus temporis
ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. Neo
sunt illi aut pauci, aut contemnendæ auctori-
tatis, ut videri potest apud P. Suarez Tomo 3.
de Gratia Lib. 12. Cap. 17. n. 2. & 3. Quod licet
ille, & plures alij negent in sensu, quem Au-
ctores hujusmodi amplectuntur, quem neque
nos verum reputamus: res tamen incerta est,
& semper locus admirationi relinquitur, sicut
& pro redditione gratiarum ingens motivum,
cùm quidquid est valoris in operibus nostris
momentaneis & levibus, per Dei misericor-
dissimum beneplacitum habeamus. Hoc ip-
sum momentaneum & leve scriptionis hujus
opus supra modum in sublimitate, æternum
gloriæ pondus potest operari. Sit ita utinam
in hoc & alijs. Quærenti ergo: Quomodo vix
exigitur? respondendum, Quia gratia momen-
taneum illud & leve dignum reddit, & ita con-
venientem inducit proportionem, quam debe-
mus Christo, quia gratia & veritas per IESVMIoan. 1.|v. 17.
Christum facta est. Joan. 1. v. 17. Etiam si mo-
mentaneum & leve ipse nobis contulisset do-
num, æternam profectò gratitudinem mere-
retur, dantis digna æstimatione perspecta.
Quid ergo de excellentissima & æterna dicen-
dum largitione, quam momentis singulis pos-
sumus experiri? Sic ergo manus illius tornatiles,
plenæ hyacinthis. Cant. 5. v. 14. Cœlestem co-
lorem hyacinthus refert, quia cælestis sponsus
facilè gloriam cælestem impertit manibus tor-
natilibus, quod ob celeritatem operum ejus
dictum, quatenus quod tornatile sit, velocis-
sima fit operatione, ut ab Eucherio dictum
Lib. 3. in Lib. Regum, cujus & illud: Per opera<-P>@@
<-P>quæ fecit, nostros ad quærenda cælestia erigit sen-
sus.
358. Jam quod correcta oratione dicitur:Superbiæ &|ambitio|castigatæ.
Quoniam vir erigitur, ad condemnationem su-
perbiæ & ambitionis referri potest, si recorde-
mur Core & seditionis sociorum contra Moy-
sen & Aaron, ad quos ille: Multùm erigiminiCore &|Sociorum|supplicum.
filij Levi. Numer. 16. v. 7. Potest ergo horren-
dus ille successus ritu Emblematis depingi
cum hoc lemmate: Quoniam erigitur vir. Ni-
hil enim neque in divinis, neque in humanis
litteris tale extat punitæ à Deo superbæ am-
bitionis argumentum. Et scimus quidem in-
gentia eo in genere patrata crimina, nec ta-
men quid simile pro punitione unquam acci-
disse. Solam Drahomiram S. Venceslai Bohe-
miæ Ducis matrem terræ hiatu absorptam le-
gimus, quæ Boleslao filio auctor fuit, ut san-
ctissimum fratrem interficeret, insana illa mu-
lieribus innata regnandi cupidine. Quod qui-Interfecto-|rum S. Ven-|ceslai.
dem solus immane fuit; cui patratum in Moy-
sen & Aaron videtur Dominus coæquasse.
Adeò est apud Deum odiosa & execrabilis
ambitio, quando in ejus studiosa malignitas
resultat amicos. Et Core quidem in crimine
socij cũ eo à terra absorpti: in Drahomira au-
tem non ita à divina justitia peractum; inter-
fectores enim alij in furorem versi se in præ-
ceps dederunt, alij proprijs se ensibus trucida-
runt. Ex illis autem præcipuus Boleslaus fra-
ter, qui à matre ad scelus vigilantiore excita-
tus eum in templo invadit, ac primo ab ictu
suo frustratus, ense sibi de manibus ob inspe-
ratum stuporem elapso, mox redeunte animo
& furore, quem sceleris participes clientuli ex-
tingui non patiebantur, ictum repetit, ac faci-
lè inermem fratrem, patienterq́ue plagam ex-
cipientem interficit. Ut est apud Surium Tomo
5. die 28. Septemb. & alios. Nec tamen adeò
impium fratricidam, sui sæculi Cainum aut de-
voravit terra, aut supplicio alio prodigiali
affectum scimus, sed regnare permissum ty-
ranni ritu, unde sævus cognomine dictus, ut
ipsi pro supplicio infamia fuerit, quæ & majus
& gravius solet esse Principibus, gravioribus
alijs æternitati jam jam imminenti reservatis.
In Drahomira autem non unum illud tantùm
parricidalis ambitionisscelus, sed & horrendum
aliud perpetratum, Ludemillam enim S. Ven-
ceslai aviam, sanctissimam feminam interfecit.
Illam ergo, quam pati jam non poterat terra,Terra ali-|quando|noverca.
insperatò dehiscens apprehendit, compressura
dehinc, & condigno affectura supplicio, ut
quæ matrem crudelem egerat, matrem aliàs
communem terram novercam crudelissimam,
sed Dei justissimi vindicis, obsequentem mi-
nistram pateretur. In his ergo divina est pro-
videntia suspicienda, & humili veneratione
mactanda, quæ circa scelerum immanium
supplicia non unam servat aut normam, aut
stylum. Circa Core autem & socios pariter àTalis Core,|& Socijs, &|quare, cùm|sit commu-|nis mater.
matre etiam communi devoratos, expenden-
dum illud: Multùm erigimini filij Levi. Illi ergo
per superbiam nimiùm quantùm se erigentes,
matrem non agnoscere videbantur, terram
inquam, pro qua S. Job: Nudus eggressus sumIob 1. v. 21.
de utero matris meæ, & nudus revertar illuc.<-P>
@@0@
@@1@120 Recognitio II. Amphitheatri Misericordiæ.
<-P>Job 1. v. 21. in terræ inquam ventrem, ut com-
munis est sensus Interpretum; pro quo Eccli. 40.
vers. 1. Vsque in diem sepulturæ in matrem om-Eccli. 40.|v. 1.|Virgilius.
nium. Et Virgilius 11. Æneid.
Non jam mater alit tellus, viresque ministrat.
Et eruditio P. Gasparis Sancij. Qui nimis au-
tem per superbiam eriguntur, eam non viden-
tur matrem agnoscere, quibus Siracides obli-
vionem istam exprobans notum illud objectat:
Quid superbit terra & cinis? Eccli. 10. v. 9. QuasiEccli. 10.|v. 9.
dicat: Quomodo matrem nō agnoscis, si autem
agnoscis, unde tibi superbia? Non ergo agno-
scentes matrem meritò illa nec filios agnoscit,
& ita uti alienos absorbet, comprimit, & sinu
durissimo exceptos torquet, carcer, æternum-
q́ue ergastulum, futura. O superbię supra quàm
dici potest exitum infelicem! O ambitionis du-
rissimum Colophonem!
§. IV.
Eruditionis aliquid erratorum occasione.
389. NVm. 53. col. 2. Pravaris pro Gravaris.Circa ver-|bum non|Latinum.
Error sine sensu aliquo, quia Pravaris
Latina vox non est, licet existimare aliquis
possit dari verbum Pravo, cujus sit compositum
Depravo; quod tamen non ita est: neque enim
omnia verba, quæ compositionem sonant, à
simplicibus veniunt, cùm id sæpè ratione no-
minum accidat, ut Demento, Derivo, Debilito,
Decumino, Decapulo, Prædor, Prælumbo, Premior
Reciproco, Remigo, & alia in Lexicis reperienda.
Pro quo hæc satis. Num. 54. col. 3. sic extat:
Propria sibi pugnare videntur veritate. Corrige,
Pro ipsa licet sensus non absurdus stare posset;
insinuatur tamen posse & veritatem impro-
priam inveniri: quod revera ita est, dum veri-
tas ab eo profertur, ad quem ejus prolatio mi-Quæ veritas|propria, &|impropria.
nimè pertinebat. Ab amicis sancti Job multa
dicta, quæ non solùm vera, sed quasi prophe-
tica sunt à magnis Interpretibus reputata. Et
tamen Deus sic de illis: Iratus est furor meusIob 42. v. 7.
in te (Eliphaz) & in duos amicos tuos, quia non
est is locuti coràm me rectum, sicut servus meus Iob.
Sic Job 42. v. 7. Unde enim illis auctoritas ad
correctionem ita acrem erga eum, qui nullo
erat illis jure subjectus, sed nuper potestate &
auctoritate magnus inter omnes Orientales? Cap.Cap. 1. v. 3.
1. v. 3. Neque enim paupertas in talibus jus
cuiquam erga illos confert, ut pro libitu pos-
sint reprehendi. Præclarè ergo illi de divinis
locuti, & insignes se ostendere magistros, sed
in doctrinæ applicatione peccarunt, dum ta-
lem erga sanctum Job existimarunt Deum,
qualem ejus peccata mererentur. Quod P. Gas-
par Sancius paucis explicuit dicens non fuisse
opportuno tempore locutos, id est, loquendi cir-P. Sancius.
cumstantias neutiquam observasse. Quod etiam
aliter potest declarari, ut scilicet non propriæ
veritates sint, quæ judicio hominum tales sem-
per judicantur, cùm tamen apud Deum tales
non sint. Pro quo D. Gregorius Magnus ita
scribit Lib. 35. Moral. 6. & quidem quantùm adD. Grego-|rius.
humana judicia in verbis suis amici ejus multa illo
rectiùs dixisse crederentur: sed veritas aliam ex<-P>@@
<-P>occulto regulam proferens, ait: Non est is locuti
coràm me rectum, sicut servus meus Iob. Sic S.
Doctor. Et sic videmus non semel accidere, ut
multa humano judicio vera, & ut talia à Præ-
dicatoribus reprehensa, in Dei oculis talia non
sint, unde circa hoc multa est procedendum
cautela, & non solùm prudentiæ, sed charita-
tis & justitiæ leges observandæ.
390. Num. 55. col. 2. ita in textu: InterrnæQuomodo|stat obliga-|tio largiendi|superflua.
ationi. Ubir quæ superfluit in Internæ, deficit
Rationi. Ita enim evenire solet, ut quæ super-
fluunt in multis, alijs desint, unde & contra
Christianam indigeant charitatem: unde &
Christus admonet: Verumtamen quod superest,
date eleemosynam: & ecce omnia munda sunt vo-
bis. Lucæ 11. v. 41. Ubi plana & simplex ex-
positio est, Quidquid habetis superfluum, licetLucæ 11.|v. 41.
subtiliores alias expositiones adducat P. Cor-
nelius; sic enim communis Theologorum
sensus amplectitur. Unde & diaboli conatus
invaluit, ut increscat vanitas, & ita nihil su-
perfluat, stetq́ue eo modo recepta Theologia
de superflui tantùm erogatione sententia. Plus
ergo aut diabolus aut mundus, quod perinde
est, quàm suis in pauperibus Christus habet.
Dimidiam chlamydem pauperi D. MartinusD. Martini|laus.
attribuit, minimè superfluam, qua Christus
indutus apparuit, de quo nuper plura. Ad
quem modum apparere & diabolus posset in-
dutus multis, quæ data ipsi, non solùm quia
meretricibus, sed quia & vanitati, & dicere:
N. meus Catechumenus hac me veste contexit, in-
ferni inquam candidatus: Sicut enim in voce
dicta Interrnæ duplicatum rr. ita & in talibus
reprobationis insignia, ut in judicij extremi
forma à Christo proposita apparuit, immiseri-
cordibus reprobatis Matth. 25. Ubi duplex illa
legitur dicente in primis & Rege, & Iudice
Christo: Discedite à me maledicti &c. v. 41. Ad
quæ quidem Respondebunt & ipsi dicentes: Do-Matth. 25.|v. 42. 44.|& 45.
mine, quando te vidimus esurientem &c. v. 44.
Sed & ipsis responsum ab illo sententiam re-
plicante reddetur: Tunc respondebit illis &c. v.
45. Et ecce omnia munda sunt vobis. Dictum de
hoc aliàs, sed addendum modò quorumdam
expositionem non levium Scriptorum extare,
qui hoc à Christo dictum Ironicè arbitrantur,
cum allusione ad præcedentia: Nunc vos Phari-Lucæ 11.|v. 39.
sæi, quod de foris est calicis, & catini, mundatis:
quod autem intus est vestrum, plenum est rapina,
& iniquitate, v. 39. Hæc cùm ita se haberent,
eleëmosynunculis credebant fieri ab ipsis satis,
& ita mundatos posse ante Dei oculos appare-
re. Quod equidem errare erat in principijs di-
vinæ legis, juxta quam & facienda integra
restitutio, & non qualescumque pro peccatis
eleemosynæ faciendæ; sed quæ cum illis ha-
beant justam proportionem. Unde & non Pha-
risæis timendum, ne, cùm sibi omnia munda
credant, paucarum eleëmosynarum largitione,
& æternitatis beatæ se candidatos reputent,
cum ijs, de quibus nuper, audiant horrendum
illud: Discedite: cujus consideratione quis non
totis artubus contremiscat?
391. Num. 66. col. 2. erratum tripliciterCirca tres|errores.
Loquax pro Loquar. Sapientiam pro Sapientium.
Desiderata pro Desudata. Et primus quidem<-P>
@@0@
@@1@§. IV. Circa Part. I. Ex erratis eruditio. 121
<-P>error quia circa verba Scripturæ versatur, mi-
nimè tolerandus. Quatenus verò loquenti
aliàs adaptari potest, sensum potest minimè
absurdum habere. Loquax etenim Eliu, de quo
ibi, unde & ejus loquacitas reprobata à Do-
mino, ut vidimus n. 289. & qui tales vitam in
loquela continua videntur habere constitutam,Loquacitas|quibusdam|pro vita.
uti in respiratione, quæ si desit, se morituros
suspicentur. Ut quodammodo impleatur in ip-
sis Versio illa: Factus est homo in animam lo-
quentem, pro eo, quod habetur Genes. 2. v. 7. in
animam viventem. Duo autem errores alij susti-Gen. 2. v. 7.
neri possent, In concione inquam Sapientiam
detonare, & suggesta desiderata, scilicet compa-
rata: licet sensus ita vividus non videatur. Quo
loquendi stylo Claudianus usus in Consulatu
Manlij Theodori, dum cecinit:Desudata|suggesta.
Te quoque naturæ sacris, mundique vacantem,
Emeritum pridem, desudatisque remotum
Iudicijs, eadem rursus complexa potestasClaudianus
Evehit, & reducem notis imponit habenis.
Ita ergo & desudata dici potuere suggesta,
quod ad pręla typographica sunt qui & tran-Et præla|typographi-|ca.
stulerint, dum pro claris Scriptoribus asserunt
desudare. Quod & ad ineptos referri & meritò
potest, pro quibus illa, dum invita, magis vi-
dentur laborare. Quæ cum rubore profero,
dum propria considero. Sed quidem non tan-
tùm nobili tritico, hordeo etiam, spelta, avena,
milio, farre, & granis similibus molendina de-
sudant, quia & illa humanis usibus, licet non
delicatis gustibus, possunt deservire. Ubi &
quod Molendina, dixi, erunt ex delicatis hu-
jusmodi qui fastidiant, quia benè Latinum
non est, & molarem lapidem dici melius po-
tuisse; sed parcant modò, dum nos minutiori-
bus hasce relictis, ad utiliora alia properamus.
Si & addamus priùs Num. 68. col. 1. Provectu
positum pro Proventu. & col. 3. Præclarè pro
Præclari. Ubi dici, nec improbabiliter posset,
sicut à Provenio Proventus, dicitur, ita & à Pro-
veho Provectum substantivum derivari. & ejus
significatum instituto præsenti posse conve-
nienter aptari. Sed quia non ita videtur usu
receptum, nolo cum Grammaticis lite parùm
utili decertare.
362. Num. 74. col. 1. depravatus locusCirca amo-|rem Patris|erga Chri-|stum enor-|mis error.
Ioan. 10. v. 17. ubi loquitur Christus: Proptereà
me diligit Pater &c. nam additum, quo sensus
redditur contrarius, pro Me scilicet Nec, & quî
hoc stare queat ut Pater non diligat Filium de
illius semper gratissimo obsequio sollicitum?Ioan 10.|v. 17.
Quia ego pono animā meam. Cujus voluntas vo-
luptas mea est, ipsa mihi pretiosior vita. Poterat
alicujus depravata stoliditas suspicari Patrem
Christum non amasse ,$uncleareo utens argumento,
quo ipse usus, quia scilicet eo sic volente mor-
tuus: quandoquidem malorum omnium ma-
ximum, mortem scilicet, non sategerit evita-
re. Amare enim bene velle est, aut aliquid ad
amorem necessariò spectans, ut ex Philoso-
phia notum. Sed quidem argumentum ejus-
Dostları ilə paylaş: |