no ascendit in cælum. Sic Doctor sanctus, quod
& apparet verborum tenori valde consenta-
neum, in quibus Confessio pro remissionis
caussa designatur. Quod licet ita sit, nihilomi-
nùs positionis nostræ veritas elucescit, ut effe-
ctus demonstret affectum, quia syllabæ solæ
pro remissione non sufficiunt, nisi quatenus in-
teriori contritionis affectu animatę procedunt.
Et quamvis effectus remissionis ex parte Dei
videatur se habere, est etiam talis suo etiam
modo ex parte peccatoris, quia & contritionis
ad remissionem Deum sua efficacitate moven-
tis, juxta eum gradum meriti, quem Theolo-
gia communis agnoscit, de quo aliàs.
385. Num. 170. col. 1. Subsilia pro Subtilia.Ampla im-|peria dimi-|nutionibus|obnoxia.
Sibi pro Vbi. Num. 171. Multi pro Muti. Conditio
pro Conditione. Num. 174. col. 2. Potius pro
Potitus. Vbi de Davidis regno Sermo, sic enim
reponendum: Quomodo ergo David amplißimo
potitus regno &c. Et ita quidem usu venit ut de
amplissimis regnis aliquid detrahatur. Et quo
ampliora, plus extant detractionibus iteratis
obnoxia: Virtus enim unita, ut est Philosophi-
cum dogma, fortior est seipsa dispersa. Vnde
Monarchia Hispana, quæ sub terminis suis in-
expugnabilis extitit, amplitudine obtenta, hu-
jusmodi patuit detrimentis, quod & in alijs
visum. Quod quidem ita accidit, etiamsi quod
est amplitudinis comparatum, jure steterit,
quod violare numquam Christianissimi Prin-
cipes voluerunt. Quid ergo ij de integritatis
permanentia præsumant, qui malè partis glo-
riantur, malè equidem dilapsuris? Vnde pro
regno Christi speciale illud Daniel. 7. v. 14.Secus in|Christo.|Dan. 7. v. 14
Potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur:
& regnum ejus, quod non corrumpetur. Sicut alia,<-P>
@@0@
@@1@§. VIII. Circa Partem I. Ex erroribus proventus. 133
<-P>de quibus ibi: quorum prius & diuturnius,
Assyriorum inquam, aquilæ comparatum. Sed
quid de illo Vates? Aspiciebam donec evulsæ suntV. 4.
alæ ejus. v. 4. Circa quæ D. Hieronymus sic ait:
Quod autem habebat alas aquilæ, superbiam signi-D. Hierony-|mus.
ficat regni potentißimi. Quod autem evulsæ sunt
alæ ejus, cetera regna significat, quibus prius im-
perabat, & volitabat in mũdo. Sic ille inter alia. Et
quòd plumę evellantur, id frequens: sed & non
adeò rarum ut & alæ, regna inquam integra,
quibus per mundum videbantur volitare. Circa
quod non defuerunt, qui apologum dormien-
tis aquilæ, & eatenus deplumatæ, bono sint
animo commentati. Utinam Christiani non
dormiant Principes, neque dormitent, quia &
noxialis esse dormitatio potest: unde non dor-Psal. 120.|v. 4.
mitabit, neque dormiet, qui custodit Israel. Psal.
120. v. 4.
386. Num. 177. col. 2. Exaltasti pro Exal-Errores ad-|notati.
tati. Num. 180. Sua pro Suo. col. 3. Vsum pro
Visum. Profundi pro Perfundi. Num. 183. col.
3. Sed autem fit, pro Sic autem sit. Quod posset
tamen non durè retineri, si aliquid in eo mo-
menti perluceret. 184. Elevatura pro Elevatiora.
col. 1. & Excentricum, col. 2. & 3. Qui in cor-
pora, pro Quia in corpora. Num. 187. col. 1. Te-
stimonia pro Testimonio. Num. 188. col. 2. Per-
fectio pro Perfectum. Num. 189. col. 1. Censerit
pro Censuerit. col. 2. Non aliàs pro Nam aliàs.Pro parti-|cula Non|apologia.
Ubi ex adeò levi mutatione contrarius sensus
efformatus. Est enim Non particula malignan-
tis naturæ, quidquid post se invenit destruit:
ut in Scholis circumfertur. Sed licet stare illud
juxta commodum sensum possit: non est ta-
men generaliter infamanda, quæ in Scripturis
invenitur commendata, & cum affirmante
verbo pariter collocata summa divi Magi-
gistri auctoritate. Matth. 5. v. 37. Sit autemMatth. 5.|v. 37.
sermo vester, Est, Est: non, non: quod autem his
abundantius est, à malo est. Non est ergo à malo
Non, nec malignantis naturæ, ubi de moribus
agitur, aut rebus, quibus commodissimè potest
adaptari. Suavissimum quidem illud, de quo
Num. 409. Bonus EST Dominus sperantibus inThren. 3.|v. 25.
eum. &c. Thren. 3. v. 25. & illud: ex Psalmo
97. v. 7. Quia ipse EST Dominus Deus noster: &
nos populus pascuæ ejus, & oves manus. Quod cùmPsal. 94.|v. 7.
legam in Biblijs Plantinianis omnium exactis-
simis, & Anni 1608. quando errores typo-
graphici non ita paginas inundabant, errorem
non tolerandum reperio: nam pro Nos autem
populus ejus, habetur, Non autem populus ejus. Ubi
Non malignantis potest dici naturæ, dum per-
peràm adhibetur. Sed pergamus audientes
Dominũ apud eumdem Evangelistam 23. v. 9.
& Patrem nolite vocare vobis super terram, unusMatth. 23.|v. 9.
EST enim pater vester, qui in cælis EST. Ubi &
de Magistro Christo. v. 8. Quibus & adjun-
gendum, quod præcesserat 12. v. 50. Quicum-12. v. 50.
que fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis EST,
ipse meus frater, & soror, & mater EST. QuibusParallelæ-|sententiæ.
(omissis plurimis) parallelæ possunt ex adver-
so, non tamen adversæ proponi sententiæ, in
quibus negans particula multùm etiam dulce-
dinis conciliabit: Non veni vocare justos sed pec-Matth. 9.|v. 13.|Ioan. 10.|v. 28.
catores. Idem 9. v. 13. De ovibus sic Joan. 10.
v. 28. Et ego vitam æternam do eis: & NON<-P>@@
<-P>peribunt in æternum. Et Non rapiet eas. Iterum
ille apud eumdem 14. v. 18. Non relinquam14. v. 18.
vos orphanos. Vbi & audiendus ille, in quo lo-
quebatur, & modò etiam loquitur Christus 1.
Cor. 10. v. 13. ubi utramque particulam am-
plexus sic ait: Fidelis autem Deus EST, qui1. Cor. 10.|v. 13.
NON patietur vos tentari supra id, quod potestis:
sed faciet cum tentatione proventum, ut poßitis
sustinere. Et Divum quidem Baptistam satis
celebrem iterationes negantis particulæ red-
diderunt. Joan. 1. v. 20. & 21. Primò enim,
NON sum ego Christus. Deinde, NON sum. Tan-Ioan 1.|v. 20 & 21.
dem, Non. Sicut & infelicem Davidem in il-
lius retentione defectus lamentabili amissione
filij: dum petenti Absalon ut ejus frater Am-
non ad paratum permitteretur ire convivium,
respondit: Non est necesse ut vadat tecum. 2. Reg.2. Reg. 13.|v. 16. & 17.
13. v. 16. Sed instanti annuit: Coëgit itaque
Absalon &c. damnabili permissione. Id quod
non semel parentibus accidit, ut importunis fi-
liorum coacti precibus, perniciosa inconstan-
tia condescendant. Quæ quidem prælusisse
placuit, quia & utilia futura: dum ex proposi-
tis ex Scriptura sententijs pij possunt affectus,
& considerationes perutiles excitari.
387. Num. 190. col. 2. Si pro Sic. Vt sicutIn contra-|rijs ent erro-|res pares.
circa Non error præcesserat, sic & circa opposi-
tam particulam sequeretur. Sic enim usu venit
ut qui inter se contrarij pariter errent, dum
quisque judicat sibi rationem suffragari, cùm
tamen non ratione, sed immoderantia passio-
nis agatur. Sic Lucæ 22. v. 24. Facta est con-Lucæ 22.|v. 24.
tentio inter eos (Apostolos inquam) quis eorum vi-
deretur esse major. Qua in contentione omnes
errarunt: quia si quisquam cum fundamento
major videri poterat; is erat Petrus, semper
prælatus alijs: quod quidem si ipse ita censuit,
quia contentio de omnibus prolata, in eo erra-
vit, quia ex signis exterioribus non potest ma-
joritas conjectari: quandoquidem Deus sin-
gularia quædam honoris privilegia in aliquos
pro suæ providentiæ inscrutabili profunditate
derivat, quibus ij, qui apud ipsum majores, mi-
nimè perfruuntur, de quo superiùs dictum: qua-
le est illud B. Catharinæ Virginis Bononiensis
incorrupti corporis, & ita tractabilis, ut possit
à Clarissis Religiosis vestiri: quod & de B.
Rosa Viterbiensi refertur. Et sic alia. Addo
id quod Psal. 106. v. 40. datum superiùs, sedPsal. 106.|v. 39. & 40.
diverso sensu: & errare fecit eos in invio, & non
in via. Quosnam? Illi inquam, de quibus v. an-
teced. 39. & pauci facti sunt &c. circa quod sic
D. Augustinus: Omnes qui se dividunt ab unita-
te, pauci sunt. Et licet loquatur de divisione
schismatica, ejus ratio generalior est, & in
quacumque verissima comprobatur: quando
& ij etiam qui ab Ecclesiæ unitate discedunt,
inter se acerbissimè digladiantur. Num. 193.
Ostatateuchi pro Octateuchi. 194. Vexam pro Ve-
ram. Semper veritas nihil cùm mereatur tale,
vexatur, de quo paulò superius disceptatum n.
386. & seqq. Num. 196. col. 2. Despicitur pro
Dispicitur. Et quàm illud verum in multis, sedGloria ut|despiciatur.
errantibus errore turpissimo. Empyrei structura
despicitur: cùm tamen dispici, considerari at-
tentione incessanti debuisset. Sed jam in re-
dempto à servitute Ægyptiaca populo despe-<-P>
@@0@
@@1@134 Recognitio II. Amphitheatri Misericordiæ.
<-P>spectus hujusmodi viva, licet aliàs turpis, figu-
ra præmissa, de qua Psal. 105. v. 24. & pro ni-Psal. 105.|v. 24.
hilo habuerunt terrā desiderabilem. Pro nihilo? O
rem humanæ rationis indignam! Neque enim
parvi aut minoris habita dicitur terra, ad quam
uti omnium præstantissimam, lacte & melle
manantem, toto debebat desideriorum arden-
ti cumulo suspirari; sed pro nihilo, promitten-
te Deo, & in id negotij miraculosis, & por-
tentosis expensis provocanti. Christiana hic
agitur, & mutato nomine, non fabula, sed ve-
ritas inconcussa narratur: Pro nihilo habueruntD. Hierony-|mus.
terram desiderabilem, quia transitoriam dile-
xerunt, ait ibi D. Hieronymus. Et non credide-
runt in verbis ejus, quibus promisit regna cælorum,
Sic ad v. 25. Vbi vulgata: Non crediderunt ver-
bo ejus. Ergo qui despiciunt non credunt? Non
id de Christianis dicam, in quibus cum pecca-
tis perseverat fides: sed talis illa, ut vix digna
eo nomine censeatur. Unde erit ut in extremo
judicio damnandi instar infidelium sint à su-
premo judice reputandi. Proferenti enim tre-
mendam sententiam: Discedite maledicti &c.
respondebunt audientes illam, & pariter red-
dentes caussam non impensæ erga egentes mi-
sericordiæ, Respondebunt & ipsi dicentes: Domi-Matth. 25.|v. 44.
ne, quando te vidimus esurientem? &c. Matth.
25. v. 44. Non ergo Evangelio crediderunt, in
quo adeò expressum habetur Christo impendi
quod pauperibus erogatur. Crediderunt ergo,
& non crediderunt, quia ita operati sunt ac si
fidem non habuissent, quia mortua illa: unde
& quod de uno dictum à Domino, ad omnes
spectat: & partem ejus cum infidelibus ponet.Lucæ 12.|v. 46.
Lucæ 12. v. 46.
§. IX.
Pergunt errores utiliter observati.
388. POst Num. 198. desideratur sequens,Occasione|erroris|D. Francisci|elogium.
unde in eo col. 4. legitur Propriorem,
cùm legi debuisset Propiorem. Vbi, ut aliàs
dixi, unius litteræ additio sensum alterat, &
corrumpit. Num. 202. col. 2. Ita pro Ista in-
verso errore, nam quod priùs per additionem,
modò per subtractionem incurritur, licet faci-
lè possit intelligi. Sedes ita pro Sedes ista. Vbi
de Sede agitur D. Francisco præparata, in cu-
jus jam pridem possessione versatur. Subtracta
S. qua stigma conscribitur, ut interpretari li-
ceat eam diabolum Divo Parenti conari in-
ferre molestiam, quam ipse ore Apostoli co-
natus est amoliri. De cetero nemo mihi molestus
sit: ego enim stigmata Domini Jesu in corporeGalat. 6.|v. 14. & 17.
meo porto. Galat. 6. v. 17. Scimus enim fuisse
plures sacris stigmatibus, immò vulneribus,
adversantes, quod & neotericis hæreticis per-
suasum. Cùm autem hæc sit illius major glo-
ria, ut clamat ipse ejusdem verbis: Mihi autem
absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu
Christi &c. v. 14. mirum non est molestum ei-
dem accidere, si quis contendat ea per sum-Evange-|lium Festi|ut ineptè à|quodam|usurpatum.
mam injuriam ipsum defraudare. In Evange-
lio Festi Beatissimi Patris particula dicta legi-
tur dicente Domino: Ita Pater, quoniam sic fuit<-P>@@
<-P>placitum ante te. Matth. 11. vers. 26. & audivi
Concionatorem, qui pro dicendorum funda-
mento duo illa verba tantùm arripuit. Ita Pater.Matth. 11.|v. 26. & 27.
Cumq́ue particula dicta sit nota similitudi-
nis, ex ea conformitates Seraphici Patris cum
Christo est, ut potuit, prosecutus. In quo qui-
dem non defuit, qui eum de singularitate lau-
dârit: sed nescio an illa tanti debuerit fieri. Et
quidem ut plus de singularitate, quod vendita-
ret, haberet, solam pro themate particulam as-
sumere potuisset: nam de Patre in concione
nihil. Sed verò ubi Evangelium adeò illustres
Christi sententias contineat, ex quibus fun-
dari conformitates possunt, pro quibus extat
liber, ut quid ita ad sensum à mente Christi
alienum Ita torquetur. Si humilitas & man-
suetudo non placet, quia duæ illæ tantùm vir-
tutes, audiatur Salvator dicens: Tollite jugumThema|còmmodius.
meum super vos. v. 29. & dicatur D. Francis-
cum cum Christo pariter tulisse jugum, cùm
enim ait Meum, illud ipsum designat, quod
ipse portabat: quod non fuerit difficile com-
probare, dum ego ad alia transeo.
389. Num. 203. col. 1. Arguit pro Arguat col.Errorum|copia.
2. Naamethites Qui vim voluptati. Tollendũ
Vim. Qua figura corrigenda quæ habetur Quæ:
Num. 204. De gloriæ pro De gloria. Num. 206.
Pacant pro Pascant. Num. 209. col. 1. Decipien-
das pro Decipiendos. Num. 211. col. 2. Quæ est
præclara. Num. 213. Hi duo Principes. Num.
221. col. 1. Eo officio. Homini est data, col. 2. Ex-
cellentia tanta. Michael. Num. 223. col. 2. Enim
pro Eum. Num. 227. col. 2. Hoc præ illo. Num.
229. col. 2. sic legendum: Qualis erga homines
sit, non est difficile &c. Num. 231. col. 2. An-
gelus quis pro Angelus pacis. Stare aliàs mutatio
posset, si cùm Quis dicitur, allusio esset ad no-
men, Michaelis, de quo ibi, cùm sit idem ac
Quis ut Deus? Clamat Vates Rex Psal. 112.
v. 5. Quis sicut Dominus Deus noster? Quod ad-Psal. 112.|v. 5.|D. Michae-|lis elogium.
ducens D. Bernardus Sermone 2. de Verbis Isaiæ,
Vidi Dominum, sic ait: Vide autem ne fortè
Michaelis verbum sit, superbo illi dicenti: Similis
ero Altißimo (Isai. 14. v. 14.) in faciem resisten-D. Bernar-|dus.
tis, Michael enim interpretatum dicitur, Quis ut
Deus? Sic ille. Censet ergo Davidem Michae-
lis locutum verbis, & ejus nomen sic loquen-
tem expressisse. Et cur non tanto ille gloriare-
tur magistro, qui ut talis eo in Psalmo videtur
introductus, cujus initium: Laudate pueri Do-
minum: laudate nomen Domini. Sit nomen Domi-
ni benedictum &c. Ecce pueri ad Dei laudes
excitantur: ex quo apparet erga illos magiste-
rium exerceri. Michaelis ergo illud, qui statim
loquens introducitur. Sed quinam hi pueri ad
scholam prophetalem & Angelicam evocati?
Respondeat D. Augustinus sic locutus: Nostis,D. Augissti-|nus.
fratres, & sæpißmè audistis in Evangelio Dominum
dicere: Sinite pueros venire ad me, talium est enim
regnum cœlorum. Et iterùm: Si quis non receperitMatth. 19.|v. 14.
regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud, &
multis alijs locis Dominus Deus noster per singula-Marci 10.|v. 14.
re humilitatis exemplum superbiam veteris hominis
ad innovandam humiliter vitam, similitudine pue-
rilis ætatis accusat. Quapropter, Charißimi, cùm
cantari auditis in Psalmis: Laudate pueri Domi-
num, ne arbitramini ad vos istam exhortationem<-P>
@@0@
@@1@§. IX. Circa Partem I. Observationes utiles. 135
<-P>non pertinere, quia jam corporis pueritiam super-
greßi, vel juvenili decore virescitis, vel simili ho-
nore canescitis, omnibus enim vobis dicit Apostolus:
Nolite effici pueri sensibus, sed malitia parvuli esto-1. Cor. 14.|v. 20.
te, ut mentibus perfecti sitis. Qua malitia maximè,
nisi superbia? Ipsa enim de vana granditate
præsumens non sinit hominem ambulare per arctam
viam, & intrare per angustam portam. Pueri autemMatth. 7.|v. 14.
facilè intrant per angustam portam: & ideò nemo
nisi ut puer intrat in regnum cælorum. Quid autem
superbiæ malitia deterius, quæ præpositum vult ha-
bere nec Deum? Nam scriptum est: Initium super-Eccli. 10.|v. 14.
biæ hominis, apostatare à Deo. Hæc clarissimus
ille hujus scholæ discipulus, quæ etsi longius-
cula, placuit & hoc loco legi, quia pro insti-
tuto præsenti commodissima, cùm sint dignis-
sima aliàs ut in ipsis compitorum parietibus
conscribantur.
390. Humilium ergo scholæ Divus Mi-David S.|Michaelis|discipulus|in schola|humilitatis.
chael magister est, ex cujus magisterio Rex
Vates etiam magister evasit, quia & studiosus
auditor. Audiam quid loquatur in me Dominus
Deus: quoniam loquetur pacem in plebem suam; &
super Sanctos suos, & in eos, qui convertuntur adPsal. 84.|v. 9.
cor. Sic ille Psal. 84. v. 9. Ubi cùm pacem lo-
quentem Dominum se audire, auditurumq́ue
testetur, Divum Michaelem debemus agnos-
cere, qui est Angelus, ut Ecclesia canit, cujus
ministerio Deus ad instructionem humilis il-Pax & hu-|militas ma-|ritantur,|quam su-|perbia ex-|turbat.
lius mentis utebatur. Et quidem ritè consonat
ut magister pacis, humilitatis etiam magister
sit: turbulentæ siquidem contentiones ex su-
perbiæ inflatione nascuntur. Quod quidem à
D. Bernardo citato in Sermone præclarè ex-
pensum, ubi sic post alia: Semel turbavit super-D. Bernar-|dus.
bia regnum illud concußit muros, etiam prostravit
ex parte, & parte non modica &c. Unde statim
D Michaelem ambienti Altissimi similitudi-
nem introducit in faciem ei impudentissimam
resistenti, ut jam ex ipso audivimus, ut prop-
tereà humilitatis beneficio restitutam pacem
agnoscamus, cujus quidem & ille magister in
cœlis, eo enim duce & Angeli ejus duci super-
biæ in faciem restiterunt. Pro quo Ecclesiæ
hymnus unde illud:
Contra ducem superbiæ,
Sequamur hunc nos Principem,
Vt detur ex Agni throno
Nobis corona gloriæ.
Sicut ergo Lucifer superbiæ dux, ita & D.Vide infe-|rius 248.
Michael humilitatis & Dux & Princeps, qua
fugatus ille cum asseclis, & pax æterna regnis
cœlestibus restituta. Quam & per eum loqui-
tur fideli populo, & sancti audiunt, atque ij,
Dostları ilə paylaş: |