Avctarii indici tomus quartus



Yüklə 19,02 Mb.
səhifə50/180
tarix30.07.2018
ölçüsü19,02 Mb.
#63903
1   ...   46   47   48   49   50   51   52   53   ...   180


qui convertuntur ad cor. Nam revera ex eo hu-Quid sit|converti ad|cor.

militatis defectus accidit, quòd homines non

convertantur ad cor. Ex eo profectò quòd se-

riæ considerationi non datur locus, sed ut lo-

quitur Apostolus Rom. 1. v. 21. Evanuerunt inRom. 1. v.|21. & 22.|Superbia|ingens stul-|titia.

cogitationibus suis, & obscuratum est incipiens cor

eorum. Unde non incongrua versio juxta He-

braica, quam & Cardinalis Bellarminus cona-

tur Vulgatæ conformare. Et super Sanctos, &Card. Bel-|larminus.|Notanda|versio circa|citatum|Psalmilocũ.

non revertentur ad stultitiam: cui præmiserat sic:

Qui autem sint sancti, quibus promittitur pax, ex-



plicatur per verba sequentia: & in eos, qui conver-

tuntur ad cor. Sic ille. Itaque quòd homines<-P>@@

<-P>sancti non sint, ex eo evenit, quòd non

convertantur ad cor, sed ad stultitiam eorum

cogitatio devolvatur. Superbia autem mera

stultitia est Apostolo teste suprà v. 22. Dicentes



enim se esse sapientes, stulti facti sunt. De quo &

in superioribus dictum. Unde concludit sapien-Cardin.|Bellarmin.

tissimus Cardinalis dicens: Sic etiam converti

ad cor, & non converti ad stultitiam, pro eodem

accipi possunt. Sic ille.

  391. Num. 232. col. 1. Subteritur pro Sub-Errorum|series.



texitur. sensu incommodo. Num. 233. col. 2.

Quia erga is, pro Ergo is. col. 3. Quid jam sic, pro

sit. Num. 235. col. 3. Assensus pro Ascensus. Num.

238. col. 1. Desivere pro Deficere. Dico pro Diu.

Num. 239. col. 2. Definitionem pro Definitio.

Regregia pro Egregia. Ubi posset quispiam no-

minis proprietatem defendere, ut regregia sit

valde egregia ex re addito, quod in multis alijs

accidit, in quibus perfectionem significat, ut

docti Grammatici observant. Sed placet emen-

datio. Sic enim pro Si enim. Num. 249. col. 1.



Non percere pro Nos perducere. Solitudo pro Soli-

citudo. Quid pro Quod. Num. 252. col. 2. BasaBassus quid.

suerte pro Baja suerte. & Bajo apud Hispanos à

Basso dictum; est autem Bassus idem quod

imus, humilis, à basi, ut nonnulli existimant, li-

cet alij secus Græcam Originem requirentes.

In musica quidem Bassus vox est crassa, op-

posita Discantui, Triple, quæ exilis, sed jucun-

dior, inter quas quæ Tenor dicitur. Et quidem

qui Bassum à Basi dictum censent, id in musica

eatenus aptant, quod Bassus illius fundamen-

tum sit. Ex quo pro moribus aliquid posset non

ineptum fabricari. Sed id alijs relinquamus; si

illud dicamus tantùm, in Republica nullum

etsi bassæ sortis contemnendum, quia pro con-Pro Reipu-|blicæ har-|monia infi-|mæ sunt|sortis homi-|nes.

sona illius harmonia tales fundamentum sunt,

sine quibus stare illa non poterit. Sublimes

enim pauci, & mediæ conditionis licet plures,

non tamen eos, qui sunt imæ, artifices scilicet

rerum mechanicarum, exæquant: in quibus

profectò vitæ communis recognoscitur funda-

mentum, unde & debent justæ æstimationis

pondere apud prudentes appendi. Domini enim2. Reg. 2.|v. 8.

sunt cardines terræ, & posuit super eos orbem. Sic

Anna S. Samuelis alma parens suo in Cantico,

& ita magistra musicæ spiritalis. 1. Reg. 2. v. 8.

Ubi D. Hieronymus in traditionibus Hebrai-

cis cardines esse affirmat eos, quos mundus

calcat, qui scilicet infimum tenent locum: &

super istos à Deo est orbis constitutus. Quòd

autem cardinum sapiens meminit femina, ad

cœlestes habitum fuisse respectum, ex quibus

derivata similitudo, docti arbitrantur Interpre-

tes, ex quibus genuina elegantia P. Gaspar

Sancius: quia videlicet in cœlis suus est con-

centus sublimiorum & inferiorum, de quo JobIob. 38.|v. 37.

38. v. 37. & concentum cæli quis dormire fa-



ciet?

  392. Num. 254. col. 2. Notantur pro Notan-De colum-|ba, in cujus|specie appa-|ruit Spiritus|sanctus.



ter. & Circa pro Citra pessima mutatione. De

Spiritu sancto erat sermo, qui corporali specie

sicut columba apparuit: quod quidem citra

personalem unionem accidisse, ut erat opus

dictu, pronuntiatum. Dum autem pro Citra

positum Circa, contrarius sensus indicatus,

quem quidem vera Theologia non patitur<-P>


@@0@

@@1@136 Recognitio II. Amphitheatri Misericordiæ.



<-P>cum D. Thoma 3 p q. 39. arti. 6. ad 2. esseq́ue

id certum affirmat P. Suarez Tomo 2. in 3. p.



Disput. 27. Sect. 2. & uti error Tertulliani lib.

de Carne Christi Cap. 3. notatur apud P. Mal-

donatum in Matth. 3. circa Vers. 16. & Pater

ipse affirmat esse cavendum. Sed P. Joannes

Ludovicus de la Cerda Tomo 2. in TertullianumCirca men-|tem Tertul-|liani quid|P. Cerda.



circa citatum Caput, illius sententiam uti ab eo

propositam vult locum habere defensionis,

non enim ita cruda sunt verba, ut in bonum

sensum explicari nequeant, sicut à P. Suarez



citato loco factũ: quod ut stare possit illius sunt

verba proponenda. Sic enim ibi: Qui Spiritus



cùm hoc esset, tam verè erat & columba, quàm &

Spiritus: nec interfecerat substantiam propriam,

assumpta substantia extranea. Circa hæc citatus

Pater ait extrema verba eò dumtaxat protulis-

se, ut ostenderet contra Marcionem, non quo-

tiescumque forma aliqua & natura acquiritur,

necesse esse perire antiquum esse, sicut Mar-

cion existimabat. Priora autem verba etiam

mitigantur, si particula Vera non appellet su-

per copulam verbi est, sed super columbam &



Spiritum, ut sensus sit Spiritum ad Christum

advolantem esse columbam veram, non appa-

rentem, sicut & Spiritum verum, sed diverso

nimirum modo. In qua expositione firmari se

ait ex eo quod Tertullianus Cap. 4. indicat re-

putare se indecens Deo assumere creaturam

irrationalem, ut lupum, taurum, aut etiam

cygnum: quod ex vi argumentationis ejus li-

cet colligere ab Jove, qui in taurum aut cyg-

num conversus est. Sic dictus Scriptor ingenuaNon ad-|mittitur.

in Tertullianum pietate ductus, sed immeri-

ta: cùm enim tot fuerit erroribus ab Ecclesia

condemnatis obstinatissimè depravatus, quid

mirum si in eum deprehendatur lapsus, qui non

ita damnatus ab illa est, & illius verba adeò

apertè præseferunt: ut si ex instituto illum

proferre vellet, nullis clarioribus verbis id fa-

cere potuisset. Tam verè erat & columba quàm



& spiritus. Quid hoc clarius? Sed falsius quid?

Theologi omnes in hanc conspirant verita-

tem, unde minima censura erit insignis teme-

ritatis, in re gravissima, & levissimo fundamen-

to. Sin minus dicatur etiam Spiritus sanctus

linguas igneas, aut ventum vehementem pa-

riter assumpsisse, pro eo quod habetur Act. 2.

Dicatur ergo citra, non circa personalem

unionem.

  393. Num. 268. col. 1. Materialem pro Ma-Errores ali-|quot.



teriale. Num. 269. col. 1. In Divo Petro Michae-

le. Immanis error, illud enim Petro superfluit

sensum fœdè corrumpens. Num. 270. col. 1.



Existimantur pro Existimentur col. 2. Quo pro

Qui. Num. 274. col. 1. in principio claudendum

parenthesi à verbis illis Deo scilicet usque ad lu-



strali exclusivè. col. 2. Milites pro Miles. DeCornelius|Centurio ut|dici plures|queat.

Cornelio sermo, qui unus pro multis, in quo

primitiæ sunt Gentium conversione multiplici

dedicatæ. Et quidem sicut Deus plurali nomi-

ne dictus Eloim, ita & qui ipsi per veram ad

ipsum conversionem adhærent, & inserviunt,

evadunt virtute, & æquivalentia quadam plu-

res, ut cum Davide aliquando pro decem milli-

bus computentur. Num. 277. col. 3. Fidelium1. Tim. 2.|v. 11.

pro Fidelem. In loco ex 1. Tim. 1. v. 11. ubi de<-P>@@



<-P>se Apostolus loquitur. Qui fidelem me existima-

vit ponens in ministerio. Et standum quidem le-

gitimæ lectioni: cùm tamen veritate constan-

te posset etiam errans lectio non penitus im-

probari. Apostolus siquidem à Christo in mi-Apostolicus|minister non|suus, sed|proximorum|esse debet,|D. Pauli|instar.

nisterio positus, totum futurum se fidelium

existimavit, quorum saluti prorsus impensus.



Sed & si immolor supra sacrificium, & obsequium

fidei vestræ, gaudeo, &c. Philip. 2. v. 17. Ecce se

in sacrificium offerentem propter obsequium

fidelium. Ubi Græcè est Liturgia, quod cum

alijs exponit P. Cornelius, Sacrum ministerium.Philip. 2.|v. 17.

Quia ergo sacro ministerio traditus, se jam

non suum reputat, sed pro illis se sacrificium

contendit offerre: sacrificium enim res alterius

est. Unde qui paratus est in ministerio, & prop-

ter ministerium immolari, cōsequens est, ut ad

omnia, quæ tanti momenti sunt, obsequentis-

simum se debeat exhibere. Audiant hoc mini-

stri Evangelici. Ibidem Potest pro Post. Num.

278. col. 2. & minùs dignè Ante Minùs ponen-Errores cir-|ca D. Pau-|lum ob il-|lius excel-|lentias.

dum Nil, aut Nihil. Et statim Quamquàm pro



Quàm. De Divo Paulo est sermo, cujus magi-

sterium passim incurrit, & dolendum quando

in divinam imaginem transformatus asseritur,

& per excellentem Deitatis participationem

Deum redditum, errores admisceri. Sed id cer-

tè non novum, adeò enim sanctus, illustris,

excellens, & privilegijs cœlestibus singularis,

ut circa illum hæretici quidam exerrarint, sen-

tientes, & clamantes fuisse illum Spiritum san-

ctum à Christo promissum, & ex narratione

Divi Lucæ etiam constet, Act. 14. v. 11. & 28.

v. 6. Quod quidem & erga S. Franciscum Xa-

verium accidisse affirmant quidam, sed nullo

fidem faciente Luca, sed auctore merenti nul-

lam his noto in regionibus: unde ego pro il-

lius laudibus nihil tale sine magno scrupulo

auderem usurpare.




§. X.

Errorum emendatio doctrinalis.



394. NVm. 280. col. 2. Accipimus pro Ac-D. Petrus|semper in|Ecclesia do-|cet.

cepimus, sic enim apud D. Clemen-

tem de Divo Petro magistro suo loquentem.

Cùm aliàs stare verissimè queat, quod acce-

pimus aliquando, etiam modò accipere:

semper enim fons ille doctrinæ cœlestis

emanat, & quod semel tradidit, curat

nobis efficaciter instillari. Sicut enim Chri-

stus Petra est, cujus extitit antiqua illa à Moy-

se percussa figura, Apostolo teste 1. Cor. 10. v.

4. Petra autem erat Christus. Et ex illa egressæ5. Cor. 10.|v. 4.|Num. 20.|v. 11.



sunt aquæ largißimæ, Numer. 20. v 11. circa quod

nonnulli improbanda confingunt: quæ tamen

ad spiritalem redacta sensum, eam indicant, de

qua Apostolus, veritatem. Bibebant autem de



spiritali consequente eos Petra: quia doctrina

Christi largissimè fluit, ut nova quotidie vi-

deatur. Ad eum modum & Petrus, quia Petra,

& ipsa largissimas ministrat aquas, usque ad

sæculi finem profluxuras. Num. 285. col. 2.

Quidam pro Quidem, sensu inepto. Num. 287.

col. 2. Vnda pro Vnde. Ibidem Societati à Jesu<-P>

@@0@

@@1@§. X. Circa Part. I. Emendatio doctrinalis. 137



<-P>pro Societatis Jesu. Licet enim stare queat ut

Societas à Jesu Religio nostra dicatur, in lo-

co tamen illo id legitima constructio non pati-

tur. Ubi quidem de B. Stanislao sermo est, quiB. Stani-|slaus in Pe-|ruvio mira-|culosus post|Beatifica-|tionem.

tunc temporis eum non fuerat assecutus hono-

rem judicio Apostolicæ Sedis, quo jam felicis-

simè gaudet, propediem supremo omnium

expectato. Et quidem post illum gloriosior

juvenis beatissimus apparuit, tum alibi, tum

in hoc Peruviano regno, & præsertim in hac

Limana Civitate miraculorum varietate, de

quo dixi in ultimo Tomo Auctarij Thesauri In-

dici, sed post laborem illum prælo transmis-

sum pergit divina potentia mirabilium multi-

tudine circa cultum præstitum beneplaciti sui

singularem rationem ostendens, ut ipsam am-

plam beatificationem Canonizare quodam-

modo videatur. Ut etiam pariter ostendat de-

ferendam quantocyùs, cùm dicere Majestas di-

vina possit digniori sensu, quod indignissimi

aliàs: Quid adhuc egemus testibus: Matth. 26.Matth. 26.|v. 65.

v. 65. Vulgaris est apud Nostrates paræmia:



Aquien Dios se la diò, San Pedro se la bendiga. Cui

eam dedit Deus, S. Petrus benedicat. Sed qui-

dem inverso videbatur ordine dicendum, quod

& in negotio præsenti compertũ habemus? cui



enim eam dedit D. Petrus, Dominus benedixit. A

D. Petro datum censendum est, quod ab ejus

Sede descendit, unde Pontifices in talibus ejus

solent auctoritatem protestari, non quia Vica-

rij, quod solùm respectu Christi contingit, sed

ut successores, cum recognitione debita prima-

rij in illo principatus. Sic ergo & amplificata

Beatificatio à D. Petro data, & illi est à Do-

mino benedictio glorificati per multiplicia

miracula nominis impertita. Pro quo pulchrè

succurrit ea laus, de qua David Psal. 20. quæ

ad Regem quidem dirigitur, & præcipuè ad

Christum spectat, sed ut ait Titelmanus, pos-

sunt ea, quæ in illa dicunt, pro Sanctorum

gloriosa Victoria, & salute post pugnam secu-

ta, Deo decantari. Hi enim omnes reges sunt, re-Titelmanus



gnaturi cum Christo Imperatore suo, qui illis dedit

esse Reges in sæcula sæculorum. Ut autem hoc ve-

rum aliàs sit, in B. Stanislao cum quadam spe-

ciali proprietate decurrit, cui illud bellissimèPsal 20.|v. 3.

congruit: Quoniam prævenisti eum in benedictio-



nibus dulcedinis: posuisti in capite ejus coronam de

lapide pretioso. v. 3. Præventus siquidem est ab

incunabulis ipsis benedictionibus dulcedinis

erga Jesum, & Mariam, quibus cor & cor-

pus ejus redundabant: unde brevi in capite ejus

imposita corona de lapidibus pretiosis: qui

unius tantùm nomine designati, eo quòd li-

cet multi & varij, quod ad pretium attinet

unus sunt, quia circa illud ita certant, ut nul-

lus alium videatur superare: Et unde adeò de-

properata felicitas? Ex eo sanè quod sequitur.



Vitam petijt à te, & tribuisti ei longitudinem die-Vers. 4.

rum in sæculum sæculi. v. 4. Quàm hoc peculia-

re, quàm & mirabile in illo! Per epistolam pe-

tijt ad Virginem directam, de quo historia, à

qua & amanter ac feliciter exauditus, impetrā-

te à Filio, ut post quinque dies jucundus suæ

interesset festivitati, omnium quidem maxi-

mæ, Assumptionis inquam incomparabiliter

gloriosæ. Magna inde & gloria ejus in salutari<-P>@@Vers. 5.



<-P>Dei, quod v. 5. subnectitur, In salvatione ut Titel-

manus exponit, cui & quod annectitur, copu-

latum: Magna est gloria ejus in salutari tuo: gloriā

& magnum decorem impones super eum: fuit enim

magna cum gloria & decore salvatio, dum eum

Deus & in cælo & in terra reddidit gloriosum,

miraculis, titulis, cultu, & Reliquiarum cele-

berrima transmissione. Et quid jam ultra? Quo-Vers. 6.

niam dabis eum in benedictionem in sæculũ sæculi.

v. 6. Quod quidem ad mirabilia post Beatifica-

tionem meritò referendum: propter illa enim

benedictiones in ipsum multiplices, ij de quibus

bene meritus, & qui vident, aut audiunt, jacu-

lantur. Benefici enim sic soliti more Scripturæ

salutari. Genes. 24. v. 31. Ingredere benedicteGen. 24.|v. 31.|2 Reg. 2.|v. 5.|Eccli. 31.|v. 28.

Domini; cur foris stas? 2. Reg. 2. v. 5. Benedicti vos

à Domino, qui fecistis misericordiam hanc. Eccli.

31. v. 28. Splendidum in panibus benedicent labia



multorum. Inter quos & ego meas etiam bene-

dictiones, dum semel & iterùm de illo loqui

gestio, jactare studui, & quoties opportuna

pro ijs occasio inciderit, studebo, juxta eum

modulum, iterare.

  395. Num. 288. col. 2. Hustic pro Hus. Di-

gnus cujus nomen inter errores & fœdas litu-

ras recondatur. Ibid. Impendi pro Impendendi.

non constante sensu. Num. 292. col. 1. Fideli-

tates pro Fideliter. Ineptissimè. col. 2. Mos proMortis ite-|randa me-|moria.

Mors. Jam de mutatione hujusmodi superiùs

dictum, sed verò non potest non memoria ista

sæpiùs repetita prodesse. Utinam & mihi, ejus

januas, quotidie pulsanti, & valenti cũ D. Paulo

profari 2. Cor. 1. v. 9. Et ipsi in nobismetipsiis re-2. Cor. 1.|v. 9.

sponsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in

nobis &c. Sed quale responsum? Illud equidem,

quod apud Isaiam 28. v. 10. Expecta, reexpecta;Isai. 28.|v. 10.



expecta reexpecta: modicum ibi, modicum ibi. Itaq;

cum S. Job inter mutationes istas litterarias



cunctis diebus, quibus nunc milito, expecto donec

veniat immutatio mea. Job 14. v. 14. Utinam

ex illis unus, de quibus dictum, Expectatio ju-



storum lætitia, Proverb. 10. v. 18. Num. 294. col.

1. Custodem pro Custodes. Num. 297. col. 2.



Quam pro Qua. Angelo pro Angulo. Neque an-Angelus|custos quo-|modo &|angulus.|Isai. 19.|v. 13.

guli nomen adeò Angelo indignum, ut non

possit juxta stylum Scripturæ loquendo ipsi

convenienter adaptari. Isai. 19. v. 13. Decepe-



runt Ægyptum, angulum populorum ejus, id est,

præsidium & firmamentum, ut doctè P. Sancius;

in angulis enim ædificij firmitas illius est: un-

de & Christus lapis angularis dictus. Isai. 28.

v. 16. & 1. Pet. 2. v. 6. Sunt autem Custodes An-

geli præsidium & firmamentum nostrum ad

quod possumus amicabili fiducia confugere, &

juvamen infirmitati nostræ opportunissimum

expectare. Unde quod in Oratione habetur pro

D. Gabriele, ad Custodem quisque suum po-

test derivare: Vt nos recurrentes ad præsidium

tanti Paranymphi, fortitudinem adversus visibiles

& invisibiles hostes concedere digneris &c. Id

quod etiam ostendunt à Nobis adducta §. illo

20. Num. 300. col. 2. inter D. Francisci Xa-

verij epitheta sit habetur; Dignus resurrectionis,B. Francis-|cus Xave-|rius quomo-|do dignus|resurrectio-|nis.

pro Pignus resurrectionis. In eo enim quod di-

gnus, nihil peculiare designatum, secus cùm

pignus dicitur, neque de resurrectione pro-

pria, sed aliorum accipiendum insinuatur &<-P>

@@0@

@@1@138 Recognitio II. Amphitheatri Misericordiæ.



<-P>Dominus Episcopus, ac noster Sacerdos, de

quibus ibi, licet non mortui penitus, quia se-

pulti tamen, & opitulante ipso vivi evaserunt,

quodammodo resurrexisse visi sunt, & ita Præ-

latus dictus judicavit. Cùm aliàs tot sint mor-

tui beneficio illius suscitati, ut meritò possit di-

cto epitheto celebrari.

  396. Et quidem licet Decreto quodam

Clementis VIII. quod adducit Lauretus de

Franchis in Controversiis inter Episcopos & Re-Litaniæ|novæ ut|prohibitæ.



gulares Pag. 52. sint litaniæ prohibitæ, quæ à

sacra Rituum Congregatione non fuerint ap-

probatæ: id quidem absolutam prohibitionem

non continet, sed publicum usum, sic enim

ibi: Quicumque alias Litanias edere, vel jam edi-Decretum|Clementis|VIII.

tis, in Ecclesiis, sive Oratorijs, sive Proceßionibus,

uti voluerint, eas ad Congregationem Sacrorum

Rituum recognoscendas, & si opus fuerit, corrigen-


Yüklə 19,02 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   46   47   48   49   50   51   52   53   ...   180




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin