Avctarii indici tomus quartus



Yüklə 19,02 Mb.
səhifə56/180
tarix30.07.2018
ölçüsü19,02 Mb.
#63903
1   ...   52   53   54   55   56   57   58   59   ...   180

quando de lotione pedum illius agebatur: quod

si cerneret, vehementius exclamaret. Egóne

Christus? Ego, ego, illius indignissimus præ-

sentia, ut jam antè judicavi cum dixi: Exi à me,Lucæ 5.|v. 8.



quia homo peccator sum, Domine? Lucæ 5. v. 8.

Ego Christus, cùm sit ille, cui revelante Patre

à me dictum: Tu es Christus Filius Dei vivi, quiMatth. 16.|v. 17.

in hunc mundum venisti? Matth. 16. v. 17. De

quo & mihi ab eodem è splendenti nube dire-

ctum imperium, ut ipsum audirem, quem glo-

riosum in monte sancto fueram conspicatus?

Absit, absit, vel tale aliquid per somnium,

transvolaturum statim, & in Chymericas itu-

rum umbras, fabricare. Sic tamen cùm sentiat

ille, retineri Christi nomen potuit additione

per pauca, si diceretur: In Vice-Christi pedibus,Vt nomen|Christi in|illo.

aut Pro-Christi (quod idem est,) cunctorum Apo-



stolorum peccata abluens, quæ erat D. Hierony-

mi sententia. Ex quo id habemus, D. Petrum

ad excellentias Christi propiùs accessisse, ut

visus fecerit Dominus studiosè cavisse, quæ

Petri erant, aliquomodo temperasse, ne æqua-

lis in eisdem videretur. Sic cùm super aquas

ambularet ut veniret ad Christum, eo sic dis-

ponente, cœpit mergi Matth. 14. v. 30. CircaMatth. 14.|v. 30.

quod sic D. Maximus Sermone 1. de SS. Apost.

Petro & Paulo, ita scribit: Ne dum super aquasD. Maxi-|mus.

ambulans Petrus pede intrepido pervenisset ad

Christum, Domini fortè sui virtutibus æquaretur.

Sic ille, & quidem benè. Sed quid dicemus ad

stupendum illum miraculorum cumulum, deAct. 5.|v. 15.

quo Act. 5. v. 15. Cum in plateas ejicerent in-



firmos, & ponerent in lectulis ac grabatis, ut ve-

niente Petro, saltem umbra illius obumbraret quem-

quam illorum, & liberarentur ab infirmitatibus

suis? Circa quod ita scribit D. Joannes Chry-

sostomus homil. 12. in Act. Vnde autem hoc fa-<-P>@@



<-P>ctum est? Ex eo quod Christus prædixerat: QuiVt major|miraculis.|D. Chryso-|stomus.

credit in me, opera, quæ ego facio, faciet, & ma-

jora faciet. Sic Doctor sanctus. Habemus ergo

Domini sui non solùm æquatum virtutibus, sed

prælatum: ut si quid in mersione minus fuerit,

in alijs ita excreverit, ut & æquare posset, &

verò etiam superare. Multùm ergo ad Chri-

stum, unde & ad nomen ejus accessit. NoliteChristus|Christos|habet suos,|ex quibus|primarius|Petrus.



tangere Christos meos. Sic Psal. 104. v. 15. Sunt

ergo Domino, sunt & Christo sui etiam Chri-

sti. Inter quos primarius Petrus, qui supra com-

munem compellationem, aliam sublimiorem

ob acceptas illius vices obtinuit, unde &

Christus eum Christum suum potuit singulari

titulo compellare. Unde & dici potuit Domi-

num in Christo suo omnium peccata Aposto-

lorum abluisse. Sed licet potuerit, Divi Hie-

ronymi sententia suo est verborum tenore &

sensu retinenda, & sua sit aliàs Divo Aposto-

lorum Principi gloria, quam ut nostro proVt se ad|invicem|glorificent.

modulo promoveamus, nullam elabi patimur

occasionem, pro quo & Dominus ipse solici-

tus, cujus dignum illud munificentia tanta pro-

missum. 1. Reg. 2. v. 30. Quicum glorificaverit1. Reg. 2.|v. 30.



me, glorificabo eum. Glorificatum autem à Petro

omni exceptione major testis asseruit dicens:Ioan. 21.|v. 19.



Hoc autem dixit, significās qua morte clarificaturus

esset Deum. Joan. 21. v. 19. Ubi pro clarificabit

legisse aliquos Glorificabit, dictum in Amphi-



theatro n. 261. In cujus elogio cùm simus ex

citato num. 385. notandi & errores sequentis



col. 2. ubi Quid pro Quòd. & col. 3. Minus pro

Mirus sensu prorsus absurdo.


§. XIX.

Pro Divo Iacobo Hispaniæ Patrono nonnulla

cum utilibus alijs.



432. NVm. 387. col. 2. Lapidi pro Iaspidi.D. Iacobi|zelus sa-|pientia tem-|peratus.

Doctum pro Dictum. Currum pro Au-

rum. Ubi de sapientia sermo, qua zelus tem-

perandus: id quod in D. Jacobo laudatum: quia

sapientia auro in Scriptura designata. Ex quo

apparet incongruam fuisse mutationem. Sed

quidem cùm adeò vehemens zelus in Divo

Apostolo fuerit, non apparet quale in illo tem-

peramentum fuerit, quandoquidem illius ve-

hementia odium contra ipsum Iudaicorum

procerum concitavit. Sed fuit sanè tempera-

mentum cœlesti directum sapientia. Neque

enim cùm temperandus zelus prudentia dici-

tur, is tantùm commendatur, qui ad remissio-

nem vergit, sed qui etiam inardescit, & pro-

rumpit sapientiæ directionibus observatis. Fuit

quidem in D. Jacobo aliquando zelus non ita

à sapientia directus moderamine congruenti,

quando Samaritanus non recipientibus Chri-

stum dixit cum fratre: Domine, vis dicimus, utLucæ 9.|v. 54. & 55.



ignis descendat de cælo, & consumat eos? Lucæ 9.

54. Ubi temperamenti defectum Dominus sua

increpatione notavit. Et conversus increpavit

illos, dicens: Nescitis cujus spiritus estis. v. 55. Ne-Rom. 10:|v. 2.

scitis, inquit. Non ergo erat zelus secundùm

scientiam, qualem & cœlitus edoctus requirit

Paulus Rom. 10. v. 2. Quod ergo tunc scientiæ<-P>

@@0@

@@1@154 Recognitio II. Amphitheatri Misericordiæ.



<-P>defuit, meliori est tempore comparatum, ut

ignem quidem de cælo sapientissimè agens ad-

vocaret. Prædicabat post Spiritus sancti ad-

ventum, ignis inquam illius, quem Deus misit

in mundum, & voluit vehementer accendi:

& ut vehementer accenderetur, vehementer

prædicabat: Tunc imponebant manus super illos,Act. 8.|v. 17.

& accipiebant Spiritum sanctum. Act. 8. v. 17.

Sic ille cum alijs, & præ alijs. Et tunc quidem



secundùm scientiam, quia Spiritus sanctus Spiri-

tus scientiæ est ex Isaiæ 11. v. 2. & requiescet



super eum Spiritus sapientiæ & intellectus, spiritusIsai. 11.|v. 2.

consilij & fortitudinis, spiritus scientiæ &c. Ca-

veant ergo ad Apostolicum vocati ministe-

rium, & in eo juxta gradum sibi destinatum

constituti, ne humanæ prudentiæ prætextu in

exercitio sui muneris intepescant, quandoqui-

dem & ardens vehementia cum scientia & pru-

dentia potest sublimi ratione connecti. Nesci-

tis cujus spiritus estis, dictum priùs; sed jam est

cujus sint spiritus manifestum; spiritus inquam

scientiæ, & etiam consilij, inter quæ dona for-

titudinis est donum constitutum, ut intelliga-

mus quibus illa sit dirigenda luminibus, quibus

ita temperanda, ut tamen suo in robore perse-

veret, diciq́ue possit re & nomine, Fortitudo: id

quod in Divo Jacobo suis fuit numeris absolu-

tum.

  433. Num. 388. col. 2. Objecta pro Abjecta.Deo suavis|de nobis|cura.



Num. 390. Duram pro Curam. Perperàm qui-

dem; de cura enim Dei sermo pro Nobis sus-

cepta, in qua durum nihil: cùm sit illi suavis,

sicut & suave jugum, Matth. 11. v. 30. cujus

impositio à suavi cura descendit, sicut à cura

venit agricolæ, quæ circa boves jam aratri pa-

tientes exercetur. Dulcis & rectus Dominus:Psal. 24.|v. 8.

propter hoc legem dabit delinquentibus in via. Psal.

24. v. 8. Ubi probatio extat propositæ verita-

tis; quia enim dulcis Dominus, etiamsi rectus

legifer, legem accommodatam humanæ fragi-

lati, quæ illius est jugum, imponit. Unde du-

rum dixisse reproborum est. Durus est hic sermo.Ioan. 6. v.|61. 64. &|seqq.

Joan. 6. v. 61. Sic illi, de quibus statim: Ex hoc

multi discipulorum ejus abierunt retrò. v. 67. cum

Juda inquam, de quo ibidem v. 65. Sciebat



Jesus quis traditurus esset eum. Cùm tamen do-

ctrina, de qua ibi, suavius nihil: Verba, quæ ego



locutus sum vobis, spiritus & vita sunt. v. 64. De

Eucharistia enim fuerunt, de pane cœlesti, de

quo D. Ambrosius precatione ad ipsum: Panis

dulcißime, sana palatum cordis mei, ut sentiamSuavitas|Euchari-|stiæ.

suavitatem amoris tui. Sana illud ab omni languore

ut nullam præter te sentiam dulcedinem. Panis can-

didißime, habens omne delectamentum, & omnem

saporem &c. Ubi si quispiam dixerit se hujus-

modi non expertũ suavitates, citatis in verbis

caussam deprehedat: Sana illud ab omni languore.

Languor in palato cordis obsistit, quia humor

pręvalet mundialium & terrenarum voluptatũ,

alio desiderabili ex corde languore sanandus,

de quo Sponsa Cant. 2. v. 5. Quia amore langueo.Cant. 2.|v. 5.

Ubi allusio est ad id, quod præcesserat: Intro-



duxit me in cellam vinariam, ordinavit in me cha-

ritatem, v. 4. Quod de Eucharistia accipiunt

D. Gregorius Nyssenus, Psellus, Rupertus,

Paschasius, & alij, ex quibus P. Cornelius,

apud quem sic Sponsa: Ipsemet rex sponsus me<-P>@@



<-P>introduxit in apothecam vini, hoc est jussit introire

ad altare Dei, & illic sumere calicem salutaris

Domini, qui Deum lætificat, qui hominem vivifi-

cat: sic pro vinea, quam dereliqui, cellaria melio-

ris nectaris sum adepta. Sic ille, cujus ultimaCant. 1. v. 5.

verba ad illa Cap. 1. v. 5. sponsæ ipsius allu-

dunt: Posuerunt me custodem in vineis, vineam

meam non custodivi. Quod is dicere potest &

debet, qui ad sublimiorem rationem agendi

advocatus, qualis decet Christianum, proprio-

rum commodorum, in quibus noxia esse solet

ebrietas, obliviscitur. Sic enim id stare poterit,

quod dudum dicebamus de terrenis voluptati-

bus, ad decentem moderantiam revocandis,

ut sic possit suavitas Eucharistici Sacramenti

suo in fonte gustari, felici languore, amoris

inquam, amori repensi, de quo jam audivi-

mus: Ordinavit in me charitatem. Bona hæc

Domina. Sed non ideò sustinendus error, qui

citato nu. & col. extat, ubi Dominam pro Domi-

num.

  434. Num. 394. col. 2. Arcent pro Arcem.

Num. 396. col. 1. Susperare pro Superare. Num.

399. col. 2. Eisdem pro Eosdem. Veritatis pro



Veritati. Vindebantur pro Videbantur. Num. 401.

col. 3. Tangeret pro Tangerent. Ubi de Scriptu-D. Iacobi|Minoris|Elogium ob|singulares|dotes.

ræ & verbis & sensu variandum nihil. Sed cùm

de D. Jacobo Minore, Fratre Domini, juxta

Scripturæ morem de cognatis agentis, non esset

mirum si pluralis locutio in singularem muta-

retur. Fuit enim Beatissimus hic Apostolus in

omnibus ferè naturæ & gratiæ dotibus singu-

laris. Plusquàm alij Christo propinquus san-

guine, & faciei venusta majestate persimilis.

E ternario Apostolico Frater major. Ob insi-

gnem sanctitatem ad ingressum Sancti San-

ctorum admissus. Pro Ierosolymitana Eccle-

sia à tribus sanctis Apostolis Episcopus conse-

cratus. In primo Concilio circa abrogationem

veteris legis mirabili majestate locutus. A Chri-

sto Domino post resurrectionem peculiari re-

creatus & visu & alloquio, & ut comederet

jam triduo jejunus invitatus, ipsi forsitan cibo

cœlesti porrecto, longiori provectus ætate,

unde & meritorum singularis cumulus, & con-

sequenter gloriæ principatus. Cum extrema

singularitate martyrij, nullus enim ex Aposto-

lis præcipitio consummatus, addita percussione

fullonis fuste. Quæ quidem Sanctissimum

hunc Apostolum singulari reddunt fidelium

affectu ac veneratione dignissimum: unde &

orandus animitus, ut qui jam non in terreni,

sed cœlestis templi cum Fratre introivit inFiducialiter|exorandus.

Sancta, æterna redemptione inventa. Hebr. 9. v.

12. fraternam etiam erga nos exerceat chari-

tatem. An quidquam illi negarit frater in cæ-

lo, qui in terra eum tot est singularis amoris

signis prosecutus? Rogavit ille pro inimicis

in ipso mortis conflictu, quid pro ijs faciat,

qui plenis veneratione & fiducia precibus ejus

pietatem exorant, in quo scit se gratissimum

obsequium Fratri facturum? Postulavit Ado-

nias à Salomone fratre id, quod Regum narrat

historia Lib. 3. Cap. 2. in quo tamen fatalem

passus repulsam, quia sic petens regnum ipsum

fratri moliebatur auferre, quod est ille sagaci-3. Reg. 2.|v. 22.

ter odoratus. Postula ei & regnum. v. 22. Postulet<-P>

@@0@

@@1@§. XIX. Circa Partem I. De S. Iacobo, Euchar. &c. 155



<-P>Jacobus à Christo fratre, quod ab ipso à fi-

delibus postulatur. An locus aliquis ibi repul-

sæ? Minimè gentium. Etiamsi dimidium re-

gni petierit, etiamsi integrum. Habet ille quod

det regnum petentibus, cùm orare præcipiat:

Adveniat regnum tuum. Matth. 6. v. 20. AnnuetMatth 6.|v. 20.

ergo, dabit, ad suæ gloriæ cumulum, & pariter

postulantis. Ergo ora pro me felicissime Do-

mini Frater, ut dignus efficiar Fratris tui,

Domini mei promissis: nolo enim quod alijs

suadere intendo, in me malè providus retar-

dare.

  435. Num. 405. col. 1. Ipsique Christo proErrores|quidam.



Ipsique Christum, propter sequentia. Num. 407.

Objecisse pro Abiecisse. Sensu opposito. Num.

408. col. 2. Quæ sicut, pro Quæsivit. Num. 411.

col. 1. Quidam pro Quidem. Præfertur pro Pro-

fertur. col. 2. Est tollat pro Extollat. col. 1. Te

interpellente pro Te interpellante. Contestatione

pro In tentatione. Num 413. col. 2. Quo pro



Quod. Ab urdius pro Absurdius. Arati pro Atrati.

Dicamus pro Discamus. Junge tria isthæc po-

strema & conficient orationem: Absurdius



atrati discamus. Sic enim aliquando contingit,

ut quod candidi non didicimus, absurdiùs

atrati, aut denigrati discamus. Psal. 118. v. 71.Discitur hu-|miliatione|magistra.|Psal. 118.|v. 71.

Bonum mihi, quia humiliasti me, ut discam justi-

ficationes tuas. Canduerat, qui sic atratus dis-

cebat, quod candoris beneficio non fuerat as-

secutus. Unde ipsum pro candoris restitutione

orantem audivimus Psal. 50. v. 9. Lavabis me,Psal. 50.|v. 9.



& super nivem dealbabor: neque ita didicerat,

quod atrore humiliationis in peccati pœnam,

tribulationum inquam fumigabundo turbine

se asserit didicisse. Tempestas enim atra est, &

noctis imago, unde apud poëtarum principem:


Ponto nox incubat atra.

  436. Pro quo melior poëta, quia Pro-Psal 17.|v. 10. & 19.

pheta Psalm. 17. vers. 10. Ascendit sumus

in ira ejus, & ignis à facie ejus exarsit,

&c. Quod quidem ad ipsum sic loquentem

referendum, & tempestatem, qua submersus,

affirmat Cardinalis Bellarminus circa Versum

19. ubi sic idem: Misit de summo, & accepit me,

& assumpsit me de aquis multis. De aquis inquam

non mundantibus, sed denigrantibus, quia &

de illis ignis & fumus. Jam ergo quod ad hu-

miliationem spectat, ratione tempestatum hu-

jusmodi ob admissum & commissum pecca-

tum accipiendum, sic enim præmiserat v. 67.



Priusquàm humiliarer ego deliqui, proptereà elo-Psal. 118.|v. 67.

quium tuum custodivi. Humiliatione ergo præ-

fata didicit practicam observantiam manda-

torum. Ubi audiendus Titelmanus circa v. 71.

sic locutus cum loquente: Bonum est mihi quodTitelmanus.



disciplina tua me afflixeris ad eruditionem, atque

ita humiliaveris: confert enim valde afflictio disci-

plinæ tuæ ad custodiam præceptorum tuorum: cùm

non rarò per disciplinam adversitatis ad obedien-

tiam redeant, qui in prosperitate per inobedientiam

à te recesserant. Hæc illi, & Vates & Interpres,

ut stat sententia dicta: Absurdiùs atrati disca-



mus. Absurdiùs quidem, quia atrati, cùm opor-

tuisset discere prosperitatis candore decoratos.

Orandus ergo Deus ne adeò nobis absurdo

egeamus magisterio: sed si dura incurrerit

necessitas, pro addiscenda imposterùm divinæ<-P>@@

<-P>legis observantia solerter insistendum. Num.

416. col. 2. Proximo pro Præconio, ineptissima

mutatione. Nec mirum si Sanctorum præco-

nia intervertere diaboli moliatur invidia, Apo-

stolorum præsertim, quibus designati throni,Isai. 14.|v. 13. & 15.

cùm thronum ille ambiens ad ima fuerit infer-

ni ergastula deturbatus. Super astra Dei exalta-

bo solium meum, sedebo in monte testamenti. SicMatth. 19|v. 28.

ille. Isai. 14. v. 13. & 15. Sed ecce majus ali-

quid: In regeneratione, cùm sederit Filius homi-

nis in sede majestatis suæ, sedebitis & vos super

sedes duodecim &c. Habituri post judicium sub-

limiores non solùm super astra, & in monte

testamenti, sed supra Empyrei splendidissi-

mas mansiones.

  437. Num. 417. col. 1. Poßimus pro Peßi-

mus. Ubi de Iuda erat proditore Sermo, ac si

parum fuerit visum illum pessimum compel-

lasse: tales enim dicti alij. Sodomitæ Genes. 13.Dignum|Iuda elo-|gium.

v. 13. Nabal 1. Reg. 25. v. 3. Aman, Esther 7. v. 6.

unde in superlativo illo malitiæ termino nihil

proditore dignum invenitur. Notissimum illud

Bilbilitani poëtæ:




Mentitur qui te vitiosum Zoile dicit:

  Non vitiosus homo es, Zoile, sed vitium.


Ad eum modum si ex pessimo abstractum pos-

set formari vocabulum, dici etiam posset

sic,



Iuda parum dixit data, cui pessimus audis:

  Pessimus haud fueris, sed mera pessimitas.


Ex quo pro D. Mathia in ejus suffecto locumDignum &|D. Mathia.

laus potest ipso dignissima concinnari. Ut sci-

licet non quo modocumque sanctus, sed san-

ctitas ipsa quodammodo videatur. Electus ille

præ illo, qui Justus ob excellentem sanctita-

tem dicebatur: unde ipsa videtur fuisse sancti-

tas, eminentia divinæ participationis, ubi ab-

stracta hujusmodi substantialiter prædicantur.

Num. 419. col. 2. Similis pro Similem. & tum

citato num. tum alijs §. illius 17. erratum circa

Mathiæ nomen ex æquivocatione cum nomi-

ne Matthæi, t, littera geminata. Unde cùm

nominis Matthæi, quod Hebraicum est, inter-Circa ejus|nominis|Originatio-|tionem.

pretationem originariam habeamus, est enim

idem ac Donatus. Mathiæ tamen, quæ genuina

putetur, non apparet: si ad D. Hieronymum,

cui summa in hoc deferenda auctoritas, atten-

damus; ille enim de nominibus Hebraicis circa

Librum Actuum Apostolorum Matthæi inter-

pretationem dictam adducit, cùm tamen Ma-

thiæ apud ipsum mentio nulla. Ubi quidem

juxta aliquos dici posset ideò mentionem

omissam, quia utrumque nominis eandem esse

significationem fuit arbitratus, sic enim cen-

sent aliqui, & geminato thau scribendum

censuit Pagninus, pro quo videri potest P. Cor-

nelius post P. Lorinum omnia complectentem.

Et citati quidem cum alijs, in quibus & P.

Tirinus eamdem significationem utrique tri-

buunt, cùm tamen revera difficile videatur, ob

D. Hieronymi sublime judicium, juxta quod

nihil tale potest cum fundamento affirmari, id

enim proculdubio innuisset, esse scilicet nomi-

na ejusdem significationis, unde à Patribus

Gaspare Sancio & Menochio nihil de tali si-

gnificatione habetur quam videntur, ut mini-

mè legitimam, præterisse. Et quidem unius<-P>


@@0@

@@1@156 Recognitio II. Amphitheatri Misericordiæ.



<-P>interpositæ litteræ diversitas non levis solet

esse momenti: sic enim nomen Barrabas à Ba-


Yüklə 19,02 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   52   53   54   55   56   57   58   59   ...   180




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin