Avctarii indici tomus quartus



Yüklə 19,02 Mb.
səhifə59/180
tarix30.07.2018
ölçüsü19,02 Mb.
#63903
1   ...   55   56   57   58   59   60   61   62   ...   180

pres Genebrardus ita exponens: Si dormiatisGenebrar-|dus.



inter medios cleros, inter medias sortes, inter me-

dia, & præsentißima pericula. Dormire hîc per Ca-

tachresim, pro jacere, situm esse. Potest tamen nati-

vus intellectus retineri. Si somno opprimamini

præ nimia tristitia &c. Tunc ergo optimum est

in volatu instar columbæ præsidium: sic enim

succedet desiderata felicitas additis columbæ

pulcherrimis, & pretiosissimis ornamentis.

Addit citatus Scriptor Hebræa sic habere: Si

cubetis inter medios lebetes, & tripodes, & in

idem recidere ac inter præsentissima ac cer-

tissima pericula versari. Sed hujusmodi lectio-

nem acriter impugnare videtur Cardinalis

Bellarminus, quatenus eadem est cum illa Inter

medias ollas, dicens mirari se non satis posse

Recentiorum temeritatem, ex quibus Calvi-

nus, qui Rabbinos secuti illam extulerunt. Et

Genebrardus quidem circa versionem eam-

dem ita scribit: Alij vulgò si tam atri ac sordidiIdem.

sitis, quàm hi, qui jacent inter nigras ollas, eritis

post lac tam candidi, quàm alæ columbæ argenteæ,

& instar auri fulgentes. Quod cùm vulgare di-

cat, non videtur amplecti; cùm tamen quod

ad lebetes & tripodes spectat juxta Hebræa

esse protestetur. Quis autem non videat eum,

qui inter lebetes ac tripodes versatur, etiam

inter ollas versari, cùm simul in eadem officina

concurrant. Unde dictus Cardinalis ollas re-Cardinalis|Bellarmini|temperata,|censura.

spuens, lebetes etiam & tripodes pariter vide-

tur respuisse. Cùm tamen Genebrardus in lin-

gua etiam sancta doctissimus versionem di-

ctam ipsi asserat conformari, quod & alij Re-

centiores Catholici & docti pronuntiant, tem-

peranda est Doctoris tanti censura. Neque in-

ter Recentiores, de quibus ille, videntur annu-

merandi Xantes Pagninus, & Arias Monta-

nus, qui versionem Inter tripodes ut conformem

amplectuntur, in quod summum collatum stu-

dium, sicut circa alia prioris Scriptoris à viris

doctissimis, sic accurante inclytæ memoriæ

Philippo Secundo Rege nostro, ut in Præfa-

tione pręfati Montani adversionem generalem

videre licet. Pro quo & Buchananus sic ha-

bet:


Vestra licet somno sternantur corpora, nigræBuchana-|nus.

  Instar fuliginis ollas:



Illa tamen vincent nitidam candore columbam

  Rutilæ cervicis honore,



Quæ nunc argentum nitidum, nunc luminæ

    blandum

  Radiantis provocat auri.

Et quis auctor hîc fuerit scio: permissus ta-

men, quia & Hebraicè doctus, & metro præ-

stans. Quidquid autem de illo & alijs sit, do-

ctrina à Nobis circa spiritualem volatum, quem<-P>

@@0@

@@1@162 Recognitio II. Amphitheatri Misericordiæ.

<-P>animæ hostes convellere satagunt, non est in

eorum, versione fundata, sed in ea, quæ re-

cepta communiter, & juxta certum sensum

exornata.




§. XXII.

Cum errorum adnotatione utilis eruditio.



450. NVm. 485. col. 1. Designata pro Desi-Errorum|catalogus.

gnati. col. 3. Admiratur pro Admira-

tus. Num. 486. col. 1. In hæc pro Isthæc. Num.

487. col. 1. Aequa pro Læva, contrario sensu.



Creatura pro Creaturas. col. 2. Qui pro Quia.

Suscipere pro Suspicere. Num. 488. col. 2. Con-

tinuatur pro Contineatur. Applicabili pro Appli-

cabilis. Adductas pro Adducta. Num. 481. col. 2.

Vt poßibile, pro Vt poßibilis. Et sustineri posset,

licet pręcedat Creatura, ut sit sensus. Creatura ut



poßibile quid & existens in Deo. Num. 492. col. 2.

Si pro Sic. Num. 496. col. 1. Desciscendum pro

Deducendum. Ubi non barbarum aliquid ob-

trusum, cùm Descisco verbum notæ & recep-

tissimæ significationis sit, sed ineptè accom-

modatum. Id quod non semel accidit, ut scili-

cet quæ aliàs bona, perperàm applicentur.

Ex quo & accidere solet ut non solùm non

prosint, sed etiam noceant, ut ex Poëta ob-

vium:




Et data non apto tempore Vina nocent.

Id quod in reprehensionibus solet à formatori-Quæ forma|in reprehen-|sione ser-|vanda.

bus morum observari. Est enim reprehensio

valde utilis, ut est per se notum; sed circum-

stantiæ sunt diligenter observandæ; ut fortu-

natè procedat: pro quo à præfatis multa: hic

nonnihil. Domine, ne in furore tuo arguas me:Psal. 6. v. 2.

neque in ira tua corripias me. Sic petebat Da-

vid. Psal. 6. v. 2. & hoc est ab omnibus, quibus

corripiendi auctoritas competit, observandum.

Non enim cum furore & ira stare poterit de-

bita in correctione mensura, quibus homo in

feram, aut dæmonem quandoque commuta-

tur. Cùm audisset Petrus Christum sua de

morte loquentem ab inimicis inferenda, impa-

tienter id tulit, & assumens eum, cœpit incre-

pare illum &c. Matth. 16. v. 22. & quid ad hæcMatth. 16.|22. & 23.

Dominus? Qui conversus dixit Petro: Vade post

me Satana. v. 23. Qui ergo ductus impatientia

corripit, in Satanam vertitur. Et quis æquani-

miter ferat Satanæ correctionem? Psal. 38. v.

12. Afortitudine manus tuæ ego defeci in increpa-Psal. 38.|v. 12.



tionibus: propter iniquitatem corripuisti hominem.

Hispanismus est quando quispiam acerbè re-

prehenditur: Darle una buena mano. Sed quæ

manus ut divina, à cujus fortitudine Propheta

se asserit defecisse? Et quidem meritò, quia

propter iniquitatem perspectam, & exploratam.

Ut enim correctio ritè & rectè cadat, culpa

debet diligenter explorari, præsertim, si gra-

vior & severior sit illa futura. Quàm gravis &

severa reprehensio illa Heli sacerdotis auctori-

tate jactata? Vsquequò ebria eris? Digere pau-1. Reg. 1.|v. 12. & 14.



lisper vinum, quo mades. 1. Reg. 1. v. 14. Sed

quàm illa injusta, sine exploratione culpæ, à

qua Anna prorsus eximia, dum orationis fer-

vor ebrietatis effectus computatur. Cùm illa<-P>@@



<-P>multiplicaret preces coram Deo, v. 12. Utinam ille

in manifesta filiorum scelera sic exarsisset: sed

secus accidit, dum frigida illa animadversio-

ne se satis fecisse putavit: Et dixit eis: Quæ-2. v. 23.|& 24.



re facitis res hujusmodi, quas ego audio &c.

2. vers. 23. & 24. Peccavit ergo ille & per

excessum, & per defectum, unde & ipse

defecit in increpationibus à fortitudine manus

Domini. Sed ut deficiant oculi tui: & tabescat

animatua. Sic dictum ipsi à Dei legato. Ibi-

dem v. 33.

  451. Cùm & in Psalmo sic consequenterPsal. 38.|v. 13.

habeatur: & tabescere fecisti sicut araneam ani-

mam ejus, v. 13. & pergit Vates sic locutus Psal.

140. v. 6. Corripiet me justus in misericordia, &140. v. 6.



increpabit me. Iustus inquam. si enim non ta-

lis, ludibrio se ejus, quem increpabit, exponet,

cùm dici talibus possit quod Pharisæis Chri-

stus: Quare & vos &c. Matth. 15. v. 3. De hu-Matth. 15.|v 3.|Isai. 54.|v. 10 & 11.

jusmodi Isai. 56. v 10. Vniversi canes muti, non

valentes latrare. Ubi de ijs sermo, ad quos fide

lis populi spiritualis spectabat cura: & muti

erant, quia peccata illius corripere recusabant,

propter id, quod statim sequitur: & canes im-Psal. 18.|v. 9.|Eccles. 8.|v. 1.



pudentißimi nescierunt saturitatem v. 11 Circa

quod sic D. Hieronymus: Non enim possunt di-



cere: Mandatum Domini lucidum illuminans ocu-

los: nec nosse quod scriptum est: Sapientia homi-

nis illuminat faciem ejus &c. Debet ergo

in facie corripientis divini mandati lumen re-

fulgere, & non tantùm in ore sonitu resonare

inutili, ut sic illuminare alios possit jacentes in

tenebris, & umbra mortis. Iam quod de cor-

reptione in misericordia dicitur ad id condu-

cit, quod nuper dictum est circa iram & furo-

rem, quod piè & graviter prosequitur Cardi-

nalis Bellarminus. Insinuatur enim correctio-

nis & reprehensionis finis, ut ex misericordia,

& non ex alio depravato derivetur affectu, &

specialiter vindictæ: id quod satis ex eo habe-

tur compertum, quòd justus ille, qui est correp-

turus asseratur, in eum enim vindictæ non

cadit affectus: sed non ineptèis, qui est mise-

ricordiæ genuinus, expressus: hæc enim &

commendanda & inculcanda est: qua num-

quàm videtur satiar Deus, cùm semper clamet:



Misericordiam volo. Osee 6. v. 6 Matth 9. v. 13.Osee 6. v. 6.|Mat. 9. v. 13

& nobilior nulla, quàm illa, quæ correctioni

opportunum præstat officium, cùm ad animæ

tendat sanitatem, sicut adulatio, quæ est oleum

peccatoris, ad necem, cùm vulnus lethale sit,

sic enim & legunt aliqui juxta Hebraicam

originem: Vnguentum veneni ne frangat caput

meum. Pro quo Genebrardus, & qui suprà Pa-

raphrastes:




Me malo justus increpet, me verberetBachana-|nus.

  Quàm palpet impius, comam



Quam rore nardi spargat impij precor.

Ubi Nardi impij nomine venenum designa-

tum. Pro quo hæc satis.

  452. Num. 497. col. 1. Quæ pro Quia Num.Visioni|beatæ ut|vitium con-|trarium.

499. col. 2. Vitio pro Visio. Nil turpius, nam

de visione beata sermo. Et quidem si ei quid-

quam potuit opponi, error vitiosus est, vitium

enim, quod sine errore numquàm, maximè

visioni comperitur esse contrarium. Et quidem

peccatum apertè illi adversatur, sed in vitio<-P>

@@0@

@@1@§. XXII. Circa Partem I. Ex erroribus eruditio. 163



<-P>specialius aliquid extat, unde oppositio major

comprobetur. Siquidem peccatum juxta ge-

nuinum conceptum suum nihil permanens, &

sua conditione stabile videtur imputare: cùm

tamen vitium habituale malum sit, unde pec-

cati fluenta lethalia decurrunt: est enim vir-

tuti contrarium, quæ constantiam & stabilita-

tem pro operationibus honestis inducit. Illi

autem qui vitiosi sunt, id est, in statu perversæ

inclinationis, & ita etiam in statu peccati, ra-

tione exercitij, in quod frequenter prorum-

punt, rarò, aut verò etiam rarissimè ad Dei vi-

sionem emergunt. Beati enim mundo corde, quo-Matth. 5.|v. 9.

niam ipsi Deum videbunt. Matth. 5. v. 9. Ubi

non munditia quælibet, sed stabilis & scho-

larum more loquendo habitualis designata:

quemadmodùm in alijs Beatitudinibus non

actus sed habitus in actus prodeuntes exigun-

tur. Veni de Libano sponsa mea, veni de Libano,



coronaberis &c. Cant. 4. v. 8. Ad coronam vo-

catur, & quænam illa? Ipsa profectò sponsi

visio. Vulnerasti cor meum in uno oculorum tuo-Cant. 4. v.|8. & 9.

rum. v. 9. Sed unde vocatur? De Libano. Quod

interpretatur candidatio, ut loquitur Rupertus,

& alij. Et quidem non candidatio fugax & in-

constans, sed stabilis, qualis in Libano, de quo

Ierem. 18. v. 14. Numquid deficiet de petra agriIerem. 18.|v. 14.



nix Libani? Stet ergo propulsandum vitiorum

atrorem & stabilem munditiem accurandam,

ut videri possit cœlestis sponsus, & unius oculi

visione felicissima, quæ & ipsa est felicitas,

coronari. Uno inquam, quia animæ unus tan-

tùm oculus est; non enim duobus indiget,

sicut corpus, ut deficiente uno alius suo non

desit officio, sic naturæ Auctore detrimentis

hujusmodi providente.

  Num. 500. col. 2. Comprehendat pro Com-Circa erro-|res nonnul-|la.



prehendant. Num. 501. in fine. Laudat pro

Ludat. Num. 506. col. 2. Parata pro Patrata.

Poterat tolerari. Num. 507. Caveam pro Caveai.



Scena pro Scenai. Genitivi noti, & apud Lu-

cretium frequentiores. col. 2. Collocuta pro



Collocata. Num. 513. col. 2. Habet pro Habeat.

Ubi mutatio sensui officit: quamquàm non

ægrè defendi posset, non esse absurdam locu-

tionem Habet licet, sicut Habeat licet. Sed hoc

Grammaticis discutiendum relinquamus. Num.

519. col. 2. Lapi pro Lapis. Num 520. col. 1.



Vti pro Ita. col. 2. Quomodo pro Quando. Or-

namentum pro Sacramentum. Num. 521. col. 2.

Hac de caussa pater ipsius substantialiter. Super-

fluit illud Substantialiter. Num. 522. in prin-

cipio. Sic decentiæ suæ Filio, deest præpositio

A, & ita dicendum A Filio. col. 2. & Filio pro



& Filij. num. 524. col. 1. Satiari pro Sanari. Et

quàm ineptè cùm satietas nimis sit contrariaSatietas|officit sani-|tati.|Prov. 25.|v. 16.

sanitati. Mel invenisti, comede quod sufficit, ne

fortè satiatus evomas illud. Proverb. 25. v. 16.

Ubi de quocumque cibo sermonem esse docti

Scriptores observant. Numquàm ergo usque

ad satietatem comedendum, sed ita ut cibi ul-

terior remaneat appetitus. Unde vulgare illud

Medicorum effatum: Omnis saturatio mala: pa-



nis verò peßima. Hinc & illud Eccles. 5. v. 11.

Saturitas autem divitis non sinit eum dormire. Ex

quo & salutis dispendia, defectu inquam som-Eccles. 5.|v. 11.

ni, in quo vires reparantur. Circa quod pul-<-P>@@

<-P>cherrimum extat D. Hieronymi monitum in

Exhortatione ad Virgin. Cap. 15. ubi ita scribit:D. Hierony-|mus.

Tanta sit in sumendo cibo sobrietas, tanta talisque

parcitas, ut venter potius conqueratur, quàm gau-

deat. Sic ille, aut quisquis fuerit præfatæ Ex-

hortationis auctor. Num. 527. col. 3. Numine

pro Nomine. Ubi cum de Divo Josepho Virgi-Numen in|D. Ioseph.

nis Sponso sermo sit, non fuerit mirum si &

numinis nomen ipsi aliquatenus conferatur. Si

enim Tullio Philip. 6. ita loqui licuit: MagnaTullius.



vis est, magnum numen, unum & idem sentientis

Senatus. Et Ovidio Lib. 4. Tristium.


Iuppiter ingenijs præbet sua numina vatum.Ovidius.

Cur non & D. Josepho liceat tale aliquid præ-

buisse propter dicta? De Virgine sic Noster

Antonius Chanut Lib. 5. Carmine 2.




Si qua foret mundo Dea femina, Virginis hujusP. Chanvt.

Ore foret: neque sidereæ diversa decorem

Frontis ab hac: neque certa magis daret omina

veri

Numinis.

Daret si Dea. Sed & dat modò etsi Dea numi-

ne cum primario non sit: Unde & ad Spon-

sum gloria numinis derivatur.

  453. Num. 528. col. 1. Vencrabilis pro Ve-S. Ioachim|Encomium.

niabilis. Ioachim pro Ioakim, & col. 2. in prin-

cipio bis, ubi & Sociæ pro Iosiæ. futili lapsu. Num.

529. col. 2. Sed pro Se. Num. 530. col. 2. Alius

pro Aluit. Ubi sensus sine sensu. Num. 531. col.

1. Additi pro Addicti. col. 2. Certi pro Certè.

Num. 532. col. 1. Ab pro Ad. col. 2. Sontibus pro



Fontibus. Quibus in locis de D. Joachimo Vir-

ginis parente sermo: cujus elogio juvat au-

ctarium præstantissimum adjecisse ex revela-

latione Venerabilis Virginis Marinæ de Esco-

bar Parte 2. Lib. 1. Cap. 22. pag. 112. ubi hæcVenerab.|Virg. Ma-|rina de|Escobar.

illa Latinè reddita, dum præsentia SS. Josephi

Sponsi Virginis frueretur: Anima mea singulari

est repleta gaudio in Deo: consideransque virtutes

& excellentias adeò cœlestis Hospitis, cum omni

devotione & affectu cordis mei cœpi illi dicere: O

Gloriosißime Sancte inter Beatos! Tu vir virorum

omnium felicißimus fuisti, & super omnes, quos

mundus habuit, magnificatus, & à Deo conditi

sunt: quandoquidem tanta fuit tua felicitas, ut te

in sponsum ejus elegerit, quæ mater erat futura

Verbi Incarnati: & hunc ipsum Dominum educa-

sti & aluisti sudore laboris tui. O Vir felicißime

& sanctißime. Audivit Gloriosus Sanctus quæ illi

dicebam, & mihi respondit: Benè profectò dixisti,

Anima, benè dixisti: cùm mihi Deus adeò ingen-

tem misericordiam, & eximium favorem impen-

derit, ut Sponsus ejus Matris fuerim, & in ejus in-

fantia servierim Salvatori. Sed in veritate tibi no-

tum facio beatum meum patrem & dominum glo-

riosum sanctum Ioachimum, patrem Virginis san-

ctißimæ MARIÆ, Deum in excelso & supremo loco

collocatum habere, ut nulla sit viventium lingua,

quæ id poßit explicare, nec mens, quæ valeat com-

parare. Hunc beatum Patriarcham omnes vene-

rantur Cœlites, & Angeli Domini eum recognos-

cunt patrem MARIÆ Virginis & avum Redempto-

ris. Magna est valde, & fere infinita illius digni-

tas. Ingentem ob hæc consolationem mea anima

habuit, laudes auscultans, quas Sanctus mihi illius

magni Patriarchæ proferebat: nam quantùm valeo<-P>

@@0@

@@1@164 Recognitio II. Amphitheatri Misericordiæ.

<-P>ipsi devota existo. Sic illa, & sic ille, qui ex ve-

ritatis fonte quidquid est locutus, hausit, ut vasi

limpidissimo, ex quo in orbem Christianum

proflueret, instillavit. Veneremur ergo & nos

eum, quem cælites venerantur universi, &

hîc incipiat ex corde impensum obsequium,

quod est æterna in sæcula cum eisdem impen-

dendum.


  454. Num. 533. col. 3. Proprietate pro ProCirca erro-|rem singu-|larem.

pietate. Num. 454. col. 3. Pendit pro Pendet.

Agnoscere pro Agnoscens. Item. Officiorum solem,

mores, ritus, Pro Officiorum solemniores ritus.

Vbi videtur quasi speciali studio facta muta-

tio, interpunctione trium illarum vocum, quæ

videntur specialius aliquid indicare: cùm ta-

men errorum congestio sit mysterio nullo. Et

quod ad mores, & ritus attinet, sustineri ali-

quatenus posset, nam & ritus ex directa inten-

tione positi, & mores non dissonat superaddi,

nam & in sacris officijs illi. Quod autem de

sole additum, non apparet quo potuerit fine

componi. Nisi dicamus D. Joachimum, de

quo ibi sermo, fuisse quidem antea apud quos-

dam sacro cultum officio, ex Pontificia con-

cessione, posteà autem communi Ecclesiæ luci

concessum, immò & injunctum, ut publica

celebratio solis nomine designetur, usu Scrip-

turæ 2. Reg. 12. v. 11. In oculis solis hujus, id2. Reg. 12.|v. 11.

est, publicè & manifestè. Nisi & velimus

Officiorum solem dictum, quia summum illud

honoris genus ab Ecclesia sanctis attribui soli-

tum, & ita summus splendor, unde & solis

splendori similis, quo major nullus. Quæ qui-

dam ita excogitari possent, si vellemus posi-

tionem illam ab aliqua censura defendere, cùm

ex instituto sic ab auctore sciente & prudente

processisset. Sed cùm error typographicus sit,

id sit nosse satis, & aliàs ut voluerit mutatio-

nis ignarus accipiat. Addamus tamen in Divi

Parentis gloriam, quod ex D. Petri Chrysologi

juvat doctrina desumere, sic enim ille SermoneSol. D. Ioa-|chim, quia|pater.|D. Chrysolo-|gus.

1. ubi de Prodigo filio: Inter propinquorum lu-

mina non valent delicta versari. Propinquorum

quot oculi, tot lucernæ. Dies est aspectus matris. Sol

patris rutilat in vultu. Vnde viventi inter tot vir-

tutum luces, criminum tenebræ propinquare non

possunt. Sic ille. Ex quo habemus D. Ioachi-

mum in gloriosa illa familia solis instar fuisse,


Yüklə 19,02 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   55   56   57   58   59   60   61   62   ...   180




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin