aut solem mysticum, idq́ue ea excellentia &
proprietate, ut nulli alij præter æternum id po-
tuerit convenire. Et quia talis, factum inde
ut de familia illa D. Petri Chrysologi elogium
videatur divino instituto formatum. De qua
enim dici verius illud potest Patrem solem,
Matrem diem, & propinquos virtutum luces,
ubi criminum tenebræ non potuerint propin-
quare? & ad Filiam quidem, neque peccati
umbra; ad alios autem vix leve aliquid, quod
fragilitati nequit non humanæ subesse, & in-
fectioni potiùs naturæ, quàm depravationi sit
mentis adscribendum. Vbi quod & de ma-
tre dictum, diem scilicet esse illius aspe-
ctum, ad Sanctissimam constat Annam per-
tinere, circa quod erudita poterit pietas
otiari.
455. Num. 535. col. 2. Læta sum pro Læ-Committere|peccatum
tata sum. Num. 536. col. 1. Ex orepræsenti pro<-P>@@
<-P>Ex re præsenti. Id est, ad rem præsentem condu-in regibus,|quomodo sit|immittere|propter|scandalum.
cens. Erga pro Ergo. Num. 541. col. 1. circa
finem Perpendens legendum. Num. 542. col. 2.
Immisit pro Commisit. Ubi de Divo Ludovico
Rege agitur; & licet error manifestus sit, sta-
re aliàs mutatio cum veritate posset, quia rex
peccatum, quod committit, immittit, dum alios
facit ille peccare fœcunditate scandali lamen-
tanda. Docebo iniquos vias tuas, & impij ad teIn Davide|probatio.|Psal. 50.|v. 14.
convertentur. Sic David Psal. 50. v. 15. & unde
illud ut se doctorem, qui rex & bellator Deo
teste constituat? Inde equidem, quia de adul-
terij agebatur peccato cum appendicibus, de
quo Nathan ad ipsum 2. Reg. 12. v. 14. Quo-2. Reg. 12.|v. 14,
niam blasphemare fecisti &c. Multiplex in eo
fuerat scandalum; & ideò multos se docturum
verbo & exemplo pollicetur. Pro quo sic Ge-
nebrardus: Intendam convertendis alijs, satis-
factionis species &c. Ubi observatione dignum
occurrit, Nathan solam inimicorum blasphe-
miam exprobrare Davidi, & de scandalo erga
subditos nihil adjicere. De Gentilibus enimAbulensis.
communis expositio est; licet Abulensis secus
Quæst. 13. in citatum Caput. Ad quod genuina
videtur responsio, si dicamus Nathan non op-
probrasse David, quod est in regum peccatis
commune, sed speciale illud blasphemandi
Dominum argumentum. Dicebant enim, ut
apud citatum Scriptorem, Deum Hebræorum
esse acceptatorem personarum, quia abstulit re-
gnum de domo Saulis propter parva peccata,
& non punivit David in aliquo propter pecca-
ta majora. Hæc ergo peculiaris circumstantia
blasphemati Dei nominis illius peccatum ita
Deo exosum reddidit, ut propterea pœnas gra-
vissimas intentârit. Quod quidem pro ijs, quiPro Indijs,|monitum|peculiare.
Indias incolunt, apprimè faciant, ut caveant
sibi, ne flagitijs suis in oculis solis perpetratis,
indigenas faciant non solum à fidei susceptio-
ne arcere, sed Dei nomen sanctissimũ blasphe-
mare. Jam verò quòd de communi scandalo pro
subditis nihil expresserit, in promptu est ratio
jam allata. Quamvis & dici possit de illo etiam
increpationem Prophetæ processisse, sed non
omnia, quæ intervenere, fuisse narrata, ut in
simili circa casum præsentem P. Gaspar San-
cius asseruit. D. Joannes Chrysostomus Homi-
lia 2. in Psal. 50. Tomo 1. eleganter expendit
Davidem non dixisse Prophetæ multa, quibus
aut excusare peccatum, aut audaciam incre-
pantis posset cohibere, & inter alia sic: O illeD. Chryso-|stomus.
tu, cur non consideras fragilitatem humanam? Cur
non temetipsum carnalem intelligis? An nescis me
in culmine constitutum esse regali? Cur mihi au-
dacter impegisti crimen? Sic S. Doctor. Ubi cùm
fragilitas humana regiæ potestati adnexa pro-
ponatur, quod ad scandalum spectat, quasi
quid consectaneum videtur devorari, unde in
speciali non expressum. Pro quo hæc satis.
Num. 544. col. 1. sic extat. In qua inquam, cùmHo mines|esse solent in|continuan-|dis erroribus|pertinaces.|Vnde ab eo-|rum initio|cavendum.
sic dicendum In quam. Num. 545. in principio
Cultore pro Cultorem. Suscitātur pro Sciscitantur.
N. 547. col. 2. in fine lege Incola. col. 3. Corrupta
Num, 549. col. 2. Qui vinis pro Qui visus. Infe-
rius Confundet genas. Num. 551. col. 3. Susci-
tantur pro Sciscitantur. Hic error jam priùs oc-
currerat, & qui semel erravit, pergit errorum<-P>
@@0@
@@1@§. XXIII. Circa Partem I. Ex erroribus eruditio. 165
<-P>futurus tenax. Cavendum ergo ne errare inci-
piamus, quia prosequemur, nisi divinæ provi-
dentiæ singulare aliquod beneficium cursum
errorum intervertat. Venite, faciamus nobis civi-
tatem & turrim, cujus culmen pertingat ad cælum
&c. Genes. 11. v. 4. & quid ad hæc Dominus?Genes. 11.|v. 4. 6. & 7.
& dixit: Ecce unus est populus, & unum labium
omnibus: cœperuntque hoc facere, nec desistent à
cogitationibus suis, donec eas opere compleant. Ve-
nite igitur, descendamus &c. v. 6. & 7. Immanis
profectò error turrim velle construere, cujus
culmen pertingeret cælum, cùm cælum lunæ,
quod est terræ proximius ab ea distet interval-
lo quinquaginta septem mille leucarum, plus
minusve, & id infirmis adeo fundamentis, qua-
lia ibidem describuntur. Phrasi Hispana ut in-
signis aliqua significetur stultitia dici solet:
Necedad de cal y canto. Stultitia ex calce &
saxo. Quasi firma, certa, & constans. Quid
ergo de illis dicamus stultissimis architectis,
quorum stultitia ex lateribus fuit & bitumine?
& tamen major omni ea, quæ ex calce & saxis
dici solita. Et tamen de illis Deus: Cœperunt,
nec desistent. Sed quomodo. Donec opere com-
pleant: cùm esset impossibile complementum?
Quia scilicet à complementi pertinaci conatu
non desisterent, perseverantia erroris inelu-
ctabili, nisi divinitus fuisset detruncata. Sic
D. Joannes Chrysostomus hom. 30. in Gene-
sim, cujus illa verba: Non cessabunt enim (DeusD. Chryso-|stomus.
loquitur) ab his, quæ decreverunt ut faciant: nihil
eorum impetum & ardorem morari poterit: sed om-
nia, quæ statuerunt secum, studebunt perficere, ni
statim pro attentatis pœnam luant. Sic S. Doctor,
juxta quem constantia tantùm aut persistentia
conatus à Deo est prædicto loquendi modo de-
signata. Et conatus quidem in impetum & ar-
dorem evadit, ut ex hoc discamus principijs
obstandum: nam impetus & ardor, difficilius
futurum remedium ostendunt, aut verò etiam
pœnam graviorem.
§. XXIII.
Ex errorum tenebris lux splendens.
456. VTinam imitari sciamus eum qui2. Cor 4.|v. o.
dixit de tenebris lucem splendescere. 2.
Cor. 4. v. 6. ex errorum tenebrosa congerie lu-
cem elicientes pro illuminatione eorum, qui-
bus esse utilis noster hic labor possit, tunc feli-
citer collocatus: quamquàm aliàs suo non in-
utilis futurus auctori, dum pro gloria Dei mi-
litat, quidquid de eventibus fuerit, divinæ pro-
videntiæ remittendum. Ergo Num. 557. Præ-
dicatorem pro Prædicatorum. Ubi de Divo Do-
minico Prædicatoriæ familiæ inclyto Proto-D. Dominici|opportuna|laus.
parente sermo, circa quem nihil erratum vel-
lem, nec tenebrosum quidquam obstrepere,
cùm sit ille à Conceptu ipso lux, ut dici de
ipso etiam queat, quod de Christo Joannes.
Et lux in tenebris lucet. Joan. 1. v. 5. In ipso sci-Ioan. 1. Y. 5.
licet matris ventre, quo nihil obscurius: unde
nasci est in lucem edi, phrasi notissima. Unde
illud D. Joannis Chrysostomi de Baptista lo-D. Chryso-|stomus.
quentis: Cùm in tenebricoso matris utero continea-<-P>@@
<-P>ris. Noto in Sermone, & de Baptista quidem
laus illa sat celebris in Evangelio extat: Ille
erat lucerna ardens & lucens. Joan. 5. vers. 35.
Quod quidem tunc dictum à Christo, cùm
jam Joannes prædicationem suam non in-
choasset solùm, sed etiam admirabili progressu
celeberrimam reddidisset. Cùm tamen D. Do-
minicus in tenebricoso matris utero lucerna
ardens & lucens dici queat, quia ignea in ore
fax, ut lucem simul & ardorem indicaret. Ne-
que tantùm dici potens Erat, sed etiam Est; non
solùm quia in Deo vivens, & cælo transcriptus
ignea claritate resplendet, sed quia in filijs
jam inde ab instituta illustrissima Religione
resplenduit, resplendet modò, & usque ad
consummationem sæculi resplendebit. In quo
quidem Divum Baptistam præcellit, licet alias
ille in multis incomparabilis habeatur. Sed qui-
dem neque nobilitate, neque virginitate, nec
zelo divinæ gloriæ apparet excessus, licet vir-
tutum exacta ponderatio ei reservanda sit, qui
est spirituum ponderator. Iam si de miraculis
agamus, nullum à D. Joanne patratum. Ioan-Ioan. 10.|v. 41.
nes quidem fignum fecit nullum. Ioan. 10. v. 41.
cùm tamen D. Dominicus & plurima & stu-
penda fecerit, inter quæ tres suscitati mortui,
quotquot in Evangelio suscitatos à Domino
comperimus: id quod ad splendorem lucernæ
constat pertinere. Ideò doleo in ejus elogio
errorum tenebras admisceri: ex quibus etiam
Num. 558. col. 2. ille Extera pro Æthera. col. 3.
Hic pro Hi. Num. 559. col. 2. Pro loco Præ.
Anis pro Alijs.
457. Num. 562. col. 2. Fractionem proPro Divo|Antonio|Pata vino.
Factionem. Et solus hic error ex contextu aper-
tè constans, in Elogio D. Antonij Patavini, pro
quo semper militare videtur felicitas, ut non
errent qui ad ipsum pro reperiendis, quæ sunt
substracta, confugiunt, non inquam errent
huc illucq́ue iterata inquisitione pergentes;
neque etiam servi, qui sæpè ad dominos pro-
videntia mirabili revertuntur. Mulier illa
Evangelica, quæ drachmam amiserat AccenditLucæ 15.|v. 8,
lucernam, & everrit domum. Lucæ 15. v. 8. Ubi
quidem pro Divo Antonio videtur prælusum:
siquidem ei, qui quidquam perdidit, ille ser-
vandus ritus, ut & domum everrat, conscien-
tiam scilicet mundet, & D. Antonij imploret
auxilium: id enim lucernam accendisse est,
eum scilicet, qui in memoria videbatur extin-
ctus, digno in ea splendori restituens: nam
& ille lucerna etiam est ardens & lucens, dequo
num. præced. ubi longiori posset discursu pro-
cedi, quem tamen temporis angustiæ, quibus
constringimur, coarctabunt. Num. 568. col. 1.
Tormenta, qui quæ, superfluit Qui. Num. 574.
col. 1. Est pro &, tolerabile, quia non variatur
sensus. Num. 576. col. 2. Qui pro Quæ. Et il-
lud item. Num. 585. col. 2. Apostolico pro Apo-
stolica. Ubi offendiculum nullum. Et de DivoCirca D.|Thomam|notanda|doctrina.
Thoma Doctore Angelico sermo, in cujus
doctrina etsi varietas, offendiculum nullum,
ut etiam qui illam aliquoties non amplectun-
tur, de illius securitate nequeant dubitare,
unde & cum reverentia recedunt. De Epistolis
D. Pauli sic D. Petrus: In quibus sunt quædam2. Pet. 3.|v. 17.
difficilia intellectu, quæ indocti & instabiles depra-<-P>
@@0@
@@1@166 Recognitio II. Amphitheatri Misericordiæ.
<-P>vant, sicut & ceteras Scripturas. 2. Pet. 3. v. 17.
Ubi cùm fateatur quædam esse difficilia intel-
lectu, circa eorum intelligentiam solos indo-
ctos & instabiles removet, qui ad suam illas
interpretantur perditionem; non ergo doctos
& maturos, in quibus ob difficultatem potest
esse varietas. Id quod circa D. Thomam operæ
erit pretium observetur. Non enim intelligen-
tia multorum, quæ apud ipsum occurrunt dif-
ficilia, aliquibus est specialiter reservata. Sed
dummodò neque indocti, neque instabiles sint,
levissimi quidem judicij, & damnabilis varie-
tatis: licebit illis suum circa id, quod occurre-
rit, proferre judicium, sicut & circa Divi Pauli
Epistolas licuisset. Pro reverentia autem quan-
do apertè recedendum, id facit quod superiùs
expensum circa Divos Paulum & Barnabam,
qui circa admittendum Joannem Marcum sen-
tentia discordarunt: Barnabas autem volebat secũAct. 15.|v. 37. & 38.
assumere & Ioannem. Act. 15. v. 37. Ab illius
ergo judicio orta controversia, in qua Paulus
contrarium sentiebat. Sed qualis ille erga Bar-
nabam? Paulus autem rogabat eum non debere
recipi. v. 38. Ecce quali reverentia: neque pro
libitu, aut minùs aliquo convenienti affectu,
sed ratione adducta, de qua ibi. Vade ergo, &
tu fac similiter. Lucæ 10. v. 37.
458. Num. 586. col. 2. sic extat. Et divinæCirca erro-|res aliquot|aliqualis|observatio.
locutus iste promittitur. Sine sensu aliquo. Unde
reponendum quod perperam mutilatum & in-
terversum, sic videlicet: & divinæ (Conversio-
nis scilicet, quæ præcesserat) locutionis locus iste
promittitur. Inferius: Longum sæculum dixere
vale pro Sæculo. Num. 587. col. 1. Audiens vo-
cantes Christum pro Vocantem. Sensu alieno.
Quis pro Qui ineptè. Num. 588. in principio
Incessus pro Incensus. Quamquàm & posset sta-
re mutatio, ut incessus non sit à Verbo Incedo,
sed à Verbo Incesso, quod ab illius supino for-
matum: licet supinum non ita in usu reperia-
tur: ne scilicet confusio subeat ob supinum
Verbi, Incedo. Divus Antonius Magnus, de
quo ibi sermo, parùm minutias curaret istas,
de quo sic D. Athanasius in ejus vita scribit:
& cùm jam puer esset non se litteris erudiri, nonS. Antonius|Abbas san-|ctè illittera-|tus.
ineptis infantium jungi passus est fabulis, sed Dei
desiderio flagrans, secundùm quod scriptum est, In-
nocenter habitabat domi. Sic ille alludens ad Ge-
nesis 25. v. 27. Factus est Esau vir gnarus ve-Genes. 25.|v. 27.
nandi, & homo agricola: Iacob autem vir simplex
habitabat in Tabernaculis. Non ergo illi de mi-
nutijs Grammaticalibus cura fuit, quia amor
Dei, quo flagrabat, eum ad sublimiora moli-
mina perurgebat. Ergóne litterarum studiumLitterarum|studium di-|vino amori|non obstat.
divino amori contrarium? Minimè: cùm scia-
mus viros sanctissimos duo illa præclara orna-
menta cum magno in Dei Ecclesia fructu so-
ciasse. Et quidem ipsum, quod sanctissimus
& sapientissimus Doctor uti innocentiæ præ-
clarum exemplar adducit, id potest verosimi-
liter persuadere, quia id quod de Jacob dici-
tur, habitasse scilicet in tabernaculis, de Scho-
lis exponit Nicolaus de Lyra, ex Hebraica
traditione, illas enim frequentabat, ad discen-
dam sapientiam & timorem Dei, juxta Chaldai-
cam versionem: Erat vir integer, & ministerChaldæa|Paraphra-|sis.
domus doctrinæ. Pro quo Interpretes nostri post<-P>@@
<-P>Abulensem, & P. Salianus Tomo 1. Annal. an.Puerorum|institutio|grandævos|decet.
2218. n. 4. licet id non penitus probet. Et in
eo difficultatem peculiarem invenit, quod
Heber grandævus, si ad illam ætatem perve-
nit, puerili institutioni operam dederit. In
quo quidem non multùm videtur inesse mo-
menti: grandævos enim institutio præfata non
dedecet, quando illi & vegeti, & maturi judi-
cij, ut multos comperimus: si præsertim alij
idonei pro eo munere non suppeterent. Unde
& in Universitatibus multos videmus littera-
rio in pulvere consenescere, & in Societate no-
stra non paucos, divinæ gloriæ flagrantes ze-
lo, in quo utinam stadio plures alios currentes
videremus. Fuerit ergo Divo Antonio litte-D. Antonij|cælestis sa-|pientia.
rarij studij repulsa laudabilis, quem Deus subli-
miori volebat magisterio reddere divinitus sa-
pientem. Unde magnos Philosophos ad eum
adventantes doctissima ratiocinatione convi-
cit, ut videri apud vitæ Scriptorem fidelissi-
mum potest. Quia verò Deus non omnes sic
reddi sapientes, sed ordinato naturæ cursu pro-
vidit, sitq́ue in ejus Ecclesia adeò necessaria
doctrina, ad minutias Grammaticales descen-
dere, quando id opus est, debet equidem cen-
seri laudabile, quando & id etiam in ipsius
Antonii gloriam, de cujus præconijs agitur,
constat redundare. Sic enim divina est provi-
dentia dispositum, ut virum illitteratum Viri
litteratissimi prædicarent, Divi inquam Atha-
nasius, Gregorius Nazianzenus, Chrysosto-
mus, Hieronymus, & alij, quibus & nos libuit
adjungere, licet eorum comparatione quasi
locustæ videamur. Ad eum spectat error Num.
589. col. 3. Condenti pro Candenti.
459. Num. 590. col. 2. Addicavit pro Ab-
dicavit. Num. 594. col. 1. Ore ex suo, pro Ore
est suo. Sine inconvenienti stare mutatio posset.
Num. 595. in Carmine: Nocte, dieque sibi pro
Tibi. Num. 596. col. 3. Nuntiate patribus meis
pro Fratribus. Penitus damnanda mutatio, qua
nobis gloria fraterni cum Christo consortij tol-Apostoli an|dici Christi|patres pos-|sint.
litur, & quæ impossibilis affirmatur. Nisi fortè
nomen patris honorificè tantummodò sumere-
tur. Sic enim eos, qui patres ob spiritualem re-
spectum, quia Sacerdotes videlicet, compel-
lantur, alij dum urbanè salutant, patres suos vo-
cant; etiamsi inferiores gradu & ætate: unde
& Prælati ipsi ita loqui soliti. Cùm ergo Apo-
stoli Patres essent, de quo in Epithalamio cir-
ca v. 17. Pro patribus tuis &c. potuisset quidem
Christus suos compellare patres, suos inquam,
non quòd ipse eorum filius, sed quia tales ab
ipso constituti. Sed quidem honorificentius
& gloriosius nihil quàm fratres fuisse vocita-
tos: quod quidem decus non ad Apostolos tan-
tùm ea legatione directum, ut in ipsis solùm
inciperet, & pariter finiretur: sed ad fideles
omnes propagatum, ut dicere ore pleno possit
Apostolus. Vt sit ipse primogenitus in multis fra-Rom. 8.|v. 29.
tribus. Roman. 8. v. 29. In multis quidem, id
est, in omnibus, qui & filij, de quibus v. 15.
Accepistis spiritum adoptionis filiorum. Et in priori
quidem loco videtur D. Paulus solos prædesti-
natos fratrum titulo decorare: sic enim ibi:
Nam quos præscivit, & prædestinavit conformesV. 15.
fieri imaginis filij sui. Et statim: Vt sit ipse pri-<-P>
@@0@
@@1@§. XXIII. Circa Partem I. Lux ex erroribus. 167
<-P>mogenitus &c. in ijs inquam, de quibus in ea-
dem clausula prælocutus; ij autem solùm præ-
destinati sunt. Sed quidem ad fideles omnes
extendendum, quibus dedit potestatem filios fieri.
Joan. 1. v. 12. & re ipsa tales facti sunt, ex al-Ioan. 1.|v. 12.
lato ejusdem Apostoli testimonio, quod præ-
cesserat, ad sanandum. Benè verum est circa
prædestinatos ita gratiæ negotium peragi, ut
soli ipsi prærogativis redemptionis frui vi-
deantur, & propter ipsos illam à divina beni-
gnitate dispositam & peractam. Sic enim illud
Apostoli Hebr. 2. v. 10. cum alijs, de quibus
alibi procedit: Decebat enim eum, propter quemHeb. 2.|v. 10.
omnia, & per quem omnia, qui multos filios in
gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per
paßionem consummare. Quos adduxerat inquam,
quia enim prædestinati, ob certitudinem di-
vini decreti, jam quasi adducti poterant æsti-
mari. Et ad hos quidem Christi passio directa
asseritur, ac si ad alios non spectaret, cùm re-
vera deceret redemptionem passione perfe-
ctam omnibus applicari.
460. Num. 597. col. 3. Obligatum pro Obli-
gatam. Num. 598. Parcens pro Pavens. Discre-
tiorum pro Discretionum. Num. 599. Posset sci-
licet pro Posse. Tolerabile. Num. 601. col. 1.
Dostları ilə paylaş: |