dum, ut nullus ita malleus sit, quo minùs &
melleus possit, cùm occasiones id exegerint,
deprehendi. Ille quidem ipse, cujus audivimus
verba esse quasi malleum conterentem petras,
verba habet dulciora super mel & favum. Psal.
18. v. 11. Desiderabilia super lapidem pretiosumPsal. 18.|v. 11.
multùm, & dulciora super mel & favum. In cu-
jus imitatione perfectio Christiana resplendet.
Unde & in laudibus sponsæ positum, Cant. 4.
v. 11. Favus distillans labia tua, sponsa. Et cùm
in labijs dictis sola laudetur dulcedo, in qui-
bus designati Prædicatores, ut quamplures do-
cent Patres apud Ghislerium: videtur magno
& arcano mysterio innui, plus mellis, quàm
mallei in illis futurum. Quam utrumque desi-
gnatum Magni Gregorij subtilitas introspexe-
rit ob id, quod sequitur: Mel & lac sub linguaD. Gregor.
tua. Ibidem. Sic enim ille Lib. 15. Moralium
Cap. 5. Plerique justorum dum quosdam agere per-Præclara|correctioni$unclear|forma.
versè conspiciunt, qui duris sunt increpationibus
feriendi, linguæ asperitatem sumunt: sed sub lin-
gua mentis suæ benignitatem contegunt. Vnde san-
ctæ Ecclesiæ Sponsi voce dicitur: Mel & lac sub
lingua tua. Qui enim mentis dulcedinem aperire<-P>
@@0@
@@1@§. II. Circa Partem III. De Virgine, & alijs. 173
<-P>infirmis nolunt, sed loquente quadam eos asperita-
te inter verba aspera quasi latenter quiddam dul-
cedinis intermittunt; hi videlicet non in lingua,
sed sub lingua habent dulcedinem: quia inter dura,
quæ proferunt, emittunt quædam blanda & dul-
cia, quibus mens poßit ex benignitate refoveri.
Hæc Doctor sanctus; juxta quæ inter mallei
ictus stare & mellis dulcedo potest, immò &
debet, si Dei Spiritu correctio est à Prælatis
ejus vices gerentibus, obeunda.
473. Num. 835. col. 1. Lenes pro Leves. To-Auctarium|errorum.
lerabile. Cur pro Cor. Sic pro Sit. Num. 856.
col. 1. in principio. Aliquibus pro Aquibus. num.
838. col. 1. Sicut illa pro Ille. Quia est pro Qui
est. Num. 839. Quid pro Quòd. Idem. Num.
840. ubi Qui consequens pro Quia. Et sepultura
pro Sepultorum. Num. 842. col. 1. Quidque pro
Quodque. Aliæ pro Aleæ. Num. 843. col. 2. linea
7. ante Promittentem deest Ecce. Num. 844.
col. 1. Accidit pro Accedit. Num. 845. Fuerant
pro Fuerat. Num. 846. col. 1. Non in ea pro
Nam in ea. Sensu contrario, ubi de throno Ec-
clesiæ est, in quo Christus requiescit. Dolet
id diabolus, & ideò non paucos ex luto & fœce
hæresis ad negationem impellit, EcclesiamIn sola Ec-|clesia Ca-|tholica|quies, pro|quo exci-|tanda gra-|titudo.
phantasticam confingentes, qualis Anglica,
ubi cum monstroso capite fœdus init confusio
Duritana, & aliæ abominandæ origines con-
fusionum. Sicut & alibi, ubi filiæ Babylonis
miseræ, id est, confusionis. Psal. 136. v. 8. Ubi
in nobis ingens est gratitudinis affectus exci-
tandus, qui non Babylonis filij, sed Ecclesiæ
Christi, Catholicæ, Romanæ sumus, & cum
requiescente in illa Christo possumus requies-
cere: Vt non circumferamur omni vento doctrinæEphes 4.|v. 14.
in nequitia hominum, in astutia ad circumventio-
nem erroris. Ephes. 4. v. 14. Quibus graphicè
cœlestis Magister negotium præsens expedi-
vit. A nequitia enim hominum ortum habuit
doctrina illa, in qua ventorum omnium con-
fusio conscientias turbat, ad decipiendos in-
cautos astutia nebulonum excubante. SubCant. 2.|v. 3.
umbra illius, quem desideraveram sedi. Cant. 2.
v. 3. Cujusvis fidelis animæ verba sunt, seden-
tis inquam, & ita quiescentis sub umbra Chri-
sti, id est protectione, ut cum multis ex Pa-
tribus exponit P. Cornelius, pariter de Eccle-
sia, & anima sancta expositionem adornans.
Ibi ergo sedere datur, quiescere, respirare,
& non alibi. Gratias Deo super inenarrabili do-2. Cor. 9.|v. 15.
no ejus. 2. Cor. 9. v. 15. & gratias quidem im-
mensas, ardentes, perpetuas, inchoandas modò,
nusquam finiendas. Num. 848. col. 1. Emergit
Thronus. pro erratis ibi.
@@
RECOGNITIO
QVINTA
Partis Quartæ
AMPHITHEATRI
MISERICORDIÆ.
§. Unicus.
Ex erroribus documenta.
474. IN Præfatione Passum pro Paßim.Errorum|finis.
Num. 855. col. 1. Devastationi pro De-
vastationes. num. 860. col. 2. Versatur
pro Versetur. num. 866. col. 2. Velit
heredibus pro Velut. num. 872. col. 2. Affectum
pro Affectuum. num. 888. col. 2. Habeamus pro
Habemus. num. 893. col. 1. Concidunt pro Coin-
cidunt. num. 898. col. 2. Regamus pro Rogamus.
num. 904. col. 2. Illud Hugonem deest Apud.
num. 906. col. 2. Locus pro Locutus. Num. 911.
col. 2. ανταλλαγμα. num. 913. col. 2. Erant
tunc pro Eant. nom. 914. col. 1. Dicebamur pro
Dicebamus. Oblata pro Ablata. Contrario peni-
tus significato, & id quidem unius tantum lit-
teræ mutatione, circa quod aliàs discursus ef-
formati. Modò id percontari juvat, an stare ritè
possit, ut res aliqua ablata & oblata sit? circa
quod utiliter discurrendum. Et in primis statEx ablatis|appetitui|grata Deo|oblatio.
equidem ut quod ab appetituausertur, Deo of-
feratur, id quod Deo gratissimum est. Satis est
celebre illud Davidis libamen, cùm aquam de
cisterna Bethlehem adducta magno trium mi-
litię principum periculo libavit Domino. Tem-
pus erat messis ferventissimum quidem: Desi-2. Reg. 23.|v. 15. & 16.
deravit ergo David, & ait: O si quis mihi daret
potum aquæ de cisterna, quæ est in Bethlehem juxta
portam. 2. Reg. 23. v. 15. & quid ad hæc tres
illi dicti? Irruerunt ergo tres fortes castra Phili-
sthinorum, & hauserunt aquam de cisterna Bethle-
hem, quæ erat juxta portam, & attulerunt ad Da-
vid. v. 16. Habebat ergo jam vehemens ille ap-
petitus aquam desideratam sub regia, & cui
resistere nullus valeat, potestate. Sed irrumpit
tribus fortior David sua etiam castra, & ab
appetitu desideratum levamen aufert, & Deo
offert: At ille noluit bibere: sed libavit eam Domi-
no. Ibidem. Ecce rem & ablatam & oblatam.
Quod ad ablationem attinet suis proprijs ter-Abulensis.
minis exposuit Abulensis Quæst. 23. In citatum
Caput ita scribens: Noluit tamen David bibere de
illa, quia voluit sibi inferre quamdam abstinentiam
auferendo desiderium suum, quòd habita aqua non
biberet de illa. Sic ille: qui & inferiùs circa li-
bationem sic ait: Voluit enim David honorare
Deum: nam valde honoratur, cùm ea, quæ nobis
gratißima sunt, ei offerimus: erat autem gratißi-
mum bibere aquam de Bethlehem, quam jam habe-
bat, ideo in reverentiam Dei voluit se privare hoc<-P>
@@0@
@@1@174 Recognitio V. Amphitheatri Misericordiæ.
<-P>desiderio effundendo aquam coram Deo. Hæc ma-
gnus ille magister, ex quo habemus & ablatum
& oblatum posse prædicta ratione componi.
Simile aliquid habetur in vita S. Petri de Al-
cantara, cui in extrema infirmitate ex febris
ardoribus æstuanti oblata frigida aqua in vase
nitido à devoto oppidano, quam noluit bibere
memor sitis Domini in Cruce, volens eum
etiam in agone positus imitari.
475. Deinde stat oblatum & ablatum inIdem in|ablatione|somni ob|spiritualia|exercitia.
ijs, qui tempus ablatum somno, Deo offerunt
spiritualibus exercitijs occupatum. Pro quo
afferri possent innumeri: sed præclarum illud
in Rege Vate sic de se testante: Media nocte
surgebam ad confitendum tibi super judicia iustifi-
cationis tuæ. Psal. 118. v. 62. Mirum hoc in
Rege, ex cujus magisterio mos receptissimusPsal 118.|v. 62.
in Ecclesiam devenit, ut multi ex Patribus
tradunt visi à Cardinali Bellarmino, ut de vi-
sis à nobis taceamus. Et de excluso somno pro
insistendo æmulationi illi cœlestis officij sępè
alibi, ut D. Ambrosius eloquitur circa Psal. 36.
v. 30. ubi ita scribit: Vince naturam diligentia,
exclude corporis somnum. Naturam nobis formareD. Ambro-|sius.
non possumus, possumus diligentiam. Homo erat
David, indulgebat aliquid somno per noctem, sed
excludebat somnum, lavans per singulas noctes le-
ctum suũ, & lacrymis irrigans stratum. Ideò memorPsal. 6. v. 7.|62. v. 7.|Ephes. 5.|v. 14.
erat in stratu suo semper Domini sui, & in ipso me-
ditabatur, ut diluculum præveniret, & in tenebris ei
illucesceret Christus dicens: Surge, qui dormis. Non
in omnibus hæc gratia est, sed potest esse & in plu-
ribus diligentia. Hæc & alia Doctor Sanctus.
Est autem in hac oblatione à præcedenti diver-
sitas: in illa siquidem quod fuit ablatum in
oblationem religiosam transijt, & sacrificale
libamen: in hac autem excluso somno, & ab
appetitu naturæ violenter ablato, nihil restat
quod possit offerri; quod enim non est, nullas
habet proprietates, unde neque esse oblatio
potest. Sed verò & oblatio ibi habere locum
potest, dum quod esse poterat, & erat in prom-
ptu juxta naturæ indigentiam, & naturalem
propensionem Deo generosè mactatur. Sic Re-
ligiosus renuntians hereditati paternæ vivente
patre, rem quidem grandem præstat, & obla-
tionem Deo gratissimam peragit: cùm tamen
hereditas nihil in rerum natura sit, clamanti-
bus juribus, viventis non esse hereditatem: ob
jus tamen illud conditionale, si supervivat pa-
tri, magni apud Deum oblatio talis æstimatur.
Sic ergo & somnus offerri Deo potest, non
quidem reipsa existens, sed ad imperium ejus,
qui dormire voluerit extiturus. Sic & stat illud
Eccli. 31. v. 10. Qui potuit transgredi, & non estEccli. 31.|v. 10.
transgressus, facere mala, & non fecit. Ubi & id,
quod non est, pronuntiatur laudabile, & ita
digna Dei oblatio. Quidquid sit de quæstione
illa, an pura Omissio possit esse meritoria, in
qua ego negativam partem sum in scholis am-
plexus, quæ receptissima est, licet nonnulli ex
Novioribus reluctentur, sed parùm solido fun-
damento.
476. Consimilis præcedenti est ablati &In Scripto-|ribus præ-|fata conne-|xio.
oblati connexio in ijs, qui scribendi munus
assumunt, & ut functioni adeò præstantis mo-
menti vacent, non solùm de somno decerpunt,<-P>@@
<-P>sed de multis alijs, quibus & corporis commo-
dis & alterius generis non uni possent insistere
voluptati. Eccli. 38. v. 15. sic habemus: Sapien-Eccli 38.|v. 25.
tia Scribæ in tempore evacuitatis. Ubi antiquissi-
ma Lectio, & in Glossis obvia, sic: Sapientiam
scribe in tempore vacuitatis. Quod licet non sit
Græco textui conforme, affirmat tamen P.
Cornelius eôdem redire utriusque lectionis
sensum, ut scilicet sacer Scriptor ad id muneris
sibi persuadeat necessarium esse tempus vacui-
tatis, seu tempus vacuum, liberum videlicet ab
extraneis occupationibus. Sed parum illud: alia
enim est adhibenda vacuitas, illa inquam, de
qua dictum, commodorum & voluptatum.
Unde Nicolaus de Lyra ad jejunium & pau-Singularis|in Ordini-|bus Mendi-|cantibus.|Lyranus.
pertatem sensum revocavit, cum verissima ob-
servatione, quòd scilicet à multo tempore Reli-
giosi Mendicantes plura scripserunt in Theologia,
quæ est vera sapientia, quàm alij. In illis pauper-
tas & abstinentia præ ceteris floruerunt, & in
Religiosis ipsis Mendicantibus, qui celebres
Scriptores extiterunt, ultra communes leges
suorum Ordinum, severiorem secessum affecta-
runt, pro quo eorum historiographi: quod &
in nostro præclarissimis potest exemplis de-
monstrari. Ex illis unus & se & alios verissimèEt Societate|IESV ex|illis uno.
expressit, cùm dixit: Prætervehuntur aliquando
ultra modum sapientium vigiliæ & lucubrationes,
& ne sapientiæ desint, desunt valetudini curandæ,
desunt sibi ipsis, ac vitæ necessarijs desunt. Dicere
ergo possunt nobiliori spiritu id quod apud Se-
necam quidam, quibus & se accenset ille Libro
de Vita beata Cap. 28. Vsque ad ultimum VitæSeneca.
finem in actu erimus; non desinemus communi bono
operam dare, adjuvare singulos, opem ferre etiam
inimicis, eniti manu. Nos sumus qui nullis annis va-
cationem damus: & quod ait ille Vir disertißimus
(Virgilius lib. 9. Æneid,) Canitiem galea premi-
mus. Nos sumus apud quos usque eo nihil ante mor-
tem otiosum est, ut, si res patitur, non sit ipsa mors
otiosa. Sic ille, qui ad hujus vitæ genus invitans
Paullinum Libro de brevitate vitæ Cap. 18. itaIdem.
scribit: Excerpe itaque te vulgo, Paulline carißi-
me. Nec te ad segnem aut inertem quietem voco, non
ut somno, & caris turbæ voluptatibus, quidquid est
in te indolis vivæ, demergas &c. In his ergo ge-
nio, naturæ, & vitæ ipsi detractis, & violenter,
aut valenter potiùs, ablatis, est quod offerri
Deo, utpotè gratissimum, queat. Unde & in
citato Ecclesiastici loco id habemus expressum
juxta veterem lectionem: Sapientiam scribe in
tempore vacuitatis. Cujus hortamenti sen-
sum, qui Spiritus sancti est, jam vidimus
minimè à Vulgata discordare. Quomodo
enim non placeant Deo æterni præcones ve-
ritatis? Hinc est ut Doctoribus præter com-
mune cum alijs beatitudinis præmium sua
cum Martyribus & Virginibus respondeat
Aureola, de qua dictum à Nobis Tomo 2. Au-
ctarij.
477. Pergamus ultra, & certissimum ne-Ablata ut|queant per|eleemosynas|Deo offerri.
xum inter ablata & oblata præmissis adjicia-
mus. Gratissima Deo potest oblatio constare,
si quis à dominio imperiosæ cupiditatis aufe-
rat, quæ in subsidium egentium Christiana
miseratione dispenset. Stat enim quemque
respectu suimet ipsius pium esse raptorem.<-P>
@@0@
@@1@§. II. Circa Partem IV. Ex Erroribus documenta. 175
<-P>Impendamus virtuti, quod subtrahimus voluptati.D. Leo.
Verba sunt Divi Leonis Sermone 2. de Iejunio
Decimi mensis. Ubi subtrahere idem quod aufer-
re est è medio, juxta Grammaticalem proprie-
tatem. Iuxta quod accipiendum est quod ait
Divus Valerianus Homil. 9. Nemo claudum re-
fugiat, nemo surdum non audisse se fingat, nemoD. Valeria-|nus.
debili manum subtrahat, quia omnia ista in retri-
butione consistunt. Et in fine: Vnde, dilectißimi,
moneo ut nemo partem divitiarum Deo subtrahat,
qui justis laboribus non difficilem boni operis fru-
ctum reportat. Sic ille. Sic autem subtractum
& ablatum quàm sit Deo gratum Scripturæ
Sacræ proclamant, & Sanctorum Patrum ita
est contestatione firmatum, ut circa illud ma-
gni possent, & interminabiles discursus effor-
mari. Inter omnia autem nihil ita veritatem
istam ostendit, ut Christi illud luculentissimæ
pietatis effatum Matth. 25. v. 40. Amen dico vo-Matth. 25.|v. 40.
bis: Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis mi-
nimis, mihi fecistis. Circa quod allatus dudum
D. Valerianus sic ait: Tanta est enim apud Do-
minum nostrum cura miserorum, ut sibi præstitum
putet quidquid egentibus erogatio miserata contule-
rit. Sic Divus hic Pater, qui eloquentissimus
& disertissimus cùm esset, adducto citato loco,
nihil habuit speciale, quo posset rem tantam
explicare. Unde ad Epiphonama confugit, di-
cens: Tanta est. Sic enim in rebus supra pon-
derationem eximijs agi solitum:
Tantæ molis erat Romanam condere gentem.Virg. 1.|Æneid.
Tanta est fiducia formæ.
Exodi 23. v. 20. & 21. sic locutus Dominus:Exodi 23.|v. 20. & 21.
Ecce ego mittam Angelum meum, qui præcedat te,
& custodiat in via, & introducat in locum, quem
præparavi. Observa eũ, & audi vocem eius, nec con-
temnendum putes, quia non dimittet, cùm pecca-
veris: & est nomen meum in illo. Ubi multa cùm
dici possint, unum aut alterum expendendum.
Et in primis quærit Abulensis quisnam Ange-D. Michael|Dei nomine|loquentis|mysterium.
lus iste fuerit? Et respondet Quæst. 81. in cita-
tum Caput fuisse D. Michaelem. Sed cur talis
ac tantus cœlestis militiæ Princeps? Ideo qui-
dem, quia, ut sequitur, erat nomen Dei in illo,
quia ejus nomine loquebatur, ut legatus regis
sui nomine loqui solet, dum Mosi quæ essent
facienda Deum consulenti dictabat. Vide jam
pauperum prærogativam, dignitatemq́ue subli-
mem, in quibus non solum Christi nomen, sed
Christus ipse misericordiam exhibituris fideli-
bus exhibetur: Mihi fecistis.
478. Audiamus jam ipsum Christum, utExcellentia|præmij beni-|gnorum.
mysterium hoc nominis ampliùs calleamus:
Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, merce-
dem prophetæ accipiet. Matth. 10. v. 41. Quo-
modo autem id stare queat, ut recipiens pro-
phetam pari cum illo mercede congaudeat, do-
ctè explicat Abulensis Quæst. 114. in citatumMatth. 10.|v. 41.
Caput. Et affirmat revera accipiendum ut so-
nat, quòd scilicet mercedem accipiat prophetæ,
similem inquam, licet non penitus æqualem,
quia dum adjuvat temporali subsidio, id ipsum
ministerium exequitur, quod ad munus pro-
phetæ, ministri inquam Evangelici pertinebat.
Tunc sic: Ergo qui recipit Christum, merce-
dem Christi accipiet. Videtur legitima conse-
quentia. Et quod de receptione dicitur, ad<-P>@@
<-P>quodlibet est temporale subsidium referen-
dum. Cùm autem modò juvare nequeamus
Christum mercedem pro ministerio aliquo re-
cepturum, id videtur ad statum ejus moralem
advocandum, ut scilicet similem, qui eum re-
cipit, mercedem accipiat, illi, quæ theandricis
ipsius operibus responderet. Atqui illa est infi-
nita secundùm aliqua, pro quo non est huc
fusior Theologia ad hoc pertinens, convehen-
da. Ergóne talis recipienti Christum? Non
equidem: sed talis ut recepto respondeat se-
cundùm mensuram ipsi tantùm notam: ut stet
consequentiæ vis, dum ex recipiente prophe-
tam in nomine prophetæ, ad recipientem pau-
perem in nomine Christi præstat arguisse. Et
quòd recipiens pauperem, mercedem pauperis
accipiat faciliùs intelligitur, quia eum ita ju-
vat, ut beneficio ipsius vivat. Cùm autem in
paupere Christus sit, quodammodo etiam per
eum vivit, qui vitam pauperi pia largitione
contribuit. Inde ergo mercedis est præstantia
deducenda, ex qua & quàm sit Deo gratum
obsequium hujusmodi colligendum. Bene ergo
ubi de Angelo, in quo Dei nomen, ab ipso
agebatur, dictum pariter: & introducat in lo-Pauperes|introducto-|res benefa-|ctorum in|cælum.
cum, quem præparavi: ut inde ad pauperes argu-
mentum derivemus. Verè enim illi in locum
à Deo paratum sibi beneficos introducunt. Ve-
nite benedicti Patris mei, poßidete paratum vobis
regnum à constitutione mundi: Esurivi enim &c.
Matth. 25. v. 34. & 35. Ecce paratum locum:
ecce introductores esurientes, sitientes &c.
Introductor præcipuus Christus, sed & intro-
ductores pauperes. Et ego vobis dico: Facite vobisLucæ 16.|v. 9.
amicos de mammona iniquitatis, ut, cùm defeceri-
Dostları ilə paylaş: |