Avctarii indici tomus quartus



Yüklə 19,02 Mb.
səhifə64/180
tarix30.07.2018
ölçüsü19,02 Mb.
#63903
1   ...   60   61   62   63   64   65   66   67   ...   180

tis, recipiant vos in æterna tabernacula, Lucæ 16.

v. 9. Sunt ergo in hoc pauperes feliciores &

excellentiores illo, qui Dei populum in terram

promissionis introduxit, quantum æterna ta-

bernacula à terrena illa inhabitatione diversa

comperiuntur.

  479. Et quidem quod de receptione inEt etiam|conductores.

æterna tabernacula dicitur, non est ita acci-

piendum, ut solùm circa hospitale officium

felicium pauperum cura versetur, ita ut circa

conductionem ad illa nihil fuerint operati. Si-

quidem quod est in hoc negotio præcipuum,

illud profectò est, ut pauperes benefactores

suos ad paratum disponant regnum, conducant,

& introducant. Id quod ex eo potest manife-

stè convinci, quòd Christus amicos facere de

mammona iniquitatis hortetur, ut sic illi verè

& fideliter amicitię leges observent, & ita in eo,

quod ipsis est magis necessarium advigilent.

Quis autem non videat misericordiam impen-

dentibus ex mammona, qualiscumque illa sit,

magis esse necessariam opem pro felici exitu.

quàm pro hospitali receptu ab ijs, quibus est

misericordia prærogata, pro illo enim deesse

nequeunt, cùm sint gloriosa in patria complu-

res, in quibus regnans charitas erga novos in-

colas officiosa obsequia solicitat. His adden-

dum eos qui de indigentibus benè mereri stu-

dent, eosdem sæpè in mortis oppetitione præ-

cedere, & ita non posse ab ipsis in æternis ta-

bernaculis recipi. Cùm tamen Christi debeat

assertio præfata salvari, & ita ad sensum con-<-P>


@@0@

@@1@176 Recognitio V. Amphitheatri Misericordiæ.



<-P>venientem adscisci, ut & qui in tabernaculis

æternis nondum sunt, recipere dicantur illos,

quatenus ipsos eò dirigunt, & anticipata qua-

dam admissione recipiunt; cùm in prædesti-

nationis ordine aliquem habere prioritatis gra-

dum videantur. Cùm ergo aliquo modo in

prædestinatione præcedant; jam habent ali-

qualem tabernaculorum æternorum possessio-

nem, & ita etiamsi eos, quibus benefecere,

non præcedant, sed subsequantur, dici possunt

eos recipere in æterna tabernacula, quorum

jam sunt prædestinationis certitudine possesso-

res. Pro quo felicitatis gradu id observandum,

quod ibidem audimus: Nec contemnendum pu-Amaritudo|pauperis|vitanda,|sicut An-|geli.



tes. Ubi juxta Hebraicam originem, quam Do-

cti admittunt, sic legendum: Nec ad amaritu-



dinem provoces. Quod contingit, si rebellis &

inobediens sis ei, juxta docti Interpretis expo-

sitionem. Id autem pro pauperibus commo-

dissimè cadit, pro quibus Eccli. 4. v. 2. Sic con-

sonus sibi Spiritus sanctus: Animam esurien-Eccli. 4.|v. 2. & 6.

tem ne despexeris, & ne exasperes pauperem in in-

opia sua. Ubi idem est ac Ne in amaritudinem

provoces, ut ex versu 6. constat: sic enim ibi:

Maledicentis enim tibi in amaritudine animæ eius

exaudietur deprecatio. Ubi benè P. Cornelius

Glossam post vocem Amaritudine interponit,

dicens: Quam tu tua avaritia, duritia, & ira, ini-

què concitasti. Ubi quod comminationis attexi-

tur, comminatoriæ illi sententiæ respondet.



Quia non dimittet, cùm peccaveris, scilicet impu-

nitum. Unde Santes Pagninus, & Arias Mon-

tanus sic legunt juxta Hebraica: Quia non par-

cet prævaricationi vestræ. Obediendum ergo vo-

cibus pauperum, sicut voci Angeli, & Angelo-

rum Principi. Id quod erat satis ad fidelium

pietatem commovendam. Sed plus est aliquid

pro hujusmodi commonitione. Obediendum

ut petenti Christo, & sua petenti, à quo quod

negatur, aufertur: Vt nemo partem divitiarum

Deo subtrahat, quod jam ex D. Valeriano da-

tum. n. 507.

  480. Est adhuc & aliud, in quo ablata &Gloria ut|possit esse|ablata &|oblata.

oblata possunt magno cum fructu componi: si

videlicet gloriam à nobis ablatam Deo humi-

liter, sincerè, & amanter offeramus, dicentes

cum Regio Vate: Non nobis Domine, non nobis,Psal. 113.|v. 9.

sed nomini tuo dagloriam. Psal. 113. v. 9. In quo

Dei magnalia, quæ in liberatione fidelis po-

puli ex Ægyptiaca servitute patrarat Domi-

nus, juncto miraculo eductæ aquæ de petra;

ex quibus poterat ille, sic amatus, sic prote-

ctus, sic honoratus, ut videbatur, non imme-

ritò gloriari. Pro quo Moses jam olim præive-

rat. Sic cygnea clausula vale, & benè vates di-

vinus enuncians Deuteron. 33. v. 29. Beatus esDeuter. 33.|v. 29.

tu Israel: quis similis tui popule, qui salvaris in

Domino? Scutum auxilij tui, & gladius gloriæ tuæ:

negabunt te inimici tui, & tu eorum colla calcabis.

Nihilominùs Vates Rex, quod jam audivimus

Stentoreâ voce, ut totus Orbis posset audire

concinuit: Non nobis Domine &c. circa quod sicGenebrar-|dus.

Genebrardus: Non nobis, quos tam honorificè &

potenter eduxisti ex Ægypto, & populo barbaro, de

istis miraculis gloriosis da gloriam, sed tibi. Hæc

nobis non sint gloriosa, sed tuo nomini. Non prop-

ter ista laudemur, sed tu, ô Domine: nempe propter<-P>@@

<-P>tuam misericordiam & fidem. Sic ille. Et quidem

Deum eorum, qui ipsi fideles existunt, gloriā

accurare, ex illius promissione compertum ha-

bemus. 1. Reg. 2. v. 30 Quicumque glorificaverit



me, glorificabo eum. Cur ergo Vates gloriā hujus-1. Reg. 2.|v. 30.|V$unclear ste$uncleart re-|cusariglo-|riam à Deo|venientem.

modi ita amolitur, ut in solius divini nominis

commendationem velit redundare? Cur non

se circa hoc præstat divinæ voluntati confor-

mem? Neque enim hîc de gloria ab homini-

bus occupanda agitur, quæ vana communi vo-

cis usurpatione vocatur, sed de gloria à Dei

ordinatissimo judicio veniente: Vanam siqui-

dem exploratum est non esse à Deo conferen-

dam, cujus statim veritas prædicatur: Super



misericordia tua, & veritate tua &c. v. 10.

  481. Ad quæ quidem dicendum revera itaCommoda|explicatio.

esse ut Deo cura sit glorificandi eos, qui pro

ipso glorificando fideli solicitudine perurgen-

tur. Neque hoc Vates ignorare potuit, qui id

præfato in loco legebat, & ut non legisset, cum

alijs Divinitatis arcanis exploratissimum reti-

nebat, ut frequenter audivimus: Incerta & oc-Psal 50.|v. 8.



culta sapientiæ tuæ manifestasti mihi. Psal. 50. v. 8.

Sed fidelissimo affectu, & magno illo spiritu

digno, id & optabat & petebat, ut quidquid

gloriæ ab ipso in populum emanaret suum, in

ipsum gloriæ fontem sine cunctatione recur-

reret, ut hujusmodi sensum postulatio fidelis

haberet: Non nobis Domine gloriam tribuas, quæ

in suum non sit reversura principium. Si quam es

daturus, talis sit, ut nominis tui glorificationi de-

serviat. Nolumus aliam, si fortè à te venire illa po-

test, qui quandoque tibi etiam non fideles propter

arcanos tuæ providentiæ fines non refugis honorare.

Præterea. Nolumus gloriam, quam amicis soles

amicorum omnium fidelißimus impendere, quia

nimis honorificati sunt amici tui, Deus. Psal. 138.Psal. 138.|v. 17.

v. 17. Nolumus inquam quatenus gloria nostra est,

sed quatenus tuæ subservire potest, ut in nobis, &

per nos nominis tui majestas, agnoscatur, prædice-

tur, protendatur. Et hæc quidem explicādi ratio

instituto est præsenti percommoda, ubi de

ablata, & oblata gloria agimus, quod ita con-

venienter, & dignè, juxta sublimem Vatis

spiritum explicatum. Ad quod revocari potest

Cardinalis Bellarmini brevis, sed medullata

commentatio sic se habens: Precatur ProphetaCardinalis|Bellarmin.

Deum nomine totius populi, ut non respiciat de-

merita populi, sed gloriam suam, & pergat prote-

gere cultores suos. Non nobis, inquit, non nobis, id

est, non meritis nostris, quæ nulla sunt, gloriam, sive

laudem petimus; sed nomini tuo da gloriam, id est,

propter gloriam nominis tui protege nos, non prop-

ter merita nostra. Sic ille: juxta quem, ubi non

agnoscuntur merita, neque gloria postulatur,

juxta dicta: divinæ tamen ne demerita impe-

diant, digna precatio est in populo fideli, si de

præteritis doleat, & meliora sincero corde pro-

mittat. Ex quo licet reddendus sit ille glorio-

sus, adhibita protectione: pro eo non est at-

tentio directa, in Dei gloriam penitus conci-

tata, unde & stare potest illud: Non nobis se-

mel & iterùm pronuntiatum, ut non vocete-

nus, sed ex corde prorumpere dignoscatur.

  482. Quem spiritum Divus parens Igna-Spiritus|Societatis|Gloriæ Dei|militare.



tius Societati suæ hereditaria quasi successio-

ne reliquit: ut scilicet Dei gloriam ejus filij,<-P>

@@0@

@@1@§. Vnicus. Circa Partem IV. Ex erroribus documenta. 177



<-P>posthabita, immò & profligata propria, con-

quirant, de quo dictum alibi. Et quidem si non

ita agant, sublimi Dei scopo in ejus fundatio-

ne minimè facient satis. Contra Lutherum, &

ejusdem temporis hæreticos instituta est, ex

constanti omnium sensu, qui & Pontificio

comprobatus oraculo, ut in Sacris habetur of-

ficijs: In prædictis autem malitiæ portentis,

nulla divinæ gloriæ cura, sed propriæ nimis

quantùm affectata prætensio. Videatur expo-

sitio Psalmi 11. in Discursu Isagogico à n. 51.

& seqq. Quibus illud Christi apprimè congruit

Joan. 12. v. 43. Dilexerunt enim gloriam homi-Ioan. 12.|v. 42. 43.|& 44.



num magis, quàm gloriam Dei. Quod de ijs di-

ctum, pro quibus sic præmissum: Verumtamen



& ex principibus multi crediderunt in eum, sed

propter Pharisæos non confitebantur, ut è Synagoga

non ejicerentur. vers. 42. post quæ sic, Jesus

autem clamavit, & dixit &c. Adeò etenim est

indignum, absurdum, & turpe gloriam va-

nam hominum anteponi gloriæ Dei, ut Re-

gem gloriæ Christum clamare compellat, in-

dignitatem, absurditatem, & turpitudinem

ejusmodi admirantem, horrescentem, condem-

nantem. Absit ergo illa à Societatis legitimis

filijs, quibus è cælo clamat cœlestis Pa-Galat. 5.|v. 25. & 26.

rens: Si spiritu vivimus, spiritu & ambulemus. Non

efficiamur inanis gloriæ cupidi. Gal. 5. v. 25. & 26

Ambulare in spiritu phrasis illius est, dum allo-

quitur filios in Examine Cap. 4. §. 44. Sic quiD. Ignatius.

procedunt in spiritu, nam procedere ambulare

est, & in textu Græco non quomodocumque,

sed cum aliquo ordine: quod pro negotio præ-

senti ritè cadit: & pro Societate mirificè, in

qua ordinatissimè sunt omnia constituta, &

pariter peraguntur. Sic ergo convenienter sub-

ditur, quod ad vanæ gloriæ expunctionem<-P>@@

<-P>spectat, qua subintrante nihil esse ordinatum

potest, cùm sit illa inordinatio maxima, dum

vanæ divina posthabetur, unde D. Joannes

Chrysostomus additamentum illud quasi par-D. Chrysost.

tem textus posuit: Quæ est caussa omnium malo-

rum. Sicut enim Christus Dominus contra va-

nam gloriam clamavit, ita & D. Ignatius

pro eliminanda penitus illa à Societate Jesu,

& sua, pariter & clamavit & clamat, & à filijs

bonus Pater auditur. Pro quo exempla possem

quamplurima cumulare. Sed quia illud insti-

tuti præsentis non est, unum tantùm rarissi-

mum sanè proponam, ex quo quàm altè sit

spiritus iste cœnodoxiæ propulsator in cordi-

bus Jesuiticis defixus poterit conjectari. Extat

illud apud P. Joannem Nadasi in Anno dierumRarum vi-|tati honoris|exemplum.

memorabilium Societatis Jesu, die 28. Augusti,

ubi de P. Laurentio Bartilio Polono agens sic

Auctor: de Societate Fratrum non nemo Smolensci

occasione usus, ad fornicem, ubi mortui requies-P. Nadasi.

cunt, descendit, & è capillis P. Laurentij aliquid ad

venerationem decerpsit. Sed nocte proxima P. Lau-

rentius per quietem illi adfuit, & vultu severo re-

prehensum jußit reponere quod accepisset. Neglexit

id, phantasma somniantis ratus Coadjutor: at ecce

sibi in nocte altera severiorem P. Laurentium ite-

rùm arguentem, & reponi accepta urgentem, si-

mulque addentem: Nescis, mi frater, quantis ego

mortificationibus à Domino obtinuerim ne ulla

mei particula in veneratione esset. Recepit se factu-

rum hic, at postea capillos non reperit. Sic ille, &

quis audivit unquam talia? Utinam & talia, &

aliena non admiratione solùm, sed æmulatio-

ne pretiosi hujus Charismatis Societati con-

genei prosequamur. Pro quo hæc pauca

modò satis, sunt & pro recognitionibus Am-

phitheatri, ut ad alia gressus utiles dirigamus.


#(IMAGE)

@@0@

@@1@178

RECOGNITIO

TOMI PRIMI

PROBLEMATVM

THEOLOGICORVM.

  Pro illo, sicut & pro Secundo, qui occurrunt errores, typographiæ Peruvianæ sunt



formis adnotati, & errorum summa ad calcem adjecta, quod fieri commodè potuit ante-

quam ij, qui ex Europa transmißi, distraherentur, uno eorum per antecessum accepto,

quam quidem, cùm ad omnes per Europam dispersos non fuerit deproperare poßibile, hîc

exhibebimus, ut prosit quod poßit, seu quantùm poßit, errorum enumeratione vitata,

quæ non potest non tædium & molestiam aggerare. Id quod circa Epithalamium &

Amphitheatrum præstari non valuit, unde circa illa id est, quod jam vidimus, ob-

servatum. Recognitiones ergo alio modo procedent, ut series ipsa monstrabit.

Sit ergo


§. I.

Circa Prolusionem. Vbi pro definitione pu-

rißimi Conceptus Virginis nonnulla mo-

menti non exigui proponuntur.



483 PRolusio tota pro de-Errores|nonnulli ty-|pographici.

finitione militat, in

cujus Num. 54. addu-

ctus Alexander IV. &

cùm in auctographo

sic esset IIII. quarta

littera omissa, aut non

expressa atramenti defectu; vel compressio-

nis III. legitur errore manifesto. Sicut n. 135.

in principio, ubi sic habetur. D. Eusebio, ubi

post D. deficit E, quod ex contextu liquet, &

n. 137. & 194. Xepes pro Yepes. & nu. 182.

Quintus pro Sixtus, lapsu inexcusabili, qui si

de Sixto V. ageretur, poterat tolerari: cùm

autem de Quarto trium illarum, de quibus ibi,

Bullarum auctore, neutiquam excusandum.

Ubi quidem de Virginis purissima Conceptio-Inexcusabi-|les purita-|ti Concep-|tionis ad-|versantes.

ne agitur, & dici quidem meritissimò potest

eos, qui circa illam errant, non habere sui er-

roris excusationem. Cùm enim piè & ratio-

nabiliter hanc gloriam Virgini possimus asse-

rere, pro qua debet semper Christiana pietas

militare, & ad ita sentiendum Ecclesiæ sensus

festiva celebritate, Indulgentijs, & religiosis

alijs significationibus ardentis devotionis in-

vitat: quomodo non errare censendus sit, qui

hac luce despecta proprij judicij vult dictamen

erraticum consectari? Stultus homo despicit ma-Proverb. 15.|v. 20.



trem suam. Et quæ mater ut Ecclesia? Et quæ

stultitia major, quàm eam despicere, dum illius

non statur judicio, sed pertinaciæ proprij post-<-P>@@

<-P>habetur? Aptiùs ad intentum & vivacius illud

Eccli. 3. v. 3. Et judicium matris exquirens fir-Eccli. 3. v. 1.|2. & 3.



mavit in filios. Deus inquam, de quo ibidem:

Deus enim honoravit patrem in filijs. Vult ergoEcclesiæ|judicium|quanti fa-|ciendum,|quia Ma-|tris.

ille ut filij matris judicium amplectantur, pro

quo solicitum se curatorem affirmat. Audien-

dus ibi P. Cornelius sic locutus: Iudicium hîc



significat tum jus, auctoritatem, & imperium, tum

sententiam & præceptum. q. d. Deus vult cuique

suum jus servari: unde exquirit, id est, severè ju-

bet, exigit, & punit, ut judicium, id est sententia,

& auctoritas matris conservetur & fiat à filijs: at-

que hoc ipso sancit & confirmat matris jus, auctori-

tatem, sententiam, & præceptum apud filios: ut

filij illud quasi Dei præceptum audire, eiq̃ue obedire

teneantur: ei enim suam, id est, divinam auctori-

tatem addidit, dum jußit & statuit, ut filij obediant

parentibus quasi Vicarijs suis. Hæc ille: Juxta

quæ satis superq́ue intelligitur, quanti sit Ma-

tris Ecclesiæ judicium habendum, quanta

promptitudine amplectenda sententia. Ubi ad

illam hoc loco adlusum prior versus indicat,

dum sic ille: Filij sapientiæ, Ecclesia justorum.

v. 1. Ut penitus inexcusabiles sint, qui tali ju-

dicio ac sententia posthabitis, periculosum ju-

dicium, & formidandam sententiam proprij

cerebri, ac devij spiritus, amplectuntur.

  484. Ante non multos dies Scriptorem le-Stante pro-|babilitate,|ut queat|definiti.

gi, apud quem aliqui ita de opinione cense-

bant, ut impossibile judicarent rem sub ea posi-

tam posse ab Ecclesia decerni. In quo quidem

si ita res sub opinione sit posita, ut utraque

pars æqualiter aut ferè æqualiter probabilis sit,

non infirmo id nititur fundamento: nam res

in eo statu posita revera dubia est, & valde ve-

rosimile eum, cui res æquè probabiliter propo-

nitur pro utraque parte, nulli posse assensum

absolutè præstare. Dum enim quis assensum

præstat, & asserit rem ita se habere, re etiam<-P>

@@0@

@@1@§. I. Circa definitionem puriss. V. C. 179



<-P>vera absolutè non dubitat, nam absolutè asse-

rere, dubitare non est. Id autem stare nequit,

quia stante æquali probabilitate ante assen-

sum res absolutè erat dubia: post assensum

autem nihil est adjectum, ratione cujus potue-

rit dubium submoveri. Id autem quod respe-

ctu privati cujusque accidit, respectu etiam

Ecclesiæ potest accidere, si res sub illa indif-

ferentia proponatur: licet possit opinione uti

pro commoda occurrentis negotij dispositione,

ut non semel actum scimus, de quo dictũ aliàs.

Si autẽ probabilitas talis non sit, sed valde inæ-

qualis, definitio locũ habere potest juxta dicta

§. 8. Quod evidenter ostenditur in casu, de quo

agimus; nam ante annos aliquot sub opinione

fuit an Ecclesia celebraret Conceptionem Vir-

ginis celebratione in origineam directa purita-

tem, cùm essent qui contenderent solam cele-

brari sanctificationem incerto factam instan-

ti, præcedentem tamen Nativitatem, quæ

proptereà ut sancta potuit celebrari. Atqui

jam penitus talis cessavit opinio post Con-

stitutionem Alexandri Septimi contrarium

definientis: ergo simile aliquid poterit circa

alia contingere ex concursu circumstantiarum

succedente, Spiritu sancto Pontificiam men-

tem illustrante.

  485. Ubi objici potest ab Ecclesia nonSpecialis|discussa|difficultas.

posse nisi id, quod est certum, definiri, & ita

ante definitionem tale esse debere, ac prop-

tereà opinioni rem suppositam non esse defi-

nibilem, quia ante definitionem statum opinio-

nis retinet, post quem cùm nihil novum erga

ipsam extat, ex quo acceperit mutationem,

ut nuper post assensum opinati arguebamus.

Sed hoc urgere non potest, cùm in casu addu-

cto Constitutionis Pontificiæ omnes debeant

respondere, & in similibus alijs, de quibus



citato §. 8. Dicendum ergo rem opinioni sup-

positam ante definitionem gradum aliquem

habere certitudinis, & per illam ad superio-

rem alium elevari, unde opinio respectu Pon-

tificis jam statum opinionis amifit, & ita sine

formidine ad definiendum progreditur. Sicut

in Canonizatione Sanctorum accidit: ante-

quam moralis certitudo procedit, quæ per

definitionem ad gradum evehitur sublimiorem.

Quoad alios verò, qui ad definitionis præ-

ambula proximè non concurrunt, res sub opi-

nione perstat. De proximè autem concurren-


Yüklə 19,02 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   60   61   62   63   64   65   66   67   ...   180




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2025
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin