illa sit in æternum duratura. Ex quo & fiet
& undequaque perfecta quies.
infusa. Deinde admissa connaturalitate gratiæ,
modo suæ naturæ. Cui consequenter naturale
raliter conveniente proveniat. Contra quæ in
quo & inferiùs. Admisso autem complexo illo,
consequentiæ doctrinæ. Deinde quod ad filia-
physica divinæ naturæ participatione. Et con-
@@0@
@@1@186 Recognitio Tomi I. Problem. Theolog.
<-P>ratione affectus naturaliter debiti, sed ratio-
ne participationis physicæ & intrinsecæ hujus-
modi substantiæ convenientis. Melius ergo dici
posset esse filiationẽ alterius generis possibilis,
quæ neq; naturalis sit nec adoptiva. Et hoc ip-
sum inverosimilem ulterius reddit sententiam
dictam, dum tot in ea iterantur figmenta. In
quo quidem cum P. Izquierdo non ago, qui
tantùm eo loco ab improbabilitatis nota cona-
tur illam vindicare.
Circa argumentum ex impeccabilitate de-Circa im-|peccabilita-|tem quid ex|P. Izquier-|do.
sumptum, de quo n. 360. & seqq. multa habet
citatus Scriptor n. 248. dicens in primis non
sequi impeccabilitatem ex admissione substan-
tiæ supernaturalis, nec reveritus asserere pec-
catum per actus supernaturales, quod equidem
inverosimile prorsus apparet, & ex terminis
implicatorium, cùm peccatum maximè contra
naturam sit, & prætereà actus supernaturalis
ex speciali Dei motione contingat, sitq́ue ali-
quid in ordine gratiæ. Dicit etiam posse venia-
le peccatum admitti, id quod in confirmatis in
gratia aliquomodo accidit, id tamen ex speciali
Dei protectione, sed cum absoluta potentia ad
lapsus graviores; quidquid de Virgine fuerit,
pro qua peculiares militant rationes. Et qui-
dem substantia hujusmodi supernaturalis per-
fectiori cognitione prædita esse debet, quàm
naturalis quælibet, ob gradum superiorem.
Non ergo veniale peccatum ex cognitionis
imperfectione continget. Erit ergo ex levitate
materiæ; ubi jam supponitur posse illam esse
gravem, & consequenter circa illam graviter
posse quisquis fuerit ille peccare. Præterquam
quòd figmentum imaginarium apparet, natu-
ram hujusmodi constitui, quæ in sublimi or-
dine intellectuali sit, & Deum non videns, cui
solùm leges cum obligatione sub veniali po-
nantur, idq́ue ita exigente illa ex vi propriæ
constitutionis: cùm legis naturalis præcepta
gravem materiam concernant, neque ab illis
exempta pro statu viæ possit rationalis natura
confingi. Sed admittitur tandem impeccabili-
tas contra communem SS. Patrum sensum mi-
nimè commoda explicatione. Contra quod
argumentum nuper factum potest instaurari
de obligatione legis naturalis: ubi nequit op-
poni, quod ex Virgine dictum, quia id ex pri-
vilegio habitum, & non ex naturali exigen-
tia. Et ut dicamus deberi dignitati Matris, ea
ipsa dignitas accidentarium quid naturæ est,
& ad ordinem unionis hypostaticæ spectans.
Addo implicare naturam, quam Deus suis le-
gibus non possit obligare: id enim contra su-
premum illius dominium foret: posita autem
hujusmodi obligatione, id sequitur quod modò
dicebamus, & quidem ut impeccabilitatem
Christi cum divinis præceptis componamus
non parum ingenia fatigamus, cùm illius sit
salvanda libertas. Quid jam ubi libertas abso-
lutè concedenda est, & non adeò compertum
peccati impedimentum? ut indicio sit nihil
tale in alijs illo carentibus posse reperiri.
497. P. Bonæ-Spei Tomo 1. Tractatu 1.P. Bonæ-|Spei ut ad-|versetur.
Disput. 4. à n. 180. impugnandum assumpsit
P. Quiros, qui 1. p. Disputat. 20. communem
est sententiam amplexus, & doctè ac subtiliter<-P>@@
<-P>conceptum supernaturalitatis, explicuit, illu-
stravit, roboravit. Contra quem non solùm as-
serit posse dari naturam, cui visio sit natura-
lis, sed etiam unio hypostatica, immò & oculo
corporeo in virtutem mentis quodammodo
converso, virtualiter æquali visio beatifica
creata (si possibilis) vel saltem unio ad increa-
tam, si ista impossibilis sit, ut ipse latè probat
Dubio 2. Probat autem id, quod ad unionem
hypostaticam spectat & consequenter ad visio-
nem, n. 194. & seqq. quia sicut ex eo quòd unio
hypostatica creata petens essentialiter uniri ut
Quo Personalitati Verbi, sit possibilis, rectè
infertur quòd unibile creatum essentialiter pe-
tens uniri ut Quod sit possibile, idq́ue à fortio-
ri, cùm perfectio tanta potius enti solido per-
fectiori convenire debeat: ita ex eo quòd
unio creata petens essentialiter uniri ut Quo
visioni Dei increatæ possibilis sit, de quo cit.
dub. 2. rectè infertur quod unibile creatum pe-
tens essentialiter uniri ut Quod, visioni Dei
increatæ sit consequenter possibile: Atqui
non est ratio cur negetur intellectum altioris
perfectionis esse tale unibile: Ergo &c. Idem
est proportionaliter de dicto oculo corporeo.
Item quia unio illa est intrinsecè accidens, aut
saltem modalis substantia: Atqui omne acci-
dens ex genere suo, & idem est de forma mo-
dali substantiali, esse debet alicui subjecto pro-
portionatum, naturale, & proprium. Sic illeEvidens &|multiplex|ejus impu-|gnatio.
philosophatur; sed quidem non urgens: Nam
ex unione ad unibile benè quidem arguitur, ut
esse necessariò queat: sed quòd esse debeat su-
pernaturale ex parte utriusque extremi, infir-
ma profectò consecutio est. Id quod evidenter
ostenditur: nam juxta ipsius doctrinam, de
qua n. 181. aliquid omnino naturale potest
supernaturaliter uniri rei etiam omnino na-
turali, eo quod ipsi indebitum sit, ut calor in
summo aquæ, & Angelicus intellectus homi-
ni. Licet autem ille citato loco dicat calorem
& intellectum esse supernaturales respectu
aquæ & hominis: id quidem non tollit, quin
absolutè naturalia penitus entia sint: neque
ratione talis unibilitatis absoluta admitti su-
pernaturalitas potest, ratione cujus res eleva-
tur ad superiorem ordinem. Unde sicut calor in
summo potest in aqua constitui, ita frigus in
summo in igne, sicut & intellectus humanus
in Angelo, si ab illis distinguitur, nec ta-
men proptereà ad superiorem gradum elevan-
tur.
498. Deinde. Unio hypostatica est modusEx uniont|hypostatica|quam levi-|ter argua-|tur.
ita assixus extremis, ut per nullam potentiam
possit extrema alia copulare: ergo non petit
subjectum aliud præter humanitatem, cùm
persona Verbi subjectum esse non possit. At-
qui humanitas supernaturalis non est, ut con-
stat: ergo ineptè arguitur de unione ad sub-
jectum ejusdem rationis. Ex eo autem quòd
unio sit modus imperfectior, non benè argui-
tur pro unibili ut Quod, solido & perfectiori:
quandoquidem modus omnino necessarius
est, non verò solidum. Cùm enim natura per
accidentia indebita perficiatur, vel per modos,
unio necessaria omnino est, non ita solidum,
in cujus existentia inconveniens esse potest,<-P>
@@0@
@@1@§. IV. Visio beatifica an connaturalis esse queat. 187
<-P>licet ut quid perfectius falsò concipiatur. Ita-
que solidum quod revera esse possit, si in eo-
dem gradu sit cum accidente & modo, perfe-
ctius erit, sicut gratia perfectior est unione
ipsius, & unio hypostatica minimè æquat
Verbi perfectionem: & sic modus arguendi
posset censeri legitimus: at modus alius argu-
mentationis vitiosus prorsus est, quia de subje-
cto non supponente. Unde arguenti sic: Unio-
ni convenit supernaturalitas: ergo & solidæ
substantiæ: neganda consequentia est. Si per-
gatur: Solida substantia est perfectior, si de
existente, cujus est modus, sit sermo; de
persona Verbi admittendum; si de humani-
tate admittatur, & ex eo argui debeat, fiet
humanitatem esse supernaturalem. Si de soli-
do creato supernaturali, aut quod esse tale sup-
ponatur, suppositio falsa est, & ita neganda.
Et est quidem vitiosus arguendi modus, quan-Notanda|doctrina.
do ex eo quòd aliquid imperfectum est ex
conceptu suo, infertur in eo genere perfe-
ctius aliquid esse debere. V. g. Materia pri-
ma ex conceptu suo imperfecta est: ergo in
genere materiæ primę debet dari aliquid perfe-
ctum. Ad eum modum: In ratione substantiæ
supernaturalis datur aliquid imperfectum: er-
go & perfectum dari debet, si de creata super-
naturalitate sermo sit, eodem vitio laborat ar-
gumentum.
499. Ulterius insto. Nam si unio hyposta-Quàm in-|verosimiliter|ut naturalis|admittatur|unio hypo-|statica.
tica connaturalis esse potest: ergo & erit sub-
stantia, cui connaturalis sit unio simultanea
cum tribus divinis personis. Patet: nam secun-
dùm receptissimam sententiam illa est possibi-
lis, ad illud autem quod possibile est superna-
turaliter, potest esse exigentia naturalis, juxta
citati Scriptoris mentem. Quis autem non vi-
deat, alienissimum hoc esse à mente omnium
Theologorum, & contra excellentiam unio-
nis, quæ est omnium maxima gratiarum, &
ideò talis, ut supra omnem exigentiam sit, &
id potiùs quod in eo genere satis monstrosum
apparet? Et quidem jam non erit adeò mira-
bile Incarnationis mysterium ex unione di-
stantium extremorum Dei scilicet & creaturæ
in unam personam, cùm naturale esse possit.
Probo autem & modò naturale dici posse jux-
ta id quod de oculo corporeo asserit præfatus
Scriptor, n. 140. & 153. ac seqq. posse scili-
cet elevari ut Deum videat, & n. 194. ut id
possit ex debito naturali contingere, eo quòd
in conditionem sublimiorem potest elevari:
Ergo & humanitas ita elevari potuit. Quod si
potuit, unde non ita accidisse poterit compro-
bari. Quòd si objiciantur SS. Patres asserentes
fuisse gratiam, adhiberi poterunt aliquæ ex re-
sponsionibus ejusdem Auctoris. Quæ quidem
admittenda non sunt; sed juxta illius doctri-
nam veniunt admittenda, aut principia unde
verosimiliter derivantur.
500. Et de prodigioso illo oculo naturali-Sicut & vi-|sio Dei ocu-|lis corpo-|reis.
ter potente videre Deum etiam materiali visio-
ne, loquendo, satis quidem mirabile est, ut
cùm visio talis etiam per absolutam potentiam
impossibilis à Doctoribus judicetur, jam non
solum possibilis, sed connaturalis & debita pe-
nitus asseratur. Circa quod aliquas Assertiones<-P>@@
<-P>statuit. Prima est Deum non posse videri oculo
corporeo, ut corporeo, id est visione simili illi,
quam oculis corporalibus videndo experimur.
Quam esse ait omniũ Theologorum, à quibus
oppositũ dignum gravi censura judicatur, ex
quibus adducit aliquas. Sic n. 141. Secunda vide-
ri posse per visionẽ spiritualem à Deo infusam
& oculo unitam. Ita nu. 147. Tertia, Per vi-
sionem materialem, ad quam potest elevari,
quâ elevatione oculus corporeus in virtutem
mentis quodammodo convertitur, & spiritua-
lis efficitur. Sic n. 153. Et utroque modo vi-
suros post resurrectionem Beatos affirmat &
probat Dubio 6. Quarta circa connaturalita-
tem, de qua. 193. & 194. Sed quidem quid-
quid pro Prima adducit, censuris dignissima,
contra Tertiam militat, & multò magis con-
tra Quartam. Id probo. Nam Sancti Patres &
Doctores absolutè negantes corpoream visio-
nem, etiam modos, quibus id contendatur fieri
posse, repellunt, cùm manifestum esset excogi-
tandos illos & lucem aliquā superiorem confe-
rendam, cùm objectum adeò superexcellens
sit, & experientia cōstet in lucidissimum obje-
ctum corporeum aciem non posse oculorum
intendi. Unde censuræ Doctorum non cadunt
solummodò supra visionem primo modo ac-
ceptam, sed supra supernaturalem, quæ purè
corporea sit, ut videri potest apud P. SuariumCensuræ|contra il-|lam.
Lib. 2. de Attributis Cap. 6. n. 5. ubi ait esse dog-
mati fidei propinquam. Cùm enim statuat sic
eo loco: Secundò certum est nullo modo posse vi-P. Suarez.
deri Deum per oculum corporeum, atque ita Deum
esse invisibilem corporeo visu, per absolutam etiam
ejus potentiam, sic inferiùs subdit: Est que jam
recepta hæc sententia, ut licet non poßimus dicere
esse dogma fidei, proximè ad illud accedat. Sic ille
P. Vasquez Tomo 1. in 1. p. Disput. 40. affirmat
esse errorem manifestum. Et mitiùs quidem il-
lorum est judicium, quam Patrum Valentiæ &
Arrubal, quos adducit P. Izquierdus Disputat.
17. n. 123. Quod & alios censere testatur P.
Martinon Tomo 1. Disputat. 7. n. 1. nec rejicit,
ex quibus Theodorus Smising, Disput. 6. nu.
46. P. Amicus Tomo 1. Disputat. 9. n. 122. ubi
ait esse sententiam Catholicam. Sed P. Recu-
pitus Lib. 6. de Deo, Quæst. 10. nu. 6. & P. Ri-
palda in Manuscriptis apud P. Izquierdum su-
prà, temeritatis tantùm notam adversæ senten-
tiæ inurunt, quam P. Franciscus de Lugo
Disput. 21. Cap. 1. n. 11. non plena asseveratione
profert, sed addendo fortè. Ubi tamen P. Or-
tega Tomo 1. Controversia 1. Disput. 5. Certam.
2. addit ut minimum. Sed verò cùm præfatus
Scriptor eos Scriptores adducat, qui severio-
rem sunt censuram amplexi, & illi de absoluta
potentia loquantur, aut non benè ipsos alle-
gat, vel eorum debet contra se censuras susti-
nere.
501. Et quidem ille in hujusmodi Asser-Auctoris|distinctio|convulsa.
tione, cùm de oculo loquitur addit, Qua corpo-
reo, & in eo sensu Auctores appellat: Atqui
visio, quam admittit, corporea est; ergo qua
corporeus est oculus ad videndum assurgit, &
quidem distinctio illa, solis videtur vocibus
adornata ad imperitorum elusionem, dum di-
citur oculum corporeum in virtutem mentis<-P>
@@0@
@@1@188 Recognitio Tomi I. Problem. Theolog.
<-P>quodammodo converti, & spiritualem effici.
Rogo enim quomodo hoc contingat, cùm re-
ipsa corporeus remaneat, & visio corporeæ
conditionis sit? Si dicatur ideò esse, quia visio-
nem elicere potest ad petitionem principij de-
veniendum, id enim est quod quærimus, quo-
modo scilicet illam possit elicere, cùm corpo-
reus sit? & respondebitur: Quia in virtutem
mentis convertitur, & hoc ipsum est quod ro-
gamus, quomodo scilicet converti queat, cùm
intra sphæram corpoream maneat, & actum
eliciat ejusdem conditionis. Quomodo etiam
spiritualis efficiatur, cùm corporaliter opere-
tur. Dicetur forsitan ideò spiritualem dici, &
ita in virtutem mentis converti, quia ad spiri-
tuale objectum, quod proprium est mentis, ele-
vatur. Sed recurrit instantia: hoc enim est
quod urgemus, quomodo scilicet materialis
facultas ad hujusmodi actum elevari possit
quæ intra sphæram corpoream jacet, & actum
elicit merè corporalem? Itaque oculus ut ocu-
lus Deum videre nequit: Atqui in visione
quæcumque illa sit, præsertim materiali, sem-
per operatur ut oculus: ergo nequit absolutè
Deum videre. Facilis & captui aptior respon-
sio esset, si diceretur oculum ut oculum secun-
dùm sua naturalia Deum videre non posse:
benè tamen ut elevatum. Et tunc rationibus,
quæ apud Doctores occurrunt, urgendus &
prætereà discursu præcedenti, dum singula-
rem mavult loquendi modum amplecti. Con-
tra quem prætereà argui specialiter potest ex
ex eo quod ipsum affirmasse vidimus, posse
scilicet oculum corporeum nostrum ut spiri-
tualem, & in virtutem mentis quodammodò
conversum, connaturaliter Deum videre. Su-
pra quem dicendi modum censuræ omnes ad-
ductæ magis speciali ratione descendent, ne-
que ij, qui de temeritate locuti, illa erant con-
tenti, ubi additum adeò exorbitans deprehen-
ditur. Et arguo insuper ut suprà. Oculus ut
oculus concurrit ad visionem naturalem: Visio
prædicta est talis: ergo ad illam ut oculus
concurrit. Est ergo distinctio illa verborum
umbratile tantùm figmentum.
502. Et Auctores quidem dicti de corporeoQuid circa|possibilem|potentiam|sensitivam.
oculo secundùm præsentem naturæ statum ut
vidimus, decernunt, ita contra Scriptorem
præfatum eorum censuræ procedunt, cùm
tamen & plures de possibili etiam corporeo
visu pronuntient, pro quo P. Gonet Tomo 1.
Disputat. 1. de Visione Dei n. 58. Patres SuariumP. Gonet.
& Vasquium eisdem assentiens adducit, ad-
dens P. Valentiam, & Recentiores alios, qui-
bus studium est nihil certum statuere, sed om-
nia in dubium revocare, de oculo possibili ali-
ter sentire. Quibus bonus Pater suum illum
in Societatis Auctores pium affectum voluit
eo novo argumento reddere manifestum. Et
Pater quidem Valentia Tomo 1. Disputat. 1.
Quæst. 12. Puncto 8. ita scribit: Non satis autem
constare videtur implicare quoque contradictionem
ut potentia aliqua sensitiva sic à Deo condatur, ut
vel natura sua, vel saltem ex dono aliquo gratuito
superaddito valeat non solùm octa sensibilia cor-
poralia, sed etiam aliquod objectum spirituale, at-
que adeò Deum ipsum percipere. Sic ille, minimè<-P>@@
<-P>plenum assensum ejusmodi positioni præstans,
sed tantùm asserens non ita videri apertam in
eo contradictionem, sicut in certo visu, pro
quo certam de fide statuit assertionem. Id au-
tem in eo neutiquàm probandum quòd pro
potentia sensitiva, quæ natura sua possit vi-
dere Deum non censuerit apertam esse repu-
gnantiam, ipsi concedens, quod non concedi-
tur, nec concedi potest intellectui.
503. Ubi audiendus P. Drexelius in Tribu-Vtobstet P.|Drexelius.
nali Christi Lib. 2. Cap. 15. §. 4 Tomo 1. sic lo-
cutus: Gregorius de Valentia (non citat locum)
ingenuè fassus est eos, qui sentirent oculis corporeis
Deum aspici posse, opinionis falsæ minimè dam-
nandos esse. Nec desunt recentiores Theologi, qui
hanc pro viribus propugnent. Sic illi ratiocinantur:
Si corporeus inferorum ignis potest torquere spiri-
tum, cur corporei oculi non possunt videre spiri-
tum? Ignem avernalem esse corporeum in Theolo-
gia notum est. Hinc illud Augustini (Lib. 21. de
Civit. Dei. Cap. 10.) Torquentur miris, sed veris
modis. Sic ille, qui deinde arguit ex potentia
obedientiali activa, & sic prosequitur: AcceditIob. 19. v.|26. & 27.
divini Voluminis auctoritas. Clarißimè Iobus 19
v. 26. & 27. In carne mea, inquit, videbo Deum
meum. Quem visurus sum ipse, & oculi mei con-
specturi sunt, & non alius. En meridianum solem,
si suo permittantur verba significatui. Quod si lu-
beat, verborum interpretem audiamus. Meliorem
Augustino nullus postulaverit. Augustinus ergo &c.
locum adducit ex Lib. 22. de Civit. Dei Cap.
29. apud omnes obvium de hoc agentes post
D. Thomam, 1. p. q. 12. arti. 3. adhibita cōmoda
explicatione in responsione ad. 2. Ubi quidemEjus fun-|damenta|disiecta.
pius & eruditus Pater non videtur P. Valen-
Dostları ilə paylaş: