Avctarii indici tomus quartus



Yüklə 19,02 Mb.
səhifə69/180
tarix30.07.2018
ölçüsü19,02 Mb.
#63903
1   ...   65   66   67   68   69   70   71   72   ...   180

guenda sunt. Aliud est adjutorium sine quo aliquid

non fit, & aliud est adjutorium, quo aliquid fit.

Nam sine alimentis non possumus vivere, nec ta-

men, cùm adfuerint alimenta, eis sit ut vivat, qui

mori voluerit. Ergo adjutorium alimentorum est,

sine quo non fit, non quo fit ut vivamus. At verò bea-

titudo, quam non habet homo, cùm data fuerit, con-

tinuò fit beatus. Adjutorium est enim non solùm sine

quo non fit, verùm etiam quo fit propter quod da-

tur. Quapropter hoc adjutorium, & quo fit est, &

sine quo non fit. Quia etsi data fuerit homini beati-

tudo, continuò fit beatus, etsi data numquàm fue-

rit, numquàm erit. Sic Doctor Sanctus. Cùm

ergo in Dei visione consistat beatitudo, dici

illa adjutorium potest: & cùm adjutorium idem

ac elevatio sit, ad id quod natura non præva-

let, dici convenienter potest visione ipsa & ad-

juvari & elevari ad videndum, Lumine gloriæ



ipsam elevante ad Deum videndum, & eo beatè

fruendum, quæ sunt verba Concilij. Ubi obser-

vatione dignum non esse à Concilio dictum,



Ipsam elevante ad visionem, sed, ad videndum: per

ipsam siquidem visionem elevari perspicuum

est: & elevatur ad videndum, ad affectum sci-

licet formalem videndi Deum, & sic ad eo benè



fruendum. Eo autem ipso quod per visionem

elevetur, supponitur elevatio quasi habitualis,

ut nuper dicebamus, unde non in sola visione

consistit elevatio, nisi quatenus actum secun-

dum importat, quo dicitur elevari.

  512. P. Bonæ-Spei citatus n. 558. cum Au-P. Bonæ-|Spei placita|peculiaria|non proba-|ta.

ctoribus ex Societate adductis alios congerit

pro eadem assertione, quod scilicet ex Conci-

lio Viennensi nihil deduci possit pro luminis

gloriæ habitualis firmanda veritate. Et Disput.

5. n. 13. affirmat nihil præter plurium Theo-

logorũ auctoritatem suadere lumen glorię esse

habitum creatum. Unde & ipse in negatione

persistit, sed singularem magis dicendi modum

amplexus, scilicet Deum à Beatis videri per ip-

sam Dei increatam visionem eorum intellectui

infusam, seu immediatè unitam, ita ut nec spe-

cies impressa, seu, verbum mentis, aut species

expressa sint, nec esse possint, in actu beatificæ

visionis. Sic Disputat. 4. Dubio 2. ubi multo-

rum quidem erudita congeries, paucis, ut<-P>

@@0@

@@1@192 Recognitio Tomi I. Problem. Theolog.

<-P>æstimo, placitura, sicut non placuit Patri

Herincx Disput. 5. n. 36. qui assertionem est ad-

miratione ingenti prosecutus: licet ibi de Bea-

torum visione directè non loquatur, sed de pa-

radoxo alio, quatenus visionem increatam om-

nibus Prophetis communicatam affirmat Au-

ctor. Sed est quod mirabilius apud ipsum oc-

currit, dum communicationem dictam non so-

lùm intellectui, sed etiam corporeo oculo as-

serit convenire, sic enim n. 13. citatæ Dispu-

tationis, de quo & dictum n. 547. Circa quæ

multa quidem dici possent, & erunt qui dicant

multi, cùm mihi non opportunum accidit fu-

sioribus controversijs distineri. Sed ut ea pe-

nitus non faciam missa, urgeo probans etiamsi

visio increata uniatur, lumen gloriæ immeri-

tò negari: Quia visio increata unitur intelle-

ctui media Unione ab ipsa distincta, de qua



n. 77. & seqq. & de eadem nu. 79. in fine ita

scribit: Vnde actus visionis, haud magis creatus esse



potest, quàm essentia divina, quæ est actus visionis

Dei, nec proinde id, quod lumen gloriæ ex parte in-

tellectus Beati producit, aliud esse potest, quàm vin-

culum &c. de quo nu. 78. Sic ille, qui citato n.

rogat quid S. Thomas per unionem & conjun-

ctionem intelligat, ubi an sit vinculum à Bea-

torum intellectu productum inter se & Deum

ut visionem increatam? & sequenti affirmati-

vè respondet. Atqui Disputat. 5. Resolut. 3. sta-

tuit lumen gloriæ realiter non distingui à vi-

sione beatifica sub munere elevantis intelle-

ctum. Pro quo citat Scotum, Bannez, Moli-Infidelis|Auctorum|citatio.

nam, Vasquez, Smisigum, quorum nullus

tale aliquid somniavit. Sed cùm neget, & qui-

busdam Scripturæ locis probare contendat, in

quibus pro asserto illo succi nihil, licet aliàs

concesserit, urgendus est qui sic voluerit de-

viare. Nam visio increata unitur creata unio-

ne: ergo ad illam potest intellectus concurre-

re. Constat illatio, quia nullum pro concursu

tali potest obstaculum allegari, neque illius

meminit præfatus Auctor, qui sic Conclusionẽ

probat n. 6. Probatur. Quia ex præmißis Disput. 4.Redargutio|valida.



Dub. 2. statim citato Resolut. 2. Visio nostra beati-

tifica est visio Dei increata intellectui nostro super-

naturaliter unita: Atqui visio illa est lumen gloriæ,

de quo dubium hoc procedit: Ergo &c. Atqui

unio visionis non est Visio: ergo potest ab in-

tellectu produci. Dici potest visionem ut ele-

vat esse lumen gloriæ, & ad lumen gloriæ non

dari aliud lumen. Sed contra. Nam hoc pacto

non tollitur quin intellectus possit ad unionem

concurrere. Eo autem admisso manifestè se-

quitur posse à Deo conferri habituale princi-

pium hujusmodi concursus. Tunc autem quæ-

stio erit de nomine an lumen gloriæ compellan-

dum sit. Et pro affirmatione est evidens fun-

damentum: Quia lumen gloriæ à Doctoribus,

jam à D. Thomę temporibus dictum est princi-

pium visionis; non quòd illud sit vitale ali-

quid intellectum illustrans, per quod sublata

visione haberi quidquam gloriæ substantialis

possit, sed ex eo quòd principium esse illius

possit: Ergo & virtus illa permanens, qua visio

increata uniri potest. Neque obstat visionem

ipsam habere munus luminis posse, quia non

implicat dari duo lumina, increatum unum,<-P>@@

<-P>creatum aliud. Vel dicendum potius visionem

increatam non gerere munus luminis gloriæ,

licet enim elevet, non tamen in actu primo,

quod est lumini gloriæ proprium. Qui discur-

sus videtur manifestus.

  513. Addo & alium satis efficacem. NamDiscursus|efficacissi-|mus.

intellectus creatus non est privandus nobilissi-

ma operatione, qua finem ultimum consequi-

tur sine magno aliquo & urgentissimo funda-

mento. Atqui nullum est tale. Ergo Major est

evidens, & Minor ostenditur. Quia ex Scrip-

turis nullum affertur, quod momenti alicujus

sit. Sic illud Isaiæ 60. v. 19. Et erit tibi Domi-Isai. 60.|v. 19.|Psal. 35.|v. 10.

nus in lucem sempiternam. Et Psal. 35. v. 10. Quo-

niam apud te est fons vitæ, & in lumine tuo vide-

bimus lumen. Quæ quidem commodissimas ha-

bent expositiones, neque hucusque fuit inter-

pres, qui sensum illum peregrinum fuerit ve-

rosimilem neque per somnium arbitratus. Do-



minus erit in lucem sempiternam. Sit D. Joannes

Evangelista præ alijs & interpres & testis

Apocal. 21. v. 23. Et civitas non eget sole, nequeApocal. 21.|v. 23.

luna, ut luceant in eo, nam claritas Dei illumina-

vit eam, & lucerna ejus est Agnus. Quod sequi-

tur sua se luce manifestat: In lumine tuo vide-



bimus lumen. Nam, ut ait Cardinalis Bellarmi-

nus, nihil aliud significat, nisi in te ipso, qui

lux, & fons luminis es, videbimus te lumen in-

accessibile & indeficiens. Nunc enim vide-

mus Deum, sed in speculo creaturarum &c.

Addit explicationem de lumine gloriæ Theo-

logico, sed priorem expositionem concludit

videri magis litteralem. Expendit autem cohæ-

rentiam cum versu præcedenti: Torrente volup-Cardinalis|Bellarmin.

tatis tuæ potabis eos, ita scribens: Vtitur autem

David nomine fontis, ut persistat in metaphora tor-Psal. 35.|v. 9.

rentis, quasi dicat, Torrente nos potabis, quia apud

te est fons unde torrens iste descendit: Sic ille.

Beatitudo ergo formalis, ut ab objectiva di-

stincta, torrens est, non fons ipse, qui nequit

dici descendere à seipso. Conatur etiam ex

Divis Augustino & Thoma idem expromere,

sed invitis, ut adeunti constabit. Nam prior id

tantùm habet quod & Apostolus. 1. Cor. 13.

v. 12. Videmus nunc per speculum in ænigmate:1. Cor. 3.|v. 12.



tunc autem facie ad faciem. Alter unionem &

conjunctionem cum Deo tradit: quam nullus

negat. Quod autem aliquando asserit essen-

tiam divinam posse comparari ad intellectum

creatum ut speciem intelligibilem, qua intel-

ligit, ex lib. 3. contra Gentes Cap. 51. Nihil in-

dicat aliud, quàm quòd divina essentia se ha-

bet ad modum, quo species ex parte objecti

præsens intellectui, & constituens in actu pri-

mo potentem ad eliciendam visionem simul

cum alijs, quæ se tenent ex parte potentiæ. Sed

clarissima est illius mens, 3. p. q. 9. arti. 2. ubi

sic ait: Ad secundum dicendum quòd ex ipsa unio-D. Thomas.

ne homo ille est beatus beatitudine increata, sicut ex

unione est Deus. Sed præter beatitudinem increa-

tam oportuit in natura humana Christi esse quam-

dam beatitudinem creatam, per quam anima ejus

in ultimo fine humanæ naturæ constitueretur. Hæc

ille: ad quæ citatus Auctor respondet n. 87.



Disput. 4. post verbum Creatam supplendum ut

quo, id est unionem. Ubi egregius apparet sup-

plendi modus, unum pro alio statuendo.<-P>

@@0@

@@1@§. V. Visio beatifica an naturalis esse queat. 193



<-P>unionem scilicet pro beatitudinem creatam. Sed

audiendus iterùm Doctor sanctus in Responsio-



ne ad primum, juxta quam est doctrina pro se-

cundo adhibita regulanda: sic enim habet: Ad



primum dicendum quòd divinitas unita est huma-

nitati secundùm personam, non secundùm essen-

tiam vel naturam: sed cum unitate personæ rema-

net distinctio naturarum. Et ideò anima Christi,

quæ est pars humanæ naturæ, per aliquod lu-

men participatum à natura divina perfecta est ad

scientiam beatam, qua Deus per essentiam videtur.

Quid hoc clarius? Nequit equidem hîc locum

habere expositio illa ut quo, & de unione, quia

unio non est lumen participatum juxta Au-

ctorem, qui solam divinam visionem ait gere-

re munus luminis gloriæ, quatenus intelle-

ctum elevat, neque etiam scientia beata, qua

natura perficiatur, cùm divina scientia perfi-

cere illam dicatur participata scientia, pro qua

est lumen.

  514. Sed ad rationes veniamus. Ad unamRationes|propositæ|& penitus|infirmæ|ostensæ.

omnes illæ revocantur, quòd scilicet cognitio

creata similitudinem importet pręsertim ratio-

ne speciei expressæ, quæ si detur circa Dei vi-

sionem, erit media inter intellectum & Deum,

& sic non videbitur immediatè in se ipso. De-

inde quia impossibile est dari accidens, quod

sit imago repræsentativa intuitivè Dei, quia

neque accidens dari potest quod imago sit in-

tuitivè substantiæ. Item species impressa Dei

repugnat: ergo potiùs expressa, quæ habet

perfectiorem repræsentationem, & ita majo-

rem repugnantiam, quia in Deo ratio utraque

reperitur, unde & utraque species essentialiter

superflua est: ex quo evincitur ipsa Dei visio-

ne videndum Deum. Contra quæ id stat quod

nuper dicebamus, & hîc evidentius apparet,

rem adeò magnam sine magno non esse fun-

damento affirmandam, & ita quæ asseritur mo-

dò hujus esse generis, pro qua adeò est leve,

quod affertur. Cùm enim ab auctoritate nihil

sit, quod urgeat, in rationibus idem defectus

reperitur. Nego igitur in primis Deum imme-

diatè non videri, quia inter visionem & Deum

mediat nihil: visio autem specie expressa con-

stituitur. Deinde non est imago repræsentati-

va intuitivè ut Quod, sed ut Quo. Ex eo etiam

quòd species impressa repugnet, non sequitur

expressam repugnare, ut illius repugnantiam

concedamus; quia pro illa obstat præsentia

objecti perfectissima, non ita pro ista, cùm

potiùs pro ea faciat, quia est in ordine ad vi-

sionem illa, quam cum objecto habet conjun-

ctionem.


  515. Arguo insuper. Quia si visio, utpotèInstantia|urgens.

actus intellectus, & cognitio, in sola actione

consisteret, ut volunt multi, nullum esset im-Vide infrà|in fine.

pedimentum quo minùs Deus videri immedia-

tè posset, tunc enim neque species impressa

necessaria esset, sicut neque modò juxta satis

receptam sententiam, neque expressa, quæ

qualitas quædam est, & similitudinem impor-

tat. Ergo neque etiamsi intellectio expressam

speciem in suo conceptu præ se ferat. Patet

consequentia, quia intellectus æquè erga ob-

jectum se habet, & species juxta communem

loquendi modum est actio grammaticalis, quia<-P>@@

<-P>cognitio & intellectio actionem sonat, &

Deum habet pro termino immediato. Hinc est

ut si ratione speciei aliquid obstare Dei visioni

videretur, dicendum potiùs esset per eam non

produci verbum, quàm rarum illud prodigium

in scholas invehere unitæ divinæ visionis cum

tot illis aggravantibus circumstantijs. In illo

enim nihil novum & insolens, nec malè au-

diens in scholis diceretur, cùm tamen in hoc

secus accidere videamus. Sic scriptor noster



n. 58. inducit Auctores plures negantes spe-

ciem expressam, cùm tamen fateatur ipse non

ideò negare visionem creatam, cujus commo-

dam explicationem ex ipsis adducit, in qua

nullus reperit offendiculum. Nec de his plura,

illud solùm pro coronide addendo, sententiam

eorum, qui asserunt posse dari potentiam ma-

terialem adeò perfectam, ut elevata possit vi-

dere Deum, ab scholis Societatis relegatam

cum nonnullis alijs. Quid de illa, quæ corpo-

reo oculo præsentis naturæ status tribuit? Quid

de asserente id stare posse per ipsam Dei visio-

nem, de qua nuper. Addo insuper juxta cita-

tum Scriptorem visionem esse puram actio-

nem, pro quo Disput. 5. n. 25. referens se ad

libros de Anima. Ex quo adductum contra ip-

sum argumentum roboratur.


§. VI.

Circa æqualitatem visionis non obstante in-

tellectus inæquali perfectione.



516. STabilita illa Problem. 11. Contra quamP. Bonæ-|Spei ut ob-|stet.

tamen insurgit P. Bonæ-Spei Disput.

5. Dub. 3. gratis admittens communem senten-

tiam de lumine gloriæ, & probat Primò ex D.1. Auctori-|tate.

Augustino de peccator. meritis. Cap. 5. ubi sic

ait: Adjutor noster Deus dicitur: neque adjuvari



potest, nisi qui aliquid sponte conatur. Et in Psal-D. Augu-|stinus.

mum. 78. Qui enim adjuvatur etiam per seipsum



aliquid agit. Et ex D. Thoma 1. p. q. 12. arti. 5.

ubi sic inquit: Cùm virtus naturalis intellectusD. Thomas.



creati non sufficiat ad Dei essentiam videndam,

oportet quòd ex Dei gratia supercrescat ei virtus

intelligendi: & hoc augmentum intellectivæ vir-

tutis illuminationem intellectus vocamus. Sic illi.

Ex quibus infertur perfectionem intellectus

ad perfectiorem effectum conferre. Sed qui-Cui fit satis.

dem vis illationis non apparet. Divus enim

Augustinus tantùm probare intendit homi-

nem adjutum à Deo aliquid de suo etiam con-

ferre cum Dei adjutorio, sicut & nos concedi-

mus intellectum operari, quicumque ille sit,

ubi de instituto præsenti nihil; sicut neque in

D. Thoma, cum quo augmentum virtutis ele-

vatione luminis confitemur. Qui Arti. 6. satis

mentem suam aperuit ita dicens: Facultas vi-Idem.



dendi Deum non competit intellectui creato secun-

dùm suam naturam, sed per lumen gloriæ: unde in-

tellectus plus participans de lumine gloriæ perfectiùs

videt Deum. Quibus non satisfacit præfatus

Scriptor asserens solùm velle id competere in-

tellectui ut elevato, quod conceditur, idq́ue

perfectiùs, perfectiùs elevato. Non inquam

satisfacit, siquidem Doctor sanctus omnem<-P>

@@0@

@@1@194 Recognitio Tomi I. Problem. Theolog.

<-P>respectum ad naturam secundùm se spectatam

removet, quod admissa inæqualitate dicta stare

nequit. Addit Confirmationem nu. 21. ex qua

tantùm habetur lumen gloriæ non esse to-

tam rationem agendi, quia aliter esset intel-

lectus.


  517. Secundò. Effectus caussæ perfectio-2. Ex ope-|ratione per-|fectioris ut|talis.

ris ut perfectioris debet esse perfectior effectu

caussæ imperfectioris. Atqui visio Angeli, v. g.

est effectus caussę perfectioris in ratione caus-

sæ visionis, visione hominis ut caussæ imper-

fectioris in ratione caussæ visionis. Ergo &c.

Consequentia patet, Major probatur. Quia

alioqui caussa illa esset perfectior in ratione

caussæ visionis, & non esset; ut supponitur

enim esset, & non esset, quia non haberet ef-

fectum perfectiorem sibi in ratione caussæ ut

perfectioris propositionatum. Ergo &c. Sic

cùm arguat, adducit statim responsionem P.Negatur &|probatur.

Arriagæ dicentis non semper perfectiorem

caussam perfectionem effectam operari, ut pa-

tet in sole producente calorem non ita inten-

sum ut ignis. Contra quem insurgit, quia quid-

quid de effectu sit, actio debet esse perfectior,

& visionem esse actionem. Deinde solem non

producere calorem ut caussa perfectior est, secus

Angelum. Sed quidem hoc ultimum probare

debuisset, scilicet Angelum dum concurrit ad

visionem, ut caussam concurrere perfectiorem;

id enim negatur, non enim ejus intellectus

concurrit nisi ut elevatus, & ita juxta mensu-

ram elevationis.

  518. Tertiò. Quia intellectus habet vir-3. Ex vir-|tute inchoa-|ta intelle-|ctus, & quia|esset otiosa|perfectio.

tutem inchoatam in ordine ad visionem, &

non concurrit ut Sacramenta, in quibus illa

non est, & ita in ordine ad productionem gra-

tiæ per accidens se habet major materiæ per-

fectio, aquæ, scilicet, olei, balsami &c. aliàs

major illo perfectio erit otiosa in ordine ad vi-

sionem, quod non est admittendum. Ergo &c.

Non ampliùs urget, & negatur in intellectuNon urgere|ostenditur.

ob inchoatam virtutem aliam esse rationem.

Neque proptereà major illa perfectio dicenda

est otiosa, quia licet non inducat excessum per-

fectionis, inducit tamen varietatem, de qua

in Problemate §. ult. Deinde otiosa non est, quia

physicè concurrit ad visionem, quatenus non

est quid distinctum ab intellectu, & etiam ne-

cessarium ut hæc species intellectus constitua-

tur, & ita ut hæc etiam species intellectus se-

cundùm se totam elevari possit.

  519. Quartò, Nihil est quod possit con-4. Quia|caussa non|occurrit à|qua possit|temperari.

cursum luminis gloriæ temperare, ut non secun-

dùm suam perfectionem concurrat, quia caus-

sa libera non est: ergo neque concursum intel-

lectus perfectioris ut perfectioris. Consequen-

tia probatur, quia si esset aliquid, maximè lu-

men ipsum gloriæ: Atqui ex illius præsentia

id stare nequit, quia hoc illius vires auget, non

minuit, ut omnes post Tridentinum, Augu-

stinum, & D. Thomam fateri tenentur. Con-

cilium quidem eatenus tantùm citat, quatenus

temperare indifferentiam dicit libertati pro-

priam, & in supernaturalibus actibus ad justi-

ficationem, & illius progressum, necessariam

statuit, de quo n. 21. & Disput. 4. nu. etiam 21.

Nam de lumine gloriæ nihil apud illud. Au-<-P>@@



<-P>gustinum autem & Thomam pro dictis n. 566.

Ex quibus haberi tātùm potest, quod illius ser-

viat intento, elevari quidem & adjuvari intel-

lectum, quod verissimum est: sed non tempe-

rari illius activitatem, quia cùm temperari ali-

quid dicitur, supponitur potentia ad effectum,

quem aliàs posset producere, quod in casu præ-

senti non accidit, cùm constet sine gloriæ lu-

mine non posse intellectum actum elicere vi-

sionis.


  520. Quintò. Duo intellectus æquales5. Ex ab-|surdo.

cum inæqualibus gloriæ luminibus visionis

perfectiorem & imperfectiorem producunt:

Atqui hoc stare non posset. Ergo &c. Proba-

tur Minor, Quia non est ratio cur potiùs lu-

mina gloriæ inæqualia cum æqua libus intelle-

ctibus producant visiones perfectiorem & im-


Yüklə 19,02 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   65   66   67   68   69   70   71   72   ...   180




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin