cretum prout efficax, juxta dicta, præcedit
scientiam visionis: Ergo inter illud & scien-
tiam visionis erit vera prioritas, qualis est inter
decretum Dei efficax, & rei existentiam. Hoc
autem semel posito nullum restabit fundamen-
tum Personas divinas inter se realiter distin-
guendi, contra Sabellianos, quia distinctio
hæc tantùm fundatur in prioritate simili illi,
quæ est inter caussam & effectum, principium
& principiatum &c. Ergo &c. Negando as-
sumptum discursus iste diluitur, non enim est
vera prioritas, sed tantùm per rationem, sive
virtualis, cùm sit absoluta identitas secundùm
positivas rationes.
552. Insuper ex 3. Confirmatione Scien-Ex simili-|tudine amo-|ris altera.
tia simplicis intelligentiæ se habet ad scien-
tiam visionis, sicut volitio possibilis ad actua-
lem: Atqui si Deus non vellet res actu in priori
quàm producantur, valdè imperfectus esset,
ut patet: ergo similiter si res non videret actu
in priori quàm producantur, imperfectus dici
deberet: nam sicut multò perfectius est res
volendo producere, quàm secus: ita similiter
multò perfectius est eas videndo producere,
quàm non videndo, alioqui existentiam pro-
duceret, quam non videndo, sed cœco & igno-
to modo produceret. Probatur Major. Quia
scientia simplicis intelligentiæ utpotè in prio-
ri concepta existens, se habet per modum po-
tentię actuabilis ad actum in posteriori actuan-
tem, ut rem ipsam (quidquid sit de nomine)
penitùs consideranti patebit: nam scientiam
simplicis intelligentiæ volitio simplicis com-
placentiæ comitari debet: & sicut hæc voli-
tionem decreti absoluti per modum possibili-
tatis actuabilis præcedit, ita & ista scientiam
visionis ut sic præcedat necesse est: Ergo &c.
Respond. data Majori, quatenus ad amorem
possibilem respondet actualis, quo Deus rem
productam prosequitur; & subsequitur visio-
nem: & in actu primo vult etiam producere,
sed non est eadem ratio de cognitione, quia
quod non est, non scitur, licet possit intendi
ut fiat, pro quo sufficit cognitio possibilitatis,
unde non cœco modo proceditur; quia non est
cœcus, qui non videt quæ videri non possunt.
Cumq́ue ad Dei volitionem sequatur in Deo
rei existentia, quæ est visionis objectum, inde
est ut in eo non possit omnino servari propor-
tio. Esset quidem imperfectio in Deo, si non
haberet præcedentem actum volitionis, quia
nihil posset producere; in cognitione autem
nihil tale evenit, ut constat ex dictis: immò
sequeretur inconveniens idem, quòd scilicet
rem non posset producere, quia cognosceret
illam existentem antequàm voluntas circa
illam versaretur, cùm sit rei existentis; nec
tamen voluntatis decretum præcessisset, quo
in esse talis constitueretur, quia illud debet
præcedere visio, utpotè applicans volunta-
tem determinatè ad volitionem, ut dici-
tur: cùm tamen ex proprio suo concep-
tu debeat subsequi, visio enim est, ut
contraposita simplici intelligentiæ, & so-
lùm existentia videntur, visivi sensus ad in-
star.
@@
553. Pergit, & Confirmat. 4. sic arguit:Ex ante-|cessione|temporis.
Nam in priori quàm res ipsæ existant, Deus
eas videt, utpotè eas ab æterno videns: Atqui
inintelligibile est visionem ut talem esse prio-
rem tempore, & tamen naturâ posteriorem
rebus ipsis, quas videt, quod inde sequeretur:
ergo &c. Instantia contra arguentem est ma-
nifesta in amore complacentiæ, seu gaudij,
quo Deus creaturas prosequitur, qui proculdu-
bio earum existentias subsequitur, & tamen
cùm posterior in Deo sit, est prior in tempore
quàm illæ. Alia est ergo ratio coordinationis
actuum in divina providentia ac res servant in
circumstantijs temporis secundùm objectivam
præsentiam.
554. Tandem ex Confirmat. 5. DecretumVltima nil|novi conti-|nens.
Dei efficax est caussa rerum: atqui decretum
illud non est scientia simplicis intelligentiæ,
sed visionis: ergo &c. Major ab omnibus ad-
mittitur. Probatur Minor, quia alioqui, ne de-
cretum Dei sit rerum, quatenus rem de esse
possibili ad actuale transfert, tam includere de-
bet cognitionem distinctam à cognitione purè
possibilium; ac proinde scientiam visionis di-
stinctam à scientia simplicis intelligentiæ,
quàm volitionem distinctam à volitione purè
possibilium: & sicut ad hanc sufficit imme-
diatè terminari ad rem, quam ponit in actu,
ita & ad scientiam visionis: ergo &c. Quod
argumentum vix quidquam continet, quod
non sit ex dictis perspicuè convulsum. Con-
cessa ergo Majori, negatur Minor, decretum
enim neque scientia simplicis intelligentiæ
est, neque visionis: pro quo non esse necessa-
riam scientiam visionis jam vidimus, licet ne-
cessarius sit distinctus voluntatis, qui est obje-
cti visionis scientiæ factivus, ut nuper est suffi-
cienter explicatum.
555. Objicit deinde sibi. Scientia visionisObjectioni|propositæ|non benè ab|Auctore re-|sponderi.
artificis non est caussa arte facti, sed ipsum ar-
te factum præsupponit, ut patet: atqui Deus
est supremus artifex: ergo &c. Respondet di-
stinguendo assumptum: In creatis concedit,
in Deo negat. Et ratio est, quia Dei scientia
ad rem efficaciter terminatur, secus scientia
artificis, ut experimur. Sed hoc est quod con-
tenditur, non terminari efficaciter, unde est
conclusione ipsa respondere. Deinde artifex
juxta regulas artis in artefacti effectione pro-
cedens, licet non habeat scientiam visionis,
non dicitur cœco modo procedere: ergo ne-
que Deus non operans juxta illam. Præ-
tereà artifex tantùm habet universalem cogni-
tionem circa artefacienda, ergo indiget speciali
scientia quando se applicat ad operandum. At-
qui hoc non admittitur: ergo fallax est gene-
rale illud principium Deo etiam applica-
tum, in quo minùs necessaria talis scien-
tia est ob comprehensivam notitiam factibi-
lium.
556. Objicit sibi secundò sic, ScientiaAlia ex|fundamen-|tali ratione.
simplicis intelligentiæ habet quidquid neces-
sarium est ex parte intellectus divini, ut à Deo
creari possint accedente divinæ voluntatis de-
creto, & Omnipotentiæ applicatione, non ita
rerum ut futurarum prævisio, præsertim cùm
objectum voluntati non proponat ut eligibile:<-P>
@@0@
@@1@§. X. Scientia Dei ut sit caussa rerum. 205
<-P>ergo &c. Respondet cum doctrina illa de in-
differentia qua antecedenter proponuntur res,
& ita ut non habens cum illis conjunctionem:
Scientia verò Dei (verba illius sunt) quæ est
caussa rerum, decretum illud integrat, & sicut
illud majorem conjunctionem habet cum rebus
producendis, quàm cum merè possibilibus, ita
illa: quia autem objectum eodem indivisibili
instanti reali & rationis, quo voluntati pro-
ponitur eligibile, eligitur, & est, rectè dicitur
per scientiam rationis proponi, & ab ea caussa-
ri. Sic ille: qui ex eo refellendus, quòd decre-
tum Dei asserat scientia visionis integrari,
cùm enim actus voluntatis sit, nequit ab actu
intellectus integritatem habere. Deinde quod
de majori conjunctione dicitur, verum est in
actu secundo, quando scilicet res productæ
cognoscuntur. Cùm autem dicitur in ratione
caussæ negatur suppositum, cùm talis caussa
non admittatur. Quando autem subditur, in
eodem esse instanti, & ideò in eo, quo eligibi-
le eligitur, & est, à scientia visionis proponi,
& proptereà ab ea caussari: nimis obscura do-
ctrina est; sed ex ea assumentes à scientia vi-
sionis proponi res, sequitur illam antecedere
decretum prioritate originis, quam habent
actus intellectus respectu actuum voluntatis.
Ex quo fit dari scientiam visionis independen-
ter à decreto, quod est monstrum in Theolo-
gia inauditum, cùm de scientia agitur rerum
creatarum.
557. Objicit sibi tandem, quid si scientiaVltima ex|læsione li-|bertatis,|quæ urgetur.
visionis sit caussa rerum, imponit rebus futu-
ris antecedentem necessitatem, adeoq́ue liber-
tatem creatæ voluntatis evertit. Ad quod re-
spondet. Primò retorquendo argumentum in
decreto, quod omnes admittunt sine libertatis
detrimento. Secundò negando Assumptum,
quia scientia visionis non aliter necessitatem
imponit quàm concursus generalis Dei, aut
voluntas nostra ad suos actus, aut quàm præ-
fatum decretum. Sed quidem non est adeò fa-
cilis responsio, ut Auctor judicat, qui difficul-
tatis nervum non attingit. Nam scientia visio-
nis statuitur ab ipso ut proponens voluntati di-
vinæ decreti convenientiam, juxta nuper di-
cta: & alioqui est infallibilis, ita ut ea stante,
nequeat non esse id, quod ipsa repræsentat:
Atqui hæc necessitas est antecedens, ut con-
stat, quia est ratione alicujus antecedentis de-
cretum, ex cujus suppositione tantùm oriri
posset necessitas consequens, quæ fundatur in
libera determinatione, eo quod res quando
est, necessè est ut sit. Trahit ergo decretum
secum necessitatem, ex quo & res creatæ, &
inter eas voluntatis creatæ actus, qui nequeunt
dici supponi, cùm omnino illos visionis scien-
tia præcedat. Unde non est argumentum, cu-
jus solutio commune negotium facessat, præ-
sertim Auctoribus Societatis habentibus pro
hisce satis expeditam explicandi rationem.
Addit Corollarium, in quo aliquorum Pa-
trum auctoritates proponit, qui manifestè pro-
ferunt prænotionem in Deo non esse caussam
ejus quod futurum erat, sed è contra. Et re-
spondet non esse eorum mentem præscientiam
non esse caussam, cùm sit eadem ratio decre-<-P>@@
<-P>torum: sed tantùm prænotionem non esse caus-
sam formalem futurorum constitutivam, sed
è contra futura esse caussam formalem præno-
tionis, quâ contingenter præ ceteris ipsorum,
quæ talia, futura sunt. Prænotio ergo se habet
per modum caussæ efficientis universalis, &
in genere effectus caussæ formalis ab ipsis fu-
turis determinabilis, ut horum contingenter
sit, potiùs quàm illorum, prout voluntas &
caussa universalis in genere effectus caussæ
formalis est determinabilis à sua volitione, ut
contingenter sit potius volens quàm nolens,
aut non volens. Sic ille, cujus explicatio circa
Patrum mentem vix capi potest, & distinctio
illa caussæ efficientis & formalis adeò est à
sincero & currenti loquendi modo aliena, ut
asserere dubio procul possimus nihil tale neque
per somnium illis occurrisse. Deinde quomodo
scientia visionis caussa universalis est, quan-
doquidem juxta tantoperè inculcata à docto
Patre, determinata esse debeat, ut proptereà
scientiam simplicis intelligentiæ à concursu
removendam arbitretur? Est ergo & quod
defenditur durum, & modus defendendi du-
rior, ut meritò ad leniora, & faciliora captu
provocare debeamus.
§. XI.
Circa scientiam Mediam. Ad Problema 1.
& 2. Sectionis 8.
558. POst scripta ibi doctissimi è NostrisRatio di-|cendorum|pro scientia|media.
Scriptores prodierunt, apud quos &
argumentorum robur, & eruditionis adeò lu-
culenta supellex, ut non videatur hoc loco
quidquam adjiciendum, quod momenti alicu-
jus possit percenseri. Nihilominùs ne contro-
versia ista, adeò Societati nostræ propria sine
opportuno additamento pertranseat, dicam ali-
quid, quod, ut suspicor, non erit inutile aut
supervacaneum judicandum, cùm & sint
nonnulli non leviter adversantes, quorum
oporteat fundamenta discutere, & objectioni-
bus respondere: quia vel in scribendo novio-
res, aut seriùs ad manus nostras pervenerunt.
Sed pro Nobis præter citatos stat eruditissimus
Pater Leo Carmelita in Contextu scientiæ di-Illius asser-|tor P. Leo|Carmelita.
vinæ Parte 1. Titulo 8. nu. 16. & 17. ubi sic
scribit: Est igitur ea scientia media digna Deo,
perfectioq̃ue illius intrinseca, tum ut sciat universa,
etiam futura illa conditionata & libera. Tum ut
omnes impleat partes exactæ scientiæ, perfectiq̃ue
regiminis: ut scilicet nihil discat ex casu & even-
tu, præintelligens illa libera & conditionata. Hæc
ille. Et possem nonnullos alios in medium pro-
ferre, nisi P. Henao eruditissima lucubratione
de historia scientiæ mediæ illos expressisset,
sicut & Societatis Scriptores, quibus addendi
plures noviorum editionum, qui & ipsum
allegant, ex quibus P. Izquierdus Disputat. 28.
nu. 107.
559. Ex adversantibus autem juvat anteP. Herincx|ut faveat,|& adverse-|tur.
alios producere P. Guilielmum Herincx qui
licet adversarium se exhibeat, religioso est
tamen temperamento locutus Disputat. 6. n. 58.<-P>
@@0@
@@1@206 Recognitio Tomi I. Problem. Theolog.
<-P>& seqq. Cùm enim pro sententia Societatis
id præmisisset, quod illius potuisset alumnus,
& nominis invidiam, utpote novi fuisset amo-
litus, sic concludit: Ad rem ipsam quod attinet,
etsi non diffitear opinionem, quæ asserit hanc scien-
tiam, esse satis probabilem, & rationi conformem,
eo modo, quo à suis Auctoribus defenditur, inhæren-
do tamen doctrinæ Scoti, Dico 2. & cetera pro
Assertione quam probat, Primò, Quia si scien-1. Ratio|illius propo-|sita, &|disjecta.
tia media esset opportuna pro negotio gratiæ
& providentiæ divinæ, ut sic cum humana li-
bertate concordia posset explicari, incredibile
est à D. Augustino & Concilijs ignoratam, ex
quo redditur illa suspecta: cùm eo modo faci-
lis evadat, cùm tamen communis sensus Do-
ctorum fuerit, esse illam valde difficilem. Ad
quod quidem responsio est facilis, si dicamus,
ut rectè dici debet, scientiam non esse novam;
cùm ex Scriptura & Patribus habeatur: quod
autem modus applicandi illam novus sit, quid
inde? Reservavit illum Deus pro ijs tempori-
bus, in quibus arbitrij humani libertatem à Lu-
thero & asseclis rem esse de solo nomine bla-
teratum, & alia circa necessitatem moralium
operationum impijssima asserta proclamata,
quibus Societatis tantoperè stabilita doctrina
feliciter contraventum, & aperta via ut ad Ec-
clesiæ ovile innumeræ errantes oves, & lupo-
rum obnoxiæ rabidis dentibus, properarent.
Quod quidẽ ineluctabili discursu convincitur.
Nam Societatem divina providentia contra
Lutherum & ejus temporis hæreticos Divo
Ignatio fundatore directam: inconcussæ est
dogma veritatis, dum in sacris illud auditur of-Illustre pro|Societate|Ecclesiæ|judicium.
ficijs: Hæresique bellum indixit, eo successu con-
tinuatum, ut constans fuerit omnium sensus, etiam
Pontificio confirmatus oraculo, Deum, sicut alios
alijs temporibus, sanctos viros, ita Luthero, ejus-
demque temporis hæreticis, IGNATIVM, & insti-
tutam ab eo Societatem objecisse. Tunc sic. So-
cietas in certaminibus contra hæreticos, & fa-
cilitanda eorum conversione, qui circa gratiæ
cum arbitrij libertate concordiam à fidei re-
gulis exerrabant, eum explicandi modum con-
stantissimè adhibuit, qui scientia media consi-
stit: ergo si consequenter sentiendum & lo-
quendum, illum à Deo speciali providentia
his temporibus reservasse, piè est, rationabili-
ter, & irrefragabiliter pronuntiandum. Unde
citatus Scriptor ita scribit: Quæ quidem senten-P. Herincx.
tia ob plausibilem & faciliorem (ut apparet) expli-
cationem providentiæ divinæ & libertatis creatæ
contra hæreticos recentiores valde multis arridet.
Sic ille. Et quidem, si præfatum argumentum
alicujus est ponderis, ita Adversantium præci-
puos potest efficaciùs retorqueri. Modus enim
defendendi concordiam gratiæ & libertatis per
physicas prædeterminationes novus est, & à
Magistro Bañez inventus: judicaturq́ue ille
omnium aptissimus. Quomodo ergo Concilijs
& Patribus adeò ignotus? Quòd si dicant rem
quidem ab antiquis descendere, sed expli-
cationem cum novorum nominum adin-
ventione Recentioribus deberi, id quidem
& scientiæ mediæ assertores asserunt, ut
apud ipsos videre est, quamvis sint aliqui
ex Evangelicis illis cœcis, qui oculos ha-<-P>@@
<-P>bent, & non vident. Pergit doctus Pater &
arguit.
560. Secundò. Quia nequit scire Deus2. Ratio ex|necessitate|decreti.
quid creatura libera ageret, nisi sciat quid ip-
semet esset acturus in ijsdem circumstantijs:
hoc autem scire nequit, nisi saltem sciat quid
ipsemet esset decreturus agere in illis; Atqui
hoc non scit priùsquàm aliquid actu saltem
conditionatè decernat: Quia antequam ali-
quid decernat absolutè & efficaciter, non vi-
det quid sit decreturus absolutè: ergo prius
ratione quàm aliquid in aliqua circumstantia
decernat conditionatè non videt quid sit con-
ditionatè decreturus: est enim par ratio. Qua-
re pro isto priori tantùm videt se indifferentem
tam ad unum quàm ad aliud, unde nihil potest
scire determinatè. Resp. Concessa Majori,Negatur|absolutum,|& quale|conditiona-|tum.
negando Minorem: & ad probationem pos-
set quidem negari assumptum, quia Deus de-
creta sua quasi futura cognoscit, de quo aliàs,
sed quia solutio ab ea non adeò certa opinione
est penitus independens, conceditur, & ratio
discriminis redditur: nam cùm agitur de even-
tu conditionato, supponitur voluntas creata
cum omnibus prærequisitis ad operandum, ex
quibus unum est decretum Dei volentis con-
currere cum voluntate auxilio sufficienti adju-
ta, si ipsa cum eodem auxilio voluerit operari,
quando autem de operatione absoluta agitur,
illud ipsum decretum & auxilium in Deo de-
bet intelligi, si concurrere reipsa velit, dum
autem ante concursum volitum intelligitur,
cognitio decreti non est, neque occurrunt ne-
cessaria omnia ad operationem. Æquivocatio
ergo & hallucinatio in sic arguentibus accidit
ex eo quòd, cùm decretum audiunt, absolu-
tum interpretantur, & non indifferens. Licet
autem probabilissima sententia sit actus liberos
posse præfiniri, respectu eorum, qui sub condi-
tione videntur, non est præfinitio admittenda,
quia in eo non videtur aliquid, per quod pos-
sit illorum indifferentia salvari, sicut vide-
tur in statu absoluto, cognitio inquam illo-
rum sub statu conditionato, juxta dicta suo
loco.
561. Tertiò. In objecto scientiæ condi-3. Ex co-|gnitione di-|vini con-|cursus.
tionatæ involvitur etiam concursus Dei, per
illum enim Deus scit quid creatura libera face-
ret, si haberet omnia requisita, adeoq́ue con-
cursum & decretum Dei: Atqui illud etiam
scit per simplicem intelligentiam uti alias con-
sequentias vel connexiones necessarias: si enim
adesset concursus Dei & decretum, indubita-
tum est quod creatura ageret, cùm concursus
iste sit identificatus actioni creaturæ, adeoq́ue
eo supposito necessariò sequatur esse actionem
creaturæ. Resp. In hoc etiam argumento egre-
giè hallucinari, nec videntur sic arguentes
mentem eorum, quibuscum depugnant, asse-
cuti. Itaque in objecto scientiæ mediæ invol-
vitur concursus Dei in actu secundo, quia vi-
detur actus ipse creaturæ: In actu verò primo
tantùm videtur expedita Dei potentia ad con-
currendum. Et in hac expeditione junctis re-
quisitis alijs, asseritur involvi necessarias con-
sequentias, ratione quarum ad scientiam sim-
plicis intelligentiæ illæ pertineant: ex quo<-P>
@@0@
@@1@§. XI. Circa Scientiam Mediam. 207
<-P>habebimus auxilium cum decreto inducere an-
tecedentem necessitatem, quia in nulla creatæ
voluntatis potest suppositione fundari. Su-
mantur ergo ut sumi debent sententiæ nostræ
dictamina, & tunc impugnationum obscura
turba cessabit.
562. Quartò. Citra decretum absolutum4. Ex ne-|cessitate|decreti ab-|soluti.
& efficax nihil potest esse aut sciri futurum
absolutè: ergo citra decretum conditionatum
nihil potest esse aut sciri conditionatè, sed so-
lùm tamquàm indifferens ad unum & alte-
rum, seu tamquàm merè possibile. Unde sicut
secluso decreto absoluto nequit futurum videri
in caussis, sic nec futurum conditionatum in
caussis vel conditionibus, secluso decreto con-
ditionato. Respondetur concedendo totum de
decreto juxta datam explicationem. Vult enim
Deus applicare potentiam suam, sed cum sub-
ordinatione ad creatam voluntatem, id quod in
statu conditionato proportionaliter inveni-
tur.
563. Quintò. Scientia media nec requiritur
ex parte libertatis creatæ, nec ex parte provi-
Dostları ilə paylaş: |