aut sub antecedenter efficaci ac infallibili ope-
ris prædestinatione libertatem salvare. Quibus
non obstantibus Deus semper decernet cer-
tum, & aget incertum, sed juxta conditionem
caussæ creatæ, per quam aget: videlicet incer-
tum indeterminato instanti, si decernat agere,
vel agat per caussam certo instanti indetermi-
natam: & in certum determinato, si per caus-
sam certo instanti determinatam. Scivit tamen
Deus, & pręordinavit ab æterno omnia pro eo
instanti, quo determinatè fiunt: sed prout hoc
instans quatenus Dei æternitatem respicit, est
ab æterno: non verò pro ut æternum præce-
dit hoc instans, vel determinationem ab ip-
sa caussa secunda, de quo ipse Disputat. 13.
Dub. 1.
577. Et hæc quidem satis notabilia sunt,Contra il-|lam urgen-|tes objectio-|nes.
quæ tamen inter alia miror Patrem Henaum
non adnotasse, de quo n. 594. qui tamen n.
1189. contra doctrinam illam, de qua n. præ-
ced. ex læsione libertatis instruit objectionem,
nec immeritò. Quod autem nuper proposita
admittenda non sit, suadet in primis consensus
omnium Theologorum D. Augustino præeun-<-P>@@
<-P>te Lib. 12. de Civitate Dei Cap. 6. ubi de duo-
bus agit pariter dispositis, quorum unus tenta-
tioni occurrat ex objecti pulchritudine, alter
vincat. Nec veretur Auctor id negare, si de
eodem temporis instanti Doctor sanctus lo-
quatur: cùm tamen loqui certum sit in gene-
rali casus positione, ut sive eodem, sive diver-
so tempore propositio objecti accidat, eadem
ratio sit: Si enim circumstantia temporis ali-
cujus esset momenti, eam debuisset exprime-
re, ex qua sumi discrimen posset, quod ille
minimè deprehendit. Et quidem de eadem cir-
cumstantia temporis locutum verba illius non
obscurè ostendunt, dum ait: Ad illicitè uten-D. Augusti-|nus.
dum pulchro corpore, quod videndum pariter ambo-
bus affuit. Sic ille sub circumstantia temporis
quamlibet aliam similem comprehendens. Iam
quod penes illud sit sumenda libertas opera-
tionum, minimè juxta illius sensum potest to-
lerari, nec absolutè ille loquendi modus, quòd
scilicet ex natura rei, qui consentit, necessite-
tur ad consensum in instanti indeterminato,
& quod consentiente uno alium sit necessariũ
cōsentire. Fuit quidem aliquorum sententia as-
serentium ratione collectionis auxiliorũ, quæ
novit Deus posse conferri, infallibilem reddi
consensum creatæ voluntatis, sive moralis sit
impotentia resistendi, sive etiam physica, de
quo post alios P. Aldrete Tomo 1. in 1. p. 30.
Sect. 5. Sed hoc valdè diversum est, quando
non de collectione agitur, sed de auxilio eo-
dem, seu dispositionibus, ratione quarum ne-
cessitas affirmatur.
578. Contra quod est in primis com-Notanda|aliquæ.
munis Theologorum sensus, cui contrave-
nitur sine solido fundamento. Deinde, pona-
mus eum qui necessitatus est pro vago instan-
ti, cùm sint v. g. decem, usque ad ultimum
differre consensum, ut pro suo facere libitu
potest: tunc ex natura rei erit ad consensum
necessitatus, quod salva fide admitti non po-
test. Prætereà ex eo fieret eum, qui non con-
sentit, consentire non posse. Patet, quia non
habet dispositiones ex natura rei ad consensum
necessarias. Tandem (ut alia omittam) quia
stare cum eo nequit infallibilis cognitio futu-
rorum contingentium, pro qua cum libertate
componenda decertatur. Et quidem cognitio
necessariæ operationis ex natura rei ad scien-
tiam non spectat, quam Auctor tuetur pro il-
lis, mediæ inquam latè dictæ, quia ad scien-
tiam necessariorum præcisè spectat: unde &
ex ea parte parùm aut nihil favetur libertati.
Posito etiam casu dilati consensus ad instans
ultimum, Deus prævidet illum ut necessa-
rium: ex quo & illatio eadem est comperta.
Denique cùm juxta prædictum philosophandi
modum libertas adeò minuatur; quomodo sta-
re possit, ut illius jura meliùs, quàm stabilita
omnimoda indifferentia salventur. Itaq́ue po-
sita cognitione operationis sub conditione sine
antecedenti decreto, quod pręfatus Auctor ne-
gat, nulla apparet umbra læsæ libertatis, immò
adeò purum illius exercitium, ut sit in eo, quod
Adversarij non cessent calumniari. Frustrà er-
go pro hujusmodi intento modus ille rarus &
indigestus assumitur, qui tantùm dedeceat<-P>
@@0@
@@1@§. XIII. Circa Scientiam Mediam. 211
<-P>Auctorem, quem ego aliàs digno non fru-
strandum præconio judicavi.
580. Qui & Resolut. 3. asserit Propositio-Falsas quo-|modo affir-|met Auctor.
nes de futuro conditionato antecedenter ad
omne omnino decretum Dei simpliciter esse
determinatè falsas: quamobrem Deus nonnisi
falsò potest cognoscere illa esse conditionatè
futura. Probat remittens se ad rationem Reso-
lut. 1. in qua vim statuit in particulæ Si condi-
tionalis effectu, aut quasi effectu nullo, non
secus ac si particulæ aliæ apponerentur ut Io,
Heu, Age. Circa quod jam dictum: nec videtur
quomodo emergat inde directa probatio. Et
verò si de omni Dei decreto sermo sit, non
procedit circa id quæstio, cùm saltem condi-
tionatum concedi debeat, & tunc nihil falsum
erit in divina cognitione, cùm sit certum
sublato Dei concursu nihil efficiendum, unde
illud Deus certò cognoscet, sed non per
scientiam mediam, verùm per scientiam ne-
cessariorum.
581. In Resolut. 4. statuit Deum non cog-Et quod non|possint in|decretis co-|gnosci.
noscere futura conditionata in decretis suis
conditionatis antecedenter ad omne decre-
tum Dei absolutum hoc modo: Si decernam
hoc, decernam illud: aut sola conditione posi-
ta ex parte objecti hoc modo: Decerno hoc fu-
turum, si hoc fiat. Neque etiam in seipsis. Cir-
ca quæ non est cur diutius immoremur, insi-
stit enim ille principijs suis de sola conditio-
natorum possibilitate, quæ non possunt de-
cretum absolutum terminare, & conditiona-
le pariter, ex quo nequit rebus futuritio ul-
la accrescere, sicut neque ipsis decretis, quod
accideret, si Deus diceret, Si decernam hoc,
decernam illud: jam enim esset futuritio ipsa
intra Deum, quod est manifestum absur-
dum, in quo verosimiliùs discurritur, quam-
vis non est absurditas talis, ut defendi ali-
quo modo non possit, quia non est ibi absolu-
ta futuritio, sed quædam formalis prioritas
unius respectu alterius. Sic cùm juxta ipsum
Ibidem Decreta Dei in priori quodam conside-
rata abstrahunt à futuritione & non futuritio-
ne actuum humanorum, ut ibi ab ipso expli-
catur: & tamen cùm post præcisionem illam
circa ipsos versentur, non dicuntur futura, ob
rationem dictam. Aliud certè est si quæra-
mus, An si Deus voluisset hoc, etiam illud
voluisset: ubi sermo non est de decretis, quæ
Deus reipsa habeat, sed quæ habere po-
tuit, sine conditionali illo contextu, sed cir-
ca objecta aut simultaneè, aut cum depen-
dentia aliqua decernendo. In quo juxta di-
cta in Problemate 4. pronuntiandum, de con-
ditionatis inconnexis secundùm se, aut quæ
ex divina ordinatione possunt ad fines ali-
quos suæ providentiæ connecti; & hæc circa
P. Bonæ-Spei, qui non semel alibi calamum
provocabit, ut est illius discurrendi genius
singularis.
@@
§. XIII.
Circa Illustrißimum Caramuelem.
582. IN Theologia fundamentali pag. 46. n. 105.Quid apud|Caramue-|lem specia-|le.
(per errorem 103.) disquisitionem circa
Conditionatorũ cognitionem orditur, & n. seq.
nonnulla tradit, quæ P. Izquierdus Disput. 28.
n. 362. proponit, & quæ contra scientiam me-
diam sunt, apertè diluit, quæ autem contra
physicas prædeterminationes, videantij, ad
quos ea caussa spectat, quomodo veniant di-
luenda. Ante prædictum autem Patrem idem
præstiterant P. Borrul de scientia media Disput.
ultima, P. Ortega Controv. 2. Quæst. 2. Certam.
5. n. 3. & seqq. & P. Sarasa de arte semper gau-
dendi Tract. 5. in Appendice, ut ipse citat; cùm
tamen Auctor hic Parte 2. Tract. 16. etiam
Appendicem habeat, unde ne lector operam
in quærendo perdat, & citanda Pars, prima
inquam, & Appendix immediata post Tracta-
tum 5. In qua quidem elegantissimus Auctor
ita caussam absolvit, ut circa loca Scripturæ à
D. Caramuele expositioni supposita, quàm sit
absona, quæ ab ipso est adhibita, non utcum-
que convincat, sed demonstret. Et scientiæ
quidem mediæ meminit ipse doctissimus Præ-
sul alibi, scilicet in Dominico, seu Vita Vener.
Fr. Dominici à IESV MARIA. In cujus Indice
V. Deus sic legitur: An in Deo detur scientia
conditionata? An etiam media n. 527. & est ille
marginalis. Et in margine quidem eademmet
ipsa habentur verba: An in Deo &c. Cùm ta-
men in textu de tali scientia, nec verbum: so-
lusque proponatur mirandus eventus, qui oc-
casionem potuit prębere quæstioni. Ex illo au-
tem potest ejus Theorema refelli, in quo sta-
tuit Deum conditionata cognoscere in ali-
quo Dei absoluto decreto circa rem, in
qua illud continetur. Iam ergo casum propo-
namus.
583. Excipiens publicè Confeßiones, vidit perEx casu ab|ipso relato|redargui-|tur.
templum ingredi Nobilem quemdam, & scamno
adhærere: & luce divina perfusus omnes ejus per-
cipit cogitationes. Surgit: illum accedit, inquit-
que: Illud homicidium, quod perpetrare cogitas,
erit notorium Romæ: capieris eâdem hora à satelli-
te: & quòd occideris injustè, justissimè à lictore
occcideris. Ergo præstat injuriam condonare inimi-
co, & recitare Dominicam orationem sincere. Au-
dit ille &c. Hic ergo præfatus Scriptor scien-
tiam conditionati eventus agnoscit capien-
dum scilicet occisorem eadem hora, & homi-
cidij daturum pœnas. Rogandus ergo ille, in
quonam Dei effectu futura occidentis com-
prehensio, & mortis pœna cognosci potuerit?
Nul Ius profectò confingi potest, quia neque
circa capturam, & ea, quæ ipsam subsecutura
erant, cogitatio aliqua quemquam subierat,
nec subire potuit, materia penitus non extan-
te. Neque dici potest in decreto Dei cognosci
potuisse. Iam enim id est ad alium confugere
dicendi modum; cùm tamen & prædetermi-
nationes Thomisticas ipse minimè admitten-
das arbitretur. Thomisticas dixerim, non<-P>
@@0@
@@1@212 Recognitio Tomi I. Problem. Theolog.
<-P>quòd à S. Thoma originem traxisse credam
legitimè intellecto, sed quia eorum, qui eo
ita gloriantur nomine, ut ad se putent solum
lumen Angelicum, ob similitudinem habitus,
derivari.
584. Audiendus iterùm eodem in opereAlius pro|eodem.
elegans Scriptor, sic enim pag. 48. col. 1.
Puellus quidem pulcherrimus laborabat delirio, &
dum illum Dominicus vellet curare, vidit plurimos
Angelos & Sanctos etiam aliquos ægri patronos, à
quibus excepit hæc verba: Non expedit hujus pueri
animæ ut curetur: permittitur enim huic morbo,
ne malitia mutet intellectum ejus, & ne fictio deci-
piat animam ejus. Si recuretur, abutetur arbitrij
libertate, & damnabitur. Sufficit ergo illi, ut An-
geli sui Custodis favori & patrocinio commende-
tur. Quibus dictis disparuere universi, & Domini-
cus didicit conditionatam scientiam (seu sequi, seu
præcedere dicatur divina decreta) esse in Deo, mul-
tosque videri miseros & desertos à Deo, quos mi-
seriæ ipsæ juvant, & in gratia conservant. Sic ille.
Didicit ergo Dominicus conditionatam scien-
tiam esse in Deo. At qualem? Quæ decretum
sequitur. Hæc est dictorum Thomistarum.
Seu quæ sequitur. Hæc est Media. Et ubi illa,
quam ipse confingit? In casu inquam præ-
fato locum habere non potuit: quia effectus
nullus per absolutum Dei decretum terminans
designari, ut est planum: & circa locum Sa-
pientiæ, qui tangitur: Raptus est &c. Sap. 4.Sap. 4.|v. 11.
v. 11. à P. Sarasa evidenter ostenditur. §. 6.
citatæ Appendicis.
585. Tomo 2. Theologiæ Regularis n. 3211.Ex doctri-|na alia|urgens in-|stantia.
pag. 279 ita scribit: præmisso Titulo de doctri-
na Thomistarum & Iesuitarum. Vtraque probabi-
lissima est: nam sive defendamus physicas prædeter-
minationes (nimirum, infallibilitantes quales hodie
pleri Iuniores defendunt: nec enim puto aliud ne-
ceßitatis nomine intellexisse Thomistas veteres quàm
infallibilitatem) sive scientiam mediam, humana
libertas salvatur, & exactè cum divina Providen-
tia, & Prædestinatione componitur. Sic ille ante
impressionem Romanam Theologiæ funda-
mentalis, in qua paradoxa illa, de quibus nu-
per, adjecit. Quibus, ipso etiam fauturo, nulla
adhibenda fides, cùm sint apertè contra duas
probabilissimas sententias, immò unam &
eamdem reipsa, ut ipse contendit post verba
præfata, & alibi. quod est aliud egregium pa-
radoxum, pro quo P. Izquierdus suprà n. 370.
Neq; cùm paradoxum dicimus cum bona Au-
ctoris venia, injuriæ quidquā conamur asper-
gere, sed novum, mirabile, & inopinatum: id
enim vox illa sonat: licet communiter apud
Scriptores non videatur pro illius, de quo agi-
tur, laude ab eo, qui sic loquitur, usurpari. Et
quidem notissimum est ingeniosi hujus Scrip-
toris volumina scatere hujusmodi pronuntia-
tis, in quibus si ipse laudem honestam affectat,
sit illis, quæ in exordijs illorum extant ligata
& soluta oratione contentus, & aliorum, qui-
bus talia placere solent: Sed quanto cum fru-
ctu ipsi viderint, ubi meliùs videre soliti im-
probabilium sinceri judices novitatum.
586. Et eadem ille theoremata exhibet inExemplum|ab ipso pro-|ductum
Metalogica Lib. 10. Thesi 6. ubi pro illa de cog-
nitione in absoluto aliquo decreto doctrina fir-<-P>@@
<-P>manda proponit exemplũ, quod ipse appellatnullius re-|boris.
clarissimum, sic enim ait: Interdicit Cæsar, v. g.
sub pœna capitis ingressum in urbem Pragensem;
& revelat mihi Deus hoc decretum non esse revo-
candum mense integro, nulli ignoscendum esse,
adeoque quemcumque qui ausus fuerit ingredi, sta-
tim trucidandum iri. Quid ergo vetat quod ego hac
notitia præventus (ubi omnia sunt futura absoluta,
nec ab ulla conditione pendentia) subinferam: Er-
go si Petrus cras ingrediatur Pragam, trucidabitur.
Sanè ista propositio erit conditionata, contingens,
& libera, & tamen infallibilis & certa; & ex fu-
turis absolutis per necessariam consequentiam illa-
ta. Potuit ergo infallibiliter Deus cognoscere illas
duas conditionales infallibiles quin utatur scientia
media, aut conditionalibus decretis, sufficiebat enim
decreta humana absoluta sufficienti tempore esse
mansura, & à Deo scientia visionis ea cognosci.
Sic ille, qui meritò clarissimum dixit exem-
plum, cui innumera alia similia possunt ad-
jungi, sed illa nihil ad rem in quæstione ubi
de conditionatis agitur, non habentibus ne-
cessariam connexionem, & infallibilitatem
consequentiæ, hæc enim ad scientiam simpli-
cis intelligentiæ, aut visionis pertinent. Hæc
inquam, si Deus aliquid revelavit, erit illud,
scientia simplicis intelligentiæ cognoscitur,
sicut & particularis quælibet: Si hoc vel illud
de Petro aut Joanne. Si autem reipsa revelavit,
consequentia cognoscitur scientia visionis.
Applicatio autem ad casus, de quibus in hu-
jusmodi controversia, inepta & hallucinatoria
est: nulla enim creata resolutio assignari potest,
de qua affirmari possit usque ad effectum, de
quo inquiritur, permansuram, ut citati Scrip-
tores evidenti ratiocinatione convincunt, &
in casibus videri potest, de quibus nuper, ipso
auctore. Addo in casu dicto etiam convinci in
absoluto aliquo non potuisse trucidationem ag-
nosci: quia judex & satellites licet volunta-
tem habuerint interdictum Cæsaris exequen-
di, ab ea tamen dum dormirent nocte cessa-
runt.
587. Quæ circa hanc determinatè num-
quam fuit: neque erat metaphysicè infallibile
incidente occasione illum, de quo agitur, tru-
cidandum, cùm sit sermo de ingressuro Pra-
gam sequenti die, unde voluntas trucidandi
hunc hîc & nunc numquàm fuit. Et ita in ea
non potuit trucidatio ipsa cognosci: ex quo
concluditur Auctorem in scientiam mediam
delabi, quandoquidem prædeterminationibus
tantoperè infensus comprobatur. Recognosca-
tur casus, de quo n. 608. Neque dici potest in
generali voluntate trucidandi ingressuros, hanc
comprehensum, quia incertum est an superve-
niente occasione circa hunc aliter videretur ob
speciales aliquas rationes, ut non rarò acci-
dit. Si ergo Deus certò cognovit, eo certè
modo, quem diximus, & ab Auctore sine fun-
damento negatur.
588. Et insistens ille doctrinæ hujusmodiSicut neque|doctrina|alia.
in Tomo 2. Theologiæ Regularis n. 3212. ita scri-
bit: Si omittamus creaturas rationales, quæ essent:
aut illarum, quæ sunt, operationes, quæ non fient, sed
fierent, quarum notitia non est necessaria Theolo-
go, non indigebimus decretis conditionatis entita-<-P>
@@0@
@@1@§. XIV. Circa Scientiam Mediam. 213
<-P>tivè: at quia loqui de creaturis quæ essent, est
ejusmodi decreta supponere, (Si enim nova creatu-
ra aut actio aliqua esset, etiam de ejus existentia
decretum esset) non ero prodigus, si illa decreta, ut
tibi respondeam supposuero, quæ tu ut interroges,
supponis. Dico igitur, ex hac propositione: Si Deus
vellet Petrum tota die crastina esse in gratia, Petrus
esset ingratia, nasci hanc: Ergo & ipse si tali aut
tali tentatione vexaretur, non succumberet. Ergo
Theologia, & decretis conditionatis objectivè, &
scientia media poterit omnino carere. Sic ille.
Circa quæ id, quod nuper dicebamus, repli-
candum, minimè scilicet conditionata hujus-
modi, in quibus necessaria est consequentia,
ad præsentem difficultatem pertinere. Dixerat
Vers. antecedenti eodem proposito exemplo, sed
cum absoluto decreto, sic: Nec ad certitudinem
hujus liberæ veritatis requiritur plusquam decreti
absoluti certitudo.
589. Iuxta quæ cùm de conditiona-
ta veritate agit, & ait futurum decretum de
existentia novæ creaturæ aut actionis, conse-
quenter videtur asserere in tali decreto verita-
tem illam cognosci, sicut in absoluto. Atqui
ex eo quòd creatura esset, non ideò sequitur in
tali occasione constitutam determinatum ali-
quid, cùm libera sit, operaturam. Sed perga-
mus urgendo. Si Petrus crastina die tentetur,
non succumbet, ut dicitur. Sed rogo, unde hoc
constet? Dicetur, Quia Deus decrevit. Insto.
Cùm auxilium quod est Deus ad vincendam
tentationem largiturus, sit accommodatum li-
bertati, & juxta Scriptorem præfatum non
prędeterminans, quomodo potuit Deus ibi in-
fallibile decretum habere circa actum resisten-
tiæ? Si dicat esse auxilium infallibilitans, sed
non prædeterminans, id quidem dici potest, sed
difficultate suo in robore permanente. Præter-
eà omnes illi eventus, de quibus suprà, potue-
runt absolutè non esse, & sub statu conditio-
nato prævideri, in quibus tamen nihil absoluto
alicui responderet, & in quibus cognosci pos-
set, sicut in statu absoluto nihil, cui respon-
deat, invenitur. Nec circa Auctorem præfatum
plura, licet alibi difficultatem pręsentem non
semel attingat, sed nihil addens, quod nego-
tium aliquod possit facessere, sicut neque prę-
fata, quæ ob viri tanti auctoritatem interjecta
sunt, facessere potuerunt.
§. XIV.
Circa P. Ioannem Baptistam Gonet.
590. EGi aliàs cum Auctore isto dum deNotatus|Auctor ob|stylum &c.
Opinionum probabilitate disputa-
Dostları ilə paylaş: |