tat Auctor, adimpleturus certè, circa quæ ægrè
quidem implicamur, honesto defensionis ob-
tentu, cùm sit aliàs pacificus noster ingressus,
nec semel, nec leviter comprobatus, Dominica-
nis Patribus seriò & multipliciter collaudatis.
@@
§. XVII.
Circa Voluntatem Dei, an ex ratione intelle-
ctivi legitimè deducatur.
629. DIctum de hoc Sect. 9. Problem. 1. &P. Bonæ-|Spei ut obsi-|stat rationi|D. Thomæ.
affirmando resolutum, cui resolutio-
ni se opponit P. Bonæ-Spei Disput. 13. §. Ante
Resolutionem, licèt congruam dicat D. Thomæ
rationem, ut Thomistæ communiter affirmant
in illius expositione; sed non convincere; quia
dari potest substantia intellectiva tantùm spe-
culativè, sicut dari potest speculatio à practica
cognitione distincta: & quemadmodùm illa
frustrà non est, ita neque talis substantia esset,
quæ eo ipso non esset volitiva. Addit juxta
dicta ab ipso in Porphyrio Disput. 3. Dub. 7.
animal immediatè individuari posse à parte
rei, & tamen genus magis videtur ab omni
specie inseparabile, quàm disparata inter se,
prout sunt intellectus & voluntas. Item licèt
admittatur intellectum esse propositivum bo-
ni, non sequitur quod debeat esse talis respe-
ctu volũtatis in eodem secum subjecto. Quan-
doquidem sicut sonus ab inanimatis excitatus
proponit & movet appetitum sonoris extra-
neum, ita & imagines intellectuales sive boni
cognitiones involitivorum, bonum proponere,
& movere possunt appetitum intellectivo in-
volitivo extraneum. Admittit tamen defacto
id non extare, adductis nonnullis Sanctorum
auctoritatibus.
630. Sed verò præfata non urgent, & quodMultiplici-|ter in pu-|gnatur.
de substantia merè speculativa dicitur, id ipsum
est, quod est à nobis efficaciter impugnatum:
dicere enim posse dari substantiam intellecti-
vam & non volitivam, idem est, ac dicere posse
dari substantiam merè speculativam. Unde
utrumque pariter impugnatum, non obstante
ratione illa de actu merè speculativo: quia
etiam dari potest actus merè practicus, nec ta-
men proptereà admittitur substantia intelle-
ctualis merè practica. Sicut etiam datur actus
meræ apprehensionis, neq; proptereà concedi-
tur substātia intellectualis merè apprehensiva,
& actus etiam opinionis: cùm tamen confingi
nequeat substantia merè opinativa, & idem est
de fide, & alijs actibus, ni velimus accumula-
re chymeras. Id autem quod de individuationeDe indivi-|duatione|immediata|prædicati|generici.
immediata generis dicitur, minimè potest pro
fundanda possibilitate dicta conduci, quia dif-
ficilius apparet, & quod soli potuit monstri
hujusmodi fictori, sicut & aliorum plurium,
arridere. Et quidem si id stare potest, etiam
dari poterit ens singulare, quòd nihil habeat
præter rationem communem entis propter
eamdem rationem, & ita in nullo prædicamen-
to collocabile, nec specialis Dei participatio:
& nullo in loco, quia nullum exigit, neque
in ordine aliquo creaturarum consistere va-
lens, aut determinatam Dei terminare potens
actionem. Denique ex eo quod in logica &
Metaphysica probatur, genus à differentia rea-
liter non distingui, consequenter habetur non
posse realiter separari, & idem est de universa-<-P>
@@0@
@@1@§. XVII. Circa voluntatem Dei ratione intellect. 223
<-P>libus quibussibet prædicatis. Iam quod de pro-
positione boni respectu alterius dicitur, etiam
est rationibus in Problemate adductis impro-
batum. Nec videtur quomodo propositio illa
futura sit, cùm imagines illæ intra intellectum
esse debeant. Quòd si dicatur posse ratione il-
larum ad bonum amplectendum alios excitare:
id quidem voluntatis actum importat, dum ad
hujusmodi suasionem à seipso movetur, & ex-
citatio ut conveniens alijs proponitur: sic
enim moveri est propriũ voluntati. Quibus cla-
rissimè apparet id, quod de sono dicitur, nullius
esse momenti, quia sonus objectũ est auditus,
quomodocumque accidat, & idem de objectis
aliorum sensuum: unde & addimus etiam bo-
num posse à voluntate appeti, quod propona-
tur objectivè à non habente voluntatem, ut
passim accidit in objectis sensatis, quæ in rebus
etiam inanimatis occurrunt, circa quæ etiam
voluntas operatur, dum ab intellectu propo-
nuntur. Pro casu autem nostro alia est ratio
jam adducta, quia imagines internæ sunt, &
ita priùs ac potiùs rationem repræsentationis
exercere debent respectu ejus, in quo sunt,
quàm aliorum: quia bonum proprium illius
sunt, & eò quòd immanentes, natæ priùs
suum formalem effectum & perfectionem
communicare subjecto. Et hæc quidem circa
Patrem Bonæ-Spei.
631. Apud Nostros autem pro D. ThomaCirca ca-|sum pecu-|liarem ne-|gati concur-|sus, & re-|velationem|decreti.
stantes occurrit argumentum illud, de quo &
Nos, decretæ scilicet à Deo negationis con-
cursus ad omnem actum voluntatis, quod de-
cretum ipsi, pro quo esset negatio, revelaret.
Et dictam implicare revelationem ob manife-
stam contradictionem, addidiq́ue, dum respon-
sio dicta non convincitur falsitatis, nec quid-
quam illi, quod obstet, objicitur, in suo per-
stare robore, & uti probabilem, dum aptior alia
non occurrit, sustinendam. Circa quod inve-
nio P. Aldrete Tomo 2. Tract. 3. Disput. 1. Sect.Quid P. Al-|drete.
3. n. 2. prædictam responsionem adducere, &
pro ea firmamentum aliquod adjicere ex eo,
quòd juxta probabilem sententiam potest Deus
immediatè per seipsum infundere errorem in
intellectum hominis, & nihilominùs non po-
terit revelare se infudisse cognitionem illam,
alioquin Deus falsum loqueretur. Pro quo
nonnulla adducit parùm verosimilia, quibus
tamen responsio dicta possit sustineri. Con-
cludit tamen non esse admittendam, quia lon-
gè aliter potest difficultati occurri. Impugnat
autem statim modum dicendi Patris Herice eo-
dem, quo & Nos argumento. Duas deinde
adhibet responsiones, quarum primam de co-
gnitione neque bonum, neque malum repræ-
sentante rejecimus. Secunda autem, de qua n.
7. in eo versatur, quòd judicium illud, quo
revelatio cognoscitur, non inclinaret in amo-
rem, quia ipsamet repręsentatio omninò impe-
diret illā inclinationem. Sicut enim impossibi-
litas objecti cogniti retardat amorẽ efficacem,
quia impeditur vi cognitionis efficacitas amo-
ris, ita cognitio impossibilitatis totius amoris
procedentis ab hac voluntate, habet vim impe-
diendi omnem amorem, ac proinde si repręsen-
tetur amor ut impossibilis ex aliqua suppositio-<-P>@@
<-P>ne jam præexistente, non poterit illa cognitio
excitare amorem, quia per se, & ex propria
natura est impedita, quia repræsentat denega-
tum fuisse concursum ad amorem. Quòd si non
præsupponeretur negatus concursus ad amo-
rem, illud judicium necessariò inferret dene-
gationem concursus ad amorem, sive ad om-
nem actum voluntatis.
632. Sic doctus Pater. Ubi quidem quodEius discur-|sus, unde|claudicet.
de impossibili dicitur non urget: nam licèt
circa illud ut tale cognitum versari non possit
actus efficax, potest tamen simplex complacen-
tia, quæ est actus voluntatis, ad quem judi-
cium illud inclinaret, quia solùm ratione im-
possibilitatis dicitur voluntatis actum retarda-
ri, qualis simplex complacentia non est. Cùm
ergo dici nequeat non inclinare, dicendum est
actum hujusmodi posse intercedere. Nec valet,
si dicatur id cum decreto negandi concursum
non posse consistere, ex eo enim habetur in
revelatione contradictionem implicari. Omit-
to alia, quia non est animus impugnandi om-
nes dicendi modos, sed quæ dicta à Nobis, la-
befactare posse videntur, sicut & circa alia ad-
monitum, aut diluere apertè, aut rationabiliter
impugnare. Et in Assertione quidem proposita
præter adductos in Problemate, alios ex No-
stris, aut vulgatos, aut visos posteà doctissimos
sanè magistros, fautores acerrimos solicitudo
novissima deprehendit.
§. XVIII.
Circa actus liberos divinæ voluntatis.
633. MUlta circa illos dicta à Nobis Sect.Auctores|circa actus|Dei liberos|non plenè|satis facere.
10. Problem. 2. & studio invenien-
di aliquid, quod fortè plus placeret, paratus
inventis addere, aut etiam præferre, Scriptores
non lectos ante elaborata Problemata, quia, ut
nuper dictum, aut non editi, aut serò advecti
in has tantoperè dissitas regiones, evolvi, nec
paucos illos, neque in negotio præsenti conci-
sos, sed longissimis aliquos discursibus exun-
dantes, doctis quidem, subtilibus, & sua se no-
vitate adnitentibus commendare. Sed quidem
simplex ingenij mei columba non invenit ubi
requiesceret pes ejus. Invenient fortè alij apud
Patres Quiros, Aldrete, Izquierdum, Ortegam,
Antonium Perez, Esparzam, Derkennis, Ri-
vadeneiram, Rhodes, Joannem à S. Thoma,
Godoy, Gonet, Herincx, & Bonæ Spei, quiSingularis|sententia|P. Bonæ-|spei.
singularem præ alijs sententiam amplexus post
improbatas alias, & quidem doctè & efficaci-
ter, ait enim Disputat. 13. n. 91. actum Dei
quà contingenter liberum, præter ea quæ Deo
identificantur, ac proinde præter volitionem
Dei necessariam, imbibere aliquid creatum.
Et n. 92. Ens illud creatum, quod actus Dei,
quà contingenter liber imbibit, actum volun-
tatis Dei, quà volitionem integrè & adæquatè
in Deo præexistentem supponere. Et n. 94. sic
ait: Illud ens creatum non potest esse quicumque
Omnipotentiæ divinæ effectus, sed actus voluntatis
contingenter liber esse debet, ad Divinitatem se ha-
bens prout unio hypostatica ad Verbi personalita-<-P>
@@0@
@@1@224 Recognitio Tomi I. Problem. Theolog.
<-P>tem. Sic ille. Cùm autem ab æterno creatura
nulla fuerit, ex eo habetur actum illum volun-
tatis creatum non posse constituere ab æterno
actum Dei, sed in tempore, quando scilicet
Deus ad productionem creaturarum procedit.
Pro actu autem dicta sufficit in Deo voluntas
per modum potentiæ liberę, quæ ut se ad actum
determinet, non indiget prævia alia determi-
natione.
634 Cùm autem obvia sit objectio exObjectio|contra il-|lam.
æterna Dei prædestinatione, & alijs actibus,
quos de Deo Scriptura deprædicat, respondet
Deum habuisse ab æterno volitionem liberam
de mundo creando, quà libera est; non autem
quà contingenter liberam. In quo nihil aliud
significari videtur, quàm volitionem Dei se-
cundùm omne id, quod est æternum, necessa-
riumq́ue, utpotè cum Deo ipso identificatum
fuisse ab æterno, quæ volitio quidem est, &
purus actus, sed in ordine ad exercitium liber-
tatis instar potentiæ volitivæ creatæ se habet,
quatenus sine antecedenti aliquo, ut nuper di-
cebatur, potest se determinare.
635. Sed quidem per hoc non satisfieri ma-Efficaciter|roborata.
nifestum est, quia licet ab æterno sit volitio
divina secundùm totum intrinsecum, illa se-
cundùm se indifferens est in ordine ad exerci-
tium libertatis, unde ex illa non magis sequi-
tur futurum aliquid, v. g. prædestinationem
Petri, creationem Michaelis, quàm non futu-
ram, ut arguit Auctor ipse n. 61. ubi ait, quod
in priori, antequàm Deus sit liberè contingen-
ter volens, spectari debet ut indifferens ad vo-
lendum aut nolendum creare mundum: alio-
qui nullam indifferentiæ libertatem haberet,
sed solam spontaneitatem, quod generaliter est
contra Iansenium à Pontificia Sede condem-
natum. Neque dici potest ratione præsentiæ
in æternitate exercitium libertatis dici posse
æternum, quam præsentiam admittit Auctor
Disput. 10. dub. 1. Nam illam præsentiam, licèt
ipse dicat sufficere n. 110. fatetur tamen esse
impropriam & secundùm quid: unde n. 109.
sic ait: Volitio Dei qua contingenter libera, esse
debet totum aliquod, constans Dei volitione neces-
saria, & aliqua creatura dante ei modum contin-
genter liberæ; quem cùm dare non poßit, nisi exi-
stat volitio Dei libera, haberi non potest, qua contin-
genter libera, in priori naturæ aut æternitatis,
quàm modus ille existat: ac proinde nec ab æterno,
simpliciter, cùm illa non fuerit ab æterno simplici-
ter, priusquam modus ille existat: ne alioqui totum
ante partes suas essentiales existere debuerit. Hæc
ille, ex quibus evidenter colligitur exercitium
libertatis non potuisse in Deo ab æterno fuisse,
id quod salva Scripturæ veritate nequit affir-
mari, 1. Corinth. 2. v. 8. Quam prædestinavit1. Cor. 2.|v. 8.|Ephes. 1.|v. 4.|2. Tim. 1.|v. 9.
Deus ante sæcula. Ephes. 1. v. 4. Elegit nos in ipso
ante mundi constitutionem 2. Tim. 1. v. 9. Non se-
cundùm opera nostra, sed secundùm propositum
suum, & gratiam, quæ data est nobis in Christo
IESV ante tempora sæcularia. Manifestata est au-
tem nunc &c. Et ita est receptissima sententia
Theologorum.
636. Prætereà rogo, Volitio illa creataImpugna-|tiones aliæ.
quid est? Substantiáne, an accidens? Si Pri-
mum, erit persona, & mysterium incarnationis<-P>@@
<-P>erit frequentissimum, ex quo adducitur simi-
litudo; erit enim unio intrinseca personalis. Si
Secundum, dabũtur infinita accidentiasine sub-
jecto, quot sunt scilicet Dei volitiones. Item.
Dabitur actus voluntatis sine actu intellectus
proportionati, creati scilicet. Deinde. Talis
actus erit vitalis: ergo à Deo vitaliter operan-
te. Atqui hoc stare nequit, quia est operatio
ad extra, cùm tamen vita intentionalis intrin-
secam immanentiam dicat. Deinceps. Cùm
actus dictus intimè ad Deum spectet, non vi-
detur cur non possit esse æternus: quia testi-
monia Scripturæ, quibus omnia esse creata
in tempore dicuntur, supponunt voluntatem
Dei in suo gradu ab æterno integrè constitu-
tam, & tantùm procedunt de ijs, quæ extra
Deum sunt, omnia enim creata unum consti-
tuunt gremiũ extra creatorem, & ita quæ ad
ipsum intimè spectant, intra illud minimè con-
tinentur. Tandem, (ut alia omittam, pro
quibus non deerunt strenui bellatores) ad sal-
vandam actuum liberorum in Deo proprieta-
tem, servato etiam præfati Auctoris philoso-
phandi modo, non est opus actum voluntatis
creatum ponere: quod evidenter ostenditur:
Nam in actu necessario volitionis est quid-
quid desiderari potest in ratione volendi, ut
Auctor recognoscit: Ergo addita libera termi-
natione habetur, quidquid pro libertate neces-
sarium dici potest. Patet consequentia ex ipsis
terminis, & ex Auctore ipso, qui terminatio-
nes Deo intrinsecas impugnat, eò quòd illæ
Deo identificatæ sint, & ita indifferentiæ ni-
hil in illis relucet, ut videri potest n. 60. ubi
contra Auctores, qui terminationes hujusmodi
defendunt, resolutivè decernit. Et quidem ille
modum esse videtur innuere, dum citato nu.
109. ait, quod jam ex ipso positum: In priori
naturæ aut æternitatis, quàm modus ille existat.
Licèt enim & in modo suæ difficultates sint,
sed non ijs, quas exposuimus, comparandæ:
unde & sunt qui Deo attribuant relationes in
tempore advenientes.
637. P Esparza Quæst. 21. arti. 6. quorum-Modus|alius dicen-|di peculia-|ris.
dam sententiam refert, asserentium actus libe-
ros in Deo ultimatè constitui per determinati-
vum aliquod ab externo existens, quod aptiùs
explicatur negativè, quàm positivè, sicut
Deus^. quatenus inest ipsis defectus perfectio-
nis & entitatis, ad eum modum quo inest Deo
excessus perfectionis & entitatis, significantur
etiam à suis auctoribus aliquando positivè sub
nomine (sic aliquid in Auctore desideratur,
amanuensis, aut typographi incuria) ab alijs,
veritatis objectivæ, ab alijs entis diminuti, seu
secundùm quid tantùm: ab alijs entis purè
denominativi: ab alijs entis rationis non ficti,
habentis ex sensu omnium hoc solum munus,
& prędicatum reale, sibi intrinsecum, denomi-
nandi formaliter ab æterno divinum intelle-
ctum & voluntatem ad alteram partem con-
tradictionis, circa omnes & singulas creaturas.
Sic illi, circa quorum discurrendi modum cita-
tus Scriptor Arti. 17. licèt in eo specialiter re-
fellendo secundùm modos illos variæ explica-
tionis non duxerit operæ pretium immorari:
probans solùm nullo à Deo distincto posse<-P>
@@0@
@@1@§. XVIII. Circa actus Dei liberos. 225
<-P>actum ejus liberum constitui, quia ob summam
perfectionem suam nullo extra se indiget, cir-
ca quod doctè discurrit, sed ejus rationibus non
fuerit nimis operosum respondere. Id quidem
quod de negativo prædicato dicitur, consenta-
neum est modo explicandi nostro, dum com-
plementum liberi actus in extensione eminen-
tiali constituimus, quæ positivam rationem
sonat, licet ad negationem ibidem explicatam
sit tandem revocandum, quæ meritò dici po-
test æquivalens, quoad denominationem posi-
tivæ rationi. Ubi præsertim de Deo agimus,
respectu cujus æquivalentia specialius locum
habet ob eminentissimam perfectionem, unde
& negationes ipsæ hujusmodi excellentiæ ali-
quid participant, id quod in unitate gravissimi
Scriptores censent, quam supra ens solam di-
cunt superaddere negationem.
638. P. Antonius Perez Disputat. 3. de vo-Circa P.|Antonium|Perez.
luntate Dei, postquam per plura Capita cona-
tus est formalitatem constituentem liberum
actum explicare, & illius defectibilitatem n.
93. adducta sententia Cajetani, affirmat esse
illam ipsissimam suam, si quod de perfectione
à Cajetano dictum, & alia, quæ deceptus in eo
addidit, secernantur: putat enim ille formali-
tatem dictam minimè dicere perfectionem, &
quæ est ingeniorum diversitas, P. Aldrete eo
ipso quòd identificabilis cum Deo sit, perfectio-
nem esse contendit Disput. 9. Sect. 3. Addit P.
Antonius sententiam suam eamdem esse cum
sententia P. Salas de additione modi, sed ait
illum minùs cautè locutum, dum asseruit po-
tuisse modum illum non esse Deum: censet
enim actus Dei liberos eo ipso quòd fuerint
æterni non potuisse non esse, & ita nec non
esse Deum. Et verò modus explicandi prædi-
cti Patris, juxta quam admittit defectibilitatem
diminutam, seu secundùm quid, satis innuit
à sententia Cajetani non penitus abhorrere,
quoad contingentem additionem & defecti-
bilitatem. Admissa autem sententia P. Salas,
magis consequenter videtur ille locutus: po-
nere enim actuum liberorum juxta constitu-
tionem dictam per modum additum necessa-
riam existentiam, contra rationem liber-
tatis esse videtur, cùm non potuerint non
esse.
639. P. Ortega Disputat. 3. Quæst. 6. Cer-Circa P.|Ortegam.
tamine 10. facilem & perspicuam in negotio
præsentî, pro quo adeò exoptata illa est, confi-
denter pollicetur, quam & breviter proponit
dicens, divinam voluntatem non esse poten-
tiam physicam respectu suorum actuum, sed
intentionalem, idq́ue etiam respectu actuum
liberorum, qui deficere quoad physicam enti-
tatem nequeunt ratione identificationis, benè
tamen & verè ratione formalitatis intentiona-
lis. In quo quidem doctus Pater inventus est
minus habens, quia neque difficultatem eno-
davit, neque explicationem commodam ad-
hibuit: præterquàm quòd ratio intentionalis
tendentiæ in actibus est ipsa eorum essentia,
quæ deficere non potest ijsdem permanen-
tibus; nisi nomine tendentiæ terminatio-
nem ad creatos effectus intelligat, quæ
in ore aliorum valdè frequens est, sed<-P>@@
<-P>quæ difficultates patitur apud eos improba-
tas.
640. P. Aldrete suprà Sect. 4. aliter discur-Circa P.|Aldrete.
rit dicens actum liberum esse perfectionem
virtualiter distinctam à divina natura & om-
nino indefectibilem, quoniam constituitur
inefficienter per hunc vel illum actum vagè &
indeterminatè oppositum: non quod per unius
positionem alterius defectus suppleatur, sed
quia ex duobus tendentijs intentionalibus con-
surgit unica perfectio, quæ qualibet illarum
posita perseverat: unde non dicitur absolutè
deficere, cùm maneat ejus perfectio in illius
conceptu specialiter significata. In quo à Ca-
jetano ex eo recedit, quòd ille diversas dicit
perfectiones, absolutè defectibiles. Et quidem
ingeniosus Auctor, ut suam stabiliat positio-
Dostları ilə paylaş: |