701. Secundò ex eodem & P. Herice,Aliud à|proponente|rejectum,|sicut prius.
quia si gloria ante prævisionem meritorum de-
cernitur: ergo non potest non à Deo confer-
ri, sive adsint, sive non adsint merita, neque
in potestate electorum est illam amittere. Pro
quo duo adducuntur exempla. 1. ducti ad car-
cerem à lictoribus, qui potest quidem velle
aut nolle ire, sed sive velit, sive nolit, iturus
est. 2. Ex voluntate Dei absoluta ante deme-
rita non dandi alicui gloriam. Ad quod re-
spondet Auctor facilem habere solutionem,
quam & exhibet. Ad prius exemplum respon-
det in illo nullum haberi respectum ad carce-<-P>@@
<-P>randi voluntatem, cùm tamen habeatur in
casu nostro ex prævisa sub conditione libera
meritoria operatione. De secundo nihil, sed
est solutio facillima: quia licèt Deus prævide-
re sub conditione demerita possit; implicat ta-
men circa illa absolutè futura decretum divi-
num, aut ea decreto intentivo negandi glori-
am aliquomodo complecti. Quamquam non
desint, qui casum possibilem arbitrentur, de
quo inferiùs.
702. Tertiò ex P. Daza. Quia per hujus-Tertium|insuper.
modi electionem beneficium redemptionis per
Christum, & sacramentorum valdè extenua-
tur, quandoquidem etiam sine illo gloria in-
fallibiliter obtinenda; circa quod & alia non-
nulla parvi ponderis admiscentur, quæ & Au-
ctor diluit. Sicut & illud quod de imminutio-
ne beneficij in gratia ad operandum præstita
addebatur. Quantum enim beneficij, ajebat
P. Daza, erit excitari, juvariq́ue, ut nostro
opere, labore, ac merito habeamus, quod aliàs
ex electione illa habere nullatenus possumus?
Ubi Auctor non dubitat asserere magistrum
suum intimè in hoc attendisse, quod attendere
debuisset. Et quidem meritò, cùm evidentissi-
mum sit gratiam ex eo non minui, quod gra-
tiam aliam eximiam præsupponat, & inde de-
scendat, cùm potiùs æstimabilitas augeatur.
Id quod à D. Joanne Baptista in beneficio re-
demptionis per Christum prædicatum, cum
dixit: Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus,Ioan. 1.|v. 16.
& gratiam pro gratia. Joan. 1. v. 16. Videatur
Cardinalis Toletus.
703. Quartò ex eodem contra electionemQuartum|pariter.
includentem simul gloriam & merita: Quia
juxta P. Soarium idem actus nequit simul ten-
dere in finem & media, præsertim quando me-
dium unicum non est, ut in præsenti, cùm
possit Deus gloriam aut propter merita tribue-
re, aut etiam gratis. Pro quo & nonnulla non
plus urgentia adjiciuntur, quibus abundè Au-
ctor satisfacit. Et quidem quod finis & medium
possint simul intendi, etiamsi media plura sup-
petant, negari rationabiliter nequit, si de me-
dijs materialiter sumptis loquamur: sunt enim
entitates duæ, quas potest voluntas uno actu
complecti. Secus est si medium secundùm ra-
tionem talis formaliter eligatur, sic enim in-
tentionem finis supponit, & ita circa illius
electionem potest esse difficultas: sub qua con-
sideratione à P. Soario potuit, quod ex ipso
assumitur, affirmari. Unde licet Deus merita
cum gloria ut media ad ipsam expressè velit,
juxta prædictam doctrinam, formalem ratio-
nem medij non habent, sed tantùm intenditur
ut illam habeant, quia ante illorum absolutam
prævisionem vim movendi non habent, alli-
ciendi scilicet in ordine ad præmium: unde
media dici possunt in actu signato, sed non in
actu exercito. Sicut & de ratione finis dicen-
dum in gloriæ intentione, quæ non exercetur
circa illa.
704. Quintum ex eodem. Quia prædesti-Quintum|denique.
nationis medium passio Christi fuit: ergo &
volita peccata, quæ in ea intervenerunt. Il-
latio probatur, quia sine peccatis stare illa non
potuit, quæ ante prævisionem passionis prævisa<-P>
@@0@
@@1@242 Recognitio Tomi I. Problem. Theolog.
<-P>non sunt. Licèt dicatur Christus decretus an-
te prævisum Adæ peccatum: revera enim pas-
sio Christi medium fuit. Hæc cum nonnullis
alijs ad summam redacta, non urgere Auctor
existimat, & juxta principia sua, in quorum
aliquibus P. Suarij doctrinam amplectitur,
congruentem adhibet responsionem. Nos quod
ad Christi passionem attinet in decreto inten-
tivo gloriæ non inclusum asserimus, & quod
de peccatis dicitur, urgentissimum arbitramur,
ut suo loco ostendimus, pro quo & faciunt
dicta Problemate 4. Sect. 14. Concludit argu-Cum alio ex|P. Vasquez.
mento P. Vasquez desumpto ex universali vo-
Juntate salvandi omnes, quam Deus habet, ex
se sufficienti ad negotium præsens, unde sine
ulla necessitate & ratione circa aliquos varia-
tur. Cui ex doctrina P. Suarij respondet volun-
tatem illam erga solos reprobos versari, cùm
tamen circa prædestinatos specialiter alia pro-
videntia versetur: stante enim illa, ut stare
fatendum est ex magnis pro illa fundamentis,
ut quid alia inefficax & conditionata; cùm
nullus prudens ita sit solitus decernere. Sed
verò etiamsi dicamus in Deo præcedere volun-
tatem illam dandi gloriam omnibus, qui ha-
buerint merita, qualis in Scriptura significa-
tur, pro speciali erga prædestinatos non incon-
gruè specialis poneretur, ut erga illos magni-
tudo beneficij cresceret ex peculiari dilectio-
ne, quæ in Scripturis etiam prædicatur Matth.
25. Rom. 9. Ephes. 1. Et alibi. Unde specialis
hujus dilectionis comparatione, amor non talis
erga reprobos vocatur odium.
705. Sed pergit jam Auctor, & mentemPrior eius|assertio|cum irre ve-|renti in P.|Suarium|verborum|prolatione|reiecta, &|castigata.
suam conclusione duplici manifestat Certamine
8. In prima statuit de facto electionem non
stare ante prædicta merita. Id probat, quia sine
illa stare potest, ut fatetur P. Suarez & asseclæ,
de quo & Nos Problem. 3. & aliunde nullũ est
solidum fundamentum, ut reipsa sit, ab ejus pa-
tronis afferatur. Ubi præcipuum illud impu-
gnat de voluntate efficaci finis, quando media
ut talia ad ipsum eliguntur, uti eliguntur me-
rita, quorum certitudo per scientiam mediam
agnoscitur. Circa quod quidem non ineptè
discurrit. Sic autem subdit n. Hæc fors Suarius
præsensit, at adeò videtur rationem hanc suā non
adeò nudam & simpliciter efformasse, sed alijs etiam
terminis & adminiculis vestitam & implexam, ut
eorum multiplicitate & confusione lectoribus per-
plexitatem, & oppugnaturis faceret difficultatem.
Hæc ille sanè indignissima in clarissimum
Theologiæ lumen, non peculiarem aliquam
sententiam suam de novitate odiosam propu-
gnantem, sed receptissimam, & celebrem, in
quam, ut paulò superiùs dicebam Thomisticæ,
& Scotisticæ Scholæ Scriptores doctissimi
conspirarunt: ut opus non fuerit Doctori Exi-
mio ad singulares, inauditos, & ægrè intelli-
gibiles terminos illaudabilem recursum con-
quisisse. Oportuisset profectò Auctori nostro
plus de rationum soliditate, quàm de verborum
exuberantia fuisse solicitum, ut eruditio ejus
& ingenium majori in pretio apud Theologiæ
proceres haberentur: apud quem & illa: Sed pars
ea ijs, qui non satis solida, minusq́ue solidè probant,
ac tuentur, vulgaris ac trita numquàm nos deci-<-P>@@
<-P>piet, si singulatim terminos omnes adjunctos evol-
vamus, & quid, quantumq́ue unusquisque valeat,
examinemus. Adjungit ergo ad majorem hanc con-
naturalitatem providentiæ & prædestinationis ex
intentione efficaci salutis prædestinati, quàm ex in-
efficaci probandam; id quidem etsi ex objectiva dis-
positione providentiæ non requiratur, ut ostensum
hactenus à nobis est; requiri tamen ex perfectione
Dei providentis, ejusq́ue benevolentia ac beneficen-
tia speciali erga prædestinatos. Sic ille. Et ubinamApertissimæ|calumniæ|demonstra-|tio.
in præfata Doctoris Eximij doctrina termini
illi implexam, & sua multiplicitate ac confu-
sione perplexitatem lectoribus afferentes?
Quid enim clarius dici potuit, quid brevius,
quid sine terminorum multiplicitate faciliùs
captu, licet aliàs queat à secus sentientibus op-
pugnari, quod & à nobis præstitum citato
Problemate? & id quidem ipso Doctore Exi-
mio non penitus refragante, & majorem tan-
tùm convenientiam in eo genere providentiæ,
si ratione agatur, agnoscente; à cujus since-
rissimo agendi modo valdè alienæ argutiæ il-
læ ad minùs solidè sapientes decipiendos, quod
nescio in qua Religiosa officina, præter quam-
dam in suo Auctore Superiorum auctoritate
mulctatam, potuerit fabricari.
706. Possumus autem eodem ac ille ar-Impugnatur|amplius|possibilitate|divinæ præ-|intentionis|ostensa, sine|dispendio|libertatis.
guendi modo pro contraria Assertione proce-
dere. Nam prædestinare Deum per absolutam
intentionem est possibile, & conveniens, &
nihil est quod obstet: Ergo meritò id possu-
mus affirmare. Sed negat ille Assumptum in
2. Conclusione, de qua n. 4. judicans non ob-
stante cognitione meritorum per scientiam
mediam, repugnare absolutam intentionem
cum libertate amittendæ gloriæ, & possibilis
absolutè damnationis. Additq́ue rationem
hanc esse infallibilem & evidentem: tametsi
ejus vires totas non omnes ejus Conclusionis
Auctores collegerint & exeruerint, ut evasione
ex præsuppositione essentiali scientiæ mediæ
ab Adversarijs tentata eludi ita minùs doctis
possit, ut non videatur intentum concludere
&c. Proponit ergo illam post hunc verborum
strepitum, & in ipsa novi nihil, & quod vires
omnes collectas & exertas valeat indicare. In
eo quidem vis ponitur, quod in statu absoluto
aliquid additur, quod non est in conditionato
prævisum, decretum inquam absolutum, quod
solutum à me aliàs, & est satis opportuna so-
lutio, quod etsi quidquam urgeret, scientiæ
mediæ usus esset inutilis. Constat. Sub statu
conditionato non prævidetur auxilium ut effi-
cax in actu primo, quæ est sententia Societa-
tis: Atqui in statu absoluto præcedit auxilium
ut efficax in actu primo: ergo aliquid habetur
in uno statu, quod non invenitur in alio: Ergo
scientia conditionata nequit pro absoluto de-
servire, & ita est inutilis. Quid ad hæc? Illud
utique in absoluto statu nihil futurum præter
id, quod est proprium ipsi statui, in quem
transfertur à statu conditionato. Et cùm hic
illum supponat, ex eo habetur ut in hoc cum
cognitione effectus procedatur, inde ergo effi-
cacitas, ex voluntate scilicet conferendi auxi-
lium cum notitia effectus. Ad quem etiam
statum pertinet velle absolutè effectum, quan-<-P>
@@0@
@@1@§. XXVII. Circa electionem absolutam &c. 243
<-P>doquidem futurus esse videtur, eodem penitus
auxilio præstito, per quod nullo modo immu-
tatur agendi ratio, ac si talis voluntas neuti-
quam extitisset. Et hoc quidem pacto præfini-
tio liberorum actuum sufficienter, & mihi
evidenter explicatur. In casu autem nostro,
ubi de gloria agitur à Deo intenta de possibili
amissione pariter pronuntiamus, quia intentio
supra liberum exercitium creatæ voluntatis
cadit, & incompossibilitas divini decreti cum
negatione gloriæ ex libera suppositione ori-
tur: pro quo ex decreto argui potest, quod
Deus habet conferendi gloriam post prævisa
merita: illud enim per æternitatem præcedit
voluntatis creatæ determinationem: Ergo eo
stante nequit amitti gloria. Consequentia
ostenditur, quia est incompossibile cum nega-
tione gloriæ, & ut dictum est, determinatio-
nem antecedit, unde oritur absoluta necessi-
tas. Quid ad hæc? Illud utique necessitatem
illam esse consequentem, quia decretum illud
fundatur in libera voluntatis determinatione.
Idem ergo in nostro casu dicendum, quia exer-
citium libertatis idem est, sine ulla prorsus, nisi
quoad status, varietate. Ubi dici non immeritò
posset eos, qui evidentiam hujusmodi philoso-
phandi non vident, præoccupatos alieno sensu
vires omnes ad illius intelligentiam non colle-
gisse, aut etiam exeruisse. Sed cùm viri sint
sapientissimi, & perspicacissimi, ut libuerit
videant, & ut voluerint censeant, dum nos pro-
pugnamus nostra, & his relictis gradum ad alia
destinamus.
§. XXVII.
Circa Axioma Theologicum, Facienti quod
in se est, Deus non denegat suam
gratiam.
707. DE illo Sect. 12. Problem. 10. & di-Assertio pro|certa con-|versione.
ctum n. 1543. extare pro eo Dei le-
gem infallibilem, & à Deo supernaturaliter il-
luminandum eum, qui observata penitus lege
naturali ad finem vitæ pervenerit: quod in
decursu efficaciter comprobatum. Ubi qui-
dem, si nullus supernaturalis intervenit actus,
merus favor divinæ benignitatis assertus, non
meritum quodcumque quantumvis exiguum,
aut dispositio, quod constat ex dictis n. 1547.
Itaq́ue sicut Deus per viscera misericordiæ suæ
humani generis redemptionem per Christum
sine ullius meriti prævisione, primaria volun-
tate disposuit, aliqua tamen congruentia ex
parte generis ipsius humani extante, ne scilicet
sine remedio permanerent, qui aliena volun-
tate peccaverant, ut videri potest apud P. Sua-
rez Tomo 1. in 3. p. Disput. 4. Sect. 1. ubi pro
eo adducit D. Gregorium Lib. 4. Moral. Cap. 9.
& D. Bernardum Serm. 1. de Adventu. Et statu-
tum illud redemptionis legem vocat Christus
Psal. 39. v. 9. Deus meus volui, & legem tuam in
medio cordis mei. Divo Paulo interprete Hebr.
10. v. 7. Ita etiam in casu nostro dicendum, si
revera ita eveniat, ut sine admixtione superna-
turalium actuum negotium illud peragatur.<-P>@@
<-P>Cùm tamen juxta dicta Sect. 1. Problem. 6. nu.
125. Deus omnibus hominibus supernaturalia
largiatur auxilia; in ijs, circa quos singularem
providentiam exercuit, ut naturalem legem in-
tegrè in totius vitæ decursu servarent, rationa-
biliter credendum est, supernaturales aliquos
actus præcessisse, ex quo omnis cessat scrupu-
lus de dispositione naturali ad justificationem.
Itaq́ue facienti quod in se est viribus naturæ
per gratiam adjutæ Deus non negat gratiam
sufficientem & efficacem, ut illuminatus modo
dicto nu. 1248. reipsa salvus fiat. Quòd si
actibus hujusmodi non interpositis integritas
vitæ consistat, quod erit rarissimum, cùm &
sint qui illos negent, Deus tunc eos, qui ita
vixerint peculiari providentia in salutis viam
diriget, lumine fidei illustratos, & proportio-
nato voluntatis affectu, immediatus ipse magi-
ster, aut alijs mirabiliter destinatis. Et quidem
valdè alienum à divina pietate videtur, ut ho-
minem adeò singulari providentia à legis suæ
violatione servatum, sine remedio pro consecu-
tione felicitatis æternæ relinquat, & perpetuæ
adjudicet damnationi, cujus illud extat plenum
consolatione promissum Eccli. 33. vers. 3.
Homo sensatus credit legi Dei, & lex illi fidelis.Eccli. 33.|v. 3.
Vbi pro Credit legi aptissimè juxta Græcam
originem vertere aliquos Fidelis est legi, affir-P. Cornelius</you>
mat P. Cornelius, juxta quem ille fidelis est
legi, qui fideliter illi adhæret, & eam adimplet.
Est autem lex fidelis, dum etiam quod promit-
tit adimplet, promittit autem vitam æternam,
de quo in Problemate.
708. Et huic sententiæ per trecentos annosIllius pro-|babilitas ab|auctoritate.
majorem Theologorum partem adhæsisse affir-
mant P. Lessius de Auxilijs in Appendice ad
Caput 10. & Gabriel Pennotus Lib. 6. Cap.
13. inter quos D. Thomas q. 14. de Veritate
arti. 11. ad 1. & in 4. dist. 20. q. unica arti.
1. quæstiun. 1. in Corpore, quam & probabi-
lem reputant complures apud P. Izquierdum
Disputat. 42. num. 106. & sequuntur non
pauci adducti à P. Ortega Disputat. 3. Quæst.
3. Certam. 3. & illa quidem à Nobis sub
quadam conditione proponitur, de qua di-
ctum, cùm absolutè censeamus casum prædi-
ctum juxta præsentem statum numquàm sine
supernaturalibus adjumentis accidere, obser-
servantiam inquam divinæ legis per longum
tempus in prædestinato, qui ad cognitionem
supernaturalem per fidem peculiari Dei provi-
dentia pervenit: conditio autem jam est à No-
bis explicata. Ubi notandus excessus censuræA Semipe-|lagianismo|aliena.
apud P. Ortegam suprà, dum ait, Auctores hujus
sententiæ plusquàm Massilienses, Semipela-
gianos inquam, docuisse, idq́ue certum sibi
esse. Unde & sententiam dictam videtur quo-
dammodò plusquam Semipelagianam judica-
re. Sed verò Semipelagianos certum pro gra-
tia obtinenda ex naturæ merito posuisse, osten-
dit P. Suarez Tomo 1. de Gratia Prolegomeno 5.
Cap. 6. Dub. 6. Qui & Dub. 4. n. 25. pariter evin-
cit illos gratiam efficacem pro perficiendis
actibus à natura inchoatis posuisse. Ex quibus
evidenter concluditur, omnes in extremo vitæ
articulo pro consecutione beatitudinis æternæ
conantes, juxta ipsos, infallibilem consecutio-<-P>
@@0@
@@1@244 Recognitio Tomi I. Problem. Theolog.
<-P>nem hujusmodi fuisse. Et quidem illi pro gra-
tiæ hujus & aliarum obtentione meritum aper-
tissimè posuerunt, nec solùm pro perficiendo
actu naturæ viribus inchoato, sed etiam pro
alijs in decursu vitæ obtinendis, pro quo apud
Doctorem Eximium eruditionis copiosa sup-
pellex, de quo & citatus Scriptor Quæst. 2. Cer-
tam. 4. Ex quibus potuit habere compertum,
quàm sit sententia superiùs proposita à Semi-
pelagiana diversa.
709. Arguit tamen ille, sicut & P. Izquier-Contra il-|lam obie-|ctio cum|solutione.
dus ex eo quòd pro fidelibus non solùm natu-
ralem legem observantibus, sed supernatura-
lium virtutum exercitio per longa vitæ spatia
florentibus, lex talis de infallibili salute æter-
na non extat, unde & historiæ antiquæ casus
illustrium virtute ac sapientia virorum refe-
runt. Ergo neque pro observantibus legem na-
turalem illa est, in quibus neque meritum ul-
lum, neque alia notabilia fundamenta concur-
runt. Ad quod quidem concedendum Assump-
tum, & neganda consequentia, quia licet in
pluribus sidelibus prædicta inveniantur, id qui-
dem mirabile non est, quia gratia Evangelij ad
majora se extendit, quod autem quis in media
Ethnicismi caligine integer vitæ, scelerisque pu-
rus evadat, portentum sanè est: unde licet me-
ritum in eo non sit, est tamen divinæ providen-
tiæ digna dispositio, ut hunc non sinat æternæ
beatitudinis amissione damnari. Ubi tamen
cùm sit prædestinatio consequenter admitten-
da, nequit in ejusmodi dispositione respectus
supernaturalis penitus removeri: talis siqui-
dem vitæ decursus illius effectus est, licet
quoad substantiam naturalis, & ad naturalem
providentiam secundùm se spectans, & solùm
ad supernaturalem per extrinsecum respectum
elevatus, de conditionato illo casu loquendo,
juxta dicta.
710. P. Philippus à Sma. Trinitate Disput.Prava in-|telligentia|moderni|Scriptoris|circa scien-|tiam me-|diam.
18. Tomi 1. Dub. 3. circa præfati Axiomatis
intelligentiam quæstionem movens ita scribit:
Tertia opinio, quam sequuntur Auctores scientiæ
mediæ, asserit bona opera prædestinati secundùm
quòd procedant à libero arbitrio ut prævisa debere
præcedere per modum conditionis necessariò requisi-
tæ ipsam prædestinationem, & consequenter primum
effectum prædestinationis. Probant generali eorum
principio, quia scilicet antequàm Deus decernat ali-
quid circa aliquem decreto absoluto, prævidere de-
bet per scientiam mediam quid esset facturus in
hoc vel illo ordine rerum, & tunc decernit illum con-
stituere in illo ordine, in quo videt ipsum esse ope-
raturum, si velit quod operetur. Sic ille, qui con-
trarium cùm statuat in 4. Parte Conclusionis sub
eadem intelligentia in ejus probatione pro ce-
dit, ita post alia scribens: Opera prædestinati à
gratia facta, etiam ut sunt à libero arbitrio sunt
effectus prædestinationis &c. Ubi mirari juvat do-
ctum Patrem à P. Gonet in Commendatione
Divi Thomæ doctrinæ §. 9. pariter commen-
datum Carmelitarum Patrum excalceatorum
Generalem, præter Congregationes Hispanię,
Dostları ilə paylaş: |