Avctarii indici tomus quartus



Yüklə 19,02 Mb.
səhifə99/180
tarix30.07.2018
ölçüsü19,02 Mb.
#63903
1   ...   95   96   97   98   99   100   101   102   ...   180

bet, aut quod instituto possit specialiter deser-

vire. Ex quo fit id quod additur ex ea parte nō

conferre, ut stare possit unitas in persona, sed

potiùs ut oppositum: stante enim personali di-

versitate, etiamsi tantùm naturis dicantur ad-

venire, minimè stare unum in persona potest,

& idem est de unitate naturæ. Neque in eo

sensu locutus est Eutyches, quando unam in

Christo naturam esse contendit, quandoqui-

dem secundùm datam explicationem manebant

quidem naturæ, sed quodammodo una erat na-

tura, id quod ex formali ejus errore in Conci-

lijs condemnato, & SS. Patrum exacta decla-

ratione compertum habetur.

  820. Pro quo ita præ alijs SanctissimusErrores|Nestorij &|Eutychitis.

Leo citato Tractatu contra ipsum nu. 801. ubi

ita scribit: Anathemathizetur ergo Nestorius, qui

Beatam Virginem hominis tantùm modo credidit

genitricem, ut aliam personam carnis, aliam face-D. Leo|Magnus.

ret Deitatis. Percellatur quoque Eutyches eodem

anathemate, qui negata humanæ carnis atque ani-

mæ veritate, totum Dominum nostrum IESVM

Christum unius asseruit esse naturæ, tamquàm Dei-

tas ipsa se in carnem animamque converterit. Sic

Doctor sanctus omnium in hac caussa testis

maximus. Non ergo est ad rem effatum illud,

neque attendendum quidquid velint innomi-

nati illi somni potiùs, quàm gesti verosimilis

assertores.

  821. Sed pergit ille & nu. 49. ita sibiCitati Au-|ctoris asser-

objicit: aut objectionem præoccupat: Nec di-<-P>@@



<-P>cas ex hac opinione nostra vim discursus Con-tum aliud|penitus im-|probandum.

ciliorum, & SS. Patrum enervari: V. g. Huma-

nitas Christi fuit unita Verbo: Ergo non ha-

buit propriam subsistentiam. Quibus ita respon-

det nu. 50. Respondeo in nostra etiam sententia

bonam esse sequelam, quia sequela ista non est

ita præcisè & simpliciter facienda, sed juxta

Patrum mentem, hoc modo: Ergo non habet

propriam subsistentiam, quæ Christum faciat

hominem, non Deum, sive hominem Deum:

quod est argumentum valde efficax, quia im-

possibile est Christi humanitatem Verbo uniri,

& Christum non esse Deum; matremq́ue

Christi non esse Dei matrem, quod negabat

Nestorius: possibile autem est humanitatem

Verbo uniri, & ita ejus personalitatem pro-

priam remanere, ut non impediat quo minus

Christus sit homo & Deus: quod quia non

faciebat ad intentum Patres examinare nolue-

runt. Sic ille. Ex quo manifestè sequitur eum,

qui propriam in humanitate personalitatem

asseruit, nullo modo contra SS. Patrum do-

ctrinam asserturum. Quod ergo illa negetur,

Theologorum erit tantùm inventum, nec ma-

gno quidem fundamento inductum, cùm ne-

que ex doctrina Patrum, & consequenter ne-

que Conciliorum, neque ex principijs phi-

losophicis possit irrefragabili discursu stabi-

liri.


  822. Quod quidem quàm sit absurdum,Vnam tan-|tùm esse in|Christo per-|sonam est|fidei dogma.

est quàm quod maximè manifestum. Et Di-

vum quidem Leonem jam audivimus nu. 801.

Cùm inseparabiliter manente unitate Personæ &c.

Et in ejus ore fidei regula, sicut in Anathema-

tismo Nestorij, de quo nu. præced. Sed quid per

alia non penitus prementia vagamur, cùm in

Christo unam tantùm esse personam Concilia

clament, Ephesinum ad hoc specialiter contra

Nestorium congregatũ, Chalcedonense, Quin-

ta Synodus, & alia adducta à P. Suario Tomo

1. in 3. p. Disputat. 7. Sect. 3. ex quibus con-

vincitur veritatem esse de fide. Et consequen-

ter personalitatem creatam in Christi humani-

tate non fuisse, sic enim duæ essent personæ,

ut constat. Ex quo penitus eliditur intricata

illa responsio, quæ & manifestè etiam convel-

litur; ait enim veram non esse illam conse-

quentiam: Ergo non habet propriam subsistentiam,



quæ Christum faciat hominem non Deum, sive ho-

minem Deum. Atqui vera esset, si propria huma-

nitatis subsistentia extaret; nam ratione illius

non fieret homo Deus. Unde falsò dicitur Pa-

tres, quod ad hoc spectat examinare noluisse.

Cùm enim unam tantùm personam statuerint,

personalitatem assumptæ naturæ removerunt:

quod quidem non sine magno fundamento sta-

re potuit. Neque aliud opportunius excogitari

potest, quàm incompossibilitas utriusque sub-

sistentiæ, quidquid cum novioribus quibus-

dam velit citatus Scriptor. Ubi quidem est du-

bio procul laudabilius cum antiquioribus &

sentire, & loqui, quando ex novitate nihil,

quod ad gloriam Christi conducat, adducitur,

& incarnationis mysterium obscuratur potiùs,

quàm illustratur.

  823. P. Philippus à SS. Trinit. Tomo 4.P. Philippus|à SS. Trinit.|ut faveat,

Disput. 4. de Incarnat. Dubio 6. nostram senten-<-P>


@@0@

@@1@286 Recognitio Tomi II. Problem. Theolog.



<-P>tiam amplectitur, & probat. Primò auctoritatesed aliqua|in eo no-|tantur:|Primum|ejus argu-|mentum|inefficax.

Conciliorum & SS. Patrum, qui communiter

contra Nestorium probant humanitatem Chri-

sti non habuisse proprium suppositum, ac pro-

inde propriam subsistentiam constitutivam

suppositi, quia fuit unio substantialis: si autem

esset completa propria subsistentia, esset unio

omnino accidentalis: nam quidquid advenit

enti perfectè completo, qualis esset natura

suppositata, advenit per accidens, & totum

inde resultans, non est unum per se, sed unum

per accidens. Sic ille arguit; ubi quod ad au-

ctoritatem spectat est quidem meritò addu-

ctum, sed infirmatur sanè per id, quod addi-

tur, & est instantia in casu § præcedentis ab

Auctore admissi in responsione ad Primum: Nam

creata natura ab una Persona assumpta est com-

pleta per unionem substantialem, & perfectiori

modo, quàm per propriam subsistentiam, &

tamen assumi ab alijs divinis Personis potest:

non ergo completio obstat unioni substan-

tiali, quando negotium supernaturale agi-

tur. Unde est illatio illa in SS. Patrum aucto-

ritate fundata, quæ quidem auctoritas aliter

applicanda.

  824. Secundò arguit: Quia natura creataSecundum|item.

& propria personalitas habent intimam & ne-

cessariam connexionem, in quantùm persona-

litas est primarius ejus actus dimanans per sim-

plicem resultantiam: unde remanens cum ipsa

non potest non assumi assumpta natura: sicut

quia natura divina habet necessariam conne-

xionem cum persona Verbi, ideò secundariò

fuit unita cum humanitate Christi, cum qua

primariô fuit unita persona Verbi. Sic Auctor,

nonnulla addens, ut vim argumenti tueatur;

quæ quidem est valde exigua, nisi quatenus

concludit, quòd si personalitas creata posset

esse in natura assumpta, Deus non privasset

humanitatem Christi propria personalitate,

cùm sit perfectio valde intima ipsius, & Deus

assumpsit naturam humanam completam &

perfectam quantùm possibile fuit: quod qui-

dem est verissimum: primum autem illud fa-

cillimè diluitur simplici negatione, quidquid

enim de personalitatis intima affectione &

emanatione dicatur, illa quidem inassumpti-

bilis est, quia est ultimus terminus constituens

incommunicabilitatem, ut est communis Phi-

losophorum ac Theologorum sensus. Non er-

go insistendum argumentorum cumulo, sed

illorum robur, etsi pauca illa sint, etsi unum

tantummodò, conquirendum. Neque id, quod

de Verbo dicebatur, alicujus momenti est,

quia natura dum secundariò unitur nihil con-

tra formalem ipsius rationem agitur, sicut fie-

ret in personalitatis assumptione, ob rationem

dictam. Est autem non parvi facienda tanti

viri auctoritas circa præcipuum assertum, licet

fortè non desit, qui secus sentiat ob affecta-

tam rigidorum Thomistarum sequelam in eo

convenientium, ut numerum quidem augeat,

nihil tamen momenti considerabilis, nisi styli

brevitas augeatur. Laudo tamen iterùm, via

quidem trita, sed secura, dum alteri sit, ut par

est, benignior, procedentem. Nec dimittendus

ille, sed per faventia advocandus, dum quærit.
@@

§. II.

Circa specialem modum existendi SS. Trini-

tatis in Christi Humanitate.



825. FIrmatus ille cum communi sententiaCirca mo-|dum exi-|stentiæ in|Christi hu-|manitate|quid sentiat|citatus|Auctor. &|de eius ra-|tionibus.

Problem. 6. obsistente Magistro Alva-

rez ex primarijs luminaribus Thomistarum,

Patrum inquam Dominicanorum, qui eo se

volunt titulo specialiter prædicari, cùm tamen

ut aliàs dixi, suam etiam Thomisticam Scho-

lam Societatis Jesu gymnasia numerosa con-

stituant. Patre ergo Alvarez Illustrissimo pa-

riter Archipræsule derelicto, P. Philippus à

SS. Trinitate, & nonnullis alijs, Societatis est

communem sententiam amplexus Disputat. 4.



Dubio 3. quam & doctè probat, doctrina ad

Eucharistiam extensa, sicut & à Nobis præsti-

tum. Illud autem videtur difficile in probatio-

ne assumptum, quòd scilicet divinæ Personæ

simul sint ratione mutuæ relationis: correla-

tiva enim sunt simul, & unum oppositorum

relativè est in altero secundùm intellectum.

Quod quidem est verissimum, sed ad realem

& physicam inexistentiam, de qua est sermo,

derivatum, minimè deserviens intento, nisi

addatur oppositionem quidem relationum di-

vinarum propter excellentiam suam id habere,

ut ipsa oppositio modum illum inexistentiæ

exigat, ut hoc pacto unitati divinarum Perso-

nalitatum quantùm fieri possit, in ipso etiam

oppositionis genere consulatur. Quod quidem

dici convenienter potest, licet ad præfati theo-

rematis probationem inconcussa sint principia

conquirenda. Addit pręfatus Scriptor rationem

aliam ex origine desumptam, quia Verbum ma-

net in dicente, sicut & amor in amante: ergo

ubicumque est una divina Persona, ibi etiam

sunt aliæ per concomitantiam. Sed verò ratio

dicta non admodùm videtur caussam istam pro-

movere; nam ratione præfata convincitur qui-

dem Verbum esse in dicente, & amorem in

amante: nihil autem circa specialem existen-

tiam elicitur, cùm præfata ad circuminsessio-

nem spectent, de quo à Nobis dictum Sect. 22.

Problem. 7.

  826. Addit insuper quòd licet per impossi-Circa effa-|tum aliud|doctrina|multiplex.

bile divinæ Personæ non essent in omnibus

rebus ratione immensitatis, adhuc essent in

humanitate Christi, ubi est speciali modo ac

titulo unionis hypostaticæ persona Filij. Quod

est quidem verum; sed ex eo nullus alius exi-

stendi modus colligitur, quàm merè præsen-

tialis, quem revera habent divinæ personæ,

cum speciali unione Filij: illum enim omnes

tenentur concedere. Si enim non esset aliàs

præsens, id deficeret, quod habetur ratione

immensitatis: ergo eo posito, id tantùm inest,

quod ratione immensitatis haberetur respectu

Patris & Spiritus sācti: Filio enim ratione unio-

nis modus alius specialiter conveniret. Oportet

ergo id ampliùs explicare, quod à Nobis in

Problemate præstitum, & ab Auctore deinceps

ratione operationis etiam nervosè præstatur.

Ubi speciale illud, quod secunda Persona est<-P>

@@0@

@@1@§. II. SS. Trinitas in Christi humanitate &c. 287

<-P>duplici titulo speciali in humanitate: & ut ter-

minans hypostaticè, quod est proprium ipsi,

cùm in hoc nulla sit actio, & ut uniens seip-

sam, quæ actio unitiva est communis, sicut ea,

quæ versatur circa justos, sed excellentior, cùm

in illis speciali etiam modo Deus existat juxta

dicta suprà §. 11. Licet in eo aliqua videatur

esse diversitas, quòd ratione gratiæ sit quidem

speciali modo Deus in justis, non tamen divinæ

Personæ formaliter, quia ad illas specialis re-

spectus non est, cùm non habeant aliundè pe-

culiarem cum justo connexionem, qualis est

in Christo ratione unitæ naturæ.

  827. Itaque sunt quidem divinæ PersonæPræsentia|iniustis an|dicat respe-|ctum ali-|quem ad|Trinitatem.

speciali modo in justis, quia speciali modo est

in illis Deus, unde & esse illæ dicuntur: sed

modus ille etsi trahat secum divinas Personas,

id quidem fit ratione naturæ, cujus gratia est

participatio. Divinæ siquidem Personæ præ-

sentes sunt secundùm realem præsentiam om-

nibus creaturis, & quod habetur per gratiam

id præ se fert speciale, ut præsentia illa subli-

mior sit, sed sine intrinseca illarum ut talium

affectione aliquid ad mysterium spectans con-

tinente. Ex quo apparet diversitas existentiæ

in humanitate Christi. Unde in illarum missio-

ne nihil ex parte realis effectus habetur, quod

omnibus physicè non respondeat, licet revera

una mittatur Persona & non alia, sic enim

immittuntur, ut & qui mittit, eam, quam mit-

tit, comitetur. Unde & illud Christi: Qui meIoan. 8.|v. 26.

misit, mecum est. Joan. 8. v. 26. Quod & dicere

Spiritus sanctus potest. Potest autem id, quod

est de præsentia in rebus ampliùs declarari ex

eo quòd personalitates sunt relationes, & re-

lationes non existunt per distinctam præsen-

tiam, cùm sufficiat præsentia subjecti, secun-

dùm communem sententiam, quod suo modo

potest divinis applicari; si etiam dicamus idem

haberi quatenus sunt actus notionales. Et hic

videtur verosimilis explicandi modus, quamvis

dici etiam possit ratione gratiæ sanctificantis

& similium donorum haberi respectum ad Tri-

nitatem, quia gratia est radix visionis beatifi-

cæ ad ipsam formaliter terminatæ, sicut & suo

modo fides & spes. Unde sicut ratione unionis

hypostaticæ deducitur specialis præsentia di-

vinarum Personarum, ita & respectu gratiæ:

quatenus importat unionem, licet accidenta-

lem.

  828. Dictum à Nobis in Problemate, etiamCirca Eu-|charistiam.



in Eucharistia peculiarem modum præsentiæ

habere totam Trinitatem, id quod citatus Scri-

ptor affirmat dicens id accidere per concomi-

tantiam secundariam: & quod sic dicitur esse,

non dicitur sacrificari & manducari, quia non

pertinet ad corpus & sanguinem, quæ sacrifi-

cantur & manducantur, benè tamen dicuntur

sacrificari, quæ sunt per primariam concomi-

tantiam, quamvis mediatè: omnia enim

quæ pertinent ad humanitatem Christi vel hy-

postaticam cũ ea unionem, illā primariò comi-

tantur, sive mediatè, ut Divinitas, sive imme-

diatè ut persona Filij. Sic ille, ubi id speciale

quod ad manducationem spectat; cùm tamen

circa modum specialem ab eo distinctum, quem

divinæ Personæ habent in humanitate Christi,<-P>@@



<-P>nihil addatur, quod tamen à Nobis præstitum

in Appendice Sect. 30. Problemate 4. ubi & circa

manducationem cum Auctore sentimus, qui

circa id non meminit esse aliquos oppositum

arbitrantes, Patrem scilicet & Spiritum sanctũ

māducari. Et quod non dicendi sint sacrificari,

ex eo constat, quia quod sacrificatur, aliquo-

modo esse desinit in Dei honorẽ, quod Patri &

Spiritui sancto nequit cōvenienter aptari. Pro

manducatione autem ratio est exacta reddita,

quam non præ se fert concomitantia secunda-

ria; hujus enim ratio reddenda est, cur scilicet

ea, quæ ad concomitantiam secundariam per-

tinent, non dicantur manducari.

  829. Quod autem addit de mediata, licetDivinitas|primariò|unita, & ita|non de me-|diata conco-|mitantia.

primaria, concomitantia, de Divinitate locu-

tus, non est admittendum, juxta dicta §. 1. pro

quo & videnda, quæ diximus nu. 1110. & in



Amphitheatro n. 774. ubi aliqua ex D. Leone

data, quæ & citato §. inserta, sed id non in-

commodat, cùm ex ijs sint, quæ non semel aut

decies, sed millies repetita placebunt. Ubi &

præstat D. Cyrillum Alexandrinum, primarium

Ephesini Concilij lumen, loquentem audijsse in



Libro ad Evoptium contra Theodoretum in Decla-D. Cyrillus|Alexan.

ratione Anathematismi 2. ubi sic scribit: Igitur,

cùm Nestorius ubique nativitatem Verbi Dei secun-

dùm carnem constanter neget, & solarum nobis di-

gnitatum subintroducat unitatem, hominemque

Deo junctum filij appellatione cohonestatum asse-

rat, necessariò nos cum illis dictis pugnantes unio-

nem secundùm subsistentiam factam esse dicimus,

nihil aliud dicendo, Secundùm subsistentiam, signi-

ficare volentes quàm hoc solùm, quòd Verbi natura,

hoc est subsistentia, quæ est ipsum Verbum, humanæ

naturæ verè unitum sit. Sic ille, subsistentiæ

nomine pro natura usus, ijs temporibus, in qui-

bus ejus significatio non erat, ut est jam aliter

usurpatum, unde hypostasi respondebat, ut ibi-

dem habetur, sic enim illud, Secundùm subsi-

stentiam, respondebat illi Καθ' $θνψλεαρποςσσασιν. Est

autem videre in præfatis verbis unionem in

natura factam, & quia idem illa cum Ver-

bo, & hoc & illam pariter unita. Iuxta quod

& procedit Anathematismus tertius, de quo

idem in alia declaratione, quam Concilium

omnium eorum in eodem Concilio prolato-

rum, petierat latiorem, sic enim ille: Si quisIdem.



in uno Christo subsistentias post factam illa-

rum unionem dividit, conjunctione tantùm il-

las, quæ sit secundùm dignitatem, vel authori-

tatem, & non magis coitione secundùm natu-

ram unionem connectans, anathema sit. Si

hæc non perspicua, quænam possemus per-

spicua reputare? Eodem autem modo lo-

quuntur & alia Concilia & Patres, de quo



cit. nu. 1110.

@@0@

@@1@288 Recognitio Append. Tomi II. Problem. Theolog.

§. III.

Circa unam Personam plures naturas assu-

mentem.



830. SUpposito casu proculdubio possibili,P. Bonæ-|Spei ut ob-|stat asserto.|Idem.

de quo Problem. 4. dictum ibidem

unum tantùm dicendum hominem cum D.

Thoma, (de quo & nu. 344. 502. & seqq.) &

multis alijs, nonnullis refragantibus, quibus ac-

cedit ex parte P. Bonæ-Spei Disput. 6. Dub. 6.

ubi ait: in casu dicto futuros duos homines, sicut

è converso in assumptione unius naturæ à plu-

ribus Personis, si id intelligatur de subsisten-

tia divina: si verò de creata, in primo casu

erunt duo homines & duæ personæ, in secundo

verò unus homo & una persona. Probat, quiaEjus fun-|damentum.

concreta multiplicantur per solam multiplica-

tionem rectorum, quidquid de obliquis sit,

quia propositiones verificantur ratione so-

lius identitatis inter prædicati & subjecti recta:

Atqui homo utpotè concretum expressum per

nomen naturæ dicit in recto naturam, uti &

creata persona: Persona verò divina subsisten-

tiam: Ergo &c. Confirmatur, quia alioqui

concreta multiplicarentur per multiplicatio-

nem obliqui, quo casu essent tres dij: quia

nomen Deus dicit personalitatem in obliquo,

quæ est trina. Item esset una Persona, quia

nomen Personæ dicit naturam in obliquo:

Ergo &c. Sic ille, occupatus non parùm circa

Dom. Caramuelis responsiones. Pro discrimi-

ne autem illo in divinis, & in purè creatis agit

initio Dubij, ubi ait in divinis suppositum di-

cere suppositalitatem in recto, naturam in ob-

liquo, secus in creatis, quod manifestè consta-

re affirmat in his propositionibus, homo discur-



rit, homo constat anima & corpore, quæ sunt ve-

ræ ratione identitatis in recto. Et idem esse ait

in nomine Deus, ut constat in his propositio-

nibus: Deus est unus in natura, & trinus in per-



sonis: Deus est communicabilis, quæ sunt veræ

ratione identitatis, hoc sensu: Natura divina est



una in natura, & trina in personis, quatenus tres

personalitates illi conjunguntur. Natura divina est

communicabilis.

  831. Sed hæc quidem non urgent; pro quoInfirmum|ostenditur.

statuendum quæstionem de assumptione in

unitatem personæ respectu personæ creatæ in

nullius venturam mentem, si mysterinm Tri-

nitatis & Incarnationis divinitus non inno-

tuissent. Illis autem notis inde circa ea, quæ

cogitari verosimiliter possunt mysteria illa con-

cernentia, modum esse loquendi regulandum,

ne dum contrarius tenetur, ex eo veritas illo-

rum aliquatenus infirmetur. Sunt autem quæ-

stiones propositæ tantùm de modo loquendi.

Cùm ergo tres Personæ ratione unius naturæ

unus Deus sint; consequenter, si tres divinæ


Yüklə 19,02 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   95   96   97   98   99   100   101   102   ...   180




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin