De amicitia] Quod amicitia est quaedam virtus, et reducitur ad iustitiam. Ca. I


Quod amicitia, quae est inter bonos et virtuosos, quinque in se habet. Ca. XVIII



Yüklə 201,99 Kb.
səhifə6/6
tarix18.01.2019
ölçüsü201,99 Kb.
#100212
1   2   3   4   5   6

Quod amicitia, quae est inter bonos et virtuosos, quinque in se habet. Ca. XVIII.

Quarto est amicitia bonorum propter virtutem, et talis habet quinque conditiones, est enim perfecta, maxima, optima, mansiva, rara.

Primo amicitia bonorum est perfecta, quod probo duplici ratione. Prima est talis: Illud est perfectum, cui nihil deest, III. Physicorum, sed amicitia, quae est inter bonos propter virtutem, nihil deest, ergo etc. Secunda ratio est talis: Omnis amicitia, per quam amatur ille, qui est similis ex eo, quod est talis secundum habitum virtutis, et desiderantur bona propter seipsum, est perfecta, sed amicitia bonorum propter virtutem est huiusmodi, ergo etc. Secundo hoc probo auctoritate Philosophi sic dicentis Ethicorum li. VIII. c. III. „Differunt autem” etc. infra ca. ibi: Perfecta autem est bonorum amicitia et secundum virtutem similium.

Secundo amicitia bonorum est maxima, quod probo duplici ratione. Prima est talis: Illa est maxima amicitia, qua amantur illa, in quibus coniunguntur omnes rationes amandi, sed talis est amicitia, quae est propter virtutem, eo quod illa amicitia est propter bonum simpliciter et propter utile et delectabile, quia virtus continet in se ista tria, ergo etc. Secunda ratio est talis: Illorum amicitia est maxima, qua amici amant se propter se et non propter aliud, sed in amicitia utili et delectabili non amatur aliquid, quod est per se et simpliciter bonum, sed quia est amanti tale, puta utile vel delectabile, et per consequens non est maxima amicitia. In amicitia autem, quae est propter virtutem, amatur, quod est simpliciter et per se amabile, scilicet bonum, ergo est amicitia maxima. Haec Philosophus ibidem infra ca. ibi: „Eo quod propter se est, scilicet propter virtutem et non propter aliud”. Et subdit: Volentes autem bona amicis illorum gratia maxime amici, propter seipsos enim habent et non secundum accidens.

Tertio amicitia bonorum est optima, quod tali ratione ostendo: Illa, quae per se sunt delectabilia et per se bona, sunt maxime amabilia, ut patet supra immediate, sed maxime amabilium est optima et magna amicitia, ergo cum amicitia, quae est propter virtutem, sit talis, ideo etc. Haec Philosophus ibidem infra ca. ibi: „Et amare autem et amicitiam in his maxime et optima”.

Quarto amicitia bonorum est firma et mansiva, quod tali ratione ostendo: Illud, quod fundatur super rem firmam, permanet, sed amicitia, quae fundatur supra virtutem, qualis est amicitia bonorum, est huiusmodi, ergo talis amicitia permanet, quamdiu sunt boni secundum virtutem, quae erat causa amicitiae; virtus autem est habitus permanens et multum mansivus, et non de facili transiens, eo quod ex multis et frequentibus actibus generatur, ut dicitur II. Ethicorum, ergo bonorum amicitia est diuturna. Haec Philosophus ibidem infra ca.: Permanet igitur horum amicitia usque quo boni sunt, virtus autem mansiva. Et subdit: Talis autem amicitia mansiva rationabiliter est. Amicitia vero, quae est propter delectabile et utile, non diu permanet, quod tali ratione ostendo: Quicquid fundatur supra id, quod non permanet, ipsum de facili solvitur, sed delectabile et utile non diu permanent, ergo amicitiae supra ipsa fundatae sunt facile dissolubiles.

Quinto amicitia bonorum propter virtutem est rara, quod probo duplici ratione: Prima est ex parte subiecti sic: Amicitia quae est propter virtutem, non est nisi in virtuosis, sed tales, scilicet virtuosi sunt pauci propter difficultatem attingendi medium rationis, ut dicitur II. Ethicorum, ergo verisimile est, quod amicitiae propter virtutem sunt rarae. Haec Philosophus ibidem infra c. ibi: „Rarus autem in similes verisimile est tales esse, pauci enim tales”. Secunda ratio est ex parte modi acquirendi sic: Quicquid non potest haberi nisi per maximum experimentum et consuetudinem, est rarum, sed haec amicitia est huiusmodi, quod patet, quia oportet, quod unus sciat de altero, quod perfecte diligat ipsum, quia oportet esse redamationem non latentem, sed hoc non potest fieri, nisi prius simul comedant mensuram salis, secundum quod dicitur in proverbiis, unde oportet, quod unus experiatur fidem et mores alterius in prosperis et in adversis, et ante hoc non debet acceptari ad amicitiam, nisi unus appareat vel videatur certitudinaliter esse amabilis vel amandus, secundum quod potest esse certitudo in talibus, et credatur rationabiliter ita esse, et hoc raro contingit, unde amicitiae propter virtutem sunt rarae. Haec Philosophus ibidem infra ca. ibi: Adhuc autem indigent tempore et consuetudine, secundum proverbium enim non est scire ad invicem ante dictos sal comedere, neque acceptari oportet prius, neque esse amicos, antequam uterque appareat amabilis et credatur, propter quod Philosophus excludit a tali amicitia, scilicet quae est propter virtutem, illos, qui sibi ad invicem de facili amicantur, antequam se ad invicem experiantur, unde dicit, quod illi, qui cito et de facili exhibent opera amicitiae, manifestant, quod volunt esse amici, non tamen sunt amici, adhuc quousque sciant, quod invicem sunt amabiles, et sic patet, quod cito fit in homine voluntas amicitiae, sed non amicitia, quae est propter virtutem. Haec Philosophus ibidem et beatus Thomas in scripto Ethicorum li. VIII. c. III. „Differunt autem” etc. infra c. ibi: „Perfecti autem” etc. usque ad finem capituli et Albertus in commento ibidem.
Quod amicitia quae est inter bonos propter virtutem, est optima quinque rationibus, et ideo prae omnibus eligenda. Ca. XIX.

Ad maiorem tamen evidentiam capituli praecedentis est sciendum, quod amicitia quae est bonorum ad invicem propter virtutem, est optima et perfecta et per consequens eligenda quinque rationibus, scilicet ratione experientiae, superabundantiae, continentiae, permanentiae et efficientiae.

Primo ratione experientiae sic: Illa amicitia est optima et perfecta, quam homo multo tempore probavit, et in qua nullum iniustum invenit, et in qua omnia digna amicitiae reperit, sed talis est amicitia bonorum propter virtutem, ergo etc. Haec Philosophus Ethicorum li. VIII. c. IV. „Quae autem propter delectabile” etc. infra ca. ibi: Non est enim facile nulli credere de eo, qui in multo tempore ab illo probatus est, et credere in his et numquam utique iniustum facere et quaecumque alia in ea, quae ut vere amicitia dignificantur. In aliis autem nihil prohibet talia fieri, unde antequam aliquis in amicitia assumatur, multo tempore debet experiri vel probari et experimentum de ipso assumi, ex quo vere est effectus amicus, non oportet iam de ipso experimentum assumere, ut dicit Albertus ubi supra li. IX. c. XII. „Utrum autem in bonis” etc. in quaestione „Utrum in infortuniis aliquis indigeat vel debeat confugere ad amicos”, in solutione III. argumenti.

Ubi sciendum, quod aliquis potest experiri fidelitatem et bonitatem duobus modis, scilicet ex parte secreti et ex parte obsequii. Primo ex parte secreti, unde Petrus Blesensis in libello de amicitia sic ait: Si fidem amici experiri volueris, non ei prius tui cordis arcana committas, sed aliqua exteriora etiam modica, de quibus non magnum emergat dispendium, si fuerint revelata, et ea nihilominus sub ea cautione et adiuratione terribili credas, ac si obessent prodita, tunc enim qui fidelis est in minimo, et in maiori fidelis erit, et qui in modico iniquus est, et in maiore iniquus erit,56 ubi Glossa dicit: Qui fidelis est in minimo, id est in pecunia eam pauperibus dispendando, et in maiori erit fidelis adhaerens Creatori, et cum eo spiritus unus est effectus, et qui in minori iniquus est, etiam in maiori iniquus erit, id est qui bona temporalia, quae sunt minima, non bene dispensat, etiam in maiori iniquus erit, id est aeternorum, sibi gloriam, de qua tumet, evacuat, si enim non diligit fratrem, quem videt, Deum, quem non videt, quomodo potest diligere? Secundo bonitas amici probatur ex parte obsequii, nam voluntas sine opere est vana et otiosa, et ideo ille est verus et bonus amicus, qui non solum vult bona amico suo, sed qui vult et operatur bona amico suo, et hoc gratia amici sui, unde Gregorius in homilia sic ait: Probatio dilectionis exhibitio est operis, non sibi aliquis credat, quicquid sibi animus sine operis attestatione responderit, et subdit de dilectione Conditoris: Mens, lingua et vita requirantur, numquam est amor Dei otiosus, operatur enim magna, si est, si autem operari renuit, amor non est.

Secundo amicitia bonorum est optima ratione vehementiae vel superabundantiae, est enim bonorum amicitia maxima, et hoc duplici ratione, scilicet ex parte boni et ex parte vinculi. Primo ex parte boni, quia bonum simpliciter et per se, quod est bonum virtutis, est maxime amabile, sed tales diligunt se ad invicem, quia sunt boni secundum virtutem, ergo etc. Secundo ex parte vinculi amoris, quia aliae amicitiae non omnino copulant amicos ad invicem, eo quod in aliis amicitiis non coniunguntur amici propter se, sed propter accidens, scilicet propter utile vel delectabile. Haec Philosophus Ethicorum li. VIII. c. III. „Differunt autem” etc. infra ca. ibi: Volentes autem bona amicis illorum gratia maxime amici, propter seipsos enim fit, seipsos habent et non secundum accidens, ut in aliis, et ibidem IV. c. „Quemadmodum autem in virtutibus” etc. infra ca. ibi: Maxime quidem igitur est amicitia, quae bonorum est, quemadmodum multotiens dictum est *supra III. c.*, ut patet.

Ubi sciendum, quod in amicitia optima et perfecta, qualis est bonorum amicitia, possunt duo considerari, scilicet quantitas amoris et ratio amandi. Primo enim si consideratur quantitas amoris, tunc amicitia bonorum sit perfecta et maxima, habet similitudinem cuiusdam superabundantiae in amando. Secundo si consideretur ratio amandi, non potest in amicitia bonorum esse superabundantia. Cuius ratio est, quia cum boni ament se propter virtutem vel secundum virtutem, non convenit vel non contingit virtutem et virtuosum ab alio virtuoso (qui ratione ordinat suos effectus) nimis amari. Haec beatus Thomas ethi. li. VIII. c. V. „In severis autem et senibus” etc. infra ca. ibi. Multis autem amicum esse secundum perfectam amicitiam non contingit, assimilatur enim superabundantiae etc.

Tertio amicitia bonorum, quae est propter virtutem, est optima et perfecta ratione continentiae sic: Illa amicitia, quae in se continet et comprehendit ea, quae sunt in aliis amicitiis, est optima et perfecta, sed talis est amicitia, quae est propter virtutem, eo quod illi, qui sunt virtuosi, sunt simpliciter boni et utiles et delectabiles sibi invicem, ergo etc. Haec Philosophus Ethicorum li. VIII. c. III. „Differunt autem haec” etc. ibi: „Et est utique simpliciter bonus et amico, boni enim et simpliciter boni et utiles et delectabiles sibi invicem” etc., et ibidem infra c. V. „Quemadmodum in virtutibus” infra c. ibi: „Bonis autem homo propter ambo haec”.

Quarto amicitia, quae est bonorum propter virtutem, est optima et perfecta ratione permanentiae, nam amicitiae, quae sunt propter utile et delectabile, cito dissolvuntur et transeunt. Cuius ratio est, quia quicquid fundatur super id, quod non diu permanet, ipsum facile solvitur, sed utile et delectabile non diu permanent, ergo etc., amicitia vero, quae est bonorum propter virtutem, intransmutabilis est. Haec Philosophus ibidem IV. c. „Quae autem propter delectabile” infra c. ibi: „Et sola bonorum amicitia intransmutabilis est”. Cuius ratio est, quia amicitia bonorum fundatur in virtute, virtus autem est quid mansivum secundum Philosophum ibidem. Et ideo concludit Philosophus ibidem III. c. „Differunt autem haec” etc. infra c. sic dicit: Ideo talis amicitia mansiva rationabiliter est.

Ubi sciendum, quod in amicitia vera, quae est bonorum propter virtutem, sunt principaliter duo, scilicet ipsius fundamentum, quod est virtus, et ratione huius fundamenti talis amicitia est mansiva, ut patet; et ipsius nutrimentum, quod est delectatio in convivendo et cooperando, et talis amicitia cessat istis duobus cessantibus, ut patet ex supra dictis. Haec Albertus in quaestionibus ibidem q. III. „Utrum senium impediat amicitiam” in corollario q.

Quinto amicitia bonorum ad invicem propter virtutem est optima et perfecta ratione efficientiae sic: Illa amicitia est optima et perfecta, quae efficit omnes actus amicitiae verae, sed talis est amicitia bonorum propter virtutem, quod sic probo: Tria sunt specialiter opera amicitiae verae, scilicet benevolentia, beneficentia et concordia, sed haec tria perfecte sunt in amicitia bonorum propter virtutem. Quod de singulis probo. Primo enim amicitia, quae est propter virtutem, efficit inter amicos benevolentiam, inquantum amicus, qui est bonus simpliciter, diligit et vult sibi maxime et amico suo vera bona, scilicet bona virtutis, quae sunt vera hominis bona, quia secundum partem intellectivam econtrario pravus vult sibi bona apparentia, sed realiter sibi inutilia et nociva, qualia sunt sensibilia bona. Secundo talis amicitia, quae est bonorum propter virtutem, efficit beneficentiam, nam voluntas bona, quae est in virtuosis amicis, non est vana, unde omnia bonus vel virtuosus ad hoc nititur, ut operetur bona, quae vult, nam boni hominis est, ut laboret ad perficiendum bonum, et non solum ad volendum, quod quidem bonum virtuosus vult et operatur sibi et amico suo gratia sui ipsius, id est gratia intellectivae partis, quae est principalis in homine. Econtra pravus et operatur sibi nociva, et vitat sibi proficua. Tertio amicitia, quae est bonorum propter virtutem, habet concordiam, eo quod amicus propter virtutem habet concordiam ad seipsum et ad amicum.

Primo dico, quod virtuosus respectu sui ipsius habet concordiam quoad duo, scilicet quoad convictum et quoad affectum. Primo habet concordiam respectu sui ipsius quoad convictum, eo quod virtuosus maxime vult convivere sibi ipsi, scilicet revertendo ad cor suum et secum meditando, hoc enim facit delectabiliter, quod tali ratione ostendo: Quicumque sibi delectabiliter convivit, vult sibi convivere et secum commorari redeundo ad cor suum et meditando de se ipso, sed iustus et virtuosus in suis praeteritis, praesentibus et futuris delectatur, quod de singulis probo. Primo enim virtuosus ad cor suum redeundo et de se ipso meditando delectatur in se ipso, quantum ad memoriam praeteritorum, quia memoria praeteritorum bonorum, quae operatus est, est sibi delectabilis. Secundo delectatur quantum ad spem futurorum, quia habet spem bene operandi in futuro, quae est multum delectabilis. Tertio delectatur in se ipso, quantum ad notitiam vel praesentium intelligentiam, eo quod mens sua est prona, et abundat considerationibus et contemplationibus veris et utilibus, in quibus multum delectatur. Secundo virtuosus habet concordiam in se ipso quoad affectum, quia ipse maxime consentit sibi ipsi, puta quoad gaudium vel tristitiam, eo quod idem est sibi triste et delectabile, quantum ad partem sensitivam et intellectivam. Cuius ratio est, quia in virtuoso pars sensitiva adeo est rationi subiecta, quod sequitur motum rationis, vel saltem non vehementer renititur, non enim virtuosus ducitur a passionibus sensitivae partis, ut postea passione cessante poeniteat de eo, quod iam fecit contra rationem, sed quia semper secundum rationem agit, et non de facili poenitet, et ita maxime concordat et consentit sibi ipsi.

Si autem hanc rationem brevius vis adducere et formare, dicas, quod virtuosus maxime concordat et consentit sibi ipsi. Et hoc probo duplici ratione. Prima est talis: Ille, in quo pars sensitiva oboedit rationi, vel ex toto non resistit, quae ad gaudium et tristitiam sunt, maxime sibi ipsi consentit, sed virtuosus est talis, ergo etc. Secunda ratio est talis: Ille, qui est impoeniti[bi]lis, sibi ipsi consentit, sed virtuosus est talis, ergo etc., eo quod semper inquantum virtuosus, secundum rationem agit, et ideo non vincitur passione, ita quod postea cessante passione poeniteat, ergo virtuosus maxime sibi ipsi consentit.

Secundo virtuosus ad suum amicum habet haec tria, scilicet benevolentiam, beneficentiam et concordiam, quod tali ratione ostendo: Virtuosus se habet ad amicum suum sicut ad seipsum, eo quod affectus eius secundum affectum amici est quasi alius vel alter ipse, qui scilicet homo virtuosus afficitur ad amicum suum sicut ad seipsum, sed virtuosus habet ad seipsum haec tria, scilicet benevolentiam, beneficentiam et concordiam, ergo etiam ad suum amicum. Pravus autem per oppositum his tribus caret. Require supra c. *„De amicitia, quae est inter pravos”*.

Specialiter autem pravis non convenit actus tertius amicitiae, qui est concordia respectu sui ipsorum, scilicet quoad convictus, eo quod mali non possunt, nec volunt sibi ipsis convivere redeuntes ad cor suum, quod tali ratione ostendo: Quicumque habet memoriam de multis malis praeteritis a se factis, et habet etiam spem, id est propositum in futurum talia committendi, non delectabiliter commoratur secum vel solus rediens ad cor suum, sed omnis pravus est huiusmodi, quod patet, quia pravi cum stant secum soli cogitando de se ipsis, recordantur multorum malorum et gravium, quae in praeterito commiserunt, et praesumunt se similia in futurum facturos, quod est eis dolorosum multum, et ideo quaerunt alios, cum quibus conversantur, non quidem ex hoc, quod pravi in convictu et consensu aliorum delectentur, ut faciunt virtuosi, sed ideo quaerunt alios, cum quibus sint, ut per hoc obliviscantur sui ipsorum, puta malorum, quae commiserunt, quia cum pravi nihil amabile inveniant in se ipsis, neque in praeterito, neque in praesenti, neque in futuro, non est eis amabile ad seipsos, id est ad cor suum redire, et ideo non possunt convivere sibi ipsis, neque secum manere. Haec Philosophus Ethicorum li. IX. c. IV. „Amicabilia autem” etc. et infra „Ad amicum autem” etc. et beatus Thomas in scripto et Albertus in commento ibidem.





1 Editio: conservatione

2 A **jelek közé zárt köteten belüli utalások az internetes szövegkiadásban hiperhivatkozásként jelennek meg.

3 Sap 7,11

4 Ecl 4,10

5 Prv 3,28

6 Prv 6,3

7 Editio: Lucillum

8 Ecl 4,10

9 Os 9,12

10 Ex 33,11

11 Sir 8,22

12 Ioh 15,15

13 Editio: perfecte

14 Sir 37,1

15 I Io 3,18

16 Prv 27,5

17 Cf. II Sm 20,10-11

18 Cf. Sir 6,9

19 Prv 18,1

20 Lc 15,13

21 Sir 12,10

22 Sir 13,5

23 Prv 19,4

24 Lam 1,2-3

25 Iob 6,13

26 Lam 1,8

27 Cf. Prv 19,6

28 Lv 19,15

29 Lc 23,12

30 II Cor 6,14

31 Editio: Tertio

32 Editio: est

33 Mt 26,24

34 I Cor 11,26

35 Gal 5,17

36 Rm 7,23

37 Prv 17,17

38 Cf. Petrus Blesensis, De amicitia Christiana et de charitate Dei et proximi, Tractatus I. c. XIV. (PL 207, 885A)

39 Sir 6,8

40 Iob 16,13

41 Lam 1,2-3

42 Sir 6,7

43 Sir 12,8

44 Cf. Sir 6,11

45 Rm 8,35

46 Prv 19,6

47 Ct 8,7

48 Ps 138,15

49 Ps 38,6

50 Ps 38,8

51 Ct 8,7

52 Sir 6,15

53 Sir 6,14

54 Cf. Sir 6,16

55 Sir 25,12

56Cf. Petrus Blesensis, De amicitia Christiana et de charitate Dei et proximi, Tractatus I. c. XIV. (PL 207, 885B-C); Lc 16,10.

Yüklə 201,99 Kb.

Dostları ilə paylaş:
1   2   3   4   5   6




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin