<-P>si non habeat dolorem, si confiteatur
hoc ipsum quod non habet dolorem,
siue absoluatur, siue non, credo quòd
satisfacit præcepto ecclesiæ: ego certè
non damnarem talem.
¶ QV Æritur, an confessio dimidiata151|Confes|sio dimi|diata in|necessi|tate vali|da.
in necessitate sit valida? V. g. percusus
est aliquis letalitèr, & habet centum
peccata, incipit confiteri, & post di-
xit decẽ moritur, vel impeditur: an ta-
lis possit absolui? Certe dubitari pos-
set, sed probabilius puto, & magis piũ
ꝙ sit confessio totalis & valida. Si em̃
damus confessiones dimidiatas ꝓpter
obliuionem, vel propter casum reser
uatum: quare nō dabimus etiā proter
impotentiā istius, proderit ergo illa cō
fessio & ex attrito faciet contritum.
¶ QVÆRITVR, vtrum virtute ab-152|Peccata|non cō|fessa, an
solutionis remittantur peccata etiam
non confessa in particulari? Respōd.
ꝙ sic omnino, eadẽ ratione si ex opere<-P>
@@0@
@@1@De confessione.
<-P>oꝑato habet absolutio remittere pecremittā|tur in|confes-|sione.
cata, non est dubium quin remittan-
tur isti, quia confitetur modo quo po-
test: sicut de peccato dubio de quo cō
fiteor cũ dubitatione, remittitur mihi
esto illud fecerim. Et confirma{t$}, quia
aliâs frustra esset confessio in genera-
li: accusome de alijs quorũ memoriā
non habeo, cuius cōtrarium habet cō-
munis vsus piorum hominum.
¶ QV Æritur, vtrum liceat in confes-153|An in|confes|sionibꝰ|genera|libus, li|ceat di|midiare|confes-|sionẽde|peccatis|cōfessis.
sionibus generalibus de peccatis aliâs
confessis, dimidiare confessionẽ, & di
mitterealiquod turpe dicẽdo reliqua?
Videtur quidẽ ꝙ non, quia integritas
confessionis est de iure diuino, ergo
nō licet celare aliquod peccatum? Re
spondeo, ꝙ non licet celare aliquod
peccatum mortale: & si celatur nō est
confessio, sed fictio circa materiā prin
cipalem sacramenti. Non est dubium
quin si quis vellit generalitèr cōfiteri<-P>
@@0@
@@1@De confessione. 125
<-P>& dicat sacerdoti ꝙ vult generalitèr
confiteri de omnibus peccatis suis, si
celet aliquod, peccat mortalitèr: quia
est fictio manifesta circa principalem
materiā sacramenti, & mentitur per-
nitiosè, & decipit confessorẽ. Dico tñ,
ꝙ poenitens potest ex peccatis iā con
fessis eligere aliqua quę cōfiteatur ali
quibus prætermissis, si nō decipiat cō-
fessorem: dicẽs illa esse peccata totius
vitæ suæ. Nec ad confessionẽ genera-
lem requiritur tanta conscientiæ exa
minatio: & consequentèr potest fieri
per plures dies, vt scilicet hodie confi-
teatur quinque peccata, cras sex. &c.
¶ QV Æritur, vtrũ ex defectu satisfa154|An qui|non im|pleuit|pøenitẽ|tia tene|atur ite|rare cō|fessionẽ
ctionis, putâ quia non impleui poeni
tentiam mihi iniunctam à confessore
sit iteranda cōfessio? Multi summistæ
tenent quód est iteranda, inter quos
Siluester verbo confessio primo. §. 3.
Quia quomodo imponet poenitẽtiā<-P>
@@0@
@@1@De confessione. 126
<-P>le sit mortale, & quale veniale: parũ
refert qualis sit confessor, doctus scili-
cet, an indoctus, nec tenetur iterarecō
fessionem. Verum est tamen quòd si
cognosceret confessorem nescire di-
scernere inter peccatum & peccatum
debet illum instruere dicens, hoc non
est mortale, hoc sic: aliàs confessio nō
esset valida. Nam si ego dicerem, ego
occîdi hominem: sed bené feci, quia il
le occîderat patrem meum, non esset
confessio. Sic quo confessio nō est
quando confessor audiens non intelli
git esse peccatũ mortale. Si verò tam
poenitens quàm confessor ignorent,
si ista ignorantia sit circa ea quæ com
muniter ignorantur talis nō impedit:
nulli enim contingit inter omnia pec
cata scire de quolibet, an sit mortale,
vel non. Si autem ignorantia sit tanta
ꝙ sit eorum quæ â paucis ignorantur:
vt quód iuramẽtum falsum, vel quòd<-P>
@@0@
@@1@De cōfessione.
<-P>vẽdicare se de iniuria accepta nō sint
peccata, crederem profecto ꝙ tenere{t$}
iterare confessionẽ. Quia cōfessor nō
intelligit peccata illius, ergo ille nō cō
fitetur. Nā quomodo imponet poeni-
tentiam, aut quomodo absoluet eum?
Et hæc est cōmunis opinio. Non opor
tet tamẽ formare nouos scrupulos, nā
raro contingit talis sacerdos cōfessor.
Satis est enim ꝙ confessor sciatcōmu
nia scilicet homicidium, furtũ &c. esse
peccata, & quòd sciat dubitare.
¶ SED quæritur, an si confessor alio156|Cōfes|sorenō|aduer-|tẽte ad|pœni-|tentis|pctā an|iteran|da sit|cōfes-|sio?
quin sapiens, non aduertat ad peccata
poenitentis, cōfessio sit valida? Respō
deo, ꝙ sine dubio ex quacun causa
confessor non aduertat peccata poeni
tentis, cōfessio est iteranda. Sed tamẽ
poenitens potest ignorare inuincibili
tèr an confessor audierit, vel nō. Si ta
men constaret aliquo pacto, quòd cō-
fessor, vel non audiuit, vel non intelle<-P>
@@0@
@@1@De confessione
<-P>oblitam vel neglectam qui non audie
rit de nouo peccatum. Siluester alle-
gat Ricardũ pro se quẽ non vidi nũc.
Allegat etiā Palud. sed potius videtur
tenere oppositum. Respondeo igitur
ad quæstionẽ sine quocunque dubio
et scrupulo absolutè, ꝙ talis confessio
non est iteranda propter poenitentiā
oblitam, vel ex malitia neglectam. Pa
tet, quia confessio præcedens fuit iam
valida, & perconsequẽs fuerũt remis
sa peccata, ergo quicquid posteà sequa
tur non efficiet eā inualidam, ac iterā
dam. Et ita tenet Maio. 4. d. 17. q. 6. du
bio vltimo. Dicemus tamen aliquid155|An qui|con fite|tur sa|cerdoti|ignorā|ti satis-|faciat|præce-|to.
de hoc in materia de satisfactione.
¶ QV ęritur, vtrum si aliquis confitea
tur sacerdoti ignoranti quod sit pecca
tum mortale (sunt enim aliqurin mũ
do) teneatur iterare confessionẽ? Re-
spondeo primò quòd si poenitens est
doctus quantum ad hoc quòd scit qua<-P>
@@0@
@@1@De confessione.
<-P>litèr, & tamẽ cùm veniunt ad memo-
riam sunt necessario confitenda, & de
bet homo ab illis absolui, ergo non in
conuenit quòd quis absoluatur bis ab
codẽ peccato. Nota igitur pro hac opi
nione, quòd potestas clauium data est
ecclesiæ ad remissionem peccatorum
non solùm ad remissionem culpę, sed
etiam ad remissionem poenæ. Cũ er-
go illa potestas māeat in ecclesia post
primam absolutionẽ, & remanet etiā
reatus poenæ in eo qui iam est confes
sus, sequitur ꝙ secunda confessio vale
bit ad remissionẽ peccatorum & poe
næ. Maximũ argumentũ pro hac par
te est consuetudo bonorũ, qui sępè cō
fiten{t$} eadẽ peccata. Et ad argumentũ
Scoti, nego ꝙ eadẽ forma non possit
replicari super eandem materiā: nam
cũ eadem aqua possum baptizare cen
tum. Item illo dato peccata sunt mate
ria remota, sed peccata confessa sunt<-P>
@@0@
@@1@De confessione. 128
<-P>materia proxima, vnde si in eadẽ con
fessione hō absoluere{t$} bis, absolutiose
cũda nihil omnino valeret. Sed in plu
ribꝰ cōfessionibꝰ quare nō erit valida.
¶ QV Æritur, an possit aliquis confi-158|Confi|teri ꝑ|nũciũ|an sit|licitũ?
teri absenti sacerdoti, per nũcium, pu
tâ quia est in carcere & non datur adi
tus sacerdoti? Respōdeo, quód nullus
tenetur isto modo confiteri. Quia fo-
rum confessionis debet esse secretum,
et nemini tenetur homo reuelare pec
cata nisi sacerdoti. Secundò dico (licet
Palude, videatur dicere contrariũ. 4.
dist. 17. q. 2.) quòd non est licitum hoc
modo confiteri, nec talis confessio si
fiat potest esse sacramẽtalis, nec sacer-
dos potest talem absoluere: nec est ra
tioni conforme. Quia confessio debet
esse forum secretissimũ: nam licet nō
sit de essentia cōfessionis, ꝙ sit secreta
tamen quia sacramenta nō sunt cōtra
legẽ naturæ, secundũ quam non licet<-P>
@@0@
@@1@De confessione.
<-P>publicare peccata, idcirco cōfessio fit
secreta, & nō ratione clauium. Ratio
igitur quare talis nō potest absolui est
quia re vera non confitetur, cōfitetur
quidem internuncio: internuncius tñ
non confitetur, sed est testis. In foro
contentioso sufficeret illud, quia non
posset retractari, & si retractaret, non
credere{t$}. In confessione veró sic, quia
semper manet libertas ad confitendũ
quando enim nuncius loquitur sacer
doti, potest poenitens se retractasse, ac
proindè nō potest absolui: nec cōfite-
ri modo prędicto. Nō dubito de hoc.
¶ QV æritur, an per interpretem pos159|Confes|sio ā fie|ri possit|per in-|terpre-|tem.
sit quis cōfiteri sacerdoti pręsenti. Re
spondeo primò sicut ad dubium præ-
cedens, quòd homo nō tenetur sic cō
fiteri. Quia non tenetut prodere pec-
cata sua, in tali autem casu manifestat
ea interpreti, ergo non tenetur. Secun
dò dico ꝙ potest licitè eo modo cōfite<-P>
@@0@
@@1@De confessione. 129
<-P>ri. Sed contra quoniam talis non confi
te{t$} sacerdoti: sicuti dicebamus de eo
qui cōfitetur per internuncium, ergo
talis confessio non est valida. Respon
deo quòd est differẽtia clara. Quia qñ
internuncius refert peccata sacerdoti
poenitens se habet merè negatiuè, &
nō est præsens. Per interpretem autẽ
signo & nutu actualitèr ostendit poe-
nitens, quòd ipse dicat sacerdoti quod
interpres dicit: & sic est verum sacra-
mẽtum. Et interpres omnino tenetur
occultare peccata quæ audiuit.
¶ QVÆR Itur, an aliquis possit con160|Cōfite-|ri per|scriptu-|ram, an|liceat.
fiteri per scripturam, maximè quādò
non potest voce? Palude. 4 dist 17. q.
2. & Maio. 4. d. 17. q. 1. dicunt quòd si
sacerdos sit præsens, qui non potest vo
ce tenetur scripto confiteri. Sed dico
cũ Caietano, Scoto, & Ricardo, quòd
talis non tenetur sic cōfiteri. Quia ne-
mo tenetur prodere peccata sua extra<-P>
@@0@
@@1@De confessione.
<-P>confessionem, talis autẽ proderet pec-
cata: quia ex natura rei scriptura ma-
net transacta confessione, ergo non te
netur: præcepta enim Christi debent
esse suauia. Sed vtrum possit confiteri
scripto, dubium videtur. Nam scriptu
ra & nuncius in hoc conueniũt, quòd
scriptura non est confessio, quāuis pos
set qui dat scriptum annuere ꝙ confi
tetur illa peccata scripta, & iam vide-
tur quòd esset idem iudicium sicut de
confessione per interpretem quæ est
vera confessio. Et tandem ita credo et
teneo quód licitè tunc fit scripto si si-
gnis annuat ꝙ confitetur illa. Sine ne-
cessitate verò à potente loqui non re-
ciperetur talis confessio. Quia inter si
gna voces obtinuerunt principatũ &
magna irreuerẽtia esset confiteri scri-
pto. Muti autẽ si possunt confiteri nu-
tibus non manifestando alijs peccata,
tenentur confiteri. Caieta. in summa,<-P>
@@0@
@@1@De confessione. 130
<-P>ponit modũ quo tales possent cōfiteri,
s. vt pctā scriban{t$} in vna carta, et ĩ alia
numerus pctōrũ &c. Sed credo ꝙ nō
tenen{t$} illo modo cōfiteri meo iudicio
¶ QV Æritur, vtrũ quis teneatur eo161|Cōsortẽ|peccati|an possi|mus re|uelare|in cōfes|sione.
modo confiteri circunstātias peccato-
rum, quo reuelentur consortes? V. g.
cōmissi incestũ cum matre, curatus co
gnoscit me, et matrem meā, an tenear
confiteri illam circũstantiam, cũ qua:
quæ quidem non potest dici sine reue
latione personæ cōsortis in crimine?
Respondeo ex sententia omniũ, ꝙ ta-
lis tenetur quærere alium confessorẽ
qui non cognoscat matrem, quia mul
tũ noceret matri talis confessio: ac pro
indè nimis cauere debent poenitẽtes
ne in confessionibus aliorum peccata
detegant. Si verò non inueniatur con
fessor ignorans talẽ personā dico (quā
uis aliqui voluerũt dicere ꝙ tũc nō te-
ne{t$} dicere illā circũstātiā personę) ex<-P>
@@0@
@@1@De confessione.
<-P>sententia sancti Tho. Bonauẽturæ in
4. d. 21. & Gabriel. 4. d. 17. q. 1. conclu-
sione. 5. quòd talis tenetur cōfiteri cir-
cunstantiam illam, & omnes alias cir
cũstantias necessarias: esto confessor
veniat in notitiā tertiæ personæ. Quia
præceptum de confessione est maius
quàm præceptum de seruāda fama al
terius, & ego vtor iure meo, maximè
quia non diffamo consortem, cùm sa-
cerdos teneatur peccatum meum &
suum æquè celare. Imo Bonauẽtura
dicit, quód si sacerdos sit talis de quo
estimatur ꝙ nō nocebit, sed proderit,
poenitẽs posset ei dicere ꝑsonā etiā si
aliâs nesciret, vt adhiberet remedium
¶ QV Æritur, quę circunstantiæ sint162|Circun|stantiæ|pctōrũ.
necessario confitendæ? Respondeo, ꝙ
triplices sunt circunstantię. Quædam
minuentes peccata, alię quę grauant
peccata, alię verò quę nec grauāt, nec
minuunt, quas quidem antiqui nō vo<-P>
@@0@
@@1@De confessione. 131
<-P>cant circunstātias: vt si peccaui noctu,
vel in die, & proptereà istæ dimittan
tur. Primæ circunstantiæ si tales sint,
ꝙ faciant ex peccato mortali veniale,
vel ex peccato non peccatum, confitẽ
dę sunt necessario, aliâs esset menda-
cium. V. g. participare cum excōmu-
nicato est mortale, fi quis autem cum
negligentia veniali cōmunicet in diui
nis: illa circunstantia ignorantię red-
dit peccatum veniale, & ideò est con-
fitenda. Vel si rex excōmunicatus me
tu mortis compelleret me celebrare
coram eo, talis circunstantia videtur
facere de peccato nō peccatũ, & ideò
est necessario confitenda. At si huius-
modi circunstantię quę non tantum
excusant quòd faciant mortale venia
le, vel peccatũ nō peccatum: vt ægesta
te furari, passione mechari, dicunt ali
qui quòd esset melius quòd non confi
terẽtur. Sed dico, quòd si verè sint cir-<-P>
@@0@
@@1@De confessione.
<-P>cũstantię quę multũ excusant debent
confiteri. Quia vnum furtũ potest es-
se in duplo peius quā aliud, & stuprũ
ex libidine multo peius est quā ex ti-
more mortis. Tales igitur circunstan
tię confitendę sunt non ad excusanda
peccata delictaue, sed ad cōfitendum
ea purè & nudè.
¶ SED tota difficultas est de circũstā163|Quæ|circũstā|tiæ con|fitendæ
tijs aggrauantibus, quę quidem sunt
in duplici differentia. Quædam enim
mutant speciem: sicut furari vel occî-
dere in ecclesia, fornicari cumvirgine
vel fornicari in ecclesia, est dubium
an tales sint necessario confitẽdę? Re-
spondet. S. To. 4. d. 17. & Bonauentu.
Palude, Siluester, & est cōmunis sen
tentia, quòd illę circunstantiæ quę
mutant speciem sunt necessario confi
tendę. Quia peccatum habens illā cir-
cunstantiam, æquiua lẽtèr est duo pec
cata. Furtum enim per se est peccatũ,<-P>
@@0@
@@1@De confessione. 132
<-P>& iniuria ecclesię est etiam peccatum
per se, & ideò furtum in ecclesia æqui
ualet duobus peccatis, & ob id est ne-
cessario talis circunstantia confitenda
Item fornicatio est peccatum, & iniu
ria viri est peccatum, & ideò fornica-
tio cũ vxorata ęquiualet duobus pec-
catis, ac proindè talis circunstātia est
necessario confitenda: & sic de simili
bus. Item probatur per illa peccata frā
guntur duo pręcepta ecclesię: furtum
enim in ecclesia est primò contra prę
ceptum de non furando, & etiam cō-
tra pręceptum cultus diuini, ergo cir-
cunstantię istę sunt necessario confi-
tendę. Alię verò sunt circunstātię ag-
grauantes quidem, sed non mutantes
speciẽ, & tales non sunt necessario cō
fitendę. Quia aliâs nunquā posset h$unclearō
purè & integrè confiteri. Marsi. 4. d.
12. & Gabriel. 4. d. 17. & Maio. ibidẽ
dicunt primò ꝙ omnes circunstantię<-P>
@@0@
@@1@De confessione.
<-P>mutantes speciem sunt confitendę. Se
cundò dicunt, quòd etiam sunt confi
tendæ aliquæ non variantes speciem
scilicet quę faciunt maiorem malitiā
mortalitèr: tales inquiunt circunstan
tiæ necessario sunt confitendæ. Quia
aliâs aliquandò contingeret, quòd ma
ior esset pars malitiæ quę celatur, quā
quę manifestatur. V. g. ego semel con
sensi in homicidium, & continuaui
consensum per diem integrum, si cō-
fiteor quòd consensi semel in homici
dium & taceo tempus continuationis
nonnè celarem maiorem partem gra
uitatis? Item furari decem est mortale
furari verò mille est eiusdem speciei
cum primo furto, sed nunquid suffice
ret dicere, accuso me quòd furatus sũ,
non nominādo quantitatem? Ad hāc
igitur quæstionem dico ꝙ ego non au
derem condẽnare eum qui confitetur
solas circunstantias mutantes speciẽ.<-P>
@@0@
@@1@De confessione. 133
<-P>Nam cũ illud dicat sanct. Tho. & Bo
nauẽtura, vel est verum, vel ad minus
qui sequitur illos excusatur ignorātia
inuincibili. Secũdò dico, ꝙ nemini cō
sulerem, nec ego essem contentus illo
modo confiteri, sed confiterer etiam
illas circunstātias quæ manifestè mul
tiplicāt malitiam mortalem. Sicut in
exemplis positis de tempore cōtinua-
tionis, & de quantitate furti: quia aliâs
consessor non intelligeret totam ma-
litiam confitentis. Placet etiam mihi
quod Caietanus dicit, scilicet quód ali
quæ circunstantię mutantes speciẽ nō
sunt necessario confitendę: quādo gra
uitas circunstantiæ est parua. Sicut di
uinare per terrā est alteriꝰ speciei quā
diuinare per aquā: et tñ sufficit ꝙ dicat
accuso me q̃ fue supersticioso vs ad
peccatũ mortale. Credo igitur neces-
sariũ confiteri magnitudinem rei fu-
ratæ, & continuationem in peccato.
@@0@
@@1@De confessione.
¶ QV Æritur, vtrum confessor possit164|Confes|sor ā po|ssit ab-|soluere|contra|propriā|opinio-|nem.
poenitentem absoluere contra ꝓpriā
opinionem? V. g. sit casus de quo sunt
duę opiniones an sit vsurarius, vel nō
qui vendit frumentum ad certam diẽ:
porque se lo paguen como valiere en
mayo. Quidam dicunt, ꝙ est illicitũ,
& ego ita credo. Alij tamen dicunt, ꝙ
non est illicitum. Sunt pro vtra par
te probabilitates, ego tamen sum opi-
nans ꝙ sit illicitum, & poenitẽs tenet
quòd non est illicitum, & sic confite-
tur quòd vendidit frumẽtum illo mo-
do, & quòd habet propositum ita de-
inceps faciendi, quia audiuit viros do
ctos dicentes quòd id licet. Est dubiũ
quid faciet hic cōfessor qui tenet illud
esse mortale, nunquid poterit absolue
re eum contra propriam opinionem?
Sit aliud exemplum, si iudex sequẽs
opinionẽ. S. Tho. occîdat hominẽquẽ
ipse certo scit innocentem, probatum<-P>
@@0@
@@1@De confessione. 134
<-P>tamen nocentẽ, & cōfessor sit opinio
nis Nicolai de Lyra qui tenet id nō li
cere: utrũ possit absoluere iudicẽ volẽ
tẽ semper in illa opinione persistere?
Est magna quæstio, & mouet eā Cōr
radus celebris doctor tractatu de con
tractibus quæstione vltima. Et ante
omnia quęstio hæc habet locũ qñ am
bæ opiniones sunt probabiles: nam si
opinio poenitentis non habeat ꝓbabi
litatem nō debet eum absoluere: quia
eius ignorantia non est inuencibilis,
sed vincibilis. Vt si ego teneo opinio-
nẽ ꝙ nemo potest possidere plura be-
neficia simul, si opposita opinio nō sit
probabilis sicut forsan non est, clarũ
est ꝙ nō debeo eũ absoluere: quia pu-
to eum esse in peccato mortali, & nō
excusatur ignorantia inuincibili. Sed
quid faciet quando ambæ opiniones
sunt probabiles, & habent suos pro-
prios assertores? Respōdeo quód siue<-P>
@@0@ Dostları ilə paylaş: |