Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə119/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   115   116   117   118   119   120   121   122   ...   250

cientes residentiam, clerici existentes extra, & ha-

bentes notitiam de hoc, ligantur, qui habent ini-

tium in proprio territorio, vel finem (aliqui le-

gunt, fine.)

  Vnde rectè etiam Suarez, illa sect. 4. numer.73

10. ait, si subditus lethaliter vulnerauit alium in

propria diœcesi, vbi est censura annexa homici-

dio, & vulneratus non ibi moriatur, sed in alia

diæcesi, ad quam discessit, incurri censuram. Pro-

bat ipse, quia licet delictum quoad effectum vlti-

mum consummetur extra territorium, tamen

quoad actionem etiam externam intra territoriũ

consummatum fuit, vnde licet ille non esset sub-

ditus ratione delicti, posset conueniri in illo terri-

torio, vbi deliquit, non solùm de vulnere inflicto,

sed etiam de homicidio commisso, imò in alio

territorio conueniri non poterit, quia ibi non de-

liquit: ergo à fortiori per ipsammet legem con-

nenitur, & punitur. Quocirca, licet, vt incurratur

censura, expectetur effectus consummatus talis

actionis: tamen quòd effectus sequatur in hoc,

vel in illo loco, est valde accidentiarum & extrin-

secum, sed considerandum est, vbi reuera delictũ

commissum est. Hæc ille: sed concedi potest, tunc

delictum non plenè consummari in diœcesi, nam

actio occidendi, & occisio passiua simul sunt, imòActio occidẽ-|di & occisio|passiua simul|sunt.

sũt idem motus, & vtraque includit mortẽ, actio,

vt egredientem ab agente, passio vt receptam in

passo & talis occisio reuera est peccatum: licet si-

ne noua malitia, quando ante mortem hominis

homicida non dolet de causa homicidij data, ergo

tunc plenè consummatur peccatum homicidij,

quando percussus moritur, & quamuis percussor

ante mortem percussi doluerit de percussione fa-

cta, tamen in morte consummatur peccatum,

quoad effectum, ex quo tanquam ex obiecto tra-

hit suam malitiam, quę tamen consummatio non

sufficit, vt percussor in eo territorio conueniri

possit, cum non fuerit ibi tempore delicti, nec de-

lictum sit ibi consummatum, quoad malitiam,

nec quoad externam actionem, ex qua secutum

est damnum.

  Bene etiam Suarez eadem sect. 4. nu. 11. scri-

bit, si quis faciat contra statutum Episcopi præci-

pientis sub censura, ne triticum, vel aliquid si-

mile, à diœcesi extrahatur, censuram incurri. Ra-

tio eius est, quia non solùm moraliter (vt r$unclearpen-

sandæ sunt) sed etiam in rigore Physico peccatũ

illud quoad actionem consummatur in toto ter-<-P>@@



<-P>mino diœcesis, sed opponi huic rationi potest,

quòd peccatum illud non consistit in extractione

materiali, & merè locali, sed per venditionem,

traditionem, & alienationem, hæc autem reuera

fit extra diœcesim. Ratio ergo, quare tunc incur-

ratur censura non est illa, sed alia, quam postea

ex eodem Suarez in opus. de legibus & ex Couar.

aliis postea assignabimus.

  Bene etiam Suarez, ead. sect. n. 12. ait, si Epis-

copus per statutum prohibeat clericis, ne in alia

diœcesi Missam, vel quid simile faciant, & illi sta-

tutum non seruent, censuram incursuros. Sed

addit, hoc solùm prohiberi posse ab Episcopo, im-

ponendo aliquod genus censuræ; vt suspensionis

ipso $unclear, quæ suspensio inhæret, inquit, perso-

næ, & ideo illā deffert vbicunque sit, vt infrà la-

tiùs explicabimus. Ego tamen non intelligo, quo-

modo quod prohiberi sub censura potest, non

possit simpliciter, & sine censura prohiberi: nam

obligatio ad culpam præuia est, & independẽs ab

obligatione ad pœnā, & ab impositione pœnæ, &

licet non posset Episcopus sine censura id pro-

hibere, habemus, quod intendimus, nẽpe in casu

illo censuram incurri. Cuius rei rationem ex eo-

dem Suarez opusc. cit. & ex aliis reddam in quar-

ta limitatione.

  Tertia limitatio Panormitani cap. 1. de raptor.74

his verbis num. 7. Quæritur, numquid iudex do-3. Limitatio.

micilij possit punire subditum alibi deliquẽtem,

secundùm statuta sua? Et conclusio sit ista: quod

aut statutum loci domicilij pœnam imponit ipso

facto, & tunc nō ligat subditum, alibi delinquen-

tem, vt not. in cap. vt animarũ de constit. in 6. aut

pœna est imponenda per sententiam, & tunc po-

terit punire secundùm istud statutum, dummo-

dò statutum non causet delictum de nouo, sed di-

sponat circa aliam prohibitionem à iure. Ratio di-

uersitatis est, quia non potest quis inducere deli-

ctum de nouo in alieno territorio. Exemplum de

nocte passionis dominicæ, cōsuetudo est, vt Chri-

stiani vadant de nocte ad Ecclesiam: Episcopus

vnius loci sub certa pœna prohibuit, & stante

prohibitione subditus Episcopi, qui prohibuit in

diœcesi alterius Epi#[2019].scopi, iuit tali nocte ad Eccle-

siam, certè tunc non potest puniri per istum Epi-

scopum proprium, quia in illo loco, vbi commisit,

non erat delictum: & hoc nota. Hactenus Panor-

mitanus, cuius doctrinā amplectitur Suarez opus.

de legibus. Et ego libentissimè, quantum ad hoc,

quòd sub excommunicatione, aut alia censura fe-

renda possit subditis prohibere, ne in aliena diœ-

cesi faciant, quæ alioqui sunt prohibita, quia tunc

non exequitur pœnam, nec imponit nouæ culpa$unclear

obligationem in aliena diœcesi, sed confirmat quę

ibidem erat, & sic nec iniuriam irrogat alteri Epi-

scopo, nec nimis grauat subditos, quamuis aliquod

grauamen illorum sit: nam ratione illius præcepti

non futandi, verbi gratia, etiam in diœcesi aliena

sub pœna excommunicationis ferendæ, poterit

rediens ad diœcesim ta$unclearquam inobediens, & cō-

tumax excommunicari: tamen addendum est ex

dictis, & dicendis esse aliquos casus, in quibus per

statutum potest excommunicari subditus in alie-

na diœcesi delinquens.

  Quarta limitatio est Couar. cap. alma, part. 1. §.75

10. num. 3. vt statuto municipali absens obligari4. Limitatio.

possit, ad id quod est in vtilitatem municipij, &

puniri si id non faciat: nec tunc, inquit, punitur<-P>

@@0@

@@1@336 Quæst. CXVI. Tract. XIV.



<-P>delictum commissum extra territorium simplici-

ter, sed offensa per subditum propriæ ciuitati, &

patriæ facta. Qua ratione potest subditus alicui

principi eius legibus comprehendi, & puniri pro-

pter obligationem, qua is tenetur, patriæ vtilita-

tem publicam diligenter obseruare, vel ab ea di-

scedere, amissa ciuis, & incolę conditione, eiusq́ue

priuilegiis, & iuribus priuatus, aliò domicilium

transferre. Sic ait verum esse, quod ait Romanus

sing. 516. posse ciuitatem, & principẽ inferiorem

lege lata prohibere, ne quis ei subditus extra ciui-

tatem, vel prouinciam mercaturā exerceat, domi-

ciliúmve habeat: idem ait Rochus Curtius de

consuetud. quæst. 13. limit. 1. quæ quidem lex, in-

quit Couarruuias, à multis iusta censeri poterit,

quæ modò missa facimus. Hoc modo posset sen-

tentia Bartoli, & aliorum auctorum primæ opi-

nionis defendi, quam sic intellectam confirmabo

postea ex l. fin. ff. de decretis ab ordine faciendis, de

qua lege tractat Couarruuias ibi. Hanc limitatio-

nem ex Couar. sumptam ponit etiam Suarez, hæc

fere addens. Siquis rectè aduertat, per hanc non li-

mitatur in rigore superior doctrina: quia delicta

contraria tali legi, non extra, sed intra territorium

fieri cẽsentur, nam si præceptum sit affirmatiuum

mandans aliquid fieri in proprio territorio, omis-

sio eius ibi censetur committi, vbi actus fieri de-

buisset, iuxta l. qui non facit, ff. de regul. iuris, vbi

dicitur, qui non facit, quod facere debet, videtur facere

aduersus ea, quæ (aliàs quia) non facit: & in l. face-

re oportere, ff. de verb. sign. dicitur. Facere oportere,



& hanc significationem habet, vt abstineat quis ab eo

facto, quod contra conuentionem fieret: & colligitur ex

gloss. cap. 1. de vsuris in 6. & cap. 1. vt lite non con-

test. si autem præceptum sit negatiuum, & com-

missio contra illud cedat in iniuriam territorij, ibi

planè consummatur delictum, vt si quis corpore

existens extra territoriũ regni, aut diœcesis, emissa

sagitta occiderit hominẽ in territorio regni exi-

stentem, planè censetetur peccare in territorio re-

gni, & ideo contra legem eius ageret, & censuram,

si in eo lata esset, incurreret; & ita contingeret, si

Episcopus huius diœcesis faceret statutũ, vt om-

nes sui subditi habentes beneficium in suo Epi-

scopatu, residerent tali tempore sub censura, vel

pœna aliqua: obligaret enim illos vbicumque exi-

stant, &c. Idem docent doctissimi quidam recen-

tiores è nostris in hac materia, & miror Thomam

Sancium nullam omninò ex limitationibus posi-

tis, aut ponendis attigisse.

  Quatuor casus, in quibus limitanda est secunda

opinio, ponunt Angel. excomm. 1. nu. 10. Syluest.

excomm. 2. num. 8. quos imitatur Armilla, eodem

verb. num. 30.

  Primus est, si statutum originat causam in ter-76

ritorio proprio, ex facto negatiuo commisso in5. Limitatio.

limitibus alterius territorij: sicut, si statuto ca-

uetur, quòd faciens furtum vbicumque, nisi in-

tra mensem à die commissi criminis compareat

coram iudice delicti, vel coram nobis, sit excom-

municatus: iste faciens furtum ligatur non ratio-

ne furti facti in territorio alieno, sed quia non cō-

paruit in limitibus territorij statuẽtis. Ratio, quia

per edictum ad hoc potuit arctari, vt in ca. ex tuæ,

de cler. non residente, facit quod notatur cap. 1. de

rapt. & capit. Romana, §. contrahentes, de foro

compet. in 6.

  Secundus est, quando statutum principaliter<-P>@@6. Limitatio.



<-P>respicit rem subiectam statuenti: vt si Episcopus

per statutum excommunicet clericos non residen-

tes, ratione rei, qua subiecti sunt Episcopo, quæ in

eius diœcesi sita est, cap. fin. de foro comp. etiamsi

persona sit extra diœcesim, vt probatur in d. §. cō-

trahentes, & per hoc, quod hic sequitur.

  Tertius est, quia vbi quis tenetur ad aliquid fa-7. Limitatio.

ciendum, & illud non facit, factum delictum vi-

detur, vbi opus facere debebat, vt l. qui non facit,

ff. de regul. iur. & cap. 1. de vsur. in 6. & facit quod

notat gloss. magna, cap. 1. vt lite non contest. sicut,

si statutum mandat sub excommunicatione om-

nes clericos interesse capitulo prouinciali in diœ-

cesi tali, qui non intersunt, etiamsi sint in alia, li-

gantur.

  Quartus est, quando delictum est inchoatum8. Limitatio.



in territorio, licet alibi sit consummatum: facit

quod notat Ioan. Andr. cap. 1. de priuileg. in 6. de

sagittante in loco nō exempto, cùm ipse sit exem-

ptus, vt efficiatur subditus iudicis vtriusque. Vnde

religiosus faciens contra statutum excommu-

nicans quemcumque assentientem prælationi ex-

tra ordinem, nisi priùs restitutis libris, est excom-

municatus, si assentitur. Quia originatio facti fit

in subiectione prælati statuentis, licet efficiatur

exemptus ab eo post præstirum consensum. Et sic

determinant domini de Rota ex notatis per Inno.

cap. præterea requisiti de appell. de eo qui excom-

municauit, si elegerit. Hæc Syluest. num. 8. vnde

infert num. 9. & ideò limita textum dicti cap. vt

animarum, quòd statuto non ligantur extra terri-

torium delinquentes, quando delinquens, & res

circa quam delinquit, & ipsum delictum sunt to-

taliter extra prouinciam, seu territorium statuen-

tis. Consentit Azor tom. 1. lib. 5. cap. 25. quæst. 2.

vbi ait, in certis casibus ligari subditos extra terri-

torium. Primò, quando statutum est de re subiecta

statuenti, vt cùm Episcopus excommunicat cleri-

cos non residentes: nam cap. fin. de foro compet.

ratione rei sitæ in aliquo loco subiicitur quis iu-

risdictioni illius. Secundò, quando opus cœptum

est in territorio, licet extra sit completum: vt cùm

quis ex territorio staruentis mittit sagittam in eũ,

qui est extra. Tertiò tenetur quis statuto, eo quòd

non se sistat in iudicio, etiamsi extra territorium

delinquat: vt si statuat Episcopus, Quicumque fu-

ratus fuerit, vbicumque sit, nisi intra mensem à die

commissi furti sistat se coram iudice delicti, vel

coram nobis, sit excommunicatus.

  Aliam limitationem inueni tract. de mancipiis,77

quam quidam ex Patribus Lusitanis ederet parat.9. Limitatio.

Agens de mancipiis, qui se vendunt ait, Quando

quis est extra territorium Principis, qui tulit le-

gem, ne quis se venderet, & est alibi, vbi est con-

suetudo, vt qui vult se vendat, posse ibi se vendere,

docet Molina tom. 1. de iust. disp. 33. vers. sciẽdum

est item, in fine. Sed oppositum dicẽdum est, quia

lex illa comprehendit subditos vbicumque inue-

niantur. Nam licet dispositiones, seu cōtractus ho-

minum forensium, seu exterorum quoad solenni-

tatem fieri debeāt secundùm leges loci, vbi fiunt,

tamen quoad substantiam debent fieri secundùm

leges loci, & fori ipsius personæ, vt docet Anton.

Gomez l. 1. Tauri, nu. 20 ex l. 2. C. quemadmodum

testamẽta, & l. 1. C. de emancip. lib. 10. & l. fundus,

ff. de euict. & ex doctr. Bart. l. 1. C. de summ. Trinit.

& fide Catholica num. 24. & quòd consuetudine

alterius loci iuuari nō possit, vt se ibi vendat, pro-<-P>

@@0@

@@1@Disput. XIV. Sectio V. 337



<-P>bat à simili ex intellectu ordinationis Lusitaniæ

lib. 4. tit. 75. inhabilitantis patrem, qui filios habet,

ne testari possit, nisi de tertia parte bonorum: con-

tra Authen. nouissimè, C. de inoffic. testam. quam

volunt interpretes non comprehendere exteros

in Lusitania testantes, vt in terminis docet Paris.

lib. 3. consil. 12. num. 2.

  Ego in dicto casu credo, venditionem fore va-

lidam, si esset valida in territorio statuentis, esto

lex haberet vim extra territorium, tunc enim ad

summum haberet vim prohibendi, non autem ir-

ritandi extra territorium: deinde nisi expressè pro-

hibeat talem venditionem vbicumque fiat, non

intelligitur prohibere venditionem extra territo-

rium, vbi esset liberum se vendere, si autem id ex-

primeret, crederem illicitam, aut etiam irritam es-

se venditionem: ac si fieret in proprio territorio,

quia est contra bonũ territorij vendere se extra il-

lud: & ideo Princeps potest talem venditionemVenditionem|sui Princeps|vbicumque|fiat, potest ir-|ritare.

vbicumque fiat, prohibere, vel etiā irritare: rectè

enim Suarez suprà, ex Couarr. & aliis dicebat le-

ges, & statuta concernentia commodum proprij

territorij, etiam in alieno seruandas esse.

  Sed hîc valde notandum est, quod ait Suarez78

opus. citat. de legibus, licet probabile sit, Episcopũ

nec præcepto generali, nec statuto, posse extra

territorium obligare proprios subditos, mihi au-

tem non satisfacit: quia non potest in vniuersum

defendi, quòd territorium sit omninò necessariũ

ad dicendũ quodlibet ius, vel ad quamcũque hu-

manam obligationem. Certum est enim, præla-Prælatus po-|test excommu|nicare subdi-|tum existen-|tem extra|territorium,|supposita legi-|tima caussa.

tum posse excommunicare subditum etiam exi-

stentem extra territorium, supposita legitima

causa, & absoluere à censura, quia hi actus ex ge-

nere suo non requirunt præsentiam, nec fiunt

cum exteriori apparatu & solennitate, vt ea de

causa requiratur territorium. Certum etiam est

posse prælatum subdito, vbicumque sit, impone-

re iustum præceptum personale: ergo eadem ra-

tione potest per generale præceptum, & genera-

lem sententiam ipsum obligare, quia nec ex natu-

ra rei, nec ex aliquo iure positiuo est maius impe-

dimentum in præcepto generali, quàm in parti-

culari. Item præceptum non respicit directè terri-

torium, sed personas: ergo quantùm est ex vi, &

forma præcepti, obligat personas subditas, vbicũ-

que sint: quia secum ferunt obligationem, sicut

de censuris personalibus dici solet. Ad cap. autem

vt animarum de sent. excomm. in 6. vbi dicitur

mandato generali sub excōmunicatione lata non

cōprehendi subditum in alio territorio furātem,

quia dicenti ius extra territoriis, non paretur impunè.

Respondeo, intelligendum esse de actu dicendi

ius, qui directè respicit territorium: cuiusmodi

est promulgatio statuti, & probatio sententiæ cũ

exteriori solemnitate: quæ ex loco pendet. Nam

simpliciter de omni dictione iuris verificari non

potest: quia non omnis pendet ex loco. Sed for-

maliter sumendum est illudprincipium, vt sit vni-

uersaliter verum, scilicet dicenti ius extra iuris-

dictionem suam non esse parendum: & sic non

comprehendit casum præsentem, quia qui præ-

cipit subdito, non dicit ius extra iurisdictionem

suam, nec propriè extra territoriũ: nam actus ille

non respicit territorium, sed abstrahit ab illo.

Iuxta hanc doctrinam potest exponi Innocentius

super dict. cap. à nobis 1. de sent. excom. dicens,

superiorem, si id intendat, obligare subditos extra<-P>@@



<-P>suum territorium suo statuto, quo nomine fortè

intelligit etiam particulare præceptum. Ad idem

posset applicari sententia Bartol. l. 1. C. de sum.

Trin. Ex quo etiam addi potest, hoc præcipuè in-

telligi de potestate. Nam vsus pendebit ex inten-

tione, quæ ex verbis iuxta cōmunem vsum intel-

lectis cognoscenda est. Vnde præcepta generaliter

lata, iuxta cōmunem vsum fortè non extenduntur

extra territorium ex intentione ferentis: si autem

ipse velit, & sufficiẽter exprimat, possunt extendi.

  Hæc ferè sunt verba Suarez, & similia di-79

cit tom. 5. disp. 5. sect. 5. in fine: vtrobique au-1. Prb.

tem ponit discrimen inter statutum, & præcep-

tum generale, aut particulare, & de statutis ne-

gat obligare posse subditum in alieno territorio:

de præcepto autem generali & particulari id con-

cedit, cum tamen eadem sit ratio de vtrisque, vt

sect. seq. ostendam, & Innocen. ac Bart. expressè

de statutis, & legibus loquantur: idque esse verum

probari possit. Primò, nam in dict. cap. à nobis

1. de sent. excommu. ait Pontifex, præceptum ge-

nerale sub excommunicatione lata subditos com-

prehendere. Sed etiam qui versantur in alio terri-

torio, verè sunt subditi: ergoillo præcepto &

censura, si prælatus id velit, & exprimat, possunt

comprehendi, & in l. fin. ff. de decretis ab ordine

faciendis, & l. 2. C. de eunuchis, in quibus lex

videtur ad eos perducta, qui extra territorium de-

linquunt, nam vt perduceretur, lege ipsa statutum

est. Verba prioris legis iuxta vulgarem ex Græco

in Latinum translationem sunt: Municipali lege ita

cautum erat, siquis extra municipium iudicio agat, pro-

hibeatur, & soluai drachmas mille, scilicet ne ager de-

beat, vel stare, vel aliquam negotiationem excercere

extra municipium. Ex qua lege quid collegerint

Rochus Curtius, & Romanus, in 4. limit. retuli-

mus: sed eam lectionem vitiosam esse ait Alciatus

lib. 2. dispunctionum, capit. 18. vnde aliqui cum

Couar. cap. alma part. 1. §. 10. num. 3. dicunt,

secundum exemplaria correcta, quæ nunc cir-

cũferuntur, ad Florentinorum Pandectas confor-

mata, sic legi. Municipij lege ita cautum erat, si quis



extra collegium iudicio experiri voluerit, ipso collegio

prohibeatur, & soluat dragmas mille. Ex quibus ver-

bis non colligitur, legem eos obligare, qui extra

territorium sunt legislatoris, cùm etiam in muni-

cipio alij extra decurionum collegium necessariò

iudices esse debebant, ad quos municipij guber-

natio pertineret, & apud quos decuriones iudicio

experiri possent. Municipia enim, auctore Aulo

Gellio lib. 16. noct. Atticar. cap. 13. dicta sunt,

quòd cum omninò suis iuribus, & legibus viue-

rẽt, munera tamen honoraria cum populo Rom.

habebant communia: quare apud Scæuolam illius

legis auctorem, dubitatum non fuit, an lex ad

delinquentes extra territorium produceretur; sed

an pœnam sustinere deberet, qui ignorans, ad-

uersus decretum fecit. Ex quo colligunt nonnulli

Theologi recentiores, Couar. secuti Bartolum an-

tiqua, & corrupta lectione illius legis deceptum,

pro sua sententia legem illam attulisse. Ad l. au-

tem 2. Cod. de eunuchis respondent, non esse ad

rem, cùm in ea Leo Imperator solùm prohibeat,

ne eunuchi Romani vbique gentium ad dominiũ

cuiusquam transferantur pœna statuenda & ad-

uersus emptorem, & aduersus tabellionem, qui

huiusmodi emptionis, siue cuiusvis alterius alie-

nationis instrumenta conscripserit: & aduersus<-P>

@@0@

@@1@338 Quæst. XCVI. Tract. XIV.

<-P>eum, qui octauam, vel aliquid vectigalis causa

pro his susceperit, quæ omnia satis insinuant,

emptionem eunuchorum, quam Imperator pu-

niendam decernit, factam esse in prouincia Im-

peratori subiecta. Sed hæc non omninò extenuāt

argumenti vim: nam si lege municipali prohiberi

potuit, ne quis extra collegiũ in eodem municipio

experiri vellet, à fortiori, ne extra totũ municipiũ.

Et si Imperator prohibere potuit, ne eunuchi Ro-

mani intra ditionem Romanorum venderentur,

à fortiori ne venderentur extra, etiamsi subditi

imperij extra illud fortè versarẽtur. Meritò igitur


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   115   116   117   118   119   120   121   122   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin