muni decretum, ita Archid. Ioan. And. Dom. &
Felinus, quos citat Alba suprà, probant: quia com-
prehenduntur c. si quis suadente, 17. qu. 4. & c.
omnis vtriusque de pœnit. & remissio. & cap. pro
humani 1. de homic. in 6. & c. nemo deinceps de
elect. in 6. & extrauag. iniunctæ de elect. inter
communes, & extrauag. excommunicamus de
sent. excom. inter communes, & in cap. canonum
de const. decernitur, canonum statuta ab omnibus
obseruari debere. Item regulis Cancellariæ alli-
gantur, vt latè ostendit Ludoui. Gomez in earum
proœm. quęst. 4. nisi quātùm ad ea, in quibus Car-
dinales iure communi, vel nouo; vel more, & vsu
curiæ excipiuntur: & Felin. capit. ad aures, de re-
scrip. dicit, Franciscum Pauin. auditorem Rotæ re-
tulisse, in Rota sæpe iudicatum esse, Cardinales
generalibus Romanorum Pontificum constitu-
tionibus alligari, & quidem de contentis in cor-
pore iuris communis canonici, vel Cōciliis gene-
ralibus nulla potest esse dubitatio, vt ait Azor su-
prà: quare soluti non sunt iure cōmunicirca mul-
titudinem beneficiorum, circa residentiam in suis
Ecclesiis, &c. Solùm est quæstio de constiturioni-
bus, quas Pōtifex facit cum Concilio Cardinaliũ.
Azor Cardinales non teneri constitutionibus la-
tis absolutè contra clericos, beneficiarios, aut di-
gnitates: quia hoc nomine non comprehendun-
tur nisi communes clerici, beneficiaij &c. non
isti excellentissimi. Vnde vt comprehendatur, so-
let addi, cuiuscũque status, conditionis, & digni-
tatis sint. Imò putat Azor, nec nomine Episcopo-
rum, Archiepiscorum, aut Patriarcharum com-
prehẽdi, etiamsi ipsi sint Episcopi, Archiepiscopi,
vel Patriarchæ. Addit, si lex feratur de re, siue ma-
teria aliqua, in qua Cardinales specialibus gau-
dent priuilegiis, non obligantur: quia lex gene-Lex generalis|non derogat|priuilegio.
ralis non derogat priuilegio, vt habet communis
opinio. Item si cōstitutio generatim loquatur de
curialibus, non comprehendit Cardinales.
Sed si Pontifex constituat, vt omnes, qui Eccle-Cardinales nō|comprehẽdun-|tur in genera-|libus cōstitu-|tionibus quo|ad pœnas &|odia.
siasticos redditus habent, soluant certum subsi-
dium, siue pensionem ad impensas belli contra
Christianorum hostes, Alba ait, obligari Cardi-
nales, nisi excipiantur: sed non obligari iis con-
stitutionibus, quibus interdiceretur aliquis con-
tractus absque certa solemni formula, si damna-
retur solùm ob vitandas fraudes. Sed addit Azor,
At id non videtur satis firma ratione cōprobare: nam
Cardinales debent in cōtractibus à fraudibus procul ab-
esse, & non est, cur suspecti nomine fraudis haberi non
queant. Probabilis igitur est opinio Hostiensis in gene-
rali constitutione Pontificia, quod attinet ad pœnas, &
odia, non comprehendi Cardinales, nisi exprimantur.
An comprehendantur generalibus regulis Cancellariæ
dubiæ quæstionis est. Nam Sarnensis in proœm. earum
quæst. 4. & super regulam Cancellariæ de infirmis resi-
gnationibus qu. 3. affirmat, eos comprehendi, & citat pro
se Felinum, & Franciscum Pauinum. Sed Mandosius
super eamdem regul. de infirmis, quæst. 2. negat ipsos
comprehendi. Idem ante ipsum senserunt Ancharanus,
& Romanus, vt ait Sarnensis, & hoc est probabilius, &
verius. Quoniam, vt dixi, generali constitutione Pon-<-P>
@@0@
@@1@362 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>tificia non cōtinentur, nisi exprimātur, siue hoc sit, quia,
vt ait Hostiensis, Cardinales cum Pontifice cæteros om-
nes iudicant, siue quia Pontifex non creditur eos velle
comprehendere generali sua constitutione, nisi cùm id
exprimit.
------------------------------------------------------------
SECTIO XV.
An Græci & Orientales clerici more Græcorum viuen-
tes, teneantur canonicis Latinorum constitutionibus.
PAnormitanus cap. canonum de const.130
mittit ad gloss. cap. de libellis. d. 20.Grœci quibus|Canonibus|Latinorum|obligentur.
quæ tamen strictim, & cursim quæstio-
nem tractat. Beroius dict. cap. canonũ,
num. 197. concludit, teneri: quia Rom. Pontifex
etiam Græcos regit. Azor autem to. 1. li. 5. c. 11. q.
7. primò ait, iure communi canonico, quo Latini
vtuntur, multi canones antiqui continentur, quos
edidere generalia Concilia eo tempore, quo Græ-
ci, & Orientales clerici nondum erant à Latinis
separati, & huiusmodi canonibus tum Græci, tum
Latini tenentur per se: nam ex accidenti fieri po-
test, vt Græci, & Orientales soluti sint: quo-
niam apud ipsos vsu, & consuetudine multi ca-
nones sunt in totum, vel ex parte abrogati, cum
tamen eos Latini adhuc more & vsu retineant.
Secundò ait, dubitari non potest, quin apud
Græcos & Orientales multa sint vel vsu recepta,
vel etiam iure antiquo communi introducta lon-
gè contraria iis, quæ apud Latinos iure, vel vsu
antiquo seruantur. Nam Græci à tẽporibus Apo-In quibus|Græci à Lati-|nis dissentiāt.
stolorum sabbatum perinde ac dominicam diem
piè, ac religiosè colunt: ex cōiugatis aliqui ad or-
dines promouẽtur: filij Presbyterorum ordinibus
initiantur: ter aut quater quotānis quadragenariũ
ieiuniũ seruant: in peruigiliis Apostolorũ non ie-
iunant: ante sacros ordines nullum minorem cō-
ferunt nisi lectoris: aliter diuinas preces recitant;
aliter diuini officij pensum exoluunt: in fermen-
tato consecrant: iis quos Præsbyteri baptizant,<-P>@@
<-P>Sacramentum confirmationis ministrant: Eucha-
ristiam pueris etiam infantibus præbent: multa
alia in sacrificiis & Sacramentis obseruant diuersa
à moribus & institutis latinæ Ecclesiæ. Denique
negari non potest diuisionem Græcæ, & Orienta-
lis Ecclesiæ à Latina plures extenuare canones,
pro sola Ecclesia Latina editos, vt de electione,
præsentatione, promotione, & ordinatione cleri-
corum, de constitutione, erectione, vnione Eccle-
siarum, & beneficiorum, de simonia, de sent. excō-
de suspensione, interdicto & irregularitate. Suut
Græci & Orientales iure diuino Romano Ponti-
fici subiecti, vnde eis potest leges dare, & præce-
pta imponere: sed non semper vtitur hac pote-
state, nec ad eos leges ferre creditur. Hæc ferè te-
nens eisdem verbis Azor.
------------------------------------------------------------
SECTIO XVI.
An successores eorum, qui potestatem condendi leges
in Principes transtulerunt, eorum legibus
teneantur.
REspondeo affirmatiuè cum Coua. ca.131
alma par. 1. §. 10. n. 2. Castr. 1. de legeSuccessores eo|rum qui pote-|statem condẽ-|di leges prin-|cipibus tradi-|derunt eorum|legibus tenẽ-|tur.
pœn. c. 1. ad finem. Molina, Victoria.
Ratio est, quia illi non solùm potue-
rũt, & voluerunt tradere potestatem
legislatiuam erga se, sed etiam erga eorum suc-
cessores: natura enim ipsa ad bonum commune
dedit eis hanc potestatem in posteros, præsertim
cum magna ex parte sint eorum ciues, & hære-
des, vt nō sit mirum eos in hoc grauare potuisse,
& voluisse ad ipsorum bonum. Item quia cum
illis constituũt vnum populum, vnamque Remp.
vnde cùm præsens Resp. sequentem obligat, se-
ipsam obligare censetur ad patendum Principi-
bus, & eorum legibus. Sic etiam per contractũ,
imò secundum aliquos per votum, potest populus
successores obligare, vt in materia de voto vidi-
mus.
@@0@
@@1@363
#(IMAGE)
DISPVT. DECIMA QVINTA
DE LEGE POENALI.
#(IMAGE)
------------------------------------------------------------
SECTIO PRIMA.
An lex pœnalis obliget in conscientia, ad aliquid agen-
dum, vel omittendum.
EX iis, quæ de vtilitate, &1
necessitate legum superiùsAliquæ, sed|non omnes le-|ges debent esse|pœnales.
docuimns, constat, expe-
diens esse, vt leges aliquæ
pœnales constituantur,
oderunt enim peccare mali
formidine pœnæ: & ideò
Aristot. 10. Ethico. cap. 9.Horat in epist
Multitudo necessitati potiùs, quàm rationi: & pœnæ,Cur pœnæ le-|gibus addātur
quàm honestati paret. Idcircò sunt, qui legumla-
tores oportere censent ad virtutem inuitare, ac
prouocare honestatis gratia: propterea quòd hi,
qui probi sunt, ob consuetudinem præcipuè ob-
temperabunt: aduersus autem inobediẽtes, & he-
betiores ingenio castigationes, pœnasq́ue insti-
tuere, & eos, qui curari, atq. emẽdari nequeũt, ex-
trudere, atq́; exterminare. Probũ enim hominẽ, &
ad honestatem viuentem rationi obtemperatum
esse inquiunt: improbum verò voluptatem affe-
ctantem, dolore afficiendum esse, perinde atque
iumentum: & Concilium Lugdunense ca. exigit,
de censibus, ait. Exigit peruersorum audacia, vt non
simus sola delictorum prohibitione contenti: sed etiam
pœnam delinquentibus imponamus: quamuis non
expedit, vt omnes leges pœnales sint: aliquæ enim
propositis præmiis, vel vtilitate ipsarũ seruabũtur,
etiāsi pœnam nullam cōtineant. Vnde Plato 1. de
legib. Cicer. & legib. de putāt esse persuadere legis
non autem omnia vi, & minis cogere, & Diodo-
rus lib. 1. Biblith. leges Barbarorum reprehendit,
quòd magis punire, quàm docere videantur: &
Xenophon 1. de vita Cyri, Persarum instituta plu-
rimùm laudat, quòd non vt cæteri, de pœnis ex
lege constituendis solliciti sint: sed magis cauent,
nequa apud ipsos crimina perpetrentur.
Nec dubitamus, quin legislator, quando ali-2
quid sub pœna statuit, si velit in conscientia ad idSatus quæ-|stronis
obligare, possit: Nam sine impositione pœnæ pos-
set in conscientia ad id obligare: cōstitutio autemLegislator po-|test ad pœnam|obligare in|conscientia.
pœnæ hanc non eripit potestatem: ergo statuen-
do pœnam potest obligare ad culpam, & si id ex-
primit, obligatio erit certa: imò etiamsi id non
exprimat, sed tantùm se tota sua potestate & au-
ctoritate vti velle: Nam cùm possit ad culpam
obligare, si vult vti plenè, & integrè sua auctori-
tate. eo ipso obligabit ad culpā. Solùm est dubiũ,
an cùm non se explicat, credendum sit, non velle
obligare ad culpā, ac proinde re ipsa nō obligare.
Nauarrus c. 23. n. 55. & seqq. ait, leges humanas,3
etiam præcipientes, præsertim sæculares, quæ pœ-1. Opinio|Nauarri.
nam temporariam constituunt, & non supponunt
æternam, vt quæ excommunicationem imponũt,
de quo Nauarrus n. 53. in dubio ad æternam pœ-<-P>@@
<-P>nam, seu sub peccato mortali nō obligare, id est, si
aliunde non constet, legislatorem ad æternam
pœnam, seu sub peccato mortali obligare velle.
Probat primò, quia Imola repet. c. cùm contingat1. Arg.
de iure iuran. col. 17. Felin. c. 1. de sponsal. num. 18.
Caietanus verbo, clericus §. Verum, & verb. ieiu-
nium §. quoad quartum, & alij tenuerunt, leges
humanas non obligare ad mortale, secluso con-
temptu, & scandalo, quod etiam docuit Calderi-
nus apud Panormitanum rubrica de obseruatione
ieiun. licet à Nauarro non citetur. Vide etiam re-
latos disputat. 10. sect. 8. in principio.
Secundò, quia in dubio benignior interpretatio2. Arg.
facienda est, & lex explicari debet de minori pœ-
na, cap. in pœnis 49. de regul. iur. in 6. & cap. pœ-
næ de pœnit. disp. 1. & l. si præses, l. interpreta-
tione, ff. de pœnis. Tertiò, quia qui ex duobus3. Arg.
propositis alterum tantùm affirmat, alterum
negare videtur, l. cùm prętor, ff. de iud. cap. nonne,
de præsumptio. ergo legislator (qui ad pœnam
temporalem, & æternam potest obligare) si solius
temporalis meminit, non videtur intendisse obli-
gare ad æternam, vt dixit Matthæus Matthesilla-
nus in suis singularibus, notab. 78. cuius hac in
parte doctrinam mirabilem appellat Decius, cap.
nam concupiscentiam, in 2. lectura n. 22. Quartò,4. Arg.
quia consuetudo antiqua ita videtur interpretari,
præsertim leges sæculares, de quarum trāsgressio-
ne non consueuit fieri scrupulus conscientiæ, ne-
que à doctis, neque ab indoctis, neque à pœnitẽti-
bus, neque à confessariis, neque ab aliis cuiusuis
conditionis, ordinis, vel sexus hominibus, nisi cũ
per eas etiam lex diuina, naturalis, aut reuelata,
aut lex canonica perfringeretur. Quintò, quia gẽ-5. Arg.
tiles legumlatores de pœna æterna nihil curarũt,
& paucissimi sæculares ex Christianis reperien-
tur, qui dicant suam intentionem, quando leges
ferunt, pœnam tẽporalem statuendo, esse ad æter-
nam obligare, ad quam diuina, vel naturalis non
obliget: actus autem agentium non operantur
vltra eorum intentionem, l. non omnis, & l. siquis
nec causam ff. si certum petatur, & l. in agris ff. de
acqui. rerũ dominio. Sextò, quia lex purè pœnalis6. Arg.
non obligat in conscientia, vt tenet Castro, & alij
citandi: ergo nec mixta: Nam eadem ratio vide-
tur de vtraque. Septimò, frustrà fiunt per plura,7. Arg.
quæ possunt fieri per pauciora: sed vt leges seruẽ-
tur, & prouideatur bono communi, sufficit statue-
re pœnam temporalem: ergo frustra adhiberetur
æterna. Octauò, ex Nahum 1. non consurget duplex8. Arg.
tribulatio, seu non iudicat Deus bis in idipsum; ergo
cui imponitur pœna temporalis, non est infligen-
da æterna. Nonò, quia durum, & in humanum est,9. Arg.
velle obligare ad pœnam æternam: ergo non est
credendum, de humanis legislatoribus.
Pro hac opinione, quatenus ait, legem pœnalem
non obligare in conscientia, Couarruias reg. pec-
catum, part. 2. §. 5. nu. 2. citat Ludouicum Gomez,<-P>
@@0@
@@1@364 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>cap. 2. de constit. in 6. num. 60. Cœpollam con-
silio Ciuili 13. col. 2. Decium cap. nam concupi-
scentiam lectura 2. de constitutio. Mathesellum
suprà, & ait à plerisque probari auctoritate Ho-
stiensis, & Ioannis Andreæ, cap. relatum de cleric.
non residentibus: qui idem tenent, & eos sequun-
tur Iason, l. 2. num. 143. C. de iure emphyt. & §.
item siquis postulante num. 78. Institut. de actio-
nibus, & alii, cap. inuentum 16. quæst. 7. & c. co-
gnoscentes, de constitutionibus. Hanc opinionem
appellat Sotus 1. iust. q. 6. ar. 5. errorem vulgi pu-
tantis, cum sua pœna licêre cuilibet legem trans-
gredi. Declarat autem Nauarrus cap. fraternitatis
12. quæst. 2. num. 23. neminem Canonistarum as-
seruisse, legem pœnalem nō posse obligare ad cul-
pam, etiamsi pœnam temporariam imponat, sed
de facto non obligare, nisi in ipsa lege sit expres-
sum: quod rarò, vel nunquam fit: & in illo capit.
23. num. 57. intelligit, etiamsi lex statuat grauissi-
mam pœnam, etiam vitæ, modò alia lex prior non
iubeat idem sine pœna.
Huic sententiæ fauet Valentia, disputat. 7. q. 5.5
pun. 6. post 6. signũ, §. alterũ signũ vbi ait, AlterumValen.
signum, ex quo possit colligi legislatorem non
velle obligare in conscientia sub mortali, ponitur
à Nauarro cap. 23. num. 55. & ab aliis valde pro-
babiliter, si videlicet legislator ciuilis, aut etiam
Ecclesiasticus apponat aliquam pœnam, tantùm
temporalem, neque aliunde ex aliquo certo signo
constet, ipsum voluisse simul in conscientia per
eiusmodi legem pœnalem obligare sub peccato
mortali, atque adeò ad pœnam etiam æternam.
Tunc enim, vt Nauarrus ex communi existimatio-
ne populi, & multis aliis rationibus, & auctorita-
tibus probat: possunt sibi homines persuadere, le-
gislatorem tantùm ad illam temporalem pœnam
obligare voluisse, quam solam expressit: putās ni-
mirum eam pœnæ comminationem, fore satis ad
deterrendum subditos ab eo, quod prohibetur. Et
quidem, quòd ad legislatores sæculares attinet,
minùs videtur de probabilitate huius sententiæ
dubitandum, cum illi, vt Nauarrus etiam notat,
rarò intendāt obligare in conscientia. Itaq́ue cùm
aliud non explicant, videntur agere solùm de pœ-
na temporali: quod autem attinet ad Ecclesiasti-
cos legislatores, cùm illi possent, & soleant com-
minari spititualem pœnam: si tantùm tempora-
lem pœnam statuāt, iudicium etiam esse videtur,
quòd ad eum tantùm obligare velint, præsertim
cum odia sint restringenda. Multa alia ad defen-
sionem, & probationem huius sententiæ subiun-
git ibi Valentia putans cum Nauarro suprà num.
56. nihil referre, quòd lex sit purè pœnalis, vel
mixta, sed pari probabilitate de vtraque dici pos-
se, non obligare in conscientia, nisi id legislator
expresserit.
Et magis fauet Menchaca 1. controuers. ca. 29.6
dicens, principes sæculares nec velle, nec posseMenchac.
suis legibus, vel præceptis obligare ad pœnam1. Dictum.
æternam, seu in conscientia: & in hoc recipit sen-1. Arg. pro|1. dicto.
tentiam Gersonis asserentis, leges humanas non
obligare ad pœnam æternam. Probat, quia prin-Leges humanæ|non obligant|ad pœnam æ-|ternam.
cipatus ad meram ciuium vtilitatem ordinatur,
nec vllus, modò sanus, id negabit, quin ipsis ciui-
bus perniciosissimum esset, si leges, vel præcepta
illa ad mortem æternam obligarent, & conuerte-
rentur, contra l. quòd fauore, ff. de legibus, l. non
ideò minus C. de procuratoribus, l. legata inutili-<-P>@@
<-P>ter, ff. de leg. 1. l. legata inutiliter, ff. de adimen.
legat. Deinde, quia vt arbiter, qui habet iurisdi-2. Arg.
ctionem ex commissione, & concessione colliti-Habens iuris-|dictionem ex|cōcessione col-|litigantium,|non potest eos|punire vltra|terminos sibi|præscriptos.
gatorũ, si ipsi collitigatores eius pręceptis nō pa-
reant, eos punire non potest, nisi intra terminos,
& mensuram sibi ab eis commissam: & sic ad eam
pœnam tenentur, cui se subdiderunt, l. cùm antea,
cum ibi notatis C. de arbitris: ita quoque Prin-
ceps, cui se populus commisit, nec aliunde habet
iurisdictionem, non potest ciues punire vltra ter-
minos, & mensuram iurisdictionis sibi à populo
datæ, vt fusè suprà ostendimus & tradunt omnes
Doctores per tex. ibi l. fin, ff. de iurisd. omni. iu-
dic.
Tertiò, quia omnis potestas est propter vsum, vt
tradit Sotus 4. iust. quæst. 4. art. 2. sed Princeps
sæcularis non potest infligere pœnam æternam:
ergo nec eam imponere; quia ad hoc nec à Rep.
nec à Deo media Rep. accepit potestatem: vt ar-
biter non potest vltra potestatem ipsi concessam
mulctare collitigantes, qui illi non parent. Cui
exemplo simillimum est, quòd in §. fin. inst. de
verbor. oblig. qui aliquid se facturum, etiam per
solemnissimam stipulationem promisit, cùm ad
factum præcisè compelli non possit, secundùm
communem opinionem l. stipulationes non diui-
duntur, §. Celsus per tex. ibi ff. de verb. obligatio.
l. si quis ab alio §. fin. ff. de re iud. ad id quod sti-
pulatoris interesset dumtaxat condemnandus est
est, & id solùm tenetur præstare per dict. §. fin.
inst. de verb. oblig. Vbi Iustinianus consuluit, vt
pœna pecuniaria promitteretur, si aduersus illud
factum promissum quid fieret, fignificans planè,
quòd præterea pœna æterna nulla manet: ergo
idem in lege.
Secundò, dicit legem pœnalem in dubio num-2. dictum.
quam obligare in consciẽtia, etiamsi lex sit Eccle-
siastica: quia legum latores tantùm intendunt, vt
vel subditi legi pareant, vel pœnam soluant, itaq.
ea obligatio est alternatiua, & disiuncta, non co-
pulatiua & coniuncta, & soluta pœna aufertur fa-
cti obligatio, iuxta simile in l. si pacto, quo pœnā.
Vbi communiter Doctores C. de pactis, imò
tantùm abest, vt legislator humanus subditos suos
sub pœna æterna obligare voluisse videatur, quòd
potiùs omni cura, diligẽtia, studio, & conatu pro-Legislator sæ-|cularis omni|studio prospi-|cit, ne subdito|rum animæ|pœnis æternis|illaqueentur.
spicit, ne eorum animæ illaqueentur, & omnium
legislatorum talem esse animum, præsumendum
est, l. quæ sub conditione in princ. ff. de conditio.
instit. Vnde tenendum est, in dubio, nec legem
Ecclesiasticam pœnalem obligare in conscientia,
Dostları ilə paylaş: |