Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə131/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   127   128   129   130   131   132   133   134   ...   250

clarationem criminis, quàm post ipsius declara-

tionem: & hoc secundum esse tolerabilius, & ideò

potestate humana hoc secundum, non autem pri-

mum fieri posse, maximè quòd si ante declaratio-

nem criminis pœnam incurreret, cogeretur sæpe

se ipsum prodere exequendo in se pœnam, quæ iu-

dicium est criminis. Sed hæc responsio non est

omninò sufficiens, & deinde aliis rationibus sen-

tentia Soti reiicitur à Suarez suprà, nimirum, quiaPer censuras|quibus bonis|homo priue-|tur.

per censuram non solùm priuatur homo propriis

bonis Ecclesiæ, sed etiam aliquibus bonis com-

munibus omnibus hominibus, vt est communica-

tio ciuilis, seu participatio humani conuictus.

Priuatur etiam aliquando bonis propriis, seu ap-

propriatis reo, quorum distributio iam non per-

tinet ad Ecclesiam: quia iam sunt facta pro-

ptia talis personæ. Priuatur enim homo libertate

ad communicandum cum aliis, & quadam habili-

tate, vt alij cum ipso cōmunicent: quia omnia erāt

propria illius hominis, qui per censuram illis pri-

uatur. Deinde quia leges ciuiles interdum impo-Leges ciuiles|imponunt pœ-|nas ipso facto|incurrendas.

nunt pœnas ipso iure, seu facto incurrendas, vt l.

non potest ff. de furtis, & indicat gloss. l. si quis

maior C. de transact. Ad quas tamen quid respō-

deat Soto, & alij, posteà videbimus. Possumus etiā

aliter contra Sotum argumentari: quia si Ecclesia

per censuras potest bonis suis priuare reum ante

vllam iudicis sententiam bonis communibus, ad

quæ, vel in quibus ius habebat anteà reus, & qui-

bus non poterat absque delicto priuari: ergo si-

militer Resp. poterit ante vllam sentẽtiam iudicis

priuare reum bonis communibus Reip. ad quæ,

vel in quibus homo habebat ius, & quibus abs-

que delicto priuari non poterat: & sic aliqua pœ-

na temporalis poterit incurri ante vllam iudicis

sententiam. Vnde fortasse meliùs pro se Sotus re-

spōdere potuisset, vel plus posse Ecclesiam in hac

re, quàm temporalem Rẽp. Potuit enim Christus

ei conferre potestatem aliquam puniendi absque

iudicis sententia nonnullis pœnis: ne omnia de-

licta occulta omninò manerent impunita: & vt

peccatores occulti possent per pœnas aliquas cor-

rigi, & ad officium reuocari: quòd non est adeò

necessarium, aut expediens in temporali Repub.

ideò natura hanc potestatem illi non dedit, vel

non esse eandem rationem de his pœnis spiritua-

libus, & de temporalibus: nam temporales per se

loquendo carẽt remedio: Censuræ verò sunt pœ-Cur Ecclesia|punire possit.|sine sententia|iudicis, non|respub.

næ medicinales, à quibus debet iudex omninò

peccatorem absoluere, si correctus, & emendatus

fuerit. Deinde damna temporalia, quia sensibus,

& euidentia intellectus percipiuntur, magis sunt

dura, & intolerabilia, quàm spiritualia, quæ sola

fide cognoscuntur, aut ponderantur: Ideò hæc

possunt induci à lege ante sententiam iudicis, illa

verò non. Adhuc tamen sentẽtia Soti est difficilis,

cui tamen fauet Victoria relect. 1. de Indis num.

14. probans priuationem dominij suorum bono-

rum esse pœnam, ideò non debere incurri ante

condemnationem: & addit, Nec satis scio, an ius

humanem possit hæreticũ priuare dominio suo-

rum bonorũ ante iudicis condemnationem, quem

citat, & sequitur Durandus 4. dist. 13. prop. 41. ad<-P>

@@0@

@@1@Disput. XV. Sectio II. 371



<-P>medium. Idem tenet Angles in 4. in quęst. de iust.

legis pœnalis, dicens esse Soti, & Ioannis Medinę:

faciet etiam Sayrus verb. lex num. 11. dicens, lex

probās ob peccatum reum iure suo posse priuari,

intelligitur in foro exteriori post condemnatio-

nem.


  Vnde est secunda opinio Caietani 2. 2. quæst.2. opinio|Caiet.

62. art. 3. & in summa verbo pœna, asserentis, nul-

lam legem humanam obligare posse ad pœnam

ante iudicis sententiam, si pœna requirit execu-

tionem aliquam, qualis est solutio pecuniæ, vel

quid simile: si verò pœna nullam postulet execu-

tionem, vt inhabilem fieri aliquem ad aliquid, op-

timè posse per legem humanam infligi, nulla ex-

pectata iudicis sentẽtia. Cum Caietano sentit Ar-

mil. verb. pœna, num. 1. Medina hîc quæst. 96. art.

4. Valentia disp. 7. quæst. 5. punct. 6. quæst. 3. prope

finem. Bannes 2. 2. quæst. 12. art. 2. ad 2. & vltimũ

Aragon, 2. 2. quæst. 41. art. 3. & q. 62. art. 3. Idem vi-

detur tenere Sayrus, l. 3. cap. 9. num. 27. & sequen-

tibus, & Simancas in instit. tit. 9. num. 199. & 201.

aliàs nu. 31. & sequent. præsertim 44. Vnde hanc

sententiam ei tribuit Vazquez disp. 168. cap. 1. nu.

2. Sed certè Simancas, vt patet nu. 211. sentit non

posse ab homine cōdi legem, quæ obliget ad ma-

gnam pœnam subeundam in foro conscientiæ an-

re sententiam iudicis consistentem in executione,

secus ad paruam, vel mediocrem: sed omisso Si-

manca, citantur etiam Conradus de contract. qu.

7. Corduba lib. 1. quæst. 36. qui plures ex Iurispe-

ritis referunt, præsertim Bartolum l. id quod pau-

peribus C. de Episcop. & cleric. & Ioann. Andr.

capit. de homic. in 6. & Ancharanum cap. felicis,

de pœnis in 6. Multi tamen ex his non loquuntur

generaliter, sed de vna, aut alia pœna.

  Priorem partem de pœna, quæ postulet execu-

tionem, probat Caietanus, quia vi legis pœnalis

nullus ampliùs obligari potest, quàm vt pœnam

statutam patiatur: lex enim pœnalis tantùm obli-

gat ad pœnam; pœna autem in passione consistit:

ergo nullus debet sibi pœnam infligere: hoc enim

non solùm est pati, sed etiam agere.

  Posteriorem verò partem comprobat Caieta-25

nus, quia pœna, quæ requirit executionem, in sola

passione consistit, nec vt quis ipso facto eam pa-

tiatur, aliquid in se ipsum agere debet, veluti vt

inhabilis fiat, aut vt excommunicatus sit: ergo

quisque eam incurrere potest ipso facto, nulla ex-

pectata iudicis sententia.

  Sed hæc distinctio inanis videtur: primò quia

licet pœna requirat actionem rei, potest esse mo-

derata & humana: ergo poterit eius obligatio esse

à lege sicut à iudice: secundò, quia non minus gra-

ue, & onerosum est homini se priuare aliquibus

actionibus, ad quas habet propensionem, vel ius,

vel ex quibus sperat fructum, quàm aliquas actio-

nes exercere: ergo si ad illud potest obligari ante

sententiam, etiam ad hoc est licitum. Confirma-

tur primò, quia secundum æstimationem mora-

lem potiùs eligeret homo certam pecuniæ quan-

titatem soluere, quàm priuari voce actiua, & pas-

siua: sed hanc pœnam potest per se lex inducere,

ergo & illam. Confirmatur secundò, quia leges

imponentes pœnas priuatiuas, cōsequenter obli-

gant: ad multas actiones inuoluntarias vt si ex-

communicatus sit in Ecclesia, & inchoetur diui-

num officium, tenetur egredi: si ei detur benefi-

cium, tenetur reiicere: & priuatus beneficio tene-<-P>@@



<-P>tur illud resignare, & alium viuendi modum quę-

rere: ergo etiam posset directè obligare ad eas

actiones: parum enim refert, quod obligatio sit

directa, vel indirecta.

  Tertia sententia, & vera est, legem humanam3. opinio|Auctoris.

posse obligare ad pœnā ante omnẽ iudicis senten-

tiam, siue pœna in sola priuatione consistat, neq;

vllam requirat executionem, siue eam exposcat.

Ita tenet Castro 2. de lege pœnali ca. 5. 8. & seqq.

& secundo, de iusta hæret. punit. cap. 6. & seqq. &

Suarez, 3. part. tom. 5. disp. 3. sect. 1. Corduba lib.

1. qu. 36. quam malè inquit à nullo vnquam nega-

ri potuisse: & eandem tenet Vazquez, disp. 168. ca.

2. & seqq. citans Nauarrum, ca. 23. num. 67. & cap.

25. num. 117. aliàs 118. Vbi ait pœnam ipso facto

non incurri ante sententiam, nisi vbi constat de

mente legislatoris: Et loquitur etiam de pœna re-

quirente executiouem: idem sentit Couarruuias

2. part. de sponsalibus cap. 6. §. 8. num. 10. & seqq.

Sylu. verbo Assassinus, & ver. Emphyteusis qu. 2.

  Non autem omnes eodem modo hanc senten-

tiam tuentur: nam Castro intelligit de omni pœ-

na, quam iustè iudex infligere per sententiam pos-

sit, ad quam tenet reipsa obligari hominem, nulla

expectata sententia, quoties lex dicit ipso facto,

vel quid simile: qui pro se citare posset, & partim

re vera citat Panormitanum, cap. Canonum statu-

ta num. 11. de const. & cap. dilecti, de arbitris cap.

cum non ab homine, de iudiciis cap. peruenit, de

appell. cap. fin de hæretic. ca. quibusdam, de pœ-

nis, Rebuffum in proœm. const. reg. gloss. 1. nu.

46. Angelum verbo pœna §. 2. Dominicum de S.

Gem. ca. pro humano §. sacri de homicid. in 6. Fe-

linum, cap. Rodulphus de rescript. §. declaratoria

sententia num. 44. Barbatium repet. c. Raynaldus

de testa. fol. 11. col. 1. Decium dict. c. Canonum,

lectura 1. num. 20. de constit. Paulum de Castro, l.

1. §. ad bestias ff. de postul. Hostien. & Bartolum,

apud Barba. suprà, Angel. de Perusio Auth. de in-

cæstis nup. n. 2. & 5. Decium l. quod à quoque ff. de

reg. iur. quem sequitur ibi Ioann. Ferramont, Ia-

son, li. 3. cōsil. 21. qui citat pro se Bart. & Bald. An-

ton. Corset, in suis singularibus titulo pœna, vers.

vbicumque pœna, Ludouicum Gomez, cap. 1. nu.

9. de rescript. in 6. Baldum, l. id quòd pauperibus

C. de Episcop. & cleric. qu. 9. Tiraquellum, l. 11.

vmquam verbo reuertat, C. de reuoc. donat. num.

236. 241. & seqq. glos. c. quàm sit in vers. eo ipso de

electio. in 6. & in Clem. quoniam, vers. eo ipso de

vita, & honestate cler. & Clem. multorum gloss.

vlt. de pœnis, citat etiam pro se Castrus D. Tho-

mam 2. 2. quæst. 98. art. 3. ad 3. Vbi ait, violatoremVialator iu-|ramenti pro-|missorij est ip-|so iure infa-|mis.

iuramenti promissorij esse infamem ipso iure, &

ante sententiam, & Adrianum in 4. in quæst. de

acquisitis per ludum, & Ioann. Medinam, Cod. de

rest. quæst. 1. §. ad propositum igitur.

  At verò Nauarrus numer. 67. hanc facultatem

concedit in paruis pœnis temporalibus, quasi di-

cat, grauiores non posse hoc modo per legem im-

poni, vt ad earum solutionem sentẽtia non requi-

ratur. Couarruuias verò ait, leges posse hoc modo

pœnam imponere, si rationi visum fuerit: quod in

idem recidit, vt ait Vazquez: nam pœnæ graues

incurrendæ ante sententiā iudicis grauissimæ red-

duntur, & eo ipso æquitatem excedere possunt.

Nec enim parum refert ad grauitatem, & accer-

bitatem pœnæ, statim esse soluendam ante iudicis

sententiam. Cæteri verò auctores obsolutè lo-<-P>

@@0@

@@1@372 Quæst. XCVI. Tract. XIV.



<-P>quuntur, & eodem modo intelligendi viden-

tur, ait Vazquez, quia suam sententiam sic ex-

plicat, vt lex obligare queat ad aliquam pœnam

ante sententiam, etiamsi pœna executionem re-

quirat, non tamen ad omnem, sed ad eam solùm,

quam per solum iudicem infligi æquitas non

exposcit. Eodem modo hanc sententiam docet

Suarez suprà.

  Hanc quoque sententiam tenet Azor tom. 1.

lib. cap. 7. & cap. 8. q. 6. Imò Caiet 2. 2. quæst. 186.

art. 9. ad. 2. dubium, vbi docet, teneri ordinis præ-

dicatorum professores ad nonnullas leues pœnas

in se ipsis exequendas, etiamsi nullus prælatus

imponat, & Salcedus in pract. crimina. capit. 66.

& 136. Ferdinandus Mendoza 1. de pactis capit.

5. nu. 31. Simancas in inst. cap. 9. nu. 211. Sarmien-

tus 3. selecta. ca. 6. num. 6. citans Panormitanum,

& alios, & multi Theologi recentiores, quę mihi

eo modo quo, defenditur à Suarez, & Vazquez,

semper placuit.

  Quorum sententia suadetur, primò ex Paulo II.

in extrauag. ambitiosæ, de rebus Eccles. non

alien. qui beneficiarios bona Ecclesiæ alienantes

punit ea pœna, vt ipso facto beneficiis, quorum

bona alienarunt, priuati existant, illáque absque

declaratione aliqua vacare censeantur, possintq́ue

per locorum ordinarios, vel alios, ad quos eorum

collatio pertiner, personis idoneis (illis exceptis,

quæ priuatæ fuerint) liberè de iure conferri &c.

  Quæ pœna, licèt solùm priuatiua videatur, ali-

quam tamen continet executionem: nam ea le-

ge tenetur beneficiarius beneficium relinquere, &

renunciare, quòd planè agnouit Sotus 1. iust. qu.

6. art. 6. ad 8. §. restat igitur. Nec officit, quòd aliqui

respondent, solam beneficij priuationem lege illa

humana præscribi, obligationem autem renun-

ciandi beneficium consequi ex lege diuina, quia

iure naturali nemo potest, quod suum non est, re-

tinere. Quare cùm beneficium sine titulo, aut ca-

nonica institutione obtineri, vel retineri non pos-

sit, cap. 1. de reg. iur. in 6. cap. relatum de iure pa-

tron. cap. 1. de eo qui mittit in possess. lib. 6. effici-

tur, vt qui priuatus est titulo beneficij, confestim

iure naturæ teneatur illud emittere, & renuntiare:

non, inquam, officit, quia obligatio illa renũcian-

di beneficiũ, proximè, & immediatè oritur natu-

raliter ex priuatione beneficij: ergo lex priuans

beneficio moraliter cẽsetur inducere talem obli-

gationem: ergo immediatè etiam poterit obliga-

re ad pœnam consistentem in executione, & in

hoc euentu ita tenet Vazquez, disp. 168. à nu. 29.

non quòd sufficiat dicere ipso facto, vt putauit

Nauarrus, aut sine declaratione, vt putauit Sylue-

ster verb. Assassinus, quos sequitur Corduba, lib. 1.

quæst. 36. dicens, ob eas rationes pœnam hanc in-

curri absque vlla sententia, sed quia addit benefi-

cium statim vacare. Quasi verò idem sit beneficiũ

amitti ipso facto ante declarationem, & vacare:

Ergo si verbum vacare excludit omnem senten-

tiam, idem erit de verbo ipso facto ante declara-

tionem. Hāc legem quoad aliqua alicubi non esse

vsu receptam ait Caietanus, vers. ex eo. capit. 75.

Nullibi autem ait Syluester, apud Nauarrum, qui

tamen cap. 27. nu. 150. ait nullibi receptam quoad

pœnas, sed in multis locis receptam quoad alia,

præsertim in Lusitania, & Castella. Tamen adhuc

ex ea putat Vazquez colligi intentum, quia non

recipi quoad pœnam, licet inferat non obligare<-P>@@



<-P>ad illam, non tamen infert non potuisse obli-

gare.


  Secundò, ex Pio V. in Const. incipiente ex pro-27

ximo Lateranensi Concilio edita Romæ anno

1571. 12. Kalend. Octobr. Pontificatus sui anno 6.

relata à Nauarr. cap. 25. num. 122. vbi decernit, vt

beneficiarius horas omnes canonicasvno, vel plu-

ribus diebus non recitans, omnes beneficij, seu

beneficiorum suorum fructus, qui illi, vel illis die-

bus, responderent, si quotidie diuiderentur, &c.

amittat. Quæ pœna etiam postulat executionem,

scilicet restitutionem fructuum, & illa constitu-

tio est declaratio decreti Leonis X. facti in Con-

cilio Lateranensi, in quo beneficiarium horas ca-Beneficiarius|omittens re-|citare Horas|Canonicas|fructus sui be-|neficij pro ra-|ta perdit.

nonicas non recitantem fructus beneficiorum

suos non facere stabilitum erat. Neque obstat

quòd Sotus 10. iust. quæst. 5. artic. 3. §. igitur ait,

Decretum illud Cōcilij, nondũ planè, quòd sciat,

vsu, & more receptum: Simancas verò suprà num.

208. affirmat, neque enim decretum illud vsu re-

ceptum est, & vix paucis innotuit. Nam, vt omit-

tam ea de re dubitari non posse post prædicti Pij

V. const. eamque moribus esse receptam experi-

mento compertum sit, vt obseruauit Vazquez su-

prà cap. 4. num. 32. Nullus, quem viderim, neque

etiam Sotus, aut Simancas vnquam asseuerauit,

decretum Cōcilij iniustum fuisse. Hoc enim dicere

audacissimum esset. Sed respondeo Simancæ, Be-

ceficium sub conditione, & onere datum esse be-

neficiatio, vt suis precibus, & orationibus interce-

dat pro populo, & ob eam rem dari illi fructus:

ergo si beneficiarius conditionem non seruat, nec

id facit, cuius ergò beneficij fructus ei concedun-

tur, mirum non est si eos in conscientiæ foro re-

stituere taneatur, etiamsi nulla lege humana ad id

obligetur: vt is cui datum est prædium sub ea cō-

ditione, vt aliquid fiat; si conditioni non paret, iu-

re naturæ est obnoxius restitutioni, vt constat ex

l. 1. cũ seqq. ff. de cond. caus. data. Quoniam autem

hoc responsum impugnat Vazquez suprà, nu. 34.

Tum quoniam fructus beneficij, cui cura animarũ

annexa est, aut administratio Sacramentorum, aut

aliud quoduis officium spirituale, non ob solam

canonicarum horarum recitationem: sed etiam ob

spiritualium munerum exercitationem beneficia-

rio dantur: ergo beneficiarius, qui huiusmodi mu-

neribus exercendis incumbit, fructus, qui spiritua-

libus ministeriis respondent, secundum diuinam

legem faceret suos, quantumuis Horarum recita-

tionem omitteret, cùm & beneficium canonica

institutione obtineat, & causam habeat fructus

comparandi, atque retinendi. Cùm igitur eos etiā

fructus beneficiarius, qui horas non recitat, resti-

tuere teneatur, vt ex Leone X. & Pio V. contra So-

tum deducere conatur Vazquez, n. 35. efficitur, vt

sola lex humana puniat, eorum fructũ, quos suos

fecerat, amissione. Deinde canonicus, qui choro

certis anni diebus interfuit, & ea de causa pro mo-

re Ecclesiarum Cathedralium magnam aliquam

fructuum partem, seu vestiariorum acquisiuit, si

horas canonicas non recitauerit, tenetur fructus,

qui, si per singulos dies diuiderentur, ei diei res-

ponderent, restituere. Igitur non ob causam non

secutam, vt Simancas asseruit: sed quia pœna est

lege Pontificis imposita, renetur ante iudicis sen-

tentiam restituere.

  Secundò, respondet Simancas cum Caietano,

hanc legem esse priuatiuam, ideò incurri ante<-P>

@@0@

@@1@Disput. XV. Sectio II. 373



<-P>sententiam posse: sed certè priuatio hæc infert

executionem, hoc est, resti tutionem fructuũ: er-

go censenda est pœna in executione consistens,

& nō solius inhabilitatis. Hoc ipsum probat Vaz-

quez, quia qui non recitat, etiam grossam antè lu-

cratam, & cōsumptam, tenetur restituere. Sed cre-

do, si contingat eam priùs verè, & absolutè lucra-

ri, quàm officium omittat, nihil eius debere resti-

tuere, quia pœna non est, vt fructus iam suos re-

stituat, sed vt non faciat fructus suos.

  Tertiò, ex Concilio Tridentino, sess. 23. in de-28

crero de Reform. cap. 1. decernente, vt ij omnes,

qui beneficia cum animarum cura habẽt, si à pro-

priis Ecclesiis contra illius decreti dispositionem

absint, pro rata temporis absentiæ, fructus suos nō

faciant, nec tuta conscientia alia etiam declaratio-

ne non secuta illos sibi detineri possint: ergo lex

humana obligat ante iudicis sententiam ad pœ-

nam, qu$unclearuirit executionem rei.

  Quartò, quia in l. fin. tit. 3. & l. 2. tit. 9. & l. fin. tit.

14. & tit. 15. & tit. 23. lib. 2. ordinam. Regij, & l. 1.

t. 28. li. 2. nouæ comp. statuitur, quod earum legũ

rei in conscientia ante omnem sententiam obli-

gantur ad soluendũ pœnam legib. illis præscriptā.

  Quintò, nam Princeps speciali præcepto, aut

sententia subditos potest ad pœnam in seipsos

exequendam obligare, cùm ea iusta est, & ad natu-

ralem rationem accommodata: quid enim prohi-

bet, cùm in religionibus hoc receptum sit, & in

Rep. politica sæpe contingat, reos legis sententia

in eos lata relegatione mulctari ad censerendam

manum cum Reip. hostibus, & propugnandum

castrum, vel ciuitatem, atque si ignobiles sint, ad

remigandum obligari?

  Sextò, quia excommunicationem sæpe incurri29

ante vllam iudicis sententiam constat ex cap. non

dubium de sentent. excomm. vbi Alexander III.

non dubium esse (ait) in clericos, vel canonicos, aut cu-

iuslibet religionis conuersos violentas manus inijcientes

sententiam excommunicationis incurrere, nec nisi in ar-

ticulo mortis ab alio quàm à Pontifice Romano absolui

posse. Item, Diaconum rem sacram facientem, ad sacer-

dotis officium promoueri non posse. Vrbanus III. defi-

niuit c. 2. de cler. non ord. ministr. sacerdotem ho-

micidam ab altaris ministerio abstinere debere, &

suspensum esse decernitur, ca. significasti 1. de ho-

micid. Interdictum afficere reipsa eum, qui inter-

dicitur, ante omnem sententiam, liquet ex cap. is

cui, de sentent. excomm. in 6. de priuatione vocis

passiuæ ex cap. 1. de postulat. præl. cap. cum inter,

de elect. ca. postulasti in princi. de cleric. excomm.

ministr. ex statutis Academiæ Salmantiæ à Domi-

no Ioanne de Astuminga, eiusdem Academiæ vi-

sitatore, atque supremæ inquisitionis consiliario

promulgatis, quæ in lucem prodierũt anno 1595.

& à Philippo II. Hispaniarum Rege consultatio-

ne habita cum Regio senatu, confirmata sunt,

titul. 33. de conferendis Cathedris, numer. 20.

candidatus cathedræ qui pecuniis datis, aut

commodatis, conuiuiis, quauisue alia re, perse,

vel per alios suffragatores corruperit, ad omnes

Academiæ Cathedras inhabilis redditur, eaque

pœna in vtroque foro afficitur ante omnem con-

demnationem, vel declarationem à iudice factā:

& si forsan cathedram aliquam obtinuerit, decer-

nitur, ne eius cathedræ fructus suos faciat, & in

conscientia teneatur eos Academiæ restituere:

qua etiam pœna afficiuntur suprà, num. 22. cathe-<-P>@@


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   127   128   129   130   131   132   133   134   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin