disp. 7. quæst. 5. punct. 6. quæst. 4. ad finem. Sylue-
ster autem, verb. Assassinus, & verb. Emphyteusis
qu. 2. sentit non incurri ante sententiam: si lex
tantùm dicit, ipso facto, & non addit, ante declara-
tionem, idem ait Rossella, verbo Assassinus in fine,
& verb. Emphyteusis, §. 4. & Ouand. 4. d. 13. prop.
41. sic explicantes extrauagantem ambitiosæ de
reb. Eccles. non alien. & Sotus, 1. iust. quæst. 6. art.
6. ad 8. ait, Pontificẽ in hac extrauag. potuisse obli-
gare in conscientia ad relinquenda beneficia ante
sententiam: quia, vt dispensator dedit illa sub ea
conditione: dubitat tamen an eam intentionem
habuerit, & remittit se ad vsum Ecclesiæ: illum se-
quitur Ouand. 4. d. 13. prop. 41.
Vazq. autem disp. 178. c. 4. n. 25. & sequentibus
cum Couar. 2. part. de sponsal. cap. 6. §. 8. num. 8. &
10. citante alios quatuor vel quinque Doctores,
putat, etiamsi lex dicat, ipso facto, & ante declaratio-
nem, nisi alia addantur, non incurri priuationem
benficij ante sententiam, & verba illa operari, si-
cut in casu confiscationis, quòd retrotrahitur po-
steà, per sententiam effectus ad diem commissi
criminis: in illo tamen casu extrauag. ambitiosæ,
de reb. Eccles. non alien. putat, priuationem incurri
ante sententiam, quia non solùm dicitur, ipso facto
absque declaratione, sed additur, vacare censeantur.
Quòd non multùm vrget: quia priuatio & va-46
catio beneficij idem sunt, quando alteri beneficiũAuctor.|Priuacio &|vacatio bene-|ficij idem sũs.
non confertur: ergo sicut priuatio, ipso facto, &
ante declarationem, potest explicari, vt per senten-
tiam posteà retrotrahatur ad diem criminis, ita de
vacatione beneficij dicendum, maximè cùm po-
natur verbum, censeantur, quod indicat non va-
care ex tunc: sed ita sententiam postea ferendam,
ac si tunc vacassent, & saltem hoc est dicendum,
quia illa extrauagans, quoad pœnas nullibi est re-
cepta secundum Nauarrum cap. 27. numer. 150. Et
Caietanus, verb. excomm. c. 75. absolutè ait, in ali-
quibus locis receptā non esse. Et generatim exi-
stimo priuationem officij, vel beneficij, vel aliorũ
bonorum iam possessorum, si notabilia sunt, seu
magni momenti, non incurri ante sententiam,
quamuis lex dicat, absque declaratione, quia lex ali-
ter intellecta iniusta esset, vel saltem crudelis, aut
nimis rigida: & saltem cum in hac re sint variæ
opiniones probabiles, & in dubio suspensionis,
vel opinionis, melior sit conditio possidentis, po-
terit quis retinere officium, beneficium, vel alia
bona, quæ antea legitimè possidebat: vnde Sa ver.
pœna num. 1. ait. Pœna imposita ipso iure, vel facto
non incurritur sine sententia iudicis, & executione per
ipsum, etiamsi lex dicat, non requiri sententiam aut de-
clarationem, aut etiam soluendam in foro conscientiæ:
intelligitur enim iudice exequente, nisi pœna esset eius-
modi, quæ secum traheret executionem, vt excommuni-<-P>@@
<-P>catio, suspensio inter actum, & irregularitas, aut lex di-
cat, sit incapax, aut inhabilis (quidam tamen etiam
hîc sententiam requiri aiunt) aut dicat, non faciat
alioqui fructus suos: est enim conditio, quæ seruanda est,
vt quæ ponitur à testatore. Hæc ille, & v. lex nu. 11.
lex priuans ob peccatum re iure possessa, intelligitur, in
foro exteriori post condemnationem. Et Perez 2. or-
din. tit. 9. l. 2. latè disputat, an quando lex dicit, ali-
quem ipso facto esse priuatum officio, vel benefi-
cio, amittatur absque alia sententia, & non amitti,
etiamsi lex dicat asque alia declaratione, esse dicit
probabilius, licet oppositum sit securius.
Et quidem quando lex ipso facto priuat officio,47
vel beneficio, non obligare ante senten-
tiam, docuit ipse Castro, 2. de iusta hæret. punct.
ca. 9. quamuis malè addat, vt notat Vazquez, disp.
172. num. 10. fructus prouenientes ex officio, be-
neficio, aut dignitate, restituendos esse fisco ante
sententiam, sicut cætera bona. Nam infrà videbi-
mus, cætera bona non esse restituenda fisco ante
sententiam, ac proinde nec fructus istos, qui verò
sunt delinquentis: Sed ad priuationẽ officij, & be-
neficij reuertamur. Lessius lib. 2. cap. 29. dub. 8. ait,
quando leges statuunt priuationem officij, vel be-
neficij ipso facto, propriè loquendo non vacare,
nec debere dimitti ante sententiam, nisi apertè cō-
stet, illā fuisse legislatoris mentem, vt si addat, te-
neri in conscientia dimittere, vel non posse absol-
ui, nisi dimittat, vel beneficium eo ipso vacare, ita
vt alteri liberè possit conferri: vt in casu, c. dudum
2. de electione, cum quis accipit secundum benefi-
cium incōpatibile colligitur ex D. Tho. 2. 2. q. 62.
art. 3. Caiet. ibi, Soto, 1. iust. quæst. 6. atr. 6. Adrian.
quodlib. 6. art. 1. Couarr. de matrim. part. 2. §. 8. nu.
9. & 13. & passim recentioribus: vtrum autem
vacat, quando dicitur in lege, sit priuatus ipso facto
absque alia declaratione, dubium est, Couarr. & So-
tus suprà, & Henr. de excom. capit. 56. & multi alij
recentiores tenent, non vacare, sed requiri senten-
tiam declaratoriam criminis: illam autem clausu-
lam, absque alia declaratione, intelligendam de de-
claratione pœnæ, non criminis. Quæ expositio,
etsi nonnihil videatur violenta, tamen vsus ipse
eam confirmat: ita enim sunt receptæ leges huius-
modi, vt ante declarationem criminis, possessores
non teneantur resignare. Imò vsus habet, vt nisi
executio fiat per sententiam, ita vt per eam non
solùm declaretur crimen, sed etiam reus ipse pri-
uetur beneficio, vel officio, non cẽseatur omninò
priuatus, vt patet ex Couarruuia suprà. Vnde &
leges illæ, quæ statuunt, vt beneficium iure ipso
vacet, vt in extrauag. ambitiosæ, de rebus Eccles.
non alien. non videntur receptæ in illo rigore, vt
sponte teneatur se reus spoliare.
Petes, quam ergo vim habent eiusmodi cōstitu-Quam vim|habent consti-|tutiones, qui-|bus quis ipso|iure priuatur|officio, vil be-|neficio.
tiones, quib. aliquis ipso iure priuatur officio, vel
beneficio, siue propter crimen, siue propter ade-
ptionem alterius incompatibilis? Respondeo, hoc
efficere, vt statim amittat titulũ ipsum, ita vt non
sit ampliùs Dominus beneficij: retinet tamen pos-
sessionem, qua priuari non potest, nisi causa co-
gnita, vt docet gloss. ca. licet Episcopus, de Præb.
in 6. & quamquam illud cap. solùm loquatur in
casu adeptionis beneficij incompatibilis: tamen
glossa & Doctores, quos ibi citat, volunt esse eā-
dem rationem in cæteris, vbi quis ipso iurè priua-
tur, id enim ad publicam trāquillitatem est valde
expediens: titulum voco ius illud firmum &c.<-P>
@@0@
@@1@Disput. XV. Sectio III. 383
<-P>Hæc Lessius. Sed credo nec dominium amittere,
cùm possit eodem modo vti illo, siue de ipso di-
sponere, quo anteà, & aliud est, titulum, seu domi-
num infirmari, aliud tolli. Verum hæc quæstio fe-
rè est de nomine. Deinde etiamsi lex non contine-
ret sententiam latam, sed ferendam, esset titulus
infirmus: ergo cùm sententia est lata, plùs aliquid
debemus dare, nempe, vt dicebat Suarez suprà, per
se loquendo dimittendum esse beneficium, vel
manere quasi confiscatum, vel, vt dicebāt alij, non
requiri sententiam declaratoriam pœnæ, seu con-
demnatoriam, sed tantùm declaratoriam crimi-
nis: & illud de quasi confiscatione beneficij, quæ
consistit in retrotractione sententiæ ad diem cri-
minis, rectè dici posset iuxta aliam Leonardi Les-
sij doctrinam; nam eodem lib. cap. 35. dub. 27. vbi
ait, quādo Symonia confidentialis conuentiona-
lis vtrimque completur saltem ex parte, retrotra-
hi excōmunicationem, & inhabilitatem ad bene-
ficium ad diem pacti, ita vt ex tunc cẽseatur col-
latio inualida, vt ostendit Nauar. c. 23. n. 104. aliàs
103. ita enim seruat stylus curię. Idem cum eodem
ait in amissione Emphyteusis, propter non solu-
tam pensionem in triennio: postea enim si Domi-
nus voluerit esse amissam, amissa censebitur cum
suis fructibus à fine triennij, vt ipse declarauerat
ca. 24. dub. 8. Item excommunicatio ob non solu-
tam pensionem beneficiariam, cum pensionarius
vult esse incursam, retrotrahitur ad diem crimi-
nis, quo cœpit esse in mora, vt ait Gigas, quęst. 77.
de pensionibus, & Nauarrus, suprà, & si is qui ca-
ptus est ab hostibus, mortuus post aliquod tem-
pus fuerit, censebitur mortuus ab initio captiuita-
tis, & si postliminio reuersus fuerit, perinde erit, ac
si semper fuisset in ciuitate, §. eius qui apud hostes
iuncta gloss. Inst. quibus non est permissa facultas
testandi Etsi legatum venditum fuerit ab hærede,
& legatarius repudiet legatum, valet venditio si
autem acceptet illud, & velit destitui, nō valet ab
initio, l. quædā sunt ff. de reb. dubiis: sic ergo colla-
tio beneficij per Symoniam illam obtẽti, si posteà
cōpleatur, cẽsetur qua si inualida ab initio, quāuis
re vera fieret valida, quia sic habet stylus Curię, vt
adducit Lessius illo dub. 27. ex Nauarro suprà, nu.
104. ergo eodem modo dici potest, cum quis ipso
facto priuatus est officio, vel beneficio, non esse
priuatum illo ante sententiam, sed per sententiam
retrotrahi priuationem ad diem criminis: quia
priuabitur omnibus fructibus, & emolumentis
officij, vel beneficij, quæ à die illo habuit, ac si re
vera ex tunc illud amisisset, vt in confiscatione
bonorum dicemus.
Vtcumq. sit, priuatum ipso iure beneficio, non48
teneri ante sententiam dimittere illud, rectè do-
cet Lessius, lib. 2. c. 29. dub. 8. c. 34. dub. 34. & c. 35.
dub. 26. & 27. & generaliter quoties quis priuaturQuando quis|recipit benefi-|cium incom-|patibile prius|audiendus est,|quàm eo pri-|uetur.
re sua iam possessa, ex gloss. communiter recepta,
cap. fraternitas 12. quęst. 2. & quidem quando quis
recipit beneficium incompatibile, ipso facto pri-
uari: primò, tamen priùs reum esse audiendum
monet Sotus, 1. iust. quæst. 6. art. 6. ad 8. & con. 4.
in fine ex cap. licet Episcopus, de Præb. in 6. Item
10. iust. quæst. 5. art. 6. de eo, qui beneficium etiam
curatum recepit, animo non recipiendi ordines,
sed contrahendi matrimonium, ait, fructus non
facere suos, sed titulum non amittere, ac proinde
mutato proposito posse beneficiũ sine noua col-
latione retinere. Azor tom. 1. lib. 5. cap. 7. quæst. 4.<-P>@@
<-P>ait, leges quibus clerici priuantur beneficiis, ho-
noribus, dignitatibus, fructibus, habere vim ante
sententiam, ita vt beneficia ipso iure vacent, ita vt
tanquam vacantia impetrari, & conferri queant
ante criminis condemnationem: sed cap. 8. quæst.
3. ait, etiamsi clericus ipso iure, vel facto priuatus
sit beneficio, potest ipsum retinere vsque ad sen-
tentiam declaratoriā criminis, nisi lex dicat, quòd
statim in conscientia, vel ante declarationem de-
beat beneficium deponere: citat, Syl. Ang. Tabien.
& Armil. reddit rationem, quia licet clericus do-
minium, vel quasi dominium, & titulum beneficij
amiserit: non tamen administrationem, & posses-
sionem, vnde eius acta valent, & ait, illum clericũ
non facere fructus suos: addit licèt eius beneficiũ
ipso non vocato, possit ab alio impetrari, ipsique
conferri, non tamen posse conferri possessionem,
nisi ipso vocato & audito. cap. licèt Episcopus, de
præbend. in 6. ego credo, impetrari ab alio posse,
eique conferri. Sed ante sententiam non carere
titulo, aut Dominio, & ideò facere fructus suos:
quando verò beneficiarius vxorem ducit, vel sit
Episcopus, quando parochus institutus intra an-
num ad sacerdotium non promouetur, quando
beneficium accipit incompatibile, concedo Azori
non facere fructus suos.
Ex dictis patet, quid dicendum sit de pœna, quæ49
in executione delinquentis consistit: de qua qui-De pœna quæ|in executione|delinquentis|consistit Suarij|sententia.
dem sic loquitur Suarez hîc. Quando lex directè
imponit pœnam, quæ in actione, rei consistit, verba de-
bent esse luce clariora, vt si lex obliget ad executionem
etiam ante sententiam declaratoriam. Quia in hac
pœna est maior difficultas ex genere suo: ideò minor
vsus talis impositionis: ergo meritò postulatur maior
claritas. Item quia regulariter hæ pœnæ sũt pecuniariæ,
quibus facilè potest applicari effectus confiscationis, qui
talem executionem non requirit. Hinc leges ciuiles,
quando volunt eo rigore vti, exprimunt obligationem
in conscientia lib. 2. tit. 9. ordin. Reg. Hispaniæ, &l. 2. tit.
14. & l. 40. tit. 15. l. 30. t. 21. l. 15. vbi dicitur in quibus pœ-
nis ex nunc eos condemnamus, ita vt in foro conscientiæ
ad eas persoluendas ante sententiam teneantur. Quādo
lex sic loquitur, non dubium de obligatione: sed viden-
dum est, an hæ & aliæ eiusmodi leges sint receptæ, etiā
quoad modum incurrendi, & soluendi pœnam, quod in
simili notat Caietanus excomm. cap. 75. Nauarr. cap.
27. num. 150. Hæc illæ.
Sed si in pœnis priuatiuis bonorum antea pos-50
sessorum, teneamus cum Sa suprà, etiamsi apponāt
prędicta verba, non inducere pœnam ante senten-
tiā: à fortiori est dicendũ de pœnis istis, quæ non
solùm continent priuationem bonorum anteà
possessorum, sed etiam obligationem tradendi ea
fisco, pauperibus, vel aliis.
Existimo autem, illas nostri regni leges, non esse
vsu receptas, sed in pœnis paruis potuisse induce-
re obligationem ante sententiam, non in magnis,
nec propterea damnandi earum auctores tāquam
iniusti: nam bona intentione, & ex opinione pro-
babili asserentium potuisse obligare, ante senten-
tiam, leges illas ediderunt, aut certè illas intelle-
xerunt, sicut legem confiscationis, ita vt effectus
retrotrahatur ad diem criminis.
Azor tom. 1. lib. 5. ca. 7. quæst. 4. inter leges, quæ
habent effectum ante sententiam, numerat eas,
quibus iudices, Notarii, Tabelliones priuantur
muneribus, si quæ acceperunt à litigantibus, &
quibus præcipitur taliter acceptum restituendum:<-P>
@@0@
@@1@384 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>nam tales reddunt nullam translationem domi-
nij. Sed pensanda sunt verba legum, an solùm prę-
cipiant non recipi munera, vel recepta restitui: ta-
les enim non impediunt dominij translationem:
siquidem hæc præcepta cum translatione domi-
nij stare possunt: si verò dicant esse in talibus, ac
sic comparandum dominium, vel donationem
esse nullam, non transferetur dominuim.
Sed quid de pœnis conuentionalibus, quæ51
adhiberi solent à contrahentibus, & de aliis,Pœnæ cōuen-|tionales
quæ in collegiis, & testamentis ponuntur,
Sotus, & Bartholomæus Medina suprà, existi-quæ in colle-|giis & testa-|mentis ponũ|tur, quando|obligant.
mant deberi statim in conscientia, oppositum tri-
buitur Nauarro cap. 23. num. 63. & 67. & in sum-
ma Hispana cap. 28. additione ad cap. 23. num. 67.
vbi ait, statuta collegiorum, quę decernunt, vt ipso
facto, qui hoc, vel illud fecerit, sit priuatus collegio,
non inducere pœnam ante sentẽtiam. Suarez au-
tem hîc existimat, attendendum, an sit conditionalis
donatio, vel pactio, an propriè pœna: in primo euẽtu sta-
tim oritur obligatio impleta conditione, quia dispositio
conditionalis deficiente conditione nihil operatur, & ita
contingit in testamentis, & legatis, per quæ aliquid re-
linquitur sub tali onere, quo non impleto res transeat
ad alium. Idem censent aliqui de collegiis, sed id non
satis constat: nam receptio ad collegium absoluta est, &
leges eius aliarum legum pœnalium regulis metiendæ
sunt. Vnde cum Nauarro censeo, quotiescumque pœ-
na conuentionalis est vera pœna, & non conditio, nec
restitutio alicuius damni, vel interesse, non deberi ante
condemnationem, quamuis non dubium, quin contra-
hentes possint se obligare ad eam soluendam, etiam an-
tequam petatur, si tamen hoc volunt efficere, explicent
satis clarè, alioqui illa pœna sequitur naturam alia-
rum. Hæc ille. Alij probabiliùs existimant, cùm hę
pœnæ conuentionales propriè dictæ nimirum re-
spondentes veræ culpæ in violatione pacti com-
missæ, non sint impositæ à publica potestate, sed
ex voluntate, & consensu contrahentium, non de-
bere sequi naturam aliarum pœnarum, nec requi-
rere iudicis sententiam, cum id non exprimitur:
sed deberi eo ipso, quòd petuntur. Hoc sentit Sa,
ver. pœna nu. 2. dicens, ad pœnam conuentionalem
tenetur quis, cùm petitur, non est autem petenda, si
culpa abest, nisi ob interesse damni, aut lucri cessantis.
Priorem tamen sententiam tenet Vazquez disp.
173. cap. 1. vbi postquam retulit Castrum, 2. de le-
ge pœn. cap. 1. dicentem, pœnas, quæ apponuntur
in testamentis, & contractibus, deberi statim in
conscientia, licet in contractu, aut testamẽto non
dicatur, ipso facto, ait hanc doctrinam, quantùm
attinet ad testamenta veram esse, vt docet Nauar-
rus cap. 23. num. 67. Caietanus verb. pœna, Panor-
mitanus, & gloss. cap. Raynaldus de testam. quia
hæ potiùs habent rationem legati conditionalis,
quàm pœnæ. Pœnas tamen appositas in contra-
ctibus non deberi, nisi petantur, etiamsi positæ
sint cum particula, ipso facto, vt sentit Nauar. loco
cit. & num. 68. Couarruuias, 2. part. 4. cap. 6. §. 8. n.
11. Eam verò rationem (inquit Vazquez) reddit
Couarruuias; quia pœna etiam post sententiam, nisi actu
petatur, non debetur: ergo multò minùs in contracti-
bus. Hæc tamen ratio mihi non probatur: quia pœna
statim post sententiam debetur, nec opus est, vt petatur,
postquàm iam alicui applicata est. Quare Nauarri ra-
tio mihi efficacior videtur, videlicet, ideò pœnam in con-
tractibus non deberi, antequam petatur, quia hæc est
communis consuetudo, & interpretatio mentis contra-<-P>@@
<-P>hentium. Intelligit autem meritò Nauarrus, pœnam
appositam contractibus non deberi antequam petatur
coram iudice, & cōdemnetur. Hæc Vazquez. Sed Na-
uarrus non dicit, pœnam positam in contractu
non deberi ante sententiam iudicis, sed non debe-
ri antequam petatur: quod potest intelligi de pe-
titione extra iudiciũ, & Rebuffus, in proœm. con-
stit. regal. glossa 1. num. 47. ait, pœnam legis etiam
post condemnationem non deberi, nisi fuerit pe-
tita, & quando quis cadit in commissum, si domi-
nus sciat, & non petat, videtur, inquit, commissum
remittere, & sic in foro conscientiæ dicerem ad-
huc retineri posse: quia debitor putare potest Do-
minum eo iure vti nolle: sicut dicitur de hærede,
posse legatũ triginta annis præscribere: arbitratur
enim legatarium illud nolle, cùm non petat, teste
Ancharano, cap. sine possessione, de reg. iur. in 6.
Hæc Rebuff.
------------------------------------------------------------
SECTIO IIII.
De pœna confiscationis bonorum.
DE hoc fusè Antonius Gomez tom. 3.53
variar. cap. 14. num. 1. & 2. Simancas
de Cathol. insti. tit. 9. à num. 1. vsque
ad 20. Vazquez 1. 2. tom. 2. disp. 169.
& sequentib. Azor tom. 1. lib. 5. cap.
7. quæst. 8.
Suppono primò, hanc pœnam contra hæreti-1. Suppositio.
cos positam, cap. cùm secundùm leges, de hæret. in
6. vbi etiam dicitur imposita per leges ciuiles
contra reos læsæ maiestatis, & in Hispania posita
est contra Sodomitas l. 1. tit. 28. lib. 8. compil. vn-
de mortuo criminoso potest fiscus de eius crimi-
ne in iudicio agere, vt capiat bona illius, gloss. re-
cepta, l. 3. §. quod autem, ff. quod quisque iuris, &
esse communem sententiam testatur Couarruuias
2. 4. cap. 6. §. 8. num. 6. vnde cap. accusatus, §. penul.Hæreticus|potest post mor|tem condem-|nari, & bona|eius fisco ad-|dici.
de hæret. in 6. & cap. 2. de præscrip. in 6. hæreticus
potest post mortem cōdemnari, & bona eius, quæ
ad hæredes deuenerunt, fisco addici.
Secundò sub pœna confiscationis omnium bo-
norum, comprehendi omnia bona delinquentis,
mobilia, immobilia, se mouentia, iura, & actiones,
etiam iura sepulchrorum d. ca. cùm secun dùm le-
ges, ac proinde donata causa mortis, quia vsque
ad mortem sunt delinquẽtis, sicut relicta in testa-
mento, & donata vxori, quia omnis donatio inter
virum, & vxorem non sortitur effectum, nisi mor-
te confirmetur, Vazquez disp. 169. num. 4. ex cap.
fin. de don. inter virum & vxor. & l. cùm hic status,
ff. eod. l. 1. & 3. & l. donationes, quas parentes, C.
Dostları ilə paylaş: |