Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə150/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   146   147   148   149   150   151   152   153   ...   250


<-P>leges testamentorum, quæ assignant certum ali-

quod genus testatoris, seu potentis testari vel le-

gitimos hæredes, vel legitimā partem hæreditatis,

vltra quam quidquid testamento legatur, nullius

momenti est. Item leges prohibẽtes certo generi

personarum alienare, quia tali negotiationi ine-

ptus est, vt prodigus, & minor, sermo est de pro-

digo, qui talis à iudice declaratus est, & quasi mi-

nor curatorem à iudice habet.

  Ratio est, quia dum lex assignat partem legiti-

mā alicui, & prohibet maiorem ei relinqui, idest,

quòd iure ei conuenit tanquam legitima portio:

vltra legitimam autem portionẽ titulo precisè te-

stamẽti nihil habere potest. Eodẽ modo cùm quis

assignatur hæres ex testamento, vel ab intestato,

contendit lex assignare hæredem, ad quem iure

ipso pertineat hæreditas: quare nulli alteri relin-

qui potest. Similiter prohibentur aliqui testamen-

tum condere, vt Episcopus de bonis Ecclesiæ vel

impuberes, si testamentum faciunt, non transferũt

hæreditatem, quia per hanc legem tollitur bono-

rum administratio in testamento. Quod perinde

est, atque ei assignari legitimum hæredem ab in-

testato. Et cùm quis prohibetur contrahere, vt

minor, qui communiter censetur non habere suf-

ficientem, & expedientem prudentiam ad contra-

hendum, tollitur ei bonorum administratio, qua

ablata, alienatio, & alia ab eo facta sunt nulla, in-

telligitur de minori, cui assignatus est curator.

Nam si assignatus non sit, acta eius valida sunt: ta-

men in fauorem ætatis cōceditur ei repetitio, quia

læsus præsumitur, l. 4. & 5. tom. 11. partita 5. idem

de prodigo habente curatorem statuitur, l. 17. to.

16. parti. 6. & cum in l. 15. præscribatur curatori

modus alienandi res minores, omne quod aliter

fit, est irritum, & inane. Idem iudicandum de iure

Cæsareo, quod non censet legitimas personas ad

contrahendum, & testandum, nisi ea ratione, quam

leges præscribunt. Addunt denique aliam regu-

lam, quoties lex statuit aliquem certum numerum

testium, vel tractatuum pro forma contractus, &

alienationis, etiāsi non addat verba irritantia, con-

tractus est nullus, quia deficiente forma legitimè

contrahendi, personæ censentur ad contrahendũ

inhabiles, sicut minor curatorem habens. Eiusmo-

di sunt alienationes minùs solennes, quæ prohi-

bentur, ne aliquid detrimenti sequatur contrahẽ-

tibus, qua etiam ratione minori interdicitur alie-

natio. Quomodò autem istæ leges fundentur in

præsumptione vera, & non falsa, suprà explicatum

est: obseruandum est tamen maximè, tunc legem

in conscientia obligare, quotiens cognita veritate

in iudicio, iuxta ipsam legem iustè iudicaretur.

Quare si iudex cognita veritate iustè iudicet irri-

tum fuisse contractum, vel testamentum minùs

solenne, sequitur in conscientia nullum fuisse, quia

iudex tenetur seruare iustitiam inter litigantes: si

autem contractus in cōscientia validus fuisset, non

posset iustè pronuntiare irritum fuisse à principio,

nec expoliare hæredem in testamento minùs so-

lenni, si ipsi constaret de veritate per duos aut tres

testes. Hæc illi recentiores, quæ magna ex parte

vera sunt: vt tamen inter tam varios dicendi mo-

dos, quid sentiam aperiam.




Opinio auctoris.


DIco primò, non (omnia) quæ humana lege26

simpliciter sunt prohibita, sunt irrita. In hac<-P>@@1. Con.



<-P>conclusione, vt credo, cōueniunt omnes, probaturNon omnia.|quæ lege hu-|mana simpli-|citer prohibẽ-|tur, sũt irrita.

ex iis, quæ contra cōmunem opinionem iurisperi-

torum initio obiecta sunt, & ex variis limitationi-

bus relatis, quæ à doctoribus adhibentur, quas nos

ex parte saltem approbauimus, Secundò probatur,

quia iure naturali multa prohibentur, quæ facta

tenent, vt sect. 5. ergo idem de iure positiuo diui-

no, & humano dicendum est: & quādo quod pro-

hibetur non potest simpliciter, vel in tali euentu

à legislatore irritari, res clara est.

  Similiter quando eadem lex, vel alia, vel cōsue-

tudo, vel coniecturæ aut indicia satis declarant

actum non esse irritum. Hinc quādo irritatio non

esset expediens ad bonũ cōmune, actus prohibitus

non esset irritus; quia legislator nihil potest nisi

in ordine ad bonum commune: similiter si irrita-

tio esset pœna, & illam non mereretur delictum:

vel si illa seorsum meretur delictum, non tamen

illam, & aliam pœnam, quam simul imponit, cùm

enim vtraque simul iustè imponi non possit, ad

neutram est obligatio in conscientia donec legis-

lator explicet, quam velit omitti, nisi ex verbis le-

gis vel coniecturis satis intelligeretur, quæ pœna

esset alteri præferenda, & tunc si irritatio iudica-

retur præferenda, actus deberet censeri irritus,

sed ad aliam pœnam non relinqueretur obligatio.

Si autem alia pœna perferenda videretur, vel

probabiliter inferenda esset, irritatio locum

in foro animæ non haberet: & hoc verum est;

siue illa alia pœna esset irritatio alterius actus, siue

non: communiter autem quando alia pœna ex-

plicatur, irritatio verò ipsius actus non, præferen-

da alia pœna videtur: quia certior est. Et quantum

ad hoc approbamus, quæ in prima, & 5. explica-

tione seu limitatione continentur, si tamen ipse

de facto posset vtramlibet excusare, deberet ma-

iorem subire, quia iusta est, & mens legislatoris

videatur vt subeat quidquid fuerit iustum in pœ-

nis impositis.

  Secundò dicimus, ex vi legis, non dubium, etiam2. Con.

extra dictos casus actum prohibitum non esse irri-

tum, quando res sunt spirituales, seu Ecclesiasticæ:

quia Imperator in rebus spiritualibus, vel Eccle-

siasticis nec vult, nec iniustè, aut validè potest se

intromittere ad irritandos, vel prohibendos

actus.


  Tertiò dicimus, ex vi nullius legis, vel consue-27

tudinis Ecclesiasticæ omnes actus spirituales, seu3. Con.

Ecclesiasticos etiam irritabiles à potestate Eccle-

siastica, esse verè irritos eo ipso quòd simpliciter

prohibeantur, nulla alia facta declaratione, per eā-

dem, vel aliam legem, aut consuetudinem. Proba-

tur quia nulla est lex, vel cōsuetudo Ecclesiastica,

quæ decernat actus simpliciter prohibitos esse ir-

ritos: nec obstat quod in primo argumẽto affere-

batur ex cap. imperiali, nam Gregorius in ea epist.

solùm præcipit, vt testamentum quoddam, quod

secundùm constitutiones imperiales nullum erat,

pro nullo habeatur: nullitatis autẽ rationem red-

dit; quia imperiali constitutione sancitum erat

scilicet, l. non dubium, C. de legibus, vt quæ contra

leges fiāt, non solùm inutilia, sed etiam pro infectis

habenda sint, cap. autem, vides, d. 10. solùm dici-

tur quod contra leges accipitur, per leges dissolui

meretur, cap. autem sacrosancta de electione ca-

nonici factam à layco, non tenere, quia laycus non

habebat ius eligẽdi. Itaque non erat nulla solùm,

quia prohibita, sed quia erat à non habente pote-<-P>

@@0@

@@1@428 Quæst. XCVI. Tract. XIV.



<-P>statem necessariam ad valorem actus. Maior dif-

ficultas est ex illa regula iuris in 6. quæ contra ius

fiunt debent pro infectis haberi: sed neque ista

regula multùm vrget: primò enim dicere possu-

mus cum aliquibus relatis à Ioanne And. in glossa

ibi solùm habere locum, quando ius prohibet ali-

quid non simpliciter, sed addendo, si fiat non va-

lere. Quam solutionem malè impugnat ipse Ioan-

nes Andreas, quem refert & sequitur Syl. verbo

lex quæst. 28. ex l. non dubium, C. de legibus, vbi

habetur expresse, quia sufficit legislatorem aliquid

prohibuisse, licet non addiderit, si contra factum

fuerit, non valere. Nam in hac parte ex iure ciuili

ad canonicum argumentari non licet. Secundò,

dicere possumus ex illa regula solùm colligi, quæ

contra ius fiunt, irritari debere, scilicet cum irri-

tari possunt, & expedit. Quidam verò, vt summa

Pisana, suppleme. Dyn. & Cyn. apud Syl. snprà di-

cũt indubitanter tenendũ esse iuxta dictam regu-

lam, quęcũq; lex prohibet simpliciter, & nullo alio

in contrarium addito, esse ipso iure nulla, nisi talia

sint, quòd eorum effectus reuocari non possit, vt

homicidium, quod scilicet tenet de facto. Addi-

tio autem potest esse tripliciter: primò addendo

verba annullantia, vt dicendo, Si contra factum fue-

rit, sit irritum & inane: & tunc est planum l. mu-

tuo, §. sub conditi. ff. de tute. Secundò addendo

verba exprimẽtia modum, per quem illud factum

annullatur, vt dicendo, qui contra fecerit, remo-

ueatur exceptione tali, vel tali, vt Macedoniani,

aut Velleiani de dolo, aut huiusmodi, & tunc va-

let factum contra legem, id est, faciẽ, sed remoue-

tur exceptione apposita. Tertiò, addendo verba

cōfirmatiua, si contra factum fuerit, valebit quidem,

& tunc valet, l. græca, §. à tutore, ff. de interdictis,

& relegatis, & ff. de fideiussoris, & l. relegatorum,

§. ad tempus, l. 1. §. biduum ff. quando appellan-

dum sit. Sed contra hanc opinionem obiicit Io-

annes Andreas, suprà ferè omnia alia, quæ initio

obiecimus contra communem opinionem iuri-

speritorum. Obiicit etiam de his, quæ fiunt contra

ius, & posteà confirmantur, quæ ipse allegat, cap.

non firmatur de regulis iuris lib. 6. & soluit ipse,

Primò, secundùm Ioann. Bern. & Accursium, vt

regula illa, quæ contra ius fiunt debent pro infectis ha-



beri, intelligatur in his quę habent perpetuam pro-

hibitionis causam, contra verò, in his quæ tempo-

ralem. Vel secundò, inquit, dic hanc regulam esse

veram, nisi eodem, vel alio iure toleratur, id est,

ad annullandum certa actio, vel exceptio para-

tur, vt in his quæ fiunt dolo, vel metu secundùm

Dynum, quia factum tenet, licet non teneat con-

siderato effectu, ff. eodem l. nihil interest: & sic

intelliguntur cōtraria. Vel tertiò inquit, dic quòd

illa non sunt contra ius, quia licet ius non assistat,

non tamen plenè resistit. Hæc Ioannes Andreas.

Quibus addit Syluester: sed tu si vis tenere primā

opinionem, solue per primam responsionem,

Ioannis Andreæ, quòd omnia illa iura toleran-

tur, quia adduntur prohibitioni verba confir-

matiua: vel per tertiam, quæ redit in secundam.

Deinde Syl. recitat opinionem Panor. cap. in no-

mine domini de testam. dicentis, si dispositio non est



pœnalis, regulariter actus est nullus, vt in reg. quæ cō-

tra ius de reg. iuris in 6. & l. non dubiũ, C. de legib.

quod intellige, quando lex habet perpetuā causam

prohibitionis, idest ratio prohibendi est perpetua,

secus si temporalis.
@@

  Quidam dicunt, quòd per appositionem pœ-

næ sustinetur actus, quia lex non videtur tũc sim-

pliciter prohibere, sed vltra processit apponendo

pœnam: quòd verum est, nisi lex vltra pœnam in-

ducat actus nullitatem, vt in l. iubemus, C. de sa-

crosanctis Ecclesiis, & in cap. quapropter de ele-

ctione, & licet hæc opinio, non videatur placere

Bart. l. prætor ff. de noui operis nuntiat: quia al-

legat dictam, l. iubemus, & multa iura, quæ vltra

pœnam inducunt actus nullitatem. Tamen respō-

deri potest, quia in iuribus illis lex non fuit con-

tẽta pœna, sed etiam voluit actus nullitatem: Syl.

autem ait, ego suppono, quia regula non intelli-

gatur in maleficiis, quæ scilicet tenent ipso facto,

sicut occisus viuere non potest, sed vt dicit Ioan-

nes And. tenet in his, quæ de iure sortiuntur effe-

ctum, id est, alias sortiri possunt, nec in habẽtib. tẽ-

poralem causam prohibitionis, sed in habentibus

perpetuam, colligendo omnia prædicta, quæ ve-

ra sunt ad rectum sensum. Dico, quòd contra ius

fit aliquid duobus modis, primò simpliciter scili-

licet quando lex prohibet nullo addito, vel addi-

ta actus nullitate, & tunc indubitanter non va-

let. Secundò secundùm quid id est, aliquo addito,

quod est prohibere ex parte, & ex parte concede-

re, vt patebit, & fit tribus modis, & quidem si pro-

hibitioni addatur pœna, & factum tenet, nisi ex-

pressè annulletur, quia sic prohibetur, nullus emat

à tali sub pœna decem, est dicere nullus emat ab

illo, & si quis vult emere, soluat decem, & sic tenet

emptio. Idem est, si prohibitioni addatur confir-

matio actus prohibiti: idem si addatur modus an-

nullandi factum; quia iam supponitur valuisse.

Sed aduertendum secundùm Pan. non semper ex

violatione legis induci nullitatem ipso iure, sed

aliquando irritat ipso facto, aliquando distat cau-

sam irritandi: si enim lex iubet aliquam solenni-

tatem adhiberi tempore contractus, si aliter fiat,

actus est nullus ipso iure, vt in ca. siue ex 12. quæst.

2. & cap. auditus de elect. & d. l. non dubium ff. de

legibus, & l. hac C. de test. Si verò iubet aliquam

solennitatem adhiberi post contractum, vel alium

actum perfectum, tunc si solennitas illa non in-

teruenit, non inducitur nullitas actus ipso iure, sed

nō valet in effectu, quia debet annullari, nisi aliud

expressè caueatur in dispositione: & hoc videtur

probari in l. vniuersa, C. de precibus imperato.

offeren. Exemplum: statutum dicit, de quolibet

contractu soluatur gabella in decem solidis pro

libra, certè si non soluitur, conttactus remanet va-

lidus, licet possit annullari, quod procedit etiamsi

lex dicat, aliàs non valeat, quia debet intelligi, non

valeat, in effectu, vt in d. l. vniuersa, secus si diceret,

non valeat ipso iure vel ipso facto, ex quibus col-

ligit Syl. in 4. casibus, valere acta contra ius, id est,

est secundùm glossam, ca. tua fraternitas, de spons.

duo & Ioann. Andr. Bern. & Accurs. quando cau-

sa prohibitionis est temporalis, & non perpetua,

vt in cap. 1. de matrimonio contracto. contra in-

terdictum Ecclesiæ, quæ dicitur temporalis, quan-

do est restricta ad certũ tẽpus, puta si prohibeatur

matrimonium propter venerationem certæ diei,

vel si prohibeatur professio fieri intra annum, vt

in cap. ad Apostolicam de regul. iuris lib. 6. secus si

prohibitionis causa est perpetua, puta cum prohi-

betur aliquid secundum se propter malum quod

inde sequi potest, vel bonum quod possit impedi-

ri, vt matrimonium in certo gradu: & sic intellige<-P>

@@0@

@@1@Disput. XV. Sectio VIII. 429



<-P>dictam, l. non dubium & cap. vides d. 10. & cap.

contradicimus 35. quæst. 3. & cap. non oportet 33.

quæst. 4. Secundus iuxta Cardin. Clem. 1. de rescri-

ptis, quando lex punit contra facientem, quia te-

net, si expressè non annulletur factũ secus quando

solùm prohibet. Tertius secundùm Pan. c. ad Apo-

stolicam de reg. quando prohibitio legis cōcernit

principaliter fauorẽ alicuius, quia talis prohibitio

habet potiùs vim exhortationis respectu illius, pro

cuius fauore principaliter fit, qui renuntiare po-

test, pro quo facit 4. d. §. hæc & si legibus, & infert

per se per hoc interpretari: licet statuto caueatur,

ne mulier possit contractum facere sine pręsentia

duorum agnatorum, quòd valeat contractus sine

præsentia eorum, si statutum expressè actum non

annullet, facit, l. siquis in conscribendo, C. de pa-

ctis, & d. cap. ad Apostolicam, vbi patet obligatio-

nem acquiri Deo, licet actus sit prohibitus à lege

fauore volentis profiteri. Quartus secũdùm Card.

Clem. 1. de iure patron. concordante glossa ibi, &

Paulo, quando lex dat certam formam super eo-

dem, quod alicui conuenit ex sua potestate: sicut

si Episcopo, qui absoluere potest ex sua iurisdi-

ctione ab excommunicatione, quā conditor cano-

nis sibi non reseruauit lex mandat, quòd non ab-

soluat, nisi faciat sic vel sic: quia si contrarium fa-

ciat absolutio: eius tenet quando dat talem pote-

statem ei qui alias eam non habebat: quia forma

non seruata nihil fauet.

  Hos quatuor casus ponit etiam Angel. verbo

lex, numer. 18. sed ex superioribus patet hos ca-

sus seu exceptiones nec ad l. non dubium, nec ad

regulam, quæ contra ius de regulis iuris in 6. rectè

accommodari generaliter loquendo. Vnde recur-

rendum erit ad expositionem illius regulæ supe-

riùs adductæ. De l. autem non dubium dicam con-

ditiones 5. quomodo sit intelligenda in terris Im-

perio subiectis, & in ordine ad temporalia aliqui-

bus tantùm disponere potest.

  Dico quartò, lex, non dubium, nullam vim ha-4. Con.

bet in terris, quę non reguntur iure Cęsareo, vt in

Hispania, Gallia, Sicilia, &c. Hæc patet vnde in his

terris acta contraius, valida erunt, nisi aliud ob-

stat: Ita Vazquez, disp. 164. cap. 3. & alij recen-

tiores.

  Dico quintò in terris, quæ reguntur iure Cæsa-28



reo, si lex, non dubium, est integrè recepta, de quo5. Con.

dubito, propter ea quæ dicta sunt in 6. explicatio-

ne, dicendum est, omnem actum factum contra

legem, si erat irritabilis in eo euentu à legislato-

re esse irritũ ipso facto, quando nec in ea lege, nec

in alia oppositum exprimitur, nec consuetudo, aut

aliæ coniecturæ id suadent. Vt in 5. explicatione

dicebatur: & docet Vazquez, disp. 164. capite 3.

cuius sententiam latè retulimus in 8. explicatio-

ne, non autem existimamus esse sufficientem

coniecturam, quòd lex apponat aliam pœnam,

aut prohibitio sit ex causa temporali, aut, quòd

actus solùm sit prohibitus cum tali circumstantia

temporis, vel personæ, &c. aut quòd dispositio re-

spiciat alios à delinquente, propter ca quæ dicta

sunt in 1. 2. 3. & 4. explicatione.

  Hæc conclusio non solùm est Vazquez, suprà

num. 19. sed etiam videtur Thomæ Sanchez tom.

1. de matrim. lib. 1. disp. 17. nu. 16. & Azoris tom.

1. lib. 5. cap. 16. vbi vniuersè affirmat, id quod con-

tra legem fit, nullius esse momenti, nisi quando ex

illa lege, iure vel ratione certa constat, illud ratum<-P>@@



<-P>esse, & firmum. Idem tenent omnes, qui absolutè

dicũt, actum simpliciter prohibitum esse ipso iure

irritum, quos ex parte citat Vazquez suprà, ca. 1. n.

2. & nos initio sectionis: quibus adde Bald. l. 1. C.

qui admitti ad bonorum possess. possunt, Iason l.

vniuersa, Cod. de precibus Imperatori offerendis,

Imol. l. 1. ff. de testam. & communem iurisperito-

rum sententiam esse, agnoscit Mendoza suprà, nu.

38. quam iure optimo colligunt ex d. l. non dubiũ,

C. de legibus, verba enim illa, nullum pactum, &c.

quæ in primo argumento allegaui, & præcedentia

satis eam indicant: postquam enim Imperatores

fraudem curialium, seu decurionum aduersus

aliam legem, qua cautum erat, ne curiales ad pro-

curationem rerum alienarum accederent, com-

memorarunt: conducendi enim res alienas sibi-

met licentiam vsurpabant, inquiunt. Hac lege per-

petuò valitura sancimus conducendi quoque fun-

dos alienos licentiam curialibus amputari, locatas

res viribus fisci vindicari. Itaque locatori, vel con-

tra locator conductori nulla tenebitur actione:

nullum enim pactum, &c. Ergo conductio illa

contra legem illam est: cum lege illa sit prohibi-

ta; & contra legem faciat, qui id facit, quod

lex prohibet, l. contra legem, ff. de legibus, quare

conductio illa non potest dici in fraudem legis fa-

cta cum iurisconsultis, l. illa, contra legem, dicat

in fraudem legis facere, qui saluis verbis legis sen-

tentiam eius circumuenit, & Vlpian. l. fraus ff. eo-

dem, fraus legi fit, vbi id fit, quod fieri nolit, fieri

autem non vetuit, scilicet expressè: cùm igitur lex

illa, non dubium, tam ad veteres, quàm ad nouel-

las constitutiones, & legum interpretationes tra-

henda decernatur, necesse est, vt lex simpliciter

actum prohibens, ipsum etiam infirmare censea-

tur, etiamsi in fraudem legis factus non sit. Con-

sonant alia iura citata argumento primo l. pacta

quæ contra, C. de pactis dicens, pacta, quæ contra le-



ges, constitutionesque vel contra bonos mores fiunt, nul-

lam vim habere indubitati iuris est. Vbi tamen le-

ges Cæsareæ vim non habent, prohibitio non in-

fert irritationem, vt diximus: quia verbum, prohi-

beo, ex se illam non significat; nec ex aliqua gene-

rali lege, quæ omnia prohibita, irrita esse decer-

nat: quamuis aliunde intelligi interdum possit

actum irritari, vel quia forma substantialis per le-

gem præscripta omissa est, vel quia iustum rerum

pretium lege constituitur, aut legitima portio ex

rebus propriis, hæredibus relinquenda signatur, &

necessarij hæredes lege declarantur: aut quia leges

decernunt, ne singulares aliquæ, ac determinatæ

personæ propria auctoritate contrahant, néue

Episcopo, ex bonis Ecclesię, aut etiam ex propriis,

minorésue ante pubertatem condere possint testa-

mentum: in his enim & aliis similibus euentis,

quibus ob publicam vtilitatem interdicitur pote-

stas de re aliqua disponendi, perspicuum est dispo-

sitionem fore nullam, vt suprà retuli dixisse Vaz-

quez disp. 164. cap. à num. 24.

  Neque nostræ sententiæ aduersantur verba illa

legis, non dubium, quæ pro se affert Mendoza,

Quod ad omnes legum interpretationcs tam veteres,

quam nouellas trahi generaliter imperamus. Vbi Mẽd.

expendit, non dici ad omnes leges, sed ad omnes

legum interpretationes, vt ostenderent Imperato-

res se non de eo disserere, qui contra verba legis

ageret, sed contra eius mentem: est enim interpre-

tatio legis tacitus legis sensus, non verbis sed<-P>


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   146   147   148   149   150   151   152   153   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin