cap. 1. de sent. excomm. in 6. valida est, vt probat
glossa ibi ex textu ipso: & similiter quando ego
sine restrictione accepi facultatem audiendi con-
fessiones, etiamsi ipse superior, vel alius mihi pręs-
cribat modum, vel præcipiat ne audiam cōfessio-
nes fœminarum, vel mercatorum, &c. absolutio à
me collata valida est: & leges prohibentes simpli-Leges prohi-|bentes ludum|non impediũt|translationem|dominij.
citer ludum non impediunt translationem domi-
nij, ita vt nulla sit: similiter leges, quæ prohibent,
ne iudices, vel alij ministri iustitię, aut similes mu-
nera à litigantibus recipiant, non irritant factum,
& ideò non obligant ad restitutionem. Multa etiā
sunt impedimenta matrimonij non irritantia il-
lud: item prohibitum est in Hispania emere triti-<-P>
@@0@
@@1@436 Quæst. XCVI. Tract. IXV.
<-P>cum ad vendendum, tamen emptio, & sequens
venditio valida est: sic Emanuel suprà ait, Genera-
les, & Prouinciales peccare, si absque diffinitorum
consilio sententiam aliquam grauem contra mo-
nachum delinquentem ferant: illam tamen fore
validam, si illi tantùm habebant votum consulti-
uum pro forma scilicet substantiali, non requisi-
tum: quod probat, quia aliud est actum esse iniu-
stum, aliud nullum. Sicut sententia alia est iusta,
alia nulla, & testamentum aliud est iniustum,
aliud nullum, & excommunicatio alia est iniqua,
alia nulla, vt tradit Couuarruuias cap. alma mater
1. part. §. 7. num. 5. de sent. excomm. in 6. ergo qua-
uis sententia lata non petito diffinitorum cōsilio,
sic iniusta, non tamen ideo erit nulla: ad hoc fa-
ciunt multa, quæ dicit Thomas Sanchez tom. 1. de
matrimonio lib. 3. disp. 33. à la ley, non dubium C.
de legibus resp. que non procede en cosas Ecclesiasticas
pues es ley Imperial, sino estato firmada perla iglesia
comparece lo esta, énel cap. Imperiali, 25. quæst. 2. y
otros si lo esta.
Ad secundum dubium dico, etiamsi petitio cō-44
silij esset forma necessaria, non tamen esset simpli-Ad 2. dubium
citer necessarium, vt prouincialis, vel Visitator se-
quatur consilium, quia ad id non obligatur in prę-
dicta constitutione, sed tantùm admonetur, vt ad-
hibeat fidem iis, qui plenius nouerunt statum do-
mus, & patriæ, vt melius possit decernere quid
agendum sit, siue illi sint Prior, & deffinitores, siue
alij: & Syluester, Rosella, Angelus, Tabienna, Sa,
Armilla, & alij summistæ verbo consilium cum
Hostiensi, & aliis, quos citant, tenent, eum, qui iu-
betur consilium petere, non teneri consilium se-
qui, & à fortiori valere quòd consilium faciat, nisi
in mandato sint aliqua verba, quæ videantur po-
nere tanquam formam substantialem, non solum
quòd consilium petat, sed etiam quod iuxta con-
silium faciat.
Ad tertium dubium respondeo, quidquid sit deAd 3. dubium
ordinationibus factis in visitatione, cætera præce-
pta, saltem quæ non fiunt in fraudem dictę consti-
tutionis, valida esse, sed expirare mortuo, vel
amoto ab officio ipso Prouinciali, aut Visitatore,
quia non est eadem ratio de aliis præceptis, & de
iis quæ in visitatione fiunt: nam hæc habebũt vim
legis, illa non, & ideo plus requirit constitutio ad
hæc, quàm ad illa.
------------------------------------------------------------
SECTIO XI.
Quando lex irritans, habere hunc effectum
incipiat.
QVamuis superiùs de promulgatione45
legis dictum sit, tamen quia nonnullę
leges irritantes censentur in hoc ha-
bere aliquid speciale, breuiter expli-
candum est.
Suppono, legem irritantem non habere effectũ
donec solenniter promulgata sit: in hoc omnes
conueniunt, quia ante talem promulgationem nō
est lex, nec habet vim irritandi, sicut nec obligan-
di: nam lex etiam vt irritans, est regula publica hu-
manarum actionum: ideò debet publicè proponi,
vt homines sciant, quomodò suas actiones validè
efficiant, alioqui infinita incommoda in commu-
nitate sequerentur, & plura quàm in obligatione,
quia ignorantia excusat à peccato, non verò ab ir-<-P>@@
<-P>ritatione. Secundò, suppono per se loquendo, ad
irritationem sufficere vnam promulgationem
factam in curia principis, vel in metropoli regni
cum proportione hoc aplicando ad leges ciuiles,
& canonicas. Probatur, quia nec ex natura rei, nec
ex iure positiuo aliud leges irritantes postulant.
Quidam verò moderni sentiunt, leges canonicas
irritantes non irritare statim post Romanam pro-
mulgationem, donec in singulis prouinciis pro-
mulgentur. Med. quæst. 90. art. 4. citatur autem, sed
immeritò Sotus. Fundamentum est, quia irritatio-
nes Ecclesiasticæ sunt de rebus grauioribus, ideo
non expedit aliter fieri. Sed hæc ratio probat, ad
prudentiam Pontificum pertinere, vt iuxta mate-
riæ qualitatem modum etiam promulgationis in
sua lege requirant, non ex natura rei esse necessa-
rium, nisi cum aliter irritatio esset in commune
detrimentum: sic in Tridentino sess. 24. expressè
requisita fuit promulgatio in singulis diœcesibus,
vt matrimonium clādestinum fieret irritum, quia
materia erat gruauissima, & nisi ita fieret, commu-
ni bono noceret. Tertiò, suppono post factam
promulgationem in curia principis, sufficere or-
dinarium tempus duorum mensium, vt posteà lex
irritans incipiat suum habere effectum, vt om-
nes sentiunt, & colligitur ex auth. vt factæ nouæ
constitutiones, quod planè loquitur in lege irri-
tante.
Ratio est, quia nullum ius positiuum postulat
maius tẽpus in legibus irritantibus, quàm in aliis,
nec ex sola rei natura est necessarium tempus, quia
quod sufficit ad obligandum, sufficit ad irritandũ.
Vnde illud tempus in his legibus eodem modo,
quo in aliisdeclarandũ est: intelligitur enim quoad
leges supremi principis, & respectu earum regio-
num, ad quas illud tempus sufficiens est, nam si lō-
giùs distent, maius tempus est concedendum pru-
dentis arbitrio, quod maximè in legibus irritanti-
bus necessarium est propter incommoda, quæ ex
irritatione sequi solent. Hinc in legibus ciuilibus
illud tempus necessarium est, vt lex actum irritare
incipiat. Ita omnes referendi, quia nulla est lex
etiam ciuilis, quæ ad hunc effectum minori tem-
pore contenta sit, quin potiùs dictum authenticũ,
quod tempus bimestre concedit, loquitur de legi-
bus testamentorum: quæ irritationem includunt.
Item quia ante lapsum illius temporis lex illa non
habet vim legis respectu talis loci, pro quo illud
tempus necessarium est, vel saltem non est illi suf-
ficienter applicata: ergo sicut non obligat ibi, ita
nec irritat. Item si lex irritat actum, obligat ad non
faciendum illum, sed ante lapsum illius temporis
non obligat, ergo nec irritat.
Sed de legibus canonicis quidam Iurisp. sen-46
tiunt irritare statim à promulgatione in curia Ro-
mana, Panormitanus, & multi alij, ca. 2. de const.
& cap. nouerit de sent. excomm. Ioann. And. super
datam in fine 6. glossa, cap. 1. de concessione præ-
bendæ, in 6. Turrecrem. capit. in istis dist. 4. art. 3.
Ioan. Staphilus li. de gratiis, & expectatiuis forma
8. num. 8. Fundantur in aliquibus decretis, quæ vi-
dentur supponere, constitutiones Apostolicas ha-
bere statim hunc effectum, cap. dudum, ca. si post-
quàm, cap. cum singula de præbendis in 6. VndePōtifices pos-|sunt statim|obligare.
ratio solùm est, quia Pōtifices hoc possunt facere,
& declarant se id velle: ergo faciunt. Nota hanc
sententiam non esse intelligendam absolutè, &
simpliciter in omnibus legibus canonicis, quia in<-P>
@@0@
@@1@Disput. XVI. Sectio XII. 437
<-P>hoc sensu nullo iure probatur, nec iure esset con-
ueniens propter rationes superiùs factas, quæ hîc
etiam locum habent. Quocirca quando lex Eccle-
siastica irritat simpliciter, & sine aliqua adiectio-
ne, sufficiëter excludente illud tempus, non irritat
ante lapsum illius tẽporis necessarij ad obligandũ
in singulis prouinciis. Probatur: quia dum lex no-
ua non excludit ius antiquum, neq; illi repugnat,
censenda est secundùm illud ferri, quia iuris dero-
gatio vitanda est, quod fieri possit. Hoc etiam
confirmant rationes superiores. Vnde à fortio-
ri constat, quando lex canonica expressè conces-
serit maius tempus ad obligationem, consequen-
ter illud concedere ad irritationem, nisi aliud cla-
rè exprimat, quia etiam est ordinarium ius, vt lex
non priùs irritet quàm obliget.
Prædicta ergo sententia ad summum habet lo-
cum in legibus pontificiis habentibus illas parti-
culas, ex nunc & similes: nam tales censentur ex-
cludere omnem temporis dilationem, aliàs essent
superfluæ, & ita de illis admittit etiam Sotus, 1.
iust. quæst. 1. art. 4. & omnes moderni Theologi, à
quorum sententia recedere non possum, quia re-
uera hæc videtur mens Pontificum.
Leges autem, in quibus hæ particulę apponun-
tur, regulariter loquendo sunt de quibusdam re-
bus, in quibus Pontifex potest liberè disponere, vt
sunt beneficia, & ideò in his sæpe inhabilitat per-
sonas, vel impedit valorem collationis à die pro-
mulgationis, vt fecit Clemens VIII. in Lusitania,
Sixtus etiā V. hoc fecit, & declarauit in professio-
nibus religiosorum, quia etiam valor professionis
pendet ex acceptione sedis Apostolicæ. At in aliis
rebus, quę non ita pendẽt ex voluntaria institutio-
ne Pontificis, sed supponunt aliquod naturale ius,
quod per humanam legem interdum modificatur,
id nunquam fit sine concessione sufficientis tem-
poris ad habendam de lege notitiam, tum quia
regulariter noceret bono communi, tum quia
videretur aliquomodò repugnare iuri naturæ,
vt in l. Concilij irritante matrimonia clande-
stina.
Nihilominus quoties lex Pontificis habuerit48
similes particulas, timenda est, & statim seruanda,
vt actus non fiant contra eius dispositionem, quia
periculum morale est, ne sint irriti.
Sed quid, si lex ita intellecta videatur nimis ri-
gida, & contraria bono communi, licebitne sup-
plicare à summo Pontifice, & interim legem non
seruare? Respondeo, licet in rescriptis particulari-
bus admittatur hoc genus appellationis, vel sup-
plicationis, aut suspensionis, c. significasti de rescri-
ptis, cũ iis, quæ ibi notātur, in leges tamen cōmu-
nes non conuenit, vt notant Doctores, ca. cōsuluit
de appellation. & in l. res ff. eodem, & Rebuffus, l.
Sceuola §. si quæ pœna, ff. de verb. sig. quia igno-
rantia, iuris, & boni communis non præsumitur
in Pontifice, & lex communis licet in vno loco
afferat incommodum, non ideo cessat, quapro-
pter in eo casu supplicari quidem potest, interim
tamen seruetur lex, quia seruari sine peccato po-
terit, licet non sine incommodo.
------------------------------------------------------------
SECTIO XII.
An actus lege humana irritus producat naturalem
obligationem.@@
SVppono, naturalem obligationem49
esse, quæ est in conscientia, & apud
Deum, cuius transgressio periculum
animæ adducit, vt ait Gregorius IX.
cap. fin. de consuet. licet non detur
actio in foro externo, vt in emptione citra medie-
tatem iusti pretij, & venditione vltra, l. 2. C. de
rescin. vend. & cap. cum dilecti, & cap. cum causa
de empt. & vendit. constat enim legem naturalem
quamuis auxilio actionis ciuilis destituta sit, obli-
gationem in conscientia inducere, vt cum multis
docet Thomas Sanchez, 1. de matrimon. disp. 7.
num. 14.
Ex actu igitur lege humana irrito naturalem1. Opin.
oriri obligationem ait Innoc. IIII. c. quòd sicut de
elect. & cap. si celebrat, de cleric. excomm. Panor.
cap. quia plerique de immun. Eccles. & cap. 1. de in
integ. testit. & alij plures relati à Couarruuia cap.
cum esses de testam. nu. 5. Anton. Gomez, l. 3. Tauri
num. 120. Gregorius Lopez, l. 31. ver. acabadamẽ-
te, tit. 14. partita 5. & Iul. Clar. 3. recept. sententia-
rum. §. testamentum, quæst. 90. num. 2. quibus adde
Nauarrum commentario de alien. rer. Eccles. an-
not. 11. num. 17. & comment. de spol. cler. §. 2. nu.
6. Mendozam 1. de pactis c. 4. num. 42. Adrianus
quodl. 6. art. 1. con. 2. §. secundo in foro. Syl. alien.
§. 13. & hæreditas 3. quæst. 7. Ioanne Medina de
rest. quæst. 23. §. inde iterum fit, fauent dicentes,
post Tridentinum, ex matrimonio clādestino oriri
naturalem obligationem ad poste à cōtrahendum,
quos recenset Sanch. sup. disp. 20. num. 2.
Suadetur primò, quia facta, quibus deest certa
solennitas, irritantur ad occurrendum fraudibus,
& dolis, solitis interuenire, vt patet l. fin. C. de fi-
deicommissis, & §. fin. inst. de fideicommissar. &
l. non dubium C. de testam. & §. 1. inst. eod. tit. &
l. 3. Tauri, quæ est lex 2. tit. 4. lib. 5. nou. cōp. ergo
cessāte dolore fraude naturalis orietur obligatio.
Secundò, quia cum id quod fieri poterat, sub eo
quod fit, cōtinetur, si non valet eo modo, quo fit,
valet eo modo quo fieri poterat, c. vn. §. idem quo-
que de despons. imp. li. 6. l. si tam angusti. ff. de ser-
uitutibus. Vbi id notarunt Alberic. & alij, quos
refert Couarruuias, & probat, de spons. part. 1. cap.
3. num. 3. ergo cùm consensus in obligatione na-
turali, quæ reipsa est, vel esse poterat, contineatur
in obligatione ciuili, l. cum amplius, §. is natura
debet, ff. de reg. iuris, actus irritus iure ciuili eo
modo, quo fit, firmus erit, eo quo fieri poterat mo-
do, scilicet iure naturali: quare ex eo actu natura-
lis orietur obligatio. Tertiò, quæ lege naturali in-
stituta sunt, humana lege infirmari non possunt, l.
eas obligationes ff. de capite diminutis, l. iura san-
guinis, ff. de reg. iuris, §. fin. Instit. de legitima agna-
torum tutela: sed actus, qui fit pleno consensu, est
validus iure naturali, cum ex natura rei consensus
producat obligationem, l. consensu ff. de obligat.
& actio. l. 1. C. de postulando, §. 1. inst. de oblig. §.
per traditionem Instit. de rerum diuision. ergo.
Quartò, res facti humana lege infirmari non pos-
sunt, l. 1. §. si vir ff. de acquir. possess. nam quod
factum est, infectum nulla ratione fieri potest, l.
in bello §. factæ ff. de captiuis, l. denique ff. ex qui-
bus causis maiores: sed consensus ex quo natura-
lis oritur obligatio, est res facti, non iuris, l. pro
hærede in prin. ff. de acquiren. hæred. l. si ita lega-
tum, §. illi si volet ff. de lega. 1. l. fin. cum glos. ibi ff.
quādo dies legati cedat, iũcta, l. fin. de institutioni-<-P>
@@0@
@@1@438 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>bus, & substitution. ergo cōsensus, ex quo natura-
lis oritur obligatio, lege humana infirmari non
potest. Quintò ex minus solenni testamẽto oriturEx testamen-|to minus so-|lẽni nascitur|naturalis obli|gatio.
naturalis obligatio, l. fin. C. de fideicom. l. in testa-
mẽto. ff. de fideicōmissis, & l. fideicōmissum iuncta
glos. 1. de cōdict. indeb. & obseruant glos. ver. obti-
neas, Bart. & Doct. l. cum quis C. de iuris, & facti
ignor. & glos. lege 1. verbo nunc videndum ff. de
conduct. indeb. Imola, & alij, cap. vlt. de solut. Iul.
Clarus lib. 3. receptarum sent. §. testamentum, qu.
90. num. 2. Ioannes Oroscius, l. omnes populi nu.
65. & 66. ff. de iust. & iure. Cui sententiæ subscri-
bit Menchaca, 1. de successionum creatione §. 2.
num. 24. cùm certò constat hæredi ab intestato
testatorem voluisse, quod in testamento minus
solenni scribitur, quare & legatario, qui in posses-
sione est legati sibi à testatore in minus solenni
testamento relicti ius competit retinendi legatũ,
l. militis, vers. veterani ff. de militari testam. & l.
31. tit. 14. part. 5. igitur & ex contractu, alióve actu
lege humana irrito naturalis oritur obligatio. Sex-
to ex Plinio 2. lib. 2. epist. ad Amianum dicente,
Admones me codicillos Attilliani, qui me ex parte insti-
tuit hæredem, pro non scriptis habendos, quia non sunt
confirmati testamento; quod ius nec mihi, quidem igno-
tum est: cùm sit etiam notum iis, qui nihil aliud sciunt:
sed ego propriam quandam legem mihi dixi, vt defun-
ctorum voluntates etiāsi iura deficerent, quasi perfectas
tuerer: constat enim, codicillos istos Attilliani manere
scriptis: licet ergo non sint confirmati testamento: à me
tamen, vt confirmati obseruabuntur, & lib. 5. ad
Caluisium scribit. Hæc enim, si ius aspicias, irritum,
si defuncti voluntatem, ratum, & firmum est: mihi au-
tem defuncti voluntas (vereor, quam in partem Iuriscō-
sulti, quod dicturus sum, accipiant) antiquior iure est.
Alij meritò dicunt ex actu lege humana irri-50
to nullam oriri naturalem obligationem, Sotus,
4. iust. quæst. 5. art. 3. Martin. Ledes. 2. part. 4. quæst.
18. art. 1. dub. 12. Ange. obligatio num. 10. vbi Syl.
quæst. 4. Tabienna, quæst. 5. nu. 6. Palac. 4. dist. 28.
prope finem vers. exquiris, Molina tom. 1. de iust.
tract. 2. disp. 81. §. quod verò attinet. Petrus Ledes-
ma de matrim. quæst. 45. art. 5. punct. 2. post. 4. dub.
con. 1. Emanuel Rodriguez, tom. 1. sum. cap. 220.
num. 1. Vega 6. sum. casu 104. & 122. Thom. San-
chez, lib. 1. de matrim. disp. 7. 16. & disp. 20. num. 3.
idem tenuisse fertur Victoria 2. 2. initio tract. de
restitutione subscripsere glossa l. cum lex in prin.
& ibi Bart. num. 4. ff. de fideiuss. & l. 1. num. 8. ff. de
nouationibus, Panormitanus, cap. cum contingat,
num. 5. de iureiur. Pac. Rub. ca. per vestras de don.
inter vir. & vxor. §. 17. num. 15. & alij, & probat
Gregorius Lopez, suprà & Anton. de Padilla, l.
cum quis num. 11. ff. de iuris & facti ignor. Couar-
ruuias, reg. peccatum par. 2. §. 9. n. 3. & 10. & in cap.
quamuis pactum, 2. part. §. 4. nu. 5. & cap. cum esses
à num. 6. de testam. Anton. Gomez, l. 3. Tauri à nu.
123. Ioan. Gutierrez de iuram. confirmatur 1. par.
1. cap. 1. num. 39. & cap. 5. num. 28. & 31. & alij plu-
res, quos refert Sanchez locis citatis.
Suadetur: quia Ecclesia & Resp. possunt con-
tractus, & alia in vtroque foro irritare, quia pote-
state vsa est Ecclesia in matrimonio clādestino,
adeo vt post illud liceat coniugibus aliud celebra-
re etiam nulla expectata iudicis sentẽtia, vt docet
Nauarr. consil. 3. de cland. despons. num. 2. & con-
sil. 5. n. 2. qua in re cum ad Ecclesiæ mores spectet,
errare Ecclesia non potest. Alia similiter omnino<-P>@@
<-P>irritauit Ecclesia, imò & Resp. vt colligitur ex l.
non dubium, C. de legibus, l. hac consultissima; l.
ex infecto, C. de testam. §. ex constitutionum, qui-
bus modis testamenta infirmentur, l. certa ratione
C. quando prouocari non est necesse, l. iubemus
1. §. sane. C. de sacros. Eccles. l. conditiones ff. de
conditio. institutionum, cap. quod in dubiis de re-
nunt. & aliis locis, quibus suprà ostendimus in Ec-
clesia, & Rep. esse potestatem irritandi acta nostra,
& vsum ipsius, ad quem sufficit potestas, & volun-
tas: voluntatem autem satis in multis Ecclesia &
Resp. explicauit: ergo. Secundò, quia cùm lex actui
resistit, nulla oritur naturalis obligatio, l. si non
sortem in prin. l. quod pupillus, ff. de cōst. indebiti,
l. 1. §. siquis ita interroget, ff. de verb. oblig. l. cũ lex
iuncta l. quod enim, & l. fideiussor §. fideiussor. ff. de
fideiussor, & l. naturaliter. ff. de condict. indebiti.
Quibus consonat, l. 5. tit. 12. p. 5. sed lex quę actum
irritat, ei resistit: ergo ex illo non oritur natura-
lis obligatio. Tertiò, ex actu inhonesto, & turpi
nulla oritur naturalis obligatio, l. iuris gentium §.
si vt maleficium ff. de pactis, l. generaliter, l. veluti,
& l. si stipuler. ff. de verb. oblig. §. quod turpi Instit.
de inutil. stipul. capit. fin. de pactis, capit. in malis
22. qu. 4. & de reg. iuris in 6. Sed actus prohibitus,
& irritus lege humana est inhonestus, ergo. Sed
hoc argumentum leue est, quia ex meretricum,
& aliis actibus malis naturalis obligatio oritur, &
sic in multis aliis, nisi actus sit iniustuserga aliquẽ,
ex illo enim qua parte iniurius alteri est, alter na-
turaliter non obligatur, vt cernere licet in contra-
ctu vsurario, ex vi cuius accipiens mutuum non
tenetur naturaliter ad soluendas vsuras.
Ad primum argumentum, primæ opinionis,51
respondeo, leges, quæ fundantur in falsa præsum-
ptione, non obligare in conscientia, vt Sect. 7. di-
ctum est: tales erant olim leges cap. veniens, 2. & c.
his qui fidem de sponsalibus, quæ ex copula inter
spons. de futuro præsumebant consensum interdũ
falsò, & ideò præcipiebāteos cohabitare, & officia
matrimonij exercere. Aliæ verò leges licet ad im-
pediendas fraudes sint ordinatæ, non fundantur in
falsa præsumptione: sed in vera, & præiudiciali, iu-
dicantes solere fraudes in aliquibus interuenire, &
vt illis occurrant, irritant actus, quibus tales, vel
tales conditiones defuerint: & hoc pacto se habe-
re leges, quæ contractus irritant, fatetur Molina
suprà, quamuis aliam fuisse legislatorum volunta-
tem in testamẽtis, legatis, & fideicōmissis, & aliis
huiusmodi arbitretur: ait enim in §. tertio, legis-
Dostları ilə paylaş: |