aliqua fuerint de cōcessione eius ad tempus limi-
tatum vitæ concedentis, vel aliud. Ita sentit cum
aliis Suarez 3. part. tom. 4. disp. 26. Sect. 4.
dub. 3.
Si quæras quid sit de priuilegio, quo quis auto-
ritate Papæ à iurisdictione Episcopi exemptus est,
donec ipse Pontifex illud priuilegium abroget, vel
aliud decernat. Respondet Azor cum Nauar. cons.
1. de priuileg. illud non finiri: tum quia Pontifex
non abrogauit illud, nec quicquam aliud consti-
tuit: tum quia priuilegium obitu concedentis non
cessat.
Secundò, si roges, an si priuilegium à principe
concedatur in hunc modum: sis liber, & immunis à
tributo, aut, facultatem tibi do confessarium eligẽdi, vel
aliquid aliud faciendi, donec decessero: morte princi-
pis finiatur? Respondet finiri: quod & nos suprà
docuimus.
Vazquez etiam prædictis consonat, disp. 51. ca.17
3. num. 19. in summa dicens, Priuilegium cùm sit
legis exceptio, & quædam lex, non finiri morte
concedentis: extingui autem cum persona, cui cō-
ceditur, quando ipsum est personale: cum re au-
tem, super quam conceditur, quando est reale, vt
communiter notant Iurisperiti: nec esse de ratio-
ne priuilegij, quòd sit in fauorem vnius cum dam-
no alterius, & alioqui non fore priuilegium, sed
beneficium, vt falsò putauit Syluester & Panor-
mitanus cap. olim, de verb. sign. id enim nullo iure
probatur: & si verum esset, qui ex concessione
Pontificis posset tempore interdicti Missam audi-
re, non diceretur id posse ex priuilegio, sed tantùm<-P>@@
<-P>ex beneficio principis. Falsum tamen est, & malè
ex illa Syluestri doctrina colligitur decretum, quo
aliqui propter defectum aliquem excluduntur
ab aliqua congregatione, vniuersitate, aut religio-
ne, esse priuilegium, eo quòd sit in fauorem talis
congregationis, licet in dānum exclusorum. Nam
tale decretum non est directè, proximè, & per se
in bonum talis congregationis: sed primariè re-
spicit damnum aliquorum, licèt cedat in bonum
ipsius congregationis: ergo non est verè priuile-
gium, sed lex quædam: sicut decreta Pontificum,
quibus quædam genera personarum vel propter
delicta, vel propter aliam indignitatem à sacro or-
dine arcentur. Alioqui omnia statuta irregulari-
tatis essent priuilegia ordinis clericalis: quod est
absurdum. Item, nulla est lex communis, cuius hęc
decreta sint exceptiones: ergo non sunt priuile-
gia. Hæc meritò docuit ibi Vazquez.
Alia conditio ad perpetuitatem priuilegij ne-18
cessaria est, vt adhæreat rei perpetuæ: aliàs cum
illa finietur, Talis est religio, & dignitas per suc-
cessionem personarum. Vbi nota, priuilegiũ, quod
est perpetuum ratione vnius, verbi gratia, dignita-
tis, vel loci, esse temporale ratione alterius, scilicet
personæ. Nam si dignitatem amittat, vel locum
mutet, amittit etiam priuilegium.
Est etiam perpetuum, quod conceditur rei cor-
porali immutabili, vt Ecclesiæ, vel monasterio.
Quia tamen contingit, hunc locum destrui, dicũt
aliqui, si absolutè id contingat, ita vt extinguatur,
priuilegium quoque finietur ca. placuit de conse-
cra. dist. 1. & cap. hoc dicimus, 16. qu. 7. communis
cum glossa in dicta regula, priuilegium. Innocen.
cap. 2. de noui oper. nuntia. Syluest. priuilegium, q.
2. quia tunc destruitur subiectum: ad quod com-
paratur, sicut priuilegium personale ad personam.
Si verò Ecclesia non extinguatur, sed in eodem
loco reædificetur, priuilegium etiam quasi con-
surgit cap. pastoralis, 7. quæst. 1. cap. qui semel 19.
quæst. 3. quia semper manet locus quasi immobi-
lis, in fundamento. Imò, etsi Ecclesia in alium lo-
cum, vel situm transferatur legitimè, cum illa etiā
transfertur priuilegium, si illi directè, & quasi sub
proprio nomine concessum est: vt & personale
priuilegium cum persona incidit, Communis c. 1.
de sede vacante, & ca. quia monasterij, de religio-
sis domibus: quia illa Ecclesia censetur eadem nu-
mero: simile quid dicit Suarez de indulgentiis, 3.
part. tom. 4. & de interdicto locali tom. 5. sed fu-
siùs id explicat Azor tom. 1. lib. 5. ca. 22. quæst. 11.
cum Innocentio, & glos. suprà, & Syluest. verbo ci-
uitas, quæst. 2. dicens, Si ciuitas, aliáve loca siue sacra,
siue profana, authoritate principis diruantur (sci licet
legitimè) eorum priuilegia extinguuntur, nec amplius
dici possunt illius Ecclesiæ clerici, aut illius oppidi ciues,
vel municipes, vt colligitur ex d. cap. placuit, & cap. &
hoc dicimus, citato. Si verò loca euertantur ab hostibus,
aut tyranno, vel diruantur, vt iterum ædificentur, aut
reparentur, omnia sua priuilegia retinent, vt colligitur
ex d. c. pastoralis, & d. c. qui semel. Idem iuris esse vide-
tur si authoritate legitima superiorum, loca mutẽtur, aut
cum aliis coniungātur, vt notatur cap. 1. ne sede vacan-
te, & cap. quia monasterium de religios. domibus. Hæc
Azor ibi.
Quartò diuiditur priuilegium, in priuilegium19
affirmatiuum, ad faciendum; & negatiuum, ad nō4. Diuisio.
faciendum. Ad faciendum, vt si cui facultas con-
cedatur, vt possit ingredi domicilia sacratum<-P>
@@0@
@@1@446 Quæst. XCVI. Tract. IXV.
<-P>virginum, vel cōfessarium eligere. Ad non facien-
dum, vt si cui detur facultas, ne decimas soluat, ne
tributa pendat, ne subeat onera communia. Priui-
legium affirmatiuum opponitur præcepto nega-
tiuo, quia concedit, quod prohibitum erat; & ne-
gatiuum præcepto affirmatiuo, quia dat licentiā
non faciendi, quod facere tenebatur.
Quintò di uiditur priuilegium in scriptum, &20
non scriptum. Oportet autem vt scriptum sit au-5. Diuisio.
thenticum, & obsignatum principis sigillo, &c. &
scriptum aliquando continetur in corpore iuris,
aliquando extra: & hoc facilius reuocatur, vt infrà
dicemus, & est minus notum multis; ideo minus
eos obligabit.
Sed circa priuilegium non scriptum disputant
Doctores, an scriptura sit de substantia, & valore
priuilegij? vera, & cōmunis resolutio est, non esse
de substantia, aut valore ipsius. Quod non obscu-
rè colligitur ex Clem. dudum de sepulturis, ibi,
verbo, vel scripto, vbi glossa id aduertit, & Panor. in
fine, Syluest. verbo priuilegium quæst. 14. referens
Innoc. Archid. Ioan. And. & Panor. Idem tenent
cæteri summistæ, verbo priuilegium, Azor lib. 5. c.
23. quæst. 11. vnde infert, post obitum Papæ, qui
priuilegium concesserat: sine litteris tamen scri-
ptis, facultatem concessam non extingui: sed iustè
litteras peti, & impetrari: ac propterea Baldum,
Caldericum & Syluest. docere: si Romanus Pon-
tifex solo verbo aliquem compellet Episcopum,
vel Abbatem, statim eum Episcopum, vel Abba-
tem esse; quamuis in foro externo Episcopus, vel
Abbas, siue regularis, siue sęcularis per RomanumPriuilegium|ad suum valo-|rem scriptura|non indiget.
electus, vel promotus, non habeatur vt talis, nisi
litteris impetratis, expeditis, & receptis: alioqui
admittentes, & se ingerentes, graues pœnas incur-
runt, quæ habentur in extrauag. iniunctæ de ele-
ctione, inter communes. Itaque priuilegium ad
suum valorem, per se loquendo, & in foro inter-
no, scriptura non indiget: sic etiam superius do-
cuimus scripturam non esse de ratione legis: &
nec ius naturale, nec positiuum petit, vt lex, vel
priuilegium sit scriptum: quippe ad eius valorem
sufficit voluntas principis sufficienter manifesta-
ta: potest autem sufficienter aliis signis sine scri-
ptura manifestari.
Priuilegium non scriptum, aliud est ab homine21
signato concessum: aliud est consuetudine com-
paratum. Primi generis sunt, viuæ vocis oracula
Pontificia comprehẽdentia gratiam, vel fauorem:
quæ per authenticam bullam non expediuntur,
etiamsi in alio scripto non ita authentico inue-
niantur, vel sola relatione fide dignorum testium
habeantur. De quibus apud omnes certum est,
vim habere in foro conscientiæ. Quod Minoribus
explicuit Leo X. vt habetur in supplemento con-
cessione 161. fol. 58. & in aliis compendiis priuile-
giorum aliorum ordinum communicātium cum
Minoribus: & vt his priuilegiis vti possimus, & in
conscientia seruari debeant, sufficit, quacumque
via innotescant, vt docet Panormitanus suprà, &
cap. nostra de rescriptis, in fine, & alij statim citan-
di; aliàs essent inutilia.
An verò valeant in foro externo, si probentur,
& an admittatur probatio, quando desunt litteræ
authenticæ Pontificiæ? Communis negat, per ex-
trauag. iniunctæ, de electione, vbi sub grauibus
pœnis prohibetur, vt nemo admittatur in Episco-
pum sine litteris, etiamsi aliàs sufficienter constet<-P>@@
<-P>de concessione Pontificis. Vnde est singularis do-
ctrina Baldi l. si Episcopi C. de Episc. & cler. & aliis
locis, quem refert, & sequitur Panormitan. suprà,
& Felinus rubrica de constit. nu. 5. & sequentibus,
Episcopum per Fiat Pōtificis, statim esse Episcopum: non
tamen esse Episcopum, nisi præsentet litteras: ergo idem
est quoad alias gratias, & priuilegia.
Ratio etiam adiungi potest: quia valor, & effe-
ctus priuilegij pendet ex vera relatione causæ, ex
proprietate verborum, & aliis circunstantiis, quæ
in scriptura formaliter continentur, & per testes
difficile probantur.
Hæc sententia vera est, & in præsenti seruatur:
in aliquibus tamen casibus admittitur probatio,
insinuatur cap. cum olim 2. de priuileg. præsertim
quando semel expeditæ fuerunt litteræ, & amissæ
sunt. Nam tunc admittitur probatio de expeditis
aliquando litteris. Deinde quando non est præiu-
dicium tertij, & solum intendit quis ostendere ali-
quid tuta conscientia factum, vel cum legitima
potestate, existimant aliqui, admittẽdam esse pro-
bationem: quia totum illud videtur pertinere ad
completum valorem in foro conscientiæ: & quia
nullum est expressum ius, quod prohibeat, proba-
tionem admitti in illo casu, & ideo fauor ex-
tendendus est, quando sine præiudicio alterius
fit.
Sed circa aliud priuilegium non scriptum quę-22
stio est, an priuilegium consuetudine acquiratur?Quæstio.
Ratio dubij est: quia consuetudo consistit in acti-
bus subditorium: priuilegium autem debet manare
à Principe.
Certum tamen est, & omnium commune, con-
suetudine induci priuilegium, glossa & Doctores
cap. super quibusdam §. de verb. signif. Innocen-
tius, cap. constitutus, de rescript. Syl. & Felinus su-
prà, qui alios referunt: & colligitut ex l. hoc iure
§. si aqua, ff. de aqua quotidiana. Id etiam proba-
tur, quia consuetudo potest totam legem abroga-
re: ergo multò magis poterit dispensationem, seu
priuilegium contra illam inducere. Item, quia cō-
suetudo potest iurisdictionem aliquando dare, vt
tangit Suarez 3. part. tom. 4. disp. 26. Sect. 2. num. 2.
& disp. 30. Sect. 2. nu. 1. & suprà diximus posse dare
ius ad tributa exigenda: ergo multò meliùs poterit
dare aliquod priuilegium.
Quidam dicunt, consuetudinem non esse cau-23
sam, sed signum priuilegij, quia priuilegium ma-1. opinio.
nat à voluntate principis, vel Reip. & hanc volũ-
tatem indicat consuetudo: quæ voluntas frequẽ-
tius est tacita, & ideò hoc priuilegium dici putant
tacitum, & præsumptum, licèt simpliciter sit pri-
uilegium, & in omni foro sufficiẽs, vt ait Socinus
lib. 2. consil. 290. Dicendum tamen est, consuetu-2. op. authoris
dine non solum indicari, sed etiam fieri priuile-Consuetude|facit priuile|gium.
gium, sicut diximus, consuetudine fieri legem: ni-
mirum mouendo voluntatem principis, vt cōsue-
tudine annuat, vel ex præcedenti principis volun-
tate præscribendo priuilegium.
Quod autem tempus consuetudinis sufficit ad
inducendum priuilegium, tractant latè Iurisperiti,
l. 1. C. de const. princip. & Decius consil. 496. Sed
quia quoad hoc eadem est ratio de consuetudine
abrogāte, vel introducente legem: ideò de vtroq;
simul infrà disseremus. Id verò certum est, consue-
tudinẽ immemorialem habere vim priuilegij, vt
docet Sa, verbo consuetudo, Eman. tom. 1. regula-
rium quæst. 7. art. 3. cum Iurisperitis, cap. super qui-<-P>
@@0@
@@1@Disput. XVII. Sectio III. 447
<-P>busdam §. præterea de verb. signific. & l. hoc
iure §. ductus aquæ ff. de aqua quotid. & capite
hoc quippe, 3. quæst. 6. Decio suprà, Craueto de
antiquit. temporum, Sect. 4. in ca. absolutis nu. 10.
Socino, consil. 260. aut finali, versicul. nec obstat,
lib. 2.
Sextò diuiditur priuilegium in id, quod per se24
primò datur propter bonum priuatum: & in id6. Diuisio.
quod datur per se primò intuitu boni communis;
quale est priuilegium clericorum tam fori, quàm
canonis. Hanc diuisionem attigit glossa cap. si di-
ligenti, de foro cōpet. & ait priori priuilegio posse
renuntiare personam, in cuius fauorem cōcessum
est: non autem posteriori.
Prior pars expressa est in ca. ad Apostolicam de
regular. l. siquis C. de pactis l. pactum, & l. pacisci
ff. de pactis.
Secunda autem pars probatur ex dicto ca. si di-
ligenti, & ex l. ius publicum, ff. de pactis. VtriusqueBeneficium|non confertur|in inuitum.
autem ratio est: quia beneficium non eonfertur in in-
uitum, &, quilibet potest iuri suo cedere & renuntiare, si
renuntiatio non redundet in commune detrimentum:
non enim debet pendere commune bonum ex cu-
iusque voluntate. Doctrina hæc communis est:
quam locupletant Panormitanus dicto cap. si di-
ligenti, num. 7. & Bartolus dicta lege, siquis.
Et quidem quoad posteriorem partem ferè non
recipit limitationem, sed ampliationem propter
excellentiam boni communis: & ideò etiamsi tale
priuilegium redundet in commodum priuatum,
non potest quis illi commodo renuntiare, ne præ-
iudicet bono communi. Quod est verum, quando
separari nequeunt: secus, siquis sine præiudicio
boni communis posset se suo commodo priuare:
quia tũc cessaret ratio. colligirur ex l. si iudex, cum
ibi notatis ff. de minoribus: censetur autem perti-
nere ad bonum commune, non solùm id quod re-
spicit temporalem vtilitatem: sed etiam quod per-
tinet ad bonos mores, vel vt actus cum perfecta
libertate fiant: ideo addunt prædicti Doctores, si
ex renuntiatione priuilegij sequitur occasio per-
uertendi bonos mores, non posse renuntiari. Idem
est, si priuilegium sit datum propter imperfectio-
nem iudicij, vel libertatis, vt est de professione fa-
cta ante annum probationis, quòd non obliget.
In priori verò parte illius doctrinæ limitatio-25
nes aliquæ adhibentur, si enim priuilegium con-
cessum in gratiam vnius priuatæ personæ, respicit
etiam commodum alterius, & vnum ab altero non
est separabile, non potest vnus eorum renuntiare
iuri suo sine consensu alterius: vt vxor, cui datur
priuilegium Velleianum, ne obligetur fideiussione
non potest illi renuntiare, saltem sine consensu
mariti. Idem est, si priuilegium cedens in commo-
dum vnius, sit principaliter introductum in odiũ
alterius, seu in pœnam: tunc enim non habet lo-
cum renuntiatio, vt prædicti aiunt: quia non po-
test priuatus impedire principalem finem legis &
commune bonum.
Cætera de hac renuntiatione Sect. 13. in fine, &
apud prædictos videri poterunt. Vnum in eis non
immeritò displicet quibusdam Theologis recen-
tioribus, nimitum hominem posse renuntiare iuri
gentium, vt dominio iure gentium introducto, li-
cet non iuri naturali: quia hoc immutabile est. Si
enim loquantur de iure, prout significat legem
obligantem, nullus potest, præsertim priuata au-
ctoritate, mutare ius gentium, sicut nec naturale:<-P>@@
<-P>si autem loquamur de iure, vt dicit dominium, seu
facultatem vtendi re aliqua: sicut potest homo re-
nuntiare iuri gentium, idest, iuri acquisito ex lege
gentium: ita & iuri naturali, idest, iuri acquisito
per legem naturalem, sicut renuntiat homo liber-
tati suæ, quæ de iure naturæ est, & similiter suæ fa-
mæ, & honori, cuius dominium non iure gẽtium;
sed naturali habet.
Septimò diuidi solet priuilegium in simplex, &26
multiplex: simplex dicitur, quod vnam tātùm rem7. Diuisio.
concedit; multiplex quod plures: quæ diuersitas
valde materialis est, & propriè datur de priuilegiis
sumptis pro scripturis; nam in vno scripto sæpe
multa priuilegia continentur: sed licèt dicantur
vnũ ratione vnius datæ vel subscriptionis, tamen
reuera sunt plura: nam quot sunt clausulæ con-
cedentes facultates diuersas, tot sunt priuilegia.
------------------------------------------------------------
SECTIO III.
Quisnam possit priuilegium concedere, & quibus.
REspondeo, Principem supremum, vt27
Regem, Imperatorem, Pontificem,
Duces, Marchiones, & Comites, qui
in administratione tẽporalium supe-
riorem nec habẽt, nec agnoscũt: nam
Priuilegio quis à iure communi soluitur, & exi-
mitur: at leges, & iura non soluit, nec relaxat nisi
Princeps, cuius autoritate potuerunt sanciri. Item
priuilegium est lex quædam, ergo à solo principe
dari potest, cuius est legem constituere.
Romanus Pōtifex potest directè in spiritualibus
priuilegia vbique & omnibus concedere, & in tẽ-
poralibus, indirectè scilicet, quando id fuerit ne-
cessarium in ordine ad spiritualia: directè verò in
terris sibi temporaliter subiectis. Reges verò, &
Imperatores, aliique principes temporales in tem-
poralibus possunt priuilegia cōcedere, non solùm
laicis, sed etiam clericis, & religiosis, & generatim
Ecclesiasticis, & generatim concessa intelliguntur
ad illos extendi: nam beneficia illis concedere in
nullo derogat Ecclesiasticę immunitati. Hoc enim
non est actus iurisdictionis in illos, sed quasi do-
nationis, & fauoris. Dices priuilegium est exẽptio
à iure communi, sed Ecclesiastici non sunt subiecti
legibus sæcularium: ergo non possunt priuilegium
accipere: quo argumento Azor illo cap. 22. quæst.
4. ait, neminem posse priuilegium concedere, nisi
suis subditis.
Respondeo ex superioribus, clericos & religio-28
sos esse subiectos aliquibus legib. Principum sæ-
cularium, non derogantibus libertati, & immuni-
tati Ecclesiasticæ, & ideò principem sæcularem
posse eis priuilegia concedere, etiam quæ habeāt
vim legis respectu eorum; qualia sunt quæ conti-
nent fauorem communem, & sine detrimento cō-
munis boni, non possunt renuntiari. Adde ad ra-
tionem priuilegij non requiri, vt is cui conceditur
sit subditus, sed satis est materiam curet quam ver-
satur, & alios homines esse ei subiectos, quibus
præcipere, vt melius se habeant cum illis non sub-
ditis, quàm cum aliis, priuilegium est: vt si alicubi
pręceptum fuisset, ne quis permitteretur extrahere
equos de regno, & exciperentur clerici in ordine
ad proprios vsus, &c. Etiam si illi clerici essent al-
terius regni, & nullo modo subiecti principi sęcu-<-P>
@@0@
@@1@448 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>lari, diceretur priuilegium illis concedere, quia in
eorum gratiam relaxat legem subditis positam.
An verò inferiores Principes, vel prælati possint
priuilegia concedere. Rectè respondet Azor suprà,
quæst. 3. & alij Patriarchas, Primates, Episcopos,
Magistratus, & ciuitates posse absolutè priuilegia
concedere contra statuta ab ipsis posita: contra ius
verò commune non, nisi in certis casibus ipso iure
permissis, in quibus possunt circa leges superiorũ
dispensare, quod est genus quoddam priuilegij.
Quod verò dicunt aliqui, nec posse priuilegia con-
cedere vltra ius commune, nisi fortè per modum
delegationis intra fines suæ potestatis, quia nec
excedere possunt suam iurisdictionem, nec impe-
diti sunt, quominùs eam delegare possint, non sa-
tis intelligo: quia si priuilegium non est aliquo-
modo contra ius, non priuilegium est.
------------------------------------------------------------
SECTIO IIII.
De quibus rebus, & quibus de causis possint priui-
legia concedi.
DIco primò, de re malè facienda non29
potest priuilegium dari, nec de bona1. Con.|Priuilegium|debet esse de|re licita.
necessaria omittenda: patet, quia pri-
uilegium debet esse de re licita, & ho-
mo non potest habere facultatem
violandi legem naturalem, nec superior sine spe-
ciali commissione potest dispensare in lege positi-
ua superioris: quando verò habet talem cōmssio-
nem, non dat facultatem faciendi malum, sed fa-
ciendi quod aliàs esset malum, iam verò malum
non erit.
Dico secundò, ad priuilegium licitè conceden-2. Con.
dum necessaria est causa aliqua rationabilis: quia
vt actus sit honestus, debet habere causam ratio-
nabilem, seu finem honestum: idem aliqui probāt,
quia vel priuilegium est contra ius, vel tantùm vl-
Dostları ilə paylaş: |