Paulus respondet, vsum aquæ personālem ad hæ-
redes Caij quasi vsuarij transmitti non oportere.
------------------------------------------------------------
SECTIO XII.
An priuilegium datum ei, qui factus est ciuis, eo pacto
ne munera subeat, nec onera sustineat,
seruandum sit.
AZor lib. 5. ca. 23. quæst. 10. cum Panor-59
ca. peruenit de immun. Eccles. ait, ser-
uari debere, quia est priuilegium ex
contractu ortum: & hoc priuilegium
potest princeps concedere etiam nihil minuendo<-P>@@
<-P>de tributis, quæ ciuitas debet soluere. Vt si ciuitas
cẽtum quotānis soluere cōsueuit, & princeps ali-
quẽ eximit, ad quem pertinebant, decem adhuc ci-
uitas tenetur, cẽtum soluere. At inferior magistra-
tus licet aliquem possit eximere, non tamen cum
detrimento ciuitatis, vt si Titio soluenti, decem
priuilegium nihil soluendi concedat, iure non
potest à ciuitate, centum exigere sed tantùm no-
naginta; Syluester priuilegium, quæst. 9. ex Bart.
& Panormitano: sed vellem videre, in quo funde-
tur ista magistratuum potestas.
------------------------------------------------------------
SECTIO XIII.
Quibus modis finiatur, vel tollatur priuilegium
absque abrogatione.
SIcut in naturalibus interdum res de-60
sinit defectu subiecti, vel causæ con-
seruantis, interdum verò actionibus
contrariis: ita in priuilegiis dicẽdum
est. Desinunt autem sponte sua, &
sine contrario quatuor modis. Primò per lapsum
temporis, pro quo priuilegium concessum est, l.
quoties, C. de precibus imperatori offerendis, de
quo modo Panorm. cap. cum accessissent de const.
& alij ibi. Secundò per lapsum cōditionis, sub qua
concessum est, vt si datum est ad vitam alterius,
qui iam defunctus est: & iste modus quadam tenus
ratione etiam dici potest per lapsum temporis: de
hoc Couar. 3. variar. cap. 15. Molina tract. 2. iust.
disp. 298. in his duabus causis deest etiam causa
efficiens, cōseruans scilicet voluntas priuilegian-
tis, qui pro certo, & designato tempore, vel solùm
quandiu cōditio certa duraret, voluit priuilegium
durare. Ad hos duos modos reducitur ille, quem
postea ponemus per vsum totalem priuilegij. Ter-
tiò cessante causa finali propter quā principaliter,
vel omninò datum est, vt si priuilegium incipiat
esse ei pernitiosum, in cuius bonum est datum,
Panor. suprà ex cap. suggestum de decimis. Azor
lib. 5. capite 22. quæst. 14. ex cap. cessante de ap-
pell. & cap. quòd per nouale de verb. sign. & ex re-
gula iuris. Quod in gratiam alicui conceditur, non est
in eius dispendium retorquendum. Ad hunc modũ re-
ducitur, quoties in materia, vel rebus tanta mu-
tatio facta est, vt priuilegium desinat esse iustum.
Quartò ad desitionem subiecti, cui veluti in hæret
priuilegium reg. priuilegium de reg. iur. in 6. quos
modos, Sectione 2. circa diuisionem priuilegij in
temporale, & perpetuum, & Sect. 11. satis expli-
cuimus.
Per actionem autem contrariam desinit priui-61
legiũ duobus modis: Primò per actionem intrin-
secā, scilicet renũtiationem, quia priuilegiatus pri-
uilegio renuntiat, vel per vsum eius completum
& totalem, vel per non vsum, vel per vsum con-
trarium, vel per abusum: in omnibus enim his
euentibus moraliter, & latè loquendo est actio
contraria destructiua priuilegij: nam etiam omis-
sio actio appellari solet. Secundò per abrogatio-
nem. De modo desinendi per abrogationem Sect.
14. 1. argum. de aliis verò hîc dicemus. Ad modum
desinendi per vsum completum, & totalem perti-
net, quod dicunt aliqui, priuilegium interdum fi-
niri, & amitti per vnum actum, videlicet quia ad
vnum tantùm actum datum est: de hoc tractat
Felinus cap. 2. de treuga & pace. Nauarr. ca. placuit<-P>
@@0@
@@1@458 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>de pœnit. d. 6. num. 166. Azor lib. 5. cap. 23. quæst. 5.
Rochus de iure patronatus, verbo honorificum,
quæst. 10. qui variis distinctionibus vtuntur, & in
summa Felinus & Azor dicunt in odiosis, & li-
tigiosis ac pœnalibus priuilegium finiri vnica
actione, nō autem in fauorabilibus. Sic etiam Bart.
l. vltima, ff. de const. principum dixit, priuilegium
ad agendum in iudicio finiri vnico iudicio: ad ex-
cipiendum verò esse perpetuum. Sed quamuis ex
materiis priuilegiorum nonnulla coniectura fiat;
existimo tamen nullam regulam sumptam ex
materia esse generalem, sed verba priuilegij spe-
ctanda esse: nam in omni materia potest dari ad
vnicum actum, vel ad plures, vel ad operandum
simpliciter, aut cum limitatione. Vide disp. de
dispens. Sect. 21.
Sed in certis casibus, sic sentire debemus. Dotis62
promissio pro primis tantùm nuptiis intelligitur,
Felinus, & Azor suprà, ex l. dotis promissio, ff. de
iure dotium, & ex eo quod habeatur in l. boues,
ff. de verb. Signif. hoc sermone, dum nupta erat, pri-
mæ nuptię significātur. Cum datur facultas alicui,
vt duo simul beneficia obtinere queat, ad duo tā-
tùm prima protenditur, ca. non potest de prębend.
in 6. Cum datur facultas, vt veniat in vrbem is,
qui publicè proscriptus est, semel tantùm venire
potest. Bart. l. 1. ff. ad l. Iuliam de adulteriis: pote-
stas arbitrio data in compromisso de prorogando
termino compromissi, in prima prorogatione de-
sinit. Potestas ingrediẽdi in cœnobium sanctimo-
nialiũ primo ingressu finitur, Azor suprà: Facultas
data patrono layco, qua possit postquam vnum
clericum nominauit, alium nominare, vno actu
finitur ex cap. quod autem de iure patron. Calder.
consil. 16. de iure patron. Felin. ca. omnes leges de
treuga & pace. At si alicui sit data facultas confes-
sarium eligendi, vno actu extinguitur secundùm
Palud. 4. d. 17. quæst. 3. & Nauar. quamuis opposi-
tum senserit Felinus, sed secundùm Azor Felinus,
intelligit de simplici facultate sine priuilegio,
quæ datur alicui, vt confiteatur cui voluerit.
Nauarrus verò de facultate in modum & formu-
lam priuilegij: & ita vterque verum docet; sed de
hoc latè agunt Suarez, & alij, vt & nos egimus in
materia de pœnitentia. Facultates legendi libros
prohibitos, edendi cibos illicitos, & dicendi Missā
in domo priuata, vno actu non finiuntur. Quando
res natura sua, vel more postulat iterationem,
facultas illam faciendi vno actu non finitur, vt si
testaror percipiat hæredi vestire, vel alere viduam,
non sufficit semel vestire: siquis legauerit alimẽta
vxori Titij, intelligitur etiā legasse secundæ vxori;
secus si Titius vxori suæ: nam intelligitur legatum
tantummodo reliquisse vxori, quam tunc habebat
siquis instituat posthumum, intelligitur instituisse
plures, si fuerint. Si testator reliquit domũ suam, vt
in ea habitaret filia sua vidua, intelligitur etimasi
posteà nupta secũdò in viduitatem deuenerit. Hęc
Felin. & Azor addẽs, Si facultas data sit ad certum
tempus, non finitur in primo facto intra illud tẽ-
pus, vt si relinquitur vsusfructus alicui, dum vixe-
rit. Si data fuerit facultas eundi, & redeundi, dum
pax & concordia inter aliquos sit, vel procuratori,
vt appellet, dum lis non componitur, nec dirimi-
tur: vel vt diuinis officiis interesse queat tempore
interdicti, non finitur vno actu. Facultas data Pa-
tribus Concilij generalis de eligendo loco, in quo
Concilium celebratur, prima electione finitur. Si-<-P>@@
<-P>quis emit fructus, qui ex prædio aliquo percipiũ-
tur, intelligitur emisse primos tantùm, Bald. quẽ se-
quitur Felin. suprà. Potestas data arbitrandi sense-
tur data ad semel, Felin. Si testator instituit, vt
eleemosyna erogaretur in die S. Laurentij, semel
tantùm danda est, Felin. cum Bartol. Facultas data
monacho, vt possit procurator esse, prima procu-
ratione extinguitur, vt & facultas data, vt quis ab-
esse à loco possit. Si promitto dare in Kalendis,
intelligitur de proximè venturis: si princeps con-
ferat priuilegium tibi & hæredi, in primo hærede
extinguitur, Felin. si promitto me molendinum
reparaturum, intelligitur semel tantùm. Si Episco-
pus priuilegium habeat, cùm primùm possessio-
nem nactus est Ecclesiæ, nominandi vnum in ca-
nonicum instituẽdum, & nominauerit vnum, qui
institutus est, sed posteà canonicatum deposuit,
iure priuilegij alterum nominare nequit: locator,
qui tacitè censetur iterum locasse, quoniam con-
ductorem scienter in re con ducta reliquit: intelli-
gitur locasse iterum sub iisdem conditionibus, sed
semel tantùm sensetur locationem renouasse, Fe-
lin. cùm Panorm. Princeps promisit premium ei,
qui vexillum hostibus eripuerit, creditur promisis-
se ei, qui primus vexillum detraxerit hostibus. Ti-
tius promittit iudici se hoc, aut aliud exhibiturum
illi, putatur promisisse, semel tātùm exhibiturum.
Promitto me daturum tibi quidquid iactu retis
cepero, intelligitur de primo iactu. Hæc omnia
Felinus, & Azor suprà.
------------------------------------------------------------
An priuilegium per non vsum
amittatur.
IN priuilegiis datis ad aliquid agendum seu af63
firmatiuis, regula est; amitti non vsu continua-
to per decennium, l. 1. ff. de nundinis. Vbi ciuitas
priuilegium de nundinis faciendis amittit, si per
decennium eo non vtatur, & ibi id obseruant Bar.
& alij: & in l. falso, C. de diuersis rescriptis. Vbi Ia-
son idem tenet citans glossam, Cynum, Salicetum,
Bart. Panorm. & alios iuris ciuilis, & canonici in-
terpretes, glossa, Innoc. Panorm. & alij cap. cum
accessissent deconst. quia ita statutum est iure cō-
muni, & priuilegia præter id, quod expressè con-
cedunt, in reliquis sensentur dari secundùm ius
commune. Congruentia eadem est, quæ aliarum
præscriptionum, vt sicut dominia, ita etiam facul-
tates, priuilegia & alia iura certa sint.
Obiicies, quia lex permittẽs aliquid facere, non
tollitur per non vsum sine actu contrario, vt infrà
videbimus, & sentit Panorm. cap. penul. de vita, &
honest. cler. & attingit Molina tract. 2. de iust. disp.
513. in fine: ergo idem dicendum de priuilegio.
Respōdeo, priuilegium non amitti per non vsum
merè negatiuum, sed priuatiuum, idest, si nũquam
occurrat occasio, & facultas vtendi priuilegio: &
ideò non reducatur ad opus, non amittitur, Vazq.
d. 277. num. 54. Item si occurrat occasio vtendi
priuilegio, & pręter impotentiam moralem omit-
tatur, etiam est negatio, quæ non tollit priuilegiũ.
At verò si in occasionibus, pro quib. datur priuile-
gium, sciens, & potens aliquis eo non vtatur per
decẽnium, tunc amittitur, gloss. Cynus, & Salicet:
& alij illa, l. 1. ff. de nundinis, Iason suprà, glos. Pan.
& Felin. d. cap. cum accessissent, Azor lib. 5. cap. 22.<-P>
@@0@
@@1@Disput. XVII. Sectio XIII. 459
<-P>quæst. 8. vbi ex hac doctrina colligit, si alicui ciui-
tati concessum est priuilegium scholasticos ad
gradus magistri, vel Doctoris promouendi, ea
verò ciuitas per decennium neminem promouit,
quia nullus promoueri voluit, priuilegium non
amittere, nisi causam dederit, vt scholastici alibi
promouerentur. Item si dominus per multos an-
nos ciuibus sibi subiectis onus non imposuerit,
quod priuilegio poterat, priuilegium non amitte-
re, si nulla occasio se dedit id faciendi. Idem de ci-
uitate habente priuilegium imponendi onus po-
pulis sibi subiectis: & de Ecclesia, Episcopo,
collegio, monasterio non vtente sua iurisdictio-
ne, facultate, vel priuilegio, quia numquam vtẽdi
occurrit occasio: similiter legẽ quę de hermaphro-
ditis quicquam cōstituit, si per multos annos her-
maphroditus non fuit, vim nō amittere; secus si se
occasio obtulit: nam talem non vsum credo etiam
sufficere ad reuocandam legem affirmatiuam, vt
& Azor ibidem satis indicat.
An verò hoc procedat tantùm in foro externo,64
an etiam in conscientia, quando priuilegiatus re-
uera non omittit vsum priuilegij, quia illi renun-
tiat, sed ob alias causas. Respondeo, in conscientia
non est improbabile amittere: cur enim pręsertim
cùm de hoc non habeamus ius canonicum, quod
per se respicit conscientiam, vt si quis habet pri-
uilegium comedendi lacticinia diebus prohibi-
tis, & ex deuotione continuò per decennium illo
non vtitur, semper tamen cum intentione retinẽdi
illud, certè videtur verosimile in conscientia non
amitti, quia quoad hoc Pontifices non declararũt
mentem suam, & ille non meretur amittere priui-
legium, cùm opus consilij faciat.
Nihilominus, quia hæc amissio est per modum
pręscriptionis, quæ tollit verũ titulum in consciẽ-
tia, etiam sine culpa priùs habentis ius, vel domi-
nium: probabilius est in foro etiam conscientiæ
amitti, præsertim in rebus, quæ pertinent ad iusti-
tiam, & dant ius contra alium: in quo etiam leges
ciuiles habent effectum in foro conscientiæ: præ-
sertim quia vbi deest ius canonicum, & non con-
tradicit ciuili, vtimur ciuili in omni simili mate-
ria, etiam canonica: quapropter in illo exemplo
& similibus cōsulerem semper interrumpere præ-
scriptionem, seu non vsum, quamuis ibi sit maior
probabilitas, quòd non amittitur priuilegium ex
præsumpta voluntate principis. Aduerto etiam ex
Panorm. suprà, illud tempus debere esse maius, si
Ecclesia est, quæ propter non vsum perdit priuile-
gium, vt patebit etiam ex puncto sequenti.
Per contrarium vsum præcipuè amittuntur ipso65
facto priuilegia negatiua, concedentia omitterePriuilegium|tolli per con-|trariũ vsum.
aliquid, quod aliàs erat necessarium: nam tunc id
facere est contrarium priuilegio. Vnde necessa-
rium est, vt id fiat eo tempore, & in ea occasione
pro qua datum erat priuilegium: & hîc modus
amissionis etiam est certus, ex cap. porrò, & ca. re-
cepimus de priuileg. nec mirum, nam etiam lex
tollitur per actus contrarios. Et communiter dici-
tur, vel priuilegium est priuatum singularis perso-
næ, vel alicuius communitatis; concessum in gra-
tiam communitatis, quamuis eo vtantur singuli.Vnus actus re-|nũciationis|tollit priui-|legiũ.
Prius quidem amittitur, per vnum actum contra-
rium, quia ita dici videtur, in cap. cum accessissent
de const. ibi, nisi postea canonici contrauenerint, ali-
quem eligendo: & ita expendunt ibi glossa, & Pan.
num. 7. Posterius verò non amittitur per vnum,<-P>@@
<-P>nec per plures actus contrarios, sed per legitimum
tempus præscriptionis, in quo talis contradictio
durat, ca. si de terra, ca. accedentibus, de priuilegiis.
Ratio differentiæ assignatur, quia particularis per-
sona potest renuntiare priuilegio sibi concesso,
quod tacitè facit per vnum actum cōtrarium: vnus
autem actus renuntiationis sufficit ad amittẽdum
priuilegium, & in moralibus tacitum, & expres-
sum æquiparantur. At verò singulares personæ
communitatis non possunt renuntiare iuri totius
communitatis, ideò per singulares actus earum
numquam amittitur per modum renuntiationis:
vt ergo amittatur, necessaria est legitima præscri-
ptio in contrarium, quæ contra Ecclesias est qua-
draginta annorum, contra alios decem, vel pluriũ
iuxta peculiaria priuilegia, quæ de hoc esse solent:
quæ ratio optimè probat hanc secundam partem:
sed circa priorem partem rationis aduertendum
necesse est, si tota communitas per modum vnius
corporis renuntiet priuilegio, amittere illud, quia
iam non singulares personæ vt sic, sed vniuersitas
ipsa renuntiat. Quod est indubitatum, si renuntia-
tio sit expressa, & formalis: idem autem sequitur,
si sit tacita & implicita: quia tacitum & expres-
sum in iure æquiparantur, l. cum quid, ff. si certum
petatur, & ita aduertit expressè Panormitanus
suprà.
Prima autem conditio, vt renuntiatio hęc vali-66
da sit, est, vt quis possit explicitè suo priuilegio re-
nuntiare, quia si non potest explicitè, multominus
implicitè. Secunda, vt sciens, & videns operetur
contra priuilegium: nam hæc amissio pendet ex
voluntate, cùm sit per virtualem renuntiationem:
ignorantia autem tollit voluntatem. Tertia, vt fiat
sine protestatione, vt notauit Bar. l. 1. C. de his qui
spōte munera publica subeunt, li. 10. & Panor. su-
prà: quia protestatio excludit voluntatẽ renuntiā-
di. Hinc addũt multi, quotiescúmq; ex aliis signis,
vel coniecturis sufficienter cōstat, non fecisse ani-
mo renuntiandi, non amitti priuilegium, quia po-
test præsumptio per contrarias coniecturas vinci,
gloss. ca. pro illorum de præbend. & alij citati: vide
Bart. l. 1. proximè cit. & in l. vlt. ff. de const. princip.
Vltimò, inquit, Panor. in c. cum accesissent, neces-
sariũ esse, vt actus sit directè cōtrariùs priuilegio:
indicat autem tunc esse directè contrarium, quan-
do toti priuilegio repugnat, nam si solum ex parte
contradicat, quantum ad illam reuocabit priuile-
gium, non quoad alias: vt si quis habeat priuilegiũ
non acceptandi munera Reip. & vnum acceptet,
non est visus renuntiare libertati suæ quoad alia.
Quod videtur definitum, l. voluntariæ, C. de ex-
cus. tutor, voluntariæ, inquit, tutelæ munera priuile-
giis nihil derogant, quæ verba plures intellectus re-
cipere possunt, sed ille probabilis est, quem etiam
videtur amplecti Bart. illa l. vlt. ff. de const. princi-
pum, vbi aliis quidem verbis, eandem tamen rem
docere videtur. Ait, quando priuilegium datur ad
actum, vel effectum, qui incontinenti fit, amitti
prorsus per actum contrarium, & ita explicat ca-
sum, ca. cum accessissent, qui in exemplum deser-
uire potest. Quando verò priuilegium habet tra-
ctum successiuum, non perditur, inquit, per vnum
actum quoad tempus futurum, sed solùm de præ-
senti, vt si quis habet priuilegium numquam sol-
uendi vectigalia, & semel soluat, non censetur re-
nuntiasse priuilegio pro toto tempore, sed solùm
quoad illam quantitatem, quam soluit: quæ<-P>
@@0@
@@1@460 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>limitatio, & declaratio non caret difficultate, quia
hoc modo nulla ferè esset differentia inter non
vsum, & vsum contrarium, & quia illud, cap. cùm
accessissent, significat totum priuilegium fuisse
amittendum per vnum actum, cùm tamen videre-
tur etiam habere tractum successiuum. Quia ta-
men materia est fauorabilis, illa declaratio mihi
placet, & quia est consentanea rationi: nam totum
hoc ius fundatur in tacita renuntiatione: nemò
autem præsumitur renuntiare iuri suo amplius
quàm eius actus necessariò requirat: ergo qui so-
lùm ex parte agit cōtra priuilegium, non pręsumi-
tur toti renuntiare, nec pro toto tẽpore, nec est in-
conueniens quòd in hoc non sit differentia inter
commissionem, & omissionem: erit enim in aliis.
Casus autem ca. cùm accessissent, si rectè conside-
retur, pertinet ad priuilegium, quod incontinenti
habet totum suum effectum, quia erectio dignita-
tis alicuius in aliqua Ecclesia est effectus stabilis,
& perpetuus.
Quomodo autem priuilegium per non vsum
amittatur, dixi disp. 19. Sect. 20.
Per abusum priuilegium amittitur, cap. vbi ita,67
74. d. ca. priuilegij 2. qu. 3. ca. licet de regularibus.
An verò amittatur ipso iure, Panorm. d. cap. li-
cet, solùm sub disiunctione dicit, vel amittitur, vel
auferendum est.
Sed alij, vt id explicent, inquirunt, an per abu-
sum priuilegium amittatur in se, an verò tantùm
in effectu, ita vt per talem abusum nihil operetur,
& quis abusus sufficiat: nam potest esse vtendo
priuilegio in eo, quod non concedit, vel plusquàm
concedit: vel potest esse spe seu occasione priuile-
gij aliquid contra iustitiam, vel rationem facere.
Dicunt ergo conclusionem ad omnem abusum
grauem, & omnem modum amittẽdi priuilegium
extendi: nam verba iuris sunt, priuilegium mere-
tur amittere, qui concessa sibi abutitur potestate:
in quolibet autem ex dictis abusibus inuenitur
hoc meritum, tamen ex ipsis verbis constat, non
amitti ipso facto ex vi abusus, nisi aliquo casu pe-
culiari in iure expresso, vel quando abusus tollit
fundamentum, & rationem priuilegij, & tũc amit-
titur quantùm ad effectum inde necessariò secu-
tũ, & non amplius. Prima generalis pars cōstat ex
verbis, & quia hoc est pœna, & non imponitur cũ
maiori rigore, quomodo etiam dixit Augustinus
ser. 247. de tempore. Iudicio humano meritò ab obtẽ-
ta dignitate deiicitur, qui concessa sibi malè vtitur
potestate. Prima verò exceptio etiam est clara, quia
potuit similem pœnam ipso facto imponere, vt
abutens priuilegio eligendi interdum suspenditur
ipso iure, ne prima vice, vel pro aliquo tempore
possit eligere, ca. 2. de post. prælat. cùm similibus.
Altera exceptio habet locum in duobus casibus:68
primus, quando priuilegiatus vtitur priuilegio vl-
tra terminos eius: tunc enim effectus est ipso iure
nullus, Syl. priuilegium, quæst. 10. argumento, cap.
porrò, & cap. recepimus de priuilegiis, & clarum
est, quia actus fit sine legitima potestate, & illa nō
est propriè amissio priuilegij, quia ad talem effe-
ctum numquam fuit obtentum, & propter illam
Dostları ilə paylaş: |