Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə169/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   165   166   167   168   169   170   171   172   ...   250

& 54. Qui tamen num. 66. reiicere videtur illum

modum introducendi consuetudinem abrogati-

uam legis, positum à D. Thoma, & aliis suprà, nẽpe

per actus bonos ex epieiceia factos contra verba

legis, licet non contra eius mentem, & sensum. Et

nota, quòd si Princeps antecedenter, vel conse-

quenter ad consuetudinem contrariam legi, nol-

let consuetudinem præualere, non præualeret:

quia licet lex tũc esset obseruatu difficilis propter

habitum contrarium, tamen ea difficultas tanta

non est, vt excusare per se solam valeat, vnde ma-

le nonnulli insinuant, quòd tunc lex ex se sine vllo

consensu Principis propter moralem impossibili-

tatem expitaret.

  Hinc soluũtur duæ aliæ quæstiones, quas tractat54

Azor tom. 1. lib. 5. cap. 17. quæst. 6. Prima est, an adQuæstio 1.

consuetudinem quasi præscriptam contra legemPræscriptio|titulum, con-|suetudo quasi|titulũ poscit.

opus sit, vt ipsa introduci cum titulo incipiat: se-

cunda, vnde incipiat numerari tempus præscri-

ptionis. Ad priorem quæstionem respondet Azor,

titulum non requiri: sed quasi titulum: quoniam

omnis præscriptio legitima titulum poscit: at con-

suetudo, non titulum, sed quasi titulum requirit.

Vnde respondet ad secundam quæstionem, à pri-

mis, qui cōsuetudinem introducere incipiunt, non

posse computari præscriptionis tempus: quoniam

illi contra legem agentes deliquerunt: titulus

autem, vel quasi titulus iustus esse non potest, nisi

omni peccato careat: sed incipit pręscriptio à pri-

mis, qui bona fide contra legem egerunt: quia

ab illis incipit consuetudo esse rationabilis. Sic

idem Azor quæst. 5. cap. 17. dixerat, vt consuetu-

do sit rationabilis, debere esse sine peccato; & non

aduersari iuri naturali, vel gentium, vel diuino, vel

canoni à tota Rep. vel maiori eius parte recepto.

Addit illa quæst. 6. hæc omnia Syl. consuetudo qu.

7. ex Panor. cap. 1. de treuga & pace, & Rochus ait

esse communem sentẽtiam. Sed iam diximus, con-

suetudine per malos actus introducta præscribi

contra legem posse: & consuetudinem posse ap-

pellari rationabilem aliquando, licet malis actibus

cœpta, aut etiam continuata sit: & hanc esse com-

munem sententiam: quamuis aliquando præscri-

ptio, vt diximus, bonis actibus inchoetur, aut cō-

tinuetur. Si contra hoc, in quo partim cum Azor

conuenimus, obiicias, toto tempore præscriptio-

nis licitè puniri à Principe violatores legis: ergo

peccant illam violando. Respondet Azor, negan-

do consequentiam, quia Princeps tunc solum pu-

nit ratione pacti, & ita lex obligat tũc ad pœnam,

& non ad culpam. Sed non video, vnde tale pactũ

colligi possit: & pœnæ aliquæ tales sunt, vt sine

culpa graui incurri non possint, vt excommunica-<-P>@@



<-P>tio, & aliæ censuræ, mors, mutilatio, & similes:

ergo has non potest inducere Princeps ex solo

pacto sine culpa graui, aut eius præsumptione: si

autem Princeps putat, eos peccare, & ideò eos

punit, statim interrumpetur in eis bona fides: ex

facto enim Principis colligent, legem adhuc in

suo robore permanere, & eius violatores peccare:

tamen præscribent: ergo malis actibus præscribi

contra legem potest. Adde Syluestrum illa quæst.

7. non dicere, quòd consuetudo non possit intro-

duci incipere, nec continuari actibus malis: sed so-

lum docet, posse incipere actibus bonis, & quam-

uis incipiat malis actibus, posse continuari bonis.

  Aliam quæstionem tractat Azor eod. lib. ca. 17.55

quæst. 8. An sint aliquæ leges, vel canones, contraQuæstio 2.

quos consuetudo non valeat, nisi Principi nota

sit, & ab eo permissa: & cum Rocho tract. de con-

suetud. ait, in quatuor iuxta communem opinio-

nem non valere. Primò, in sacramentalibus iure

communi constitutis: vnde ignorante Romano

Pontifice non valere consuetudinem, qua secundę

nuptiæ benedicũtur; vel qua puellæ corruptę, cum

in religione profitentur, sacrantur. Secundò in iis,

quæ Principi sunt iure communi reseruata. Tertiò

in iis, quæ pertinẽt ad publicam vtilitatem. Quar-

tò, quando introducitur contra legem, vel cano-

nem, in quo expressè consuetudo improbatur, aut

derogatur.

  Altera opinio, inquit Azor, docet vniuersim,

numquam requiri ad consuetudinem contra le-

gem, vel canonem scientiam, & patientiam Prin-

cipis, modò sit legitimo tẽporis cursu confirmata,

scilicet contra canonem quadraginta annis, con-

tra legem verò decem: sic Rochus suprà, Couarru-

uias de matrim. part. 2. cap. 6. §. 10. num. 19. Probat,

quia cap. fin. de consuet. nihil aliud requiritur, nisi

quòd sit rationabilis, & legitimè præscripta. Certè

probabilis est hæc opinio, & mihi magis placet.

Hæc Azor, qui probat: quia leges, quæ hac condi-

tione tacita promulgantur, vt si non recipiantur,

vel si post receptionem inducatur contraria con-

suetudo, non valeant. Fauet Nauarrus capite 23.

num. 41.

  Sed existimo, ignorante Principe nullam con-56

suetudinem præualere legibus habentibus clausu-

lam derogatoriam consuetudinis: de quo dicam

sect. 7. Deinde existimo, vbi consuetudo venit cō-

tra ea, quæ sunt reseruata Principi in signum spe-

cialis priuilegij, consuetudinem præualere posse

legi, sed non nisi spatio temporis, de cuius initio

non sit memoria, vt habet textus notabilis, cap. su-

per quibusdam de verb. sign. & docet Tabien. con-

suetudo §. 6. num. 7. ad finem & alij citati sect. 4. §.

4. Vnde in hoc casu sentio cum communi opin.

relata: in alio verò casu de lege pertinente ad pu-

blicam vtilitatem dinstinguendum censeo. Nam si

consuetudo alia ratione conducat ad publicam

vtilitatem, præualet legi: aliàs verò non; quia non

est rationabilis.

  In casu verò de sacramentalibus quidam sen-57

tiunt, vt consuetudo legi sacramentalis alicuius

præualeat, requiri sententiam huius consuetudi-

nis in summo Pontifice, quòd probāt ex Clemen-

tina fin. de ætate, & qualit. Vbi Clemens V. decer-

nens ætatem ordinibus suscipiendis necessariam,

ait, Generalem Ecclesiæ obseruantiam volentes antiquis



iuribus in hac parte præferri, decernimus, &c. Vbi est

nouum ius, & non declaratio antiqui, vt notat ibi<-P>

@@0@

@@1@Disput. XIX. Sectio VI. 487



<-P>glossa verbo, decernimus, ergo excepto eo casu cō-

suetudo non valet in sacramentalibus: licet in eo

valeat, eò quòd sic statuerit ibi Pontifex. Et ita te-

net glos. cap. vir, in fine, de secun. nupt. Butrius ibi,

num. 7. Præpos. num. 3. & 5. Alexander de Neuo n.

8. & cap. accedentes num. 12. de præscrip. & ca. su-

per eo nu. 19. de cognatio spir. Panormitanus illo

cap. vir, in fine de secundis nup. & cap. 1. de treuga

& pace, Richardus 4. d. 42. art. 3. quæst. 2. Rosella

verb. nuptiæ, nu. 2. & verbo consuetudo num. 13.

in fine. Vbi Syluest. quęst. 7. Lancelotus, instit. iuris

canonici, lib. 2. tit. de diuortiis in fine, & Rochus

tract. de consuet. infra ait, esse communem opinio-

nem. Addit Alexander de Neuo illo cap. super eo

num. 19. Hanc opinionem esse veram, etiam si cō-

suetudo sit generalis: quod colligi videtur ex Cle-

mentina citata: sed Imola in eadem Clem. num. 1.

not. 1. solùm eam sustinet in consuetudine parti-

culari alicuius Ecclesiæ, secus si consuetudo sit ge-

neralis. Prædicti auctores sufficere putant scien-

tiam Principis cum taciturnitate, ex quibus eius

consensus præsumitur, qui tamen in se debet esse

formalis, & expressus, vt consuetudo legi deroget,

vt volunt Hostiensis sum. tit. de secun. nupt. num.

3. vers. in aliquibus, & cap. vir, num. 2. eod. tit. vbi

Henric. num. 2. & cap. 1. de sponsalibus in fine pe-

tentes approbationem ex certa scientia.

  Sed probabilius est, nec in sacramentalibus re-58

quiri scientiam Pontificis, sed posse, eo ignorante,

consuetudinem legitimè induci, quæ legem abo-

leat, atque à transgressionis culpa excuset: quia

textus, cap. fin. de consuetudine, decidit generali-

ter consuetudinem rationi consentaneam, & legi-

timè præscriptam legi præualere, nec petit scien-

tiam Pontificis, nec vlla ratio discriminis quan-

tum ad hoc inter sacramentalia, & cætera reperi-

tur: & ita Rochus tract. de consuet. sect. 4. num. 27.

ait, se dubitare de prædicta limitatione, & signifi-

cat, non esse necessariam: quod etiam Azor, &

Couarruuias suprà, Thomas Sanchez tom. 2. de

matrim. lib. 7. disp. 82. num. 20. Paludanus 4. d. 42.

quęst. 3. art. 1. con. 3. num. 7. & ibi supplem. Gabrie-

lis, quæst. 2. art. 2. con. 3. in fine. Gaeta repet. cap. ad

limina 30. quæst. 1. §. 4. num. 550. Ludouic. Lopez,

2. part. instructorij cap. 46. colum. 6. vers. deinde

dubitare, vbi ait, circa benedictiones secundarum

nuptiarum, consuetudinem, & maximè quando

scitur à Pontifice, & non prohibetur. Fauẽt etiam

Angelus verbo nuptiæ nu. 2. Armil. verb. matrim.

num. 71. Nauarrus in sum. cap. 22. num. 83. Henri-

quez lib. 11. de matrim. cap. 16. num. 2. & cap. 2. nu.

3. in commento, lit. G. Emanuel Sa, verbo benedi-

ctio, num. 2. Eman. Rodriguez 1. tomo summæ in

2. editione cap. 241. in fine, Vega 2. tom. summæ,

cap. 34. casu 179. in fine. Vbi absolutè docent, ser-

uandam esse consuetudinem circa has benedictio-

nes, non limitantes, si à Pontifice nota sit. Et fun-

damentum aduersatiorum leuissimum est: nam si

ex illa Clem. probaretur, in sacramentalibus con-

suetudinem non derogare legi, etiam probaretur

in aliis præter casum illius textus: quia illum so-

lùm excipit: hoc autem contra omnes est. Item ex

ea probaretur, consuetudinem generalem, ac pro-

inde scitam à Principe (qui generalem consuetu-

dinem ignorare non potest) non derogare legi:

nam de consuetudine generali loquitur illa Cle-

mentina: & cum Imola suprà sentiat, in sacramen-

talibus generalem consuetudinem derogare legi<-P>@@



<-P>ignorante Pontifice: particularem verò non; debe-

ret quærere textum, qui consuetudinem particu-

larem excipiat. Et ad Clemen. illam respondet Sā-

chez, cum Pontifex possit eam consuetudinem

abrogare, atque antiquum ius ad suam pristinam

vim restituere, voluisse non abrogare; sed vt ea ser-

uaretur: & hoc est quod ait: volumus, quasi dicat;

nolumus abrogare: sed volumus, vt seruetur. Et

quod ait, in hac parte, est quasi dicat, non esse con-

suetudinem circa alia, ac proinde circa aliam non

derogari legi; vt benè explicat ibi Bonifacius nu.

10. Quod autem ait, decernimus, nihil aliud est, quā

confirmatio consuetudinis: quæ licet vim anteà

haberet, poterat denuò à Pontifice aboleri.


------------------------------------------------------------



SECTIO VI.

Vtrum aliæ conditiones sint necessariæ, vt consuetudo

legem abroget.



HActenus constitutæ sunt duæ condi-59

tiones, vt consuetudo legem vincat;

scilicet, esse rationabilem, & esse le-

gitimè præscriptam. Aliæ tamen assi-

gnantur à glossa, & nōnullis Docto-

ribus, cap. fin. de consuetud. l. de quibus, ff. de le-

gibus, & l. 2. C. quæ sit longa consuetudo, & à sum-

mistis verbo consuetudo, quæ vel sunt imperti-

nentes, vel ad præfatas reducuntur, vel explicatio-

ne indigent.

  Prima assignari solet, vt consuetudo sit obser-1. Conditio.

uata ab illis, qui possunt cōdere legem. Bartolus l.

1. ff. de legibus, qui proptereà ait, vsus, & mores

mulierum non posse introducere consuetudinem:

quia non possunt legem condere. Hunc citat, &

sequitur Panormitanus c. fin. de consuet. vbi idem

tenet glossa, Azor tom. 1. lib. 5. cap. 17. quæst. 8. su-

mitur etiam ex Tiraquello tract. de primog. quęst.

16. & partim concinit Valentia, disp. 7. qu. 5. pun.

8. cum Syluestro verbo, consuetudo qu. 4. num. 7.

dicens, vt consuetudo legem abroget, debere esse

obseruatam à maiori parte communitatis, non

computatis mulieribus, nec pueris, & multò mi-

nus, furiosis: quia hæ personæ non possunt legem

condere. Eadem ratione Azor excludit externos:

fauet Ferrar. l. ex non scripto, ff. de iust. & iure, di-

cens, vt consuetudo vim habeat, necessarium esse,

vt assentiente populo, vel maxima eius parte, res

peracta sit. Hæc sententia vera erat, quando con-

suetudo legẽ abrogabat sola auctoritate vtẽtium,

vel assuescentium, vt olim in populo Rom. quādo

solus poterat legem sibi condere: & nullam legem

sanciuerat, qua generatim concederet pręscriptio-

nem in legibus particularibus: iam verò talis con-

ditio non requiritur: & sic intellexit Panormita-

nus suprà, dicens consuetudinem virorum eccle-

siasticorum posse abrogare legem Papæ, quia ista

consuetudo non sumit vires ex tacito consensu

virorum ecclesiasticorum: sed auctoritate Papæ

permittentis induci consuetudinem contra cano-

nes. Sic etiam lex illa Bonifacij cap. vnico de statu

regular. in 6. per consuetudinem fœminarum, ad

quas solas pertinebat, abrogari potuit, secundum

Doctores. Et similiter lex communis viris, & fœ-

minis, & paruulis ratione vtentibus, si à maiori

parte horum omnium non seruaretur per debitũ

tempus, vires amitteret. Ratio huius sententiæ

aperta est, quia consuetudo preualet legi ex aucto-<-P>

@@0@

@@1@488 Quæst. XCVII. Tract. XIV.



<-P>ritate Principis, præsentis, vel præteriti: hîc autem

potest dare hanc auctoritatem consuetudini quo-

rumcumque: & reuera illam concedit, quando

absolutè statuit, vt consuetudo rationabilis, ac le-

gitimè præscripta legem aboleat. Sed qui ratione

non vtuntur non efficiunt propriè cōsuetudinem,

quæ ex humanis actibus constare debet, ideò ho-

rum vsus, vel consuetudo ad derogandum legi

non conducit.

  Secunda conditio indicatur à Panormitano ca.60

fin. de consuetud. num. 18. vt duæ partes commu-2. Conditio.

nitatis consentiant, ex l. nulli, & l. planè ff. quod

cuiusque Vniuersitatis. Sed quamuis in electioni-

bus requiratur concursus, & assistentia duarum

partium electorum: non tamen consensus, & hîc

neque concursus, aut assistentia (quamuis non so-

lum duæ, sed omnes partes communitatis assistere

soleant) leges enim generales præscriptionis cātra

leges particulares, solum petunt consuetudinem

communem, id est, maioris partis personarum, ad

quas lex pertinet, siue sit maior simpliciter, siue

in tali prouincia, vel diœcesi: nam ad abrogandam

legem aliquam generalem in vna prouincia, vel

diœcesi, non requiritur, vt maior pars Ecclesiæ,

vel Imperij contra illam agat: sed satis est, si maior

pars personarum spectantium ad talem prouin-

ciam, vel diæcesim, legem violet, vt habet com-

munis praxis, & opinio ex glossa, l. consuetudinis,

C. quæ sit longa consuetudo.

  Tertia conditio assignatur à glos. ca. fin. de con-61

suetud. & à Sebastian. Medicis tract. de legibus,3. Conditio.

part. 2. quæst. 14. num. 5. Syl. consuetudo quæst. 4.

Tabien. not. 7. num. 8. quòd consuetudo inducta

sit ex certa scientia, & non per errorem: citat glos-

sa l. quòd non ratione ff. de legibus. Sed Panormi-

tanus eod. ca. fin. ait, ex ea lege deduci oppositum:

quia textus vult, consuetudinem introductam per

errorem in vno casu, non valere in similibus, nec

ad eos extendi debere. Vt si in aliquo populo falsò

existimante, id esse de iure, est consuetudo, quòd si

Dominus vini plaustrum comitetur, in quo vinũ

defertur, auriga non teneatur de eius periculo:

consuetudo valet in eo euentu, sed non debet ex-

tendi valor eius ad alia liquida. Addit Panormita-

nus, si esset tantus error, quòd tolleret consensum

populi, tunc procederet glos. Sed certè textus ille

nec glossæ, nec Panormit. fauet, quia ibi non erat

consuetudo contra aliquam legem positiuam: sed

erat consuetudo non petendi quod debebatur le-

ge naturali, & si procederet ex errore, quòd non

deberetur, nullum ius amittebatur; quia nemo ce-

debat iuri suo: secus si ex alio errore iuri suo

cederent. Et similiter, si ex errore assueti essent

violare legem aliquam positiuam, contra illam

præscriberent: quia leges non limitant præ-

scriptionem ad consuetudinem ortam ex scientia.

Quamuis mihi est probabile, debere esse cum

scientia legis, alioqui violatio non esset humana,

& voluntaria in ordine ad legem: quia ignorantiaIgnorantia|facit inuolun-|tarium.

facit inuoluntarium, saltem negatiuè, seu non vo-

luntarium respectu rationis ignoratæ. Et ita tenet

Azor tom. 1. lib. 5. cap. 17. quæst. 8. tribuens glossæ,

& Panormitano suprà, & Syluestro verbo cōsue-

tudo, quæst. 4. Sed iam retulimus quid dicāt glos-

sa, Panormitanus, & Syluester: sed aduerte Sylue-

strum, & Tabien. loqui de scientia, & consensu po-

tentis condere legem: quem iam diximus, quomo-

do sit, vel non sit requisitus, vt per consuetudinem<-P>@@



<-P>lex aboleatur. Nos verò hic loquimur de scientia

agentium contra legem; & volumus, si inuincibi-

liter omninò ignorant legem, eorum assuetudine

non præscribi contra legem: quia in ordine ad le-

gem violatio illa non est humana, seu voluntaria.

  Quarta conditio ponitur à gloss. ca. fin. de con-

suet. & à Syluestro suprà, quod consuetudo sit in-62

ducta sciente eo, qui potest legem condere. Idem4. Conditio.

docet glossa, l. de quibus, ff. de legibus, Armil. con-

suetud. num. 5. Vazquez hîc disp. 177. cap. 2. 5. 7. &

8. not. 6. num. 8. Sed Ioannes cap. consuetudo d. 1.

& §. leges d. 4. & cap. frustra, d. 8. relatus à Panorm.

cap. fin. de consuet. dicit, quòd consensus Papæ,

seu scientia non requiritur ad consuetudinem in-

ducendam: aliàs rarò, vel numquam induceretur.

Et hanc opinionem ait Panormitanus suprà esse

communem, & veram: quam confirmat ex d. cap.

fin. solùm requirente quòd consuetudo sit ratio-

nabilis, & præscripta: & ex cap. 1. de const. in 6. vbi

dicitur, Papam ignorare statuta, & consuetudines

locorum. Idem tenent Anton. 1. part. tit. 16. ca. vn.

§. 2. Syl. consuetudo, quæst. 6. num. 9. Angel. num.

9. Couarr. 2. part. 4. cap. 6. §. 10. num. 19. Azor cum

aliis, quos citaui sect. 4. & idem Azor tom. 1. lib. 5.

cap. 18. quæst. 9. Antonius Butrius cap. fin. de con-

suetud. Idem colligitur ex Rosella consuetudo nu.

5. Vbi ait, quamuis glos. c. fin. de consuet. in princ.

enumeret decem vel vndecim conditiones requi-

sitas ad consuetudinem inducẽdam: in fine tamen

videtur recedere à prędictis, & solùm exigere duo.

Primò, quòd sit rationabilis: secundò quòd sit præ-

scripta: non tamen intelligendo, vt consuetudo

præscribatur, siue præscribat dominium alicuius

rei: sed debet esse præscripta, id est, obtenta per

cursum temporis requisiti ad præscriptionem.

Hæc Rosella. Itaque si consuetudo populi igno-

rantis legem esse, sit populi potentis legem con-

dere, non præscribet contra legem, non quia sit

ignorantia potentis legem condere, sed quia est

ignorantia agentium contra legem, & talis igno-

tanria, quæ violationem legis reddat non volun-

rantia, & non humanam. Addit Butrius duo: pri-

mum est, quòd Papa ignorante requiruntur qua-

draginta anni ad præscribendum contra legem:

sed eo sciente sufficiunt decem: de quo iam dixi,

sect. 4. Secundum est, quod ante dixerant Ioann.

Monachus, & Archidiaconus cap. generali. de ele-

ctio. lib. 6. quòd vbi ius requirit antiquam cōsue-

tudinem, vel vbi obuiat omni iuri, requiritur tem-

pus, de cuius initio non est memoria. Sed primam

partem huius dicti reiicit Panor. cap. fin de con-

suet. ex ead. l. iunctis Doctoribus, l. de quibus, ff. de

legibus, quia non plus importat consuetudo anti-

qua, quàm inueterata: ad hanc autem sufficiunt

decem anni secundùm Doctores ibi. Secundam

autem partem ex illo cap. fin. solum requirente, vt

consuetudo sit rationabilis, & præscripta, vt dero-

get iuri. Item quia de iure ciuili regulariter suffi-

ciunt decem anni: à dispositione autem legali non

debemus deuiare, nisi quatenus reperitur in iure

cautum, ca. fin. de noui oper. nutiatione, in quibus

verbis significat Panorm. ad præscribendum con-

tra legem Ecclesiasticam decennium sufficere: de

quo superiùs diximus.

  Aduerte autem, quòd in regnis, vbi Principes

nullam concessissent præscriptionem cōtra leges,

consuetudo non abrogaret legem, nisi esset nota

Principi. Idem est vbi concessa est præscriptio. Sed<-P>

@@0@

@@1@Disput. XIX. Sectio VI. 489



<-P>non est impletum tempus præscribendi. Deinde,

quod ait Anton. 3. part. tit. 16. cap. vn. §. 2. legem

Pontificiam consuetudine non abrogari, nisi de

expresso consensu Papæ, licet impugnetur à Vaz-

quez disp. 177. cap. 21. quia sufficit consensus taci-

tus: defendi tamen potest, nomine, expressi, intelli-

gendo formalem verbis, vel factis antecedenter,

vel consequenter explicatis.

  Quinta conditio, & vera est, vt lex non habeat63

clausulam derogatoriam sequentis cōsuetudinis,5. Conditio.

de quo agemus, sect. 7.

  Sexta conditio est, quòd lex non contineat ius6. Conditio.

aliquod impræscriptibile, glos. c. fin. de consuetud.

Armil. consuetudo, nu. 5. Medicis de legibus, part.

2. cap. 14. num. 4. Goffred. Tranensis in sum. tit. de

consuetud. num. 10. Nam laici non possunt acqui-


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   165   166   167   168   169   170   171   172   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin