rere spiritualia ex præscriptione, seu consuetudi-
ne, cap. causam de præscrip. cap. Messana, & cap. sa-
crosancta, de elect. idem tenet Panormitanus cap.
fin. de præscrip. dicens. Nota quòd sicut ex præscrip-
tione laicus non potest acquirere ius spirituale: ita nec
ex consuetudine. Et dico, quòd non sufficeret tempus, de
cuius initio non est memoria, vt notanter voluit Ioannes
And. cap. 2. de præb. in 6. optimè facit cap. suprà, eod. tit.
Potest tamen teneri, quòd in eis, quorum Papa potest fa-
cere laicos capaces, possit induci consuetudo (non dico
præscriptio) vt laici possint obtinere spiritualia: si Papa
sciuit, consuetudinem induci, & non contradixit. Ar-
gumentum optimum l. de quibus, ff. de legibus. Nisi di-
cat, consuetudinem tolli, vel impediri propter irrationa-
bilitatem: & fortè hoc vltimum verius, nam ratio est
quasi causa formalis ipsius consuetudinis: forma autem
dat esse rei, cap. quia propter de elect. Hæc Panormi-
tanus. Consonat Azor tom. 1. lib. 5. cap. 17. quæst.
8. recensens spiritualia, quæ laici præscribere non
possũt. Sed generatim, quæ pręscribi nequeunt, le-
ge in Molina tom. 1. de iust. tract. 2. disp. 70. &
glos. cap. cum non liceat, verbo, non obstante, de
præscrip. Ac proinde nec præscribi potest contra
leges prohibentes illa præscribi. In his aliqui nu-
merant circunstantias interdicti, vt quòd in Ec-
clesia aliqua tempore interdicti Ecclesiastici cele-
brari possit pulsaris campanis, & alta voce, ca. cum
inter, de consuet. sed Molina disp. cit. ait, inde non
probari, non valere consuetudinem in eo casu: sed
meritò esse reuocandam talem consuetudinem, vt
in eo cap. reuocatur. Sed credo, antea etiam esse
irritam: quia erat irrationabilis, nempè contra ner-
uum Ecclesiasticæ disciplinæ, vt dicitur eo capit.
Sed reuocatur quantum est ex parte Pontificis ad
cautelam; ne vllus supersit locus opiniombus.
Id verò planum est, contra legem diuinam, na-64
turalem, vel positiuam non posse consuetudine
præscribi, de quo latè Azor tom. 1. lib. 5. ca. 17. qu.
1. & 2. Syluest. consuetudo quæst. 9. Tabien. not. 3.
num. 4. & patet: quia consuetudo contra ius natu-
ræ inducta, corruptela est, ergo non præscribit cō-
tra ius naturale, neque illi derogat, vt ea ratione
definitur in cap. fin. de consuetud. & idem est de
iure diuino non naturali. Vnde consuetudo contra
neutrum valet, cap. licet ex quadam de testibus,
vide cap. quæ contra mores d. 8. cap. cum tanta, de
consuet. cap. flagitia 32. quæst. 7. D. Thomam, q.
96. art. 3. Nauarr. consil. 25. de vsur. num. 5. Cassan.
in cōsuetud. rub. 6. §. 4. fol. 857. Goffred. Tranen. in
sum. tit. de consuet. num. 14. Vnde infert, male ad-
inuentas consuetudines nullo tẽpore firmari auth.
vt nulli Iudi. §. 1. quia in hoc casu quantò consue-<-P>@@
<-P>tudo diuturnior, tantò periculosior, cap. non satis
de symonia, & cap. fin. de consuet. & cap. schisma,
24. quæst. 1. Item consuetudines in grauamen Ec-
clesiarum inductas seruari non debere, sed reuo-
cari, vt cap. 1. de consuet. sicut & constitutiones, c.
cum omnis, & c. quę in Ecclesiarũ, & c. ex parte, de
const. cap. ad nostram, & cap. quanto, de consuet. &
cap. cum venerabilis, & ex parte, eodem tit. Aliqui
etiam sic inferunt: non potest consuetudine intro-
duci, vt consanguineo liceat, in vindictam occi-
dere occisorem cōsanguinei, etiam patris, ne dam-
natum quidem à iudice, vt tenet Panorm. cap. fin.
de consuetud. & ex Rocho obseruat Bosius tit. de
homicid. num. 111. quidquid contradicat Syluest.
verbo consuetudo, quæst. 18. num. 22. post Ioan.
And. & Speculatorem, cap fin. de consuet. sed me-
ritò Syluest. cum eisdem ait, posse consuetudine
introduci, vt non ex odio: sed quasi minister Iusti-
tiæ puniat quis interfectorem patris sui à iudice
damnatum. Nec consuetudine potest introduci, vt
liceat aliquem indebitè grauare: quia id est contra
legem naturæ, vt cum Ruino & Scino obseruat
Menoch. de arbitrar. casu 82. num. 18.
An verò contra ius gentiũ possit cōsuetudo præ-65
scribere. Azor illo cap. 17. quæst. 4. respondet cumQuæstio.
Rocho tract. de consuetud. in fol. paruo 46. col.
3. non valere: quoniam ius gentium est naturale.
Sed iam superius docuimus: ius gentium, si pro-Ius gentium|positiuum est.
priè capiatur, positiuum esse. Quamuis autem po-
sitiuum sit, dici posset, non esse propriè præscrip-
tionem cōtra illud. Quia communitas hominum
quæ ius gentium constituit, nullam præscriptionis
legem introduxit, nec æqualem aut superiorem
potestatem habet, à qua talis lex condita sit.
Ex sua verò opinione Rochus infert, non vale-
re consuetudinem, quæ alicubi est, ne pretium sol-
uatur iis, qui priuantur vinea, vel agro suo, vel do-
mo, vt via publica fiat, vel muniatur, vel reficiatur,
vel renouetur: quia est contra ius naturæ. Sed glos.
l. si locus ff. quemadmodum seruitutes amitt. vide-
tur consuetudinem prædictam approbare, cuius
opinio vera esset, si alicubi causæ subessent non
soluendi tale pretium. Valet tamen consuetudo,
qua Princeps vel Resp. ob causam publicam cogit
ciuem vendere rem suam, vt domum, vel agrum.
Item qua tempore famis, vel penuriæ cogit mutuò
dare frumentum, vt seminetur. Item, qua vnus pro
alio cogitur pecuniarium debitum soluere: vel
qua vnus proalio punitur pecuniaria pœna. Ita
Rochus & Azor suprà: intellige si subsit causa ra-
tionabilis in tali consuetudine. Secus tamen est de
consuetudine, qua vnus punitur pro crimine alte-
rius pœna capitis: ac si fideiussor esset in causa cri-
minali, vt in ciuili. Item consuetudo qua Princi-
pes ciuibus suis pecunias auferunt, vt bellum ge-
rant, quamuis alioqui iustum, vel ob aliquam pu-
blicam causam, & eas numquam restituunt, corru-
ptela est. Hæc Azor ex Rocho.
Septima conditio ponitur à glossa, cap. fin. de66
consuet. quòd consuetudo sit obtenta in contra-7. Conditio.
dictorio iudicio: citat aliam glos. l. cum de consue-
tud. ff. de legibus, & c. Abbate de verb. sig. ex quo
textu idem tenet Anton. 1. part. tit. 16. capit. 1. §. 4.
Medicis tract. de legibus. part. 2. quæst. 14. num. 5.
Ferr. l. ex non scripto, ff. de iust. & iure. Sed imme-
ritò, vt ait Vazq. disp. 177. c. 6. quia ibi non agitur
de pręscriptione contra legem: sed de præscriptio-
ne iuris eligendi Abbatem. Nec dicitur necessariũ<-P>
@@0@
@@1@490 Quæst. XCVII. Tract. XIV.
<-P>esse contradictorium iudicium ad consuetudinem
confirmandam. Quòd si id diceret Pontifex, de so-
la consuetudine Ecclesiastica intelligendum esset,
Panormitanus etiam ca. fin. de consuet. cum com-
muni vtriusq; iurisperitorum probat, hanc condi-
tionem non esse necessariam: quia consuetudo in-
ducitur moribus, & vsibus hominũ, l. de quibus ff.
de legibus, capit. consuetudo d. 1. §. ex non scripto
Instit. de iure nat. ergo non requiritur necessariò
actus iudiciarius. Et alioqui non posset introduci
consuetudo: quia si antea consuetudo non habuit
vim: non potest iudex decernere vim habuisse.
Vnde Goffred. Trannensis in sum. titul. de consue-
tud. num. 8. ait, in contradictorio iudicio non di-
citur consuetudo indici, sed firmari: vt l. cum de
consuetudine, ff. de leg. & senatuscons. quamuis in
dicto cap. Abbate in allegatione sua (scilicet facta
à litigantibus) dicatur induci.
Dicunt tamen Iurisperiti, & cum eis Panorm.
actum iudicialem conducere posse ad probandam
iterum cōsuetudinem. Fallitur ergo Syluest. verb.
consuetudo, quæst. 4. post medium, asserens, con-
suetudinem intelligi eam, quæ est præscripta, & in
duobus actibus iudicialibus obtinuit, seu duabus
sententiis confirmata est. Probat ex l. nam & his
C. de inoffic. testam. Vbi tamen nihil ad rem esse
putat Vazquez.
Sed obiicies l. 5. titul. 2. partita 1. vbi dicitur, Si67
populus decem, vel viginti annis aliquid fecerit, sciente
domino, & non contradicente, poterunt deinde id liberè
facere, & talis consuetudo obseruanda in posterum est: si
hoc eodem tempore iuxta prædictam consuetudinem bis
iudicatum fuerit, siue hæ sententiæ contradictorio iudi-
cio latæ sint, siue non. Vbi notat Gregorius Lopez, in
omnibus manuscriptis legi triginta sententias, &
in omnibus excusis, duas, & hanc lectionem pro-
basse Senatum Regium. Hanc l. interpretatur Pe-
trus Salaz lib. de consuet. dicens, nec in nostro re-
gno ad valorem consuetudinis vllam sententiam
esse necessariam, cap. 10. num. 45. vt non loquatur
de præscriptione in legibus, sed in aliis rebus, vel
iuribus: sed latè, & bene Vazquez, illo cap. 6. pro-
bat loqui de consuet. vt habeat vim abrogandi,
vel constituendi legem: & cum Burgos de Paz, l.
1. Tauri num. 247. ait, in nostro regno consuetudi-
nem nullam vim habere, nisi post duas Sentẽtias,
licet de iure Romanorum, & canonico dicat, non
requiri: sed hoc durum puto cum Greg. Lopez ad
illam l. partitæ: nam leges nostræ ius Romanorum
imitari statuerunt, in quo non requiruntur, vt sen-
tit Bartolus l. de quibus, ff. de legib. vbi ait, id pas-
sim docere Doctores. Deinde secunda ratio facta à
Panorm. etiam in regno nostro procedit. Censeo
ergo, legem nostram solùm loqui pro foro exter-
no, & velle, vt postquàm in iudicio Senatus, vel
Cancellariæ Regis semel, & iterum iudicatum sit,
consuetudinem aliquam habere vim; non iam de
ea re in iudicio controuertatur, & res in dubium
reuocetur, sed deinceps pro consuetudine iudice-
tur. Sic etiam l. cum de consuetudine, ff. de legibus
dicitur, in consuetudine in primis explorandum
esse, an in contradictorio iudicio firmata sit.
Rectè tamen Burgos, n. 246. & Vazquez dicunt,68
per purum non vsum legis, eò quòd casus non oc-
currat, non abrogari legem. Idemque esse de non
vsu priuilegij, quādo eius casus non occurrit. Idem
docent Ioannes Andreas & Panormitanus, capit.
fin. de cler. coniug. Syluester consuetudo, quæst. 8.<-P>@@
<-P>num. 13. & alij communiter, vt etiam notauimus
sect. 5. Vide Rosellam consuetudo num. 15.
Colligit etiam Vazquez, in Castella non esse
obligationem abstinendi in vigiliis, & quatuor
temporibus à lacticiniis, & ouis, quia in iure nul-
lum est præceptum, & de consuetudine non po-
test constare, eò quòd omnes ferè à multis annis
per bullam his vescuntur. Credo, opinionem esse
veram: quia in dubiis non sumus ad rem valde dif-In dubiis non|sumus ad rem|valde diffici-|lem obligati.
ficilem obligati, præsertim cum bono communi
parum sit necessaria: dubium autem sit an existat
consuetudo abstinendi in iis, qui bulla cruciata
carent.
------------------------------------------------------------
SECTIO VII.
An consuetudo possit abolere legem, in qua est clausula
derogatoria dicens, non obstante quacumque
consuetudine.
SEntentia negans communis, & vera69
est; quam tenet Syluester consuetu-1. & vera|sententia.
do, quæst. 6. Angel. nu. 9. Sotus 1. iust.
quæst. 7. art. 2. colum 2. Molin. infrà.
Panormitanus cap. fin. de consuetud.
Baldus nouellus tract. de dotibus, & priuileg. ea-
rum, parté 6. priuilegio 2. num. 18. & 19. tom. 9. tra-
ctatuum, Antoninus 1. parte tit. 16. capite vn. §. 6.
Vazquez & Nauarrus infrà, Rochus tract. de con-
suetud. Azor tom. 1. lib. 5. cap. 17. qu. 10. cum Ioan.
Andrea, Butrio, Ioanne Lignano, Decio, Felino,
Alexandro, Imola, Paulo Leazaro, quos citat, &
sequitur Couarruuias 3. var. capit. 13. num. 3. & 4.
idem tenet Ferrar. l. ex non scripto, ff. de iust. &
iure.
Probatur quia consuetudo habet vim abrogan-
di legem ex voluntate Principis: ergo cum Prin-
ceps vult, consuetudine non abrogari legem, non
abrogatur.
Oppositum docet Medina, quæst. 97. art. 3. quia70
quibuscumque verbis lex constituta sit, potest à2. Sententia|Medinæ.
Principe per verba derogari: sed consuetudo ap-
probata à Principe habet verborum vim: ergo ta-
lis consuetudo vincit legem quibuscumque ver-
bis latam. Confirmatur: nam in cap. si Episcopus,
de pœnit. & remiss. lib. 6. dicit Pontifex, nulla con-
suetudine introduci posse, vt quilibet sibi eligat
confessarium: nihilominus sacerdotes consuetu-
dine eligebant confessarium, donec consuetudo
hæc per Tridentinum sublata fuit.
Hæc sententia Molinæ falsa omninò est, abso-Reiicitur.
lutè loquendo; cum sit contra omnes Doctores, &
vsum Pontificum ponentium sæpè illam clausu-
lam derogatoriam: quam nihil operari affirmari
non potest. Dices, obligare, ne introducatur, aut
permittatur consuetudo contraria. Sed cōtra: quia
talis clausula principem successorem obligare nō
potuit: subditi autem absque illa tenebantur non
introducere consuetudinem: ergo illa clausula
esset inutilis. Procedit autem opinio Medinæ ex
ignorātia distinctionis superiùs positæ de duplici
modo, quo consuetudo legem abrogat: primò per
modum præscriptionis ex auctoritate, & consensu
Principis præteriti: & sic non abrogat legem, in
qua sit illa clausula derogatoria. Secundò per mo-
dum occasionis, quam præsens Princeps sciens, &
videns, indicat aliquomodo, se velle, vt lex deinde
vim non habeat: & tunc consuetudo abrogat<-P>
@@0@
@@1@Disput. XIX. Sectio VII. 491
<-P>occasionaliter legem; quia etiam abrogat illam
clausulam contentam in lege. Hoc intendit Sotus
suprà, dicẽs, tam longam posse esse cōsuetudinem,
vt præualeat contra decretum illud irritans con-
suedinem. Sed malè reduxit ad longitudinem tẽ-
poris, quod in breuissimo posset fieri, sic Couar-
ruuias & Azor suprà, cum gloss. Panormitano,
Gemi. vtroque Cardinali, Imola, Anchar. Baldo,
Romano, Iasone, & Rocho docent, non obstante
illa clausula induci posse consuetudinem. Idem
tenet glos. c. statutũ, de elect. Nauar. & Vaz. infrà.
Vnde rectè Molina tom. 1. de iust. tract. 2. disp. 77.
in fine ait, si lex aliqua, siue canonica, siue ciuilis sta-
tuat aliquid, adiiciatque, vt aduersus illud vel omninò
non præscribatur, vel non, nisi tempore quadraginta vel
centum annorum, aut de cuius initio non sit memoria,
vel quouis alio annorum spatio: tunc aduersus talem le-
gem vel omninò non præscribetur, vel non nisi tempore,
quo lex statuerit: idque esto interueniat bona fides, & ti-
tulus: vt constat ex l. vbi lex, ff. de vsucap. vbi dicitur,
vbi lex tollit præscriptionem, non præscribatur. Vide
Gutierrez, 3. practicatum cap. 32. Et quidem de le-
ge sequenti non dubium est, quin possit reuocare
præcedentem: sed generalis non intelligitur reuo-
care consuetudinem, & statuta particularia, nisi
exprimat, vt patet cap. 1. de const. in 6.
Item per clausulam generalem, non obstante
quacumque consuetudine, non reuocatur imme-
morialis, Gloss. auth. vt de cætero non fiant nouæ
constit. Verbo præscriptio, Couar. 3. variar. ca. 13.
num. 4. Tiraq. de vtroque retract. in posteriori §. 1.
glos. 2. num. 25. qui alios referunt. Et sicut clausula
generalis non derogat consuetudini immemoria-
li præcedenti: ita nec subsequenti.
Nota autem primò, quod consuetudo reproba-71
ta tamquam irrationabilis, numquam cōualescit,1. Not.
nec potest legem vincère; nisi mutatis circunstan-
tiis reddatur rationabilis, vt docent Panormit. &
Butrius ca. fin. de consuet. Syluest. consuetudo qu.Consuetudo|reprobata tā-|quam irratio-|nabilis num-|quam conua-|lescit.
6. num. 10. Angel. eodem verb. nu. 9. Azor, & Co-
uarruuias cum multis suprà, Vazquez disp. 177. ca.
8. Sanchez 7. de matrim. disp. 4. num. 14. citans Pa-
norm. Dominic. Francum, Decium, Aretin. Felin.
Barbacium, Rochum, Rauenatem, Ioan. Lupum,
Rosell. Angel. Armil. Ferretum, Couarru. Anton.
Gomez, Auiles. Auendañ. Gutierrez, Duennas, An-
ton. Gab. Brunorum, & Zauallos, & probant à si-
mili ex l. si hominem 30. ff. mandati, vbi dicitur,
generalem procuratorem posse reuo care speciali-
ter à Domino prouisa, si habuerit iustam causam
reuocandi, vt tenent Bart. ibi, Panorm. cap. at si cle-
rici §. de adulteriis num. 9. de iudic. & ibi Additio
ad Felin. num. 3. qui exponunt, si causa sit noua, vel
de nouo cognita, vt patet ex textu dicente, vt si po-
steà compererit, eum falsas rationes confecisse. Ita ergo
consuetudo si mutatis circunstantiis reddatur ra-
tionabilis, abrogat legem; quàm anteà non abro-
gabat, quia erat consuetudo irrationabilis. Neque
ad hoc requiritur scientia Principis. Quod volue-
re Anton. Burgen. repet. cap. at si clerici num. 57. de
iudic. & alij apud Rochum de consuet. sect. 4. num.
29. & Rebuffus aliis ciratis tom. 1. const. gallicar.
in proœm. glossa 5. num. 149. sed pro nobis est
Sanchez suprà cum Rocho, Angelo, & Syl. quia c.
fin. de consuet. vt consuetudo vincat legem hu-
manam, solùm petitur esse rationabilem, & præ-
scriptam. Hæc Sanchez, qui idem ait disp. 17. num.
7. disp. 82. num. 20. Et sic intelligendum est quod<-P>@@
<-P>ait Gregorius Lopez l. 3. glos. 6. tit. 2. part. 1. con-
suetudine per legem reprobata non abrogari le-
gem. Reprobatio autem interdum fit hoc modo,
non obstante consuetudine, quæ potius corrupte-
la, quàm consuetudo dicenda est, vt in cap. fin. de
consuetud.
Nota secundò, quòd etiam si consuetudo ex-2. Not.
pressè sit reprobata à lege, vt irrationabilis, po-
test vincere legem auctoritate sequenti Principis:
sicut enim potest verbis, & scripto abrogare le-
gem, ita vt factum teneat, quamuis abrogatio sit
irrationabilis, ita & per consuetudinem, cui tacitè
confert hanc vim; quam illi conferre est malum,
& irrationabile.
Nota tertiò ex Nauarro commentario de spol.3. Not.
§. 15. num. 8. & Vazquez disp. 177. num. 72. & 73. &
Azor suprà, consuetudinem non reprobatam à le-
ge, posse legem vincere, licet lex præcipiat, con-
suetudinem non introduci. Quòd enim consuetu-
do prohibeatur, non indicat, consuetudinem esse
irrationabilem: sed fieri solet ad maiorem caute-
lam non permittendi vsum contrarium: quamuis
eo ipso quòd lex de aliquo fiat, prohibeatur con-
traria consuetudo, & ministri iustitiæ teneantur
eam non permittere, nisi ad euitanda maiora ma-
la, sicut permittuntur lupanaria. Imò Angelus &
Syluester indicant, etiam quando lex habet clau-
sulam prohibitiuam, vel derogatoriam consuetu-
dinis, si noua causa occurrat, quam legislator non
videatur cogitasse, consuetudinem posse contra
legem præscribere. Idem iudicant Azor, Couar. &
alij ex relatis.
Nota quartò, cum lex damnat aliquam consue-72
tudinem vt irrationabilem, ad futuram se exten-4. Not.
dit, vnde illa non potest contra legem pręscribere,
nisi rationabilis reddatur. Ita Azor suprà. Qui quā-
do eodem lib. cap. 18. quæst. 11. absolutè docet, cō-
suetudine siue scita, siue ignorata à Principe posse
abrogari legem, etiam quæ expressè derogat con-
suetudini: debet explicari, si id in genere velit de
nouo Princeps. Dices, si lex potest impedire, & ab-
rogare consuetudinem, vt dictum est, quomodo
cap. 1. de feudi cognitione, Obertus filio suo An-
selmo scribit, Legum autem humanarum non est vilis
auctoritas: sed non adeò vim suam extendunt, vt vsum
vincant, aut mores? Cuiacius ibi respondet, intelligi
de consuetudine, quæ iam contradicto iudicio cō-
firmata est. Sed meritò refellitur à Vazquez disp.
177. nu. 63. quia etiam illa consuetudo lege Prin-
cipis abrogari potest. Alia expositio est, lege non
habente clausulam derogatoriam consuetudinem
non vinci, sed non quadrat contextui. Rectè ergo
respondet, solùm velle, quòd leges Romanorum
apud Lōgobardos, licet ex parte seruarentur: non
tamen præualebant contra eorum vsus, & mores:
quia in multis nolebant Romanis legibus guber-
nari.
Nota quintò, quòd cum lex dicit, non obstante5. not.
quacumque consuetudine, aliqui dicunt, ad fu-
tura non se extendere, glossa capite quod super,
de consang. & affin. Azor cum multis suprà. Sed
Sanchez illo n. 14. ait, glossam illam communiter
reprobari, & dictam clausulam ad consuetudinem
futuram se extendere: vt multis citatis docent Ti-
raq. de retractu in præsat. num. 18. & 19. Couarr. 3.
variar. cap. 13. num. 4. Burgos de Paz l. 1. Tauri nu.
464. & 479. Zauallos in practicis quæst. 704. per
totam.
@@0@
@@1@492 Quæst. XCVII. Tract. XIV.
------------------------------------------------------------
SECTIO VIII.
An ad inducendam consuetudinem, quæ legem abroget,
sufficiant duo, vel tres actus contrarij legi,
Principe sciente, & tollerante.
ANgelus verbo consuetudo num. 9.73
Syluester, quęst. 6. num. 9. affirmant;
nec in hoc illis contradicit Vazquez
Dostları ilə paylaş: |