Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə175/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   171   172   173   174   175   176   177   178   ...   250

cet in aliquo casu legislator videns legem non re-

cipi, & tacens, ac dissimulans licet punire com-

modè possit, præsumatur velle legem extingui:

interdum tamen solùm præsumetur velle suspen-

dere eius obligationem actualem pro eo tempo-

re. Vnde oportet tunc eius mentem interrogatio-

ne, aut aliis modis indagare.

  Addit Azor, duos, vel tres actus sufficere contraDuo vel tres|actus contra|legem sufficiũt|ad eam extin-|guẽdam legis-|latore sciente.

legem, quando fiunt legislatore sciẽte, & non pu-

niente, cum possit; vt tradit Panorm. locis cit. at

verò ad non vsum, siue desuetudinem requiritur

decennium, cùm legislator nihil nouit de iis, qui

legem non seruant. Sed dicendum est, sicut dixi-

mus de cōsuetudine contra legem prius receptam:

nempè in non vsu, seu desuetudine, & in prædicta

consuetudine interdũ sufficere duos vel tres actus

legislatore sciente: interdum verò non: quia inter-

dum præsumetur consensus eius abrogans legem,

vel suspendens eius executionem, ex duobus, vel

tribus actibus, interdum verò non. De tẽpore au-

tem requisito ad præscribendum Principe igno-

rante, iam diximus.

  Dubium secundum quomodò intelligi debeat114

desuetudo, vel non vsus legis, respōdet bene AzorDub. 2.

suprà, qu. 7. Quandocumque casus legis non ac-Desuetudo nō|tollit legem si|casus non ve-|nerit in vsum.

cidit, non censetur non vsus, siue desuetudo, etiāsi

per mille annos lex non seruetur. Quod est dicere

cum Iurisperitis, appellatione desuetudinis, seu nō

vsus non venire actus negatiuos: vt si per centum

annos nullus natus est hermaphroditus, & pro-

ptereà populus vsus non est, l. quæritur, ff. de statu

hominum: vbi decernitur, hermaphroditum ma-

gis eius generis existimandum, quod in eo præua-

let: talis non vsus, vel desuetudo nihil inducit cō-

tra legem: quia est actus negatiuus, id est, non con-

tra legem. Quare desuetudo, vel non vsus is

dicitur, quo casus legis accidit, & tamen lex non

impletur à tota communitate, vel maiori eius par-

te. Quod ergo dicunt Ioannes Andreas, cap. Ioan-

nes de cler. coniugato, & Felin. cap. 1. de treuga, &

pace, legem non tolli per non vsum, intellige, de

non vsu nihil continente contra legem, vt rectè

Nauarr. consil. 1. de const. qu. 6. num. 25. Hæc Azor,

qui potuisset citare etiam Panorm. dict. cap. Ioan-

nes, & Rosellam verb. consuetudo, num. 15. ex qui-

bus eadem sumitur resolutio.

  Dubium tertium, quando priuilegium impe-

tratum è Principe, amittitur per non vsum. Respō-115

det Azor suprà, quęst. 8. si per decennium non vta-<-P>@@Dubium 3.

<-P>mur priuilegio. Vnde l. 1. ff. de nundinis, dicitur,

Nundinis impetratis à Principe, non vtendo, qui

meruit, decẽnij tempore vsum amittit. Exempla, si

ciuitas, vel populus impetrasset facultatem cele-

brandi nundinas, & per decennium eas non fecis-

set; si Princeps ciuitati, vel populo concessisset

priuilegium scholas erigendi ob studium genera-

le literarum, & decennij tempore non erexisset,

priuilegium perit: si quis beneficio Principis liber

esset à tributis pendendis, vel decimis soluendis,

vel militibus hospitio excipiendis: priuilegia hæc

amitterentur per non vsum, seu actum cōtrarium.

Oportet tamen desuetudinem, vel non vsum esse

voluntarium: nam si sit necessarius, priuilegium

non amittitur: vt si quis non est vsus priuilegio,

quia non potuit, vel quia se occasio non abtulit, l.

vnus ex sociis, §. vlt. & l. sequenti, §. de seruitutibus

rustic. prædior. vbi habetur, non amitti seruitutem

mihi debitam de aqua ducẽda in fundum meum,

si ideò non vtor, quia fons exaruit. Item, si aliqua

ciuitas obligata sit Principi, ita vt compellatur ad

militum exercitum cogendum, quando Princeps

cogit, & centum annorum tempore Princeps non

cogit, non desinit ciuitas esse obligata: eo quòd

occasio non se obtulit. Item, si Princeps non vo-

cauit populos sibi obligatos ad certum aliquid fa-

ciendum, quia alij, quorum ministerium, & opera

sibi sufficit, præstò fuerunt, nequit Principi tribui

desidiæ & negligentiæ, si non vocauerit populos

sibi ad id deuinctos. Vnde ciuis libertatem non re-

cuperat contra Dominum, si Dominus non vta-

tur eius obsequio, quia numquam fuit oblata oc-

casio, in qua opus esset vti. Prætereà, vt priuilegiũ

amittatur per non vsum, siue desuetudinem, ne-

cesse est, vt simpliciter detur facultas aliquid fa-

ciendi. Nam si Princeps Titio priuilegium con-

cessit, vt eo possit vti, si velit, aut non vti, prout

sibi libuerit, non perdet illud, etiamsi multo tem-

pore eo non vtatur, vt si concessa ei esset facultas

extruendi molendinum in communi, vel publico

flumine, si libuerit, & molendinum non extruat,

priuilegium non amittit. At si quis facultatem im-

petret a Romano Pontifice Missæ sacrificium fa-

ciendi, & offerendi tempore, aut loco sacris inter-

dicto, & decennij spacio sacrum non faciat, pri-

uilegium amittit, quia est simpliciter data facul-

tas, vt sacrificare queat: non autem, vt id faciat, vel

nō faciat arbitratu suo. Pari ratione, siquis à Prin-

cipe impetrauit, ne coram ordinario iudice con-

ueniri possit: & sinat se conueniri, aut iudicari, &

ab eius sententia ad Principem non prouocet, pri-

uilegium amittit. Hæc Azor, sed vltima obserua-

tio difficultate non caret. Nam in omni ferè pri-

uilegio implicitè continetur, vt si velit, vtatur pri-

uilegio, siquidem communiter suo priuilegio re-

nuntiare quisque potest: nihil autem refert, eam

conditionem explicitè, aut implicitè poni: ergo

etiam cum explicitè ponitur, vt in casu de molen-

dino, priuilegium per non vsum amittitur. Sed

quo pacto priuilegium per non vsum amittatur,

diximus disp. 17. sectione 13.



@@0@

@@1@505

#(IMAGE)

DISPVTATIO VIGESIMA,

DE DISPENSATIONE

IN LEGIBVS.

#(IMAGE)




DE hac re D. Thom. q. 97.

art. 4. vbi Vazquez dispu-

tatione 178. Valentia di-

sputatione 7. quæstione 5.

punct. 9. Sanchez fusissi-

mè tom. 3. de matrimon.

lib. 8. per totum, & lib. 3.

disput. 10. & 23. & alibi,

Emanuel Sa, & cæteri summistæ verbo, dispensa-

tio, Emanuel Rodriguez tom. 1. regularium, q. 22.

Viualdus appendice ad 3. part. candelabri, c. 12.

Azor to. 1. lib. 5. cap. 15.


------------------------------------------------------------



SECTIO PRIMA.

Quid sit dispensatio: & quis eius effectus.



DIspensare ex prima vocis imposi-2

tione, & significatione idẽ est, quod

distribuere; vel, vt ait D. Thom. su-

prà, commensurare aliquid inter ali-

quos distribuendum. Vnde admini-

strator, vel œconomus alicuius rei familiaris, dis-

pensator vocari solet: vt constat ex l. dispensatores

ff. de solutionib. & l. vrbana. ff. de verb. signi.

Et sic per metaphoram Apostoli, & Prælati di-

cuntur dispensatores. 1. Cor. 4. & 9. & 1. Petri 4.

sic Lucæ 12. dicitur: Quis putas, est fidelis dispen-

sator, & prudens? & cap. dispensatio, dist. 43. dici-

tur dispensatio diuini seminis commissa Episco-

pis; & Bern. 1. de consideratio. Pontificem vocat

Christi dispensatorem: & in tract. de indulgen.

dicitur, dispensationem Thesauri ad Pontificem

pertinere.

  Vt tamen notat Couar. 2. part. 4. decretalium.

cap. 6. §. 9. num. 1. apud Theologos, & Iurisperitos

dispensare est, aliquem lege soluere, seu ab illa

eximere. in quo cernitur quædam distributio

paternæ benignitatis; quæ etiam in principibus

sæcularibus esse debet. Hinc Thomas Sanchez 8.

de matrim. disp. 1. num. 1. & 2. ex Soto 1. iustitiæ

quæst. 7. art. 3. col. 3. & ex Azor tom. 1. lib. 5. cap.Dispensatio,|interpretatio,|irritatio, &|abrogatio le-|gis quomodo|differant, &|quid sint.

15. in princ. & ex vniuersis, vt inquit, dispesationẽ,

intepretationem, irritationem, & abrogationem

legis ita distinguit, vt irritare sit, legem impedire,

& cassare, ne robur obligandi consequatur: vt si

legem à ciuibus constitutam Principis confirma-

tione indigentem, vt obliget, Princeps minimè

cōfirmet; sed casset. Abrogare verò sit, postquam

vim obligandi adepta est, eam omninò cassare.

Dispensare verò sit, aliquem à lege eximere in

casu, quo ad illam tenebatur. Interpretari verò sit

declarare, eam vi obligandi carere in tali euentu.

Quare interpretatio petit, eum casum occurrere,

in quo cesset omninò legis vis, atque obligatio.

At dispensatio solum petit causam iustam adesse,<-P>@@

<-P>quæ meritò ansam præbeat, vt per gratiam, ac di-

spensationem relaxetur legis obligatio: qua rela-

xatione seclusa verè lex in eo euentu obligaret.

Addit Sanchez, derogationem, & abrogationem

legis differre; quòd hæc sit cùm legislator eam

omninò cassat: illa verò cùm ex parte legem tollit:

vt expressè habetur l. derogatur 102. ff. de verbor.

signific. & l. derogatur. ff. de regulis iuris, deroga-

tur legi, cùm pars detrahitur, abrogatur legi, cùm

prorsus tollitur. Cicero 2. de Inuentio. indignum

est, de lege aliquid derogari, aut legem abrogari,

aut aliqua ex parte commutari. De horum verò

nominum etymologia vide Azor tom. 1. lib. 5. cap.

15. in princ. vide etiam disput. 18. vide in præfat. &

Sotum 1. iust. quæst. 7. art. 3.

  Hæc quamuis vera sint: tamen lex non solùm

dicitur irritari antequam vim legis habeat, nimi-

rum, alioqui habiles, reddẽdo inhabiles ad feren-

dam legem, seu negando cōfirmationem, sine qua

lex vim non haberet: sed etiam postquam vim ha-

bet, eam cassando. Sicut contractus matrimonij,

vel alius dicitur irritari, & vt vim non capiat, & vt

vim quam iam cœpit, amittat.
3

  Nonnulli etiam Theologi, quibus occasionem1. Opinio.

dedit D. Thomas quæst. 97. art. 4. in corp. & ad 3.

dispensationem cum interpretatione legis con-

fundunt. Ait enim D. Thomas dispensare, esse or-

dinare, quomodò præceptum aliquod commune

à singulis obseruandum sit. Nam cùm contingat,

præceptum vtile multitudini, simpliciter, vel in

aliquo casu non cōuenire singulari personæ; quia

per obseruationem præcepti impeditur aliquod

maius bonum: ideò legislator licentiam concedit

non obseruandi illud. Dupliciter autem contingit:

legem deficere in persona, vel casu particulari,

euidenter scilicet, & probabiliter: si euidẽter, quis-

que potest legem interpretari, & hæc non dicitur

dispensatio: sed epiikia: Si verò probabiliter tan-

tùm, quia periculosum est proprio iudicio legem

interpretari, recurrendum est ad superiorem: cuius

interpretatio propriè dispensatio est. Eodem mo-

do philosophatur de voti dispensatione D. Thom.

2. 2. quæst. 88. art. 10. in corp. & ad 2. Caietanus ea-

dem quæst. art. 12. & 1. 2. quæst. 97. art. 4. & in sum-

ma, verbo votum, Antonius 1. part. tit. 17. cap. vni-

co, §. 20. agens de dispensatione legis, Conrad. qu.

97. art. 4. Couarr. cap. quamuis pactum, part. 1. §. 3.

num. 4. Armill. verb. votum, nu. 13. Bonif. 4. d. 38.

art. 2. quæst. 3. Palud. quæst. 4. art. 4. num. 38. agen-

tes de dispensatione voti.


4

  Fundamentum esse potest: quia dispẽsatio con-Fundamentũ|1. opinion.

cedi non potest, nisi ex causa legitima: aliàs erit

potius dissipatio, vt dixit Bernard. lib. de præcept.Dispensatio|non potest cō-|cedi, nisi ex iu|sta causa.

& dispens. interueniente autem causa sufficienti,

cessat obligatio legis, & id declarat Princeps: ergo

nihil aliud est dispensatio, nisi declaratio, seu in-<-P>

@@0@

@@1@506 Quæst. XCVII. Tract. XIV.

<-P>terpretatio in casu dubio. Confirmatur, quia in

voto, & iuramento habet locum dispensatio: quod

tamen in alio sensu verum esse non potest, cum in

legem naturalem, ex qua obligat votum, & iura-

mentum, non cadat nisi interpretatio.

  Hæc tamen opinio meritò reiicitur à VazquezReiicitur.

multos alios referente, disp. 178. à nu. 6. & ab aliis

communiter. Primò, quia si dispẽsatio solùm esset

interpretatio legis, non solùm posset fieri à princi-

pibus, & Prælatis: sed etiam, & interdum melius,

ab aliis Doctoribus, si sapientiores sint: hoc autem

est temerarium: ergo. Secundò, si dispensatio est

declaratio legis in casu dubio; postquàm superior

dispensauit cum aliquo in aliquo casu, quisque

poterit in casu omninò simili cum eodem, &

cum cæteris, & secum dispensare: quod om-

ninò est absurdum. Item quisque poterit dubi-

tare de valore dispensationis, sicut de veritate in-

terpretationis: quod etiam est inconueniens. Ter-

tiò, sequeretur, summum Pontificem non aliter in

sua lege, quàm in iure diuino, & naturali dispen-

sare, quia in his duobus solùm dispensat interpre-

tando: consequens est falsum: ergo. Minor patet:

quia proptereà Doctores concedẽtes, Pontificem

posse dispensare in propria lege, id negant de lege

diuina tam naturali, quàm positiua, Turrecrem. 2.

summæ cap. 107. Maior 4. d. 24. quęst. 12. Catherin.

6. contra Caiet. cap. 2. Syluester verb. Papa, quæst.

16. Sotus, 1. iust. quæst. 7. art. 3. Vazquez, disp. 178.

cap. 1. Ait etiam Sanchez illo, num. 1. aliquando

dispensationem sumi impropriè pro iuris decla-

ratione (qualis reperitur in cap. quinta vallis, de

iure iur.) vt bene animaduertit Speculator tit. de

dispensatione, §. 1. seu dispensatio, paulò post

princ.

  Dicendum ergo est, dispensationem legis pro-5



priè sumptā, non supponere, quòd obligatio cessa-2. opinio Au-|ctoris.

rit, sed facere, vt cesset, eximendo aliquem à lege

simpliciter, vel in tali casu, aut tẽpore, in quo lex

obligaret, nisi superior remitteret, & relaxaret

obligationem legis: & eodem modo loquendũ est

de dispensatione voti. Hæc est communis & certa

sententia, quam docent Vazq. & Sanchez suprà,

Scotus 3. d. 37. qu. vn. §. sed istæ expositiones, & ibi

Gab. qu. vn. art. 1. not. 3. & d. 38. qu. 1. art. 5. corol. 3.

Durandus 1. dist. 47. qu. 4. num. 6. Sotus 1. iust. qu.

7. art. 3. & lib. 7. quæst. 4. art. 1. Richardus 4. dist. 38.

art. 9. quæst. 1. & dist. 17. art. 2. qu. 7. ad 1. supplem.

dist. 38. quæst. 1. art. 5. corol. 3. Viualdus append. ad

3. partem candelab. cap. 12. num. 2. cum Raynaldo,

Hostien. & aliis, quos refert, & sequitur summa

confessorum lib. 3. tit. 29. quæst. 1. Angelus, Syluest.

Tabienna, Sa. Rosella, & Armilla ver. dispensatio,

Panorm. cap. fraternitatis de Schismaticis, Glossa,

§. multorum, siue §. nisi rigor. 1. quæst. 7. verbo, vt

plerisque ad cap. requiritis, quam citat, & sequitur

Nauar. prælud. 9. summæ, nu. 11. & 13. Paulus Gry-

saldus in decisio. Cathol. verbo dispẽsatio, & Azor

illo cap. 15. in princip. Idem tenet Ledesma 2. part.

4. quæst. 5. art. 7. & quæst. 17. art. 3. Turrecrem. 3.

summæ, cap. 55. & cap. requiritis 1. quęst. 7. Rebuf-

fus in practica benefic. part. 2. titul. de dispensatio-

ne, Couar. 2. part. 4. cap. 6. §. 9. nu. 2. & 3. imò & ca.

quamuis pactum, part. 1. §. 3. num. 4.

  Probatur primò: quia sæpe dispensatur, cumProb. 1.

certum est, obligationem non cessasse.

  Secundò, quia ita moraliter necessarium est ad2.

bonam gubernationem hominum, vt dicitur in<-P>@@



<-P>illo cap. requiritis, §. nisi rigor, & glossa ibi ver.

plerisque, & aliis capitibus sequentib. 1. quæst. 7.

  Tertiò, quia res, seu obligatio per quascunque3.

causas nascitur, per easdem dissoluitur, cap. 1. dePer quascun-|que causas|obligatio nas-|citur, per eas-|dem dissolui-|tur.

regul. iuris in 6. Sed principes sua voluntate po-

nunt obligationem legis humanæ: ergo illam tol-

lere possunt, vel in totum, quod est abrogare, vel

in parte, quod est derogare, & dispensare, vt dicũt

Azor, & Sanchez suprà.

  Confirmatur, quia lex non cessat in totum,Confirm.

quando est causa iusta abrogandi eam, nisi legisla-

tor velit eam abrogare: ergo nec in parte, nisi le-

gislator velit ei derogare, seu relaxare in aliquo

eius obligationem, quod erit dispensare.

  Quartò, aliàs nunquam iurisdictio esset neces-4.

saria ad dispẽsationem, nisi fortè in casu ita dubio

de legis cessatione, vt nulla ratione probabili pos-

set definiri: quia in cæteris casibus interpretatio

magis pendet ex doctrina, quàm ex iurisdictione;

nisi adiungatur potestas tollendi obligationem,

etiamsi non cessauerit. Si autem nulla existen-

te ratione probabili, quòd cessauerit legis obliga-

tio, Princeps potest efficere, vt lex non obliget; er-

go etiam cum constiterit, non cessasse: ergo tunc

potest dispensare. Confirmatur primò, aliàs, si post

dispensationem legis constaret, obligationem esse

in casu illo, de quo anteà dubitabatur, dispensatio

in posterum nullius esset momenti: & eodem mo-

do in votis argumentari licet. Confirmatur se-

cundò: Nam si dispensatio esset idem, quod expli-

catio, postquàm semel superior in aliquo casu di-

spensauit, dispensatum censeretur in reliquis eui-

denter omninò similibus, quia explicatio non po-

test esse vera in vno casu, quin vera sit in alio

omninò simili: consequens est absurdum: ergo.

  Quintò, aliàs Princeps non posset negare di-5.

spensationem, quia tenetur declarare veritatem.

  Nec est verisimile, D. Thomam fuisse in contra-

ria sententia. Nam loquens de voto in 4. dist. 38.

illam sententiam reiicit, quæ dispensationem voti

in interpretatione constituebat: docetq́ue, obliga-

tionem voti posse per dispensationem auferri: er-

go idem diceret in lege humana in præsenti: ergo

generatim de dispensatione locutus est, vt relaxa-

tionem, & interpretationem includit, & ita non

exclusit dispensationem propriè dictam, quæ est

relaxatio, & fit iurisdictione dispensantis.

Neque fundamentum alterius sententiæ solidum

est: quia potest subesse legitima causa, quæ per

seipsam non auferat obligationem legis humanæ,

sit tamen sufficiens ratio motiua, vt superior illam

auferat.


  Nota autem, vt attigit Vazquez suprà, Pontifi-Differentia|inter dispen-|sationem à vo-|to & à lege.

cem non eodem modo dispensare in voto, & in

lege humana: in voto enim dispensat, vt pars quæ-

dam, nempe ex commissione Dei, & vice ipsius,

qui est pars, cui homo per promissionem, seu vo-

tum se obligauit: Pontifex autem cedit iuri, quod

Deo ex tali promissione acquisitum est. In lege au-

tem sua dispensat, quia cùm possit directè obliga-

tionem tollere tanquam legislator; potest eam re-

stringere, vt non extendat se ad talem personam

simpliciter, vel in casu, in quo aliàs obligaret: vt

cùm concedit vesci ouis, & lacticiniis in quadra-

gesima iis, qui eleemosynam dederint pro expedi-

tione contra infideles.

  In iuramento etiam dispensat Pontifex vice

Dei cedens obligationi, qua homo tenetur Deo<-P>

@@0@

@@1@Disput. XX. Sectio II. 507



<-P>ex vi iuramenti promissorij. Sed quia communiter

iuramentum fit homini, & inducit obligationem

iustitiæ, & religionis ad bonum hominis, cui fit,

cuius dispensator non est prælatus, non ita pro-

priè, aut vsitatè dicitur Pontifex dispensare in iu-

ramento, sed illud relaxare.

  Ex is infertur primò, quis sit dispẽsationis effe-1. Corol.

ctus: est enim auferre à particulari persona simpli-

citer, vel in tali tempore, aut occasione obligatio-

nem ad opus, vel omissionem, vel pœnam: vel au-

ferre irritationem, aut inhabilitatẽ, quam lex ipsa

efficiebat.

  Secundò infertur, multum differre inter dispen-2. Corol.

sationem, & permissionem.

  Nam dispensatio ad agendum, vel omitten-Permissio non|tollit culpam.

dum, tollit culpam: permissio verò non aufert cul-

pam; quia non aufert obligationem: & ideò etiam

non tollit obligationem ad pœnam, sed eius exe-

cutionem dissimulans, & non puniens delictum.

Quamuis interdum latè talis permissio, & dissi-

mulatio, dispensatio appelletur, cap. dispensatio-

nis 1. quæst. 7.

  Tertiò infertur, quomodò differant dispensa-3. Corol.

tio. & absolutio. Licet enim absolutio alicuius ab

obligatione legis, vel voti sit propriè dispensatio:

tamen in iure absolutio simpliciter prolata, mul-

tum differt à dispensatione, & ad peccata, censuras,

& alias pœnas, vt quædam sententia absoluens re-

fertur: & non tollit obligationem legis, sed inter-

dùm exequitur, quod lex ordinat, vt attigit glossa

ca. cupientes, §. cæterum, de electione in 6. ver. di-

spensatio, & Panorm. cap. tam literis vestris, num.

3. de testibus. Quando enim absolutio est à pecca-

tis, non datur nisi supposita dispo sitione pœniten-

tis. & potestate absoluentis: tunc autem nulla lex

per absolutionem relaxatur; Sed impletur quod

lex præcipit, scilicet contritum, & confessum ab-

solui. Idem est in censuris: quia censura de se non

est pœna perpetua, vel ad definitum tempus; Sed

donec à contumacia recedatur: quia est pæna me-


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   171   172   173   174   175   176   177   178   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin