Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə176/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   172   173   174   175   176   177   178   179   ...   250

dicinalis; & ideò petit, vt ablata contumacia, au-

feratur, & ita iura disponũt: ergo ablatio illius nō

est dispensatio in lege: sed legis executio. Dispen-Dispensatio-|ne lex vulne-|ratur.

satione autem lex vulneratur, & restringitur.

  Quartò infertur differentia inter dispensatio-

nem, & simplicem facultatem.4. Corol.


  Nam per hanc interdum non aufertur obliga-

tio legis: Sed conceditur licẽtia, quam lex ipsa pe-

tebat explicitè, vt lex aliqua rectè fieret, vel omit-

teretur. Vt si lex dicat: nemo sine licẽtia iudicis extra-

hat frumentum à ciuitate: tunc iudex concedens li-

centiam, non dicitur in iure dispensare; sed

cōditionem apponere, sine qua extractio frumen-

ti esset contra ius. Similiter si Prælatus religionis

licentiam concedat ad aliquid donandum, non di-

cetur dispensare in voto paupertatis: Sed condi-

tionem apponere, sine qua donatio contra votum

paupertatis esset. Non enim potest Prælatus reli-

giosus cum subdito in voto paupertatis dispẽsare,

quod nonnulli colligunt ex cap. cùm ad monaste-

rium de statu regul. quia id esset de monacho fa-

cere non monachum: id quod ad summum potest

Papa, & non alius. Similiter Episcopus potest dare

licentiam ad ingrediendum monasteria monia-

lium ex legitima causa: non tamen id faciendo

dispensat: sed solùm adhibet conditionem, quam

lex poscit expressè, vt ingressus in monasteria mo-

nialium illicitus, & contra legem ipsam non sit.


@@

  Quintò infertur, in quo differant dispensatio, &5. Corol.

priuilegium. Thomas Sanchez to. 3. de matrin. lib.Discrimen|inter dispen-|sationem, &|priuilegium.

8. disp. 1. num. 1. ait, differre quatenus priuilegium

sine causa concedi potest: dispensatio verò non.

Adducit pro se Rebuffum in cōcordatis, in forma

mandati apostolici, super verbo, dispensationum,

vers. iustæ dispensationis, & Mandosium in praxi si-

gnaturæ, ver. dispensationes, vers. hîc quæri posset,

& Emanuelem to. 2. regularium, quæst. 46. art. 2. sed

subiungit Sanchez, At hoc cautè intelligendum est:

nam priuilegium cùm dicatur, quasi lex priuata, si

propriè sumatur, est cōcessio contra ius, ac proin-

de idem quod dispensatio, vt bene tradit Syl. verbo

priuilegium, quæst. 3. Qui bene subdit, sumi ali-

quando largè pro concessione præter ius. Et in

hac significatione acceptum, differet à dispensatio-

ne modo explicato. Vt si Princeps concedat ali-

quid de iis, quæ sibi competunt, vt potestatem di-

spensandi, legitimandi, &c. non erit propriè con-

tra; Sed præter ius, ac ideò id priuilegium non exi-

get causam: At dispensatio semper exigit causam;

vtpote quæ semper est contra ius. Hæc Sanchez.

Sed aduertè quòd si dispensatio in lege non sit

permanens; sed tantùm ad vnum actum non est

propriè priuilegium, quia non est lex priuata, cùm

non maneat: si tamen dispensatio in lege sit per-

manens, est priuilegium: non tamen omne priui-

legium propriè dictum, est verè dispensatio: vt

quando est priuilegium, vt alij deinceps non pos-

sint, quod antea illi, & ipse poterant, verbi gratia,

quòd alij non possint talem librũ imprimere, ven-

dere, &c. propriè est priuilegium, non tamen pro-

priè dispensatio, quia non est iuris relaxatio: Sed

in fauorem alicuius restrictio.

------------------------------------------------------------



SECTIO II.

Quotuplex sit dispensatio, & quæ dispensationis

sint diuisiones.



REspondeo, multas esse dispensationis7

diuisiones. Prima est ex parte mate-1. Diuisio di-|spensationis.

rię, in dispensationem voti, iuramen-

ti, & legis. De sola hac secunda agi-

mus in hoc tractatu, & ad eam redu-

cuntur dispensationes in impedimentis matrimo-

nij, in denuntiationibus, in beneficiis, in irregula-

ritate, & aliis multis: de quibus in particulari non

est hîc disserendum: sed in genere. Nam in species

suas alibi habent proprias sedes.

  Secunda diuisio est, quam attigit glossa cap. nos2. Diuisio.

consuetudinem dist. 12. agens de dispensatione

irregularitatis, in plenam, semiplenam, pleniorem,

& plenissimam: quam generatim duobus mem-

bris complecti possumus: vt scilicet, altera sit to-

talis, plena, seu pura; altera verò partialis, non ple-Plena.

na, seu mixta. Prior est quando per dispensationem

tota obligatio legis, vel voti, omnisque eius effe-

ctus tollitur, seu nulla facta commutatione. Poste-Semiplena.

rior autem potest contingere duobus modis. Pri-

mus est, quando non tota obligatio remouetur à

materia, in qua erat: sed pars obligationis; vt si ir-

regularis dispensetur tantum ad ordines minores,

quæ dispensatio ab illa glossa appellatur semiple-

na; plena verò, si ad ordinem sacrum excepto sa-

cerdotio: plenior verò, si etiam ad sacerdotium

excepto Episcopatu: plenissima verò, si etiam ad

Episcopatum. Tamen in rigore semiplena solùm<-P>

@@0@

@@1@508 Quæst. XCVII. Tract. XIV.



<-P>dicitur, qua dispẽsatur in medietate obligationis;

& ea, qua non remouetur tota obligatio, partialis,

& non plena vocatur. Secundus modus, quo par-

tialis seu non plena dispensatio dicitur: quando

licet tota obligatio à materia, in qua antea erat, au-

feratur; tamen loco illius imponitur aliqua obli-

gatio in alia materia, sed minor, & tunc est dispen-

satio mixta cum commutatione: nam si obligatio

est æqualis vel maior, est mera, & pura commuta-

tio, nihil habens de dispensatione, & in voto qui-

dem si commutatio sit in maius, potest fieri sine

superioris authoritate, & secundum probabilem

quorundam opinionem in euidenter æquale.

In legibus verò non potest fieri commutatio in

quantumcunque melius, nisi authoritate legisla-

toris. Quia votum propria voluntate factum est,Votum per se|primò solum|respicit cul-|tum diuinum.

& perse primò solùm respicit diuinum cultum, &

obsequium, eiusque voluntatem; & quia certum

est, quod melius est, magis ei placere: sequitur, vt

qui votum in melius commutat, satisfacere voto,

& promissioni censeatur; quia Deus eo cultu, &

obsequio contentus est, obligatio autem legis ori-

tur à voluntate superioris, qui sæpissimè, & meri-

tò non est contentus alio opere æquè, aut magis

bono moraliter; & ideò nemini licet commutare

opus lege præceptum in aliud æqualis, aut maio-

ris bonitatis. Sed quid, si commutatio fieret in

opus communi bono vtilius? videtur enim legis-

latorem fore rationabiliter inuitum, si illud non

acceptet: cùm debeat attendere communi bono, ac

proinde subditum eo opere satisfacere communi

bono.


  Respondeo, quomodocunque legislator sit in-

uitus, illicitam, & nullam esse talem commutatio-

nem absque eius auctoritate; quia esset cōtra com-

mune bonum, iudicio, & voluntati cuiusque com-

missam esse eiusmodi commutationem: sæpe enim

errarent homines, & putantes se communi bono

prospicere, aut saltem id fingentes communi bono

nocerent. Deo autem semper scimus magis place-

re obsequium volũtariè oblatum, si euidenter ma-

ius est: ideò voti commutatio propria cuiusque

voluntate in euidenter melius fieri potest, vt om-

nes ferè docent tract. de voto.

  Tertiò diuiditur dispensatio in expressam, &8

tacitam. Expressa est, quando clarè, distinctè, ac3. Diuisio.|Expressa.

formaliter cōceditur, & in iure nullam habet præ-

scriptam verborum formam: sed illa sufficit, quæ

ex natura rei requiritur ad explicandum animum,

& voluntatem dispensandi: in aliquibuś autem ca-

sibus postulatur à iure dispensatio in scriptis, &

tunc erit necessaria scriptura, vel in foro exte-

riori tantùm, vt de dispensatione cōstet: vel etiam

in foro conscientiæ, si lex apertè ponat hanc con-

ditionem, vt omninò necessariam, & irritet actum

aliter factum: & ad hoc sunt expendenda verba le-

gum, vt dictum est disp. 16. de lege irritante. Re-

putatur autem dispensatio stricti iuris, cap. 1. §. 1.

de filiis præsbyt. in 6. quia est iuris vulneratio, ideò

restringenda est, quantum in verborum proprie-

tate potuerit, considerata qualitate causæ inten-

tione dispensantis, & aliis circumstantiis, iuxta

dicta de priuilegiis iuri contrariis: de quo plura

infrà, & videri potest Rebuffus in concordatis, in

forma mandati Apostolici, verb. dispensationis, &

Sanchez, 8. lib. de matrim. disp. 1. num. 2.

  Tacita verò dispensatio contingit dupliciter:Tacita, &|quatupliciter|accidat.

primò quando Prælatus, qui potest dispensare, &<-P>@@



<-P>tenetur curam habere de bono animæ subditi, &

de vitanda eius culpa, & obseruatione legis, videt

à tali subdito non seruari, & tacet: tunc enim con-

sentire, & dispensare videtur: quia non præsumi-

tur agere contra officium suum: quod tamen face-

ret, si permitteret transgressionem legis sine dis-

pensatione. Hoc autem signum, vt aliqui recẽtio-

res aduertunt, valde incertum est: nam sæpe illa est

potius permissio, quæ interdum prouenit ex ne-

gligentia pręlati, & humano timore, aut respectu,

vel ex praua dispositione subiecti, cui maius ma-

lum timetur, si corrigatur, aut impediatur, quàm si

cum eo dissimuletur: aut quia ex correctione, aut

punitione maiora damna sequi possent in cōmu-

nitate: & in his casibus taciturnitas superioris

non reddit tutum subditum: secus quando bona

fide proceditur, & tam superior quàm subditus

sunt timoratæ conscientiæ, & superior sine vllo

incommodo posset impedire legis transgressio-

nem: eam tamen patitur, tunc enim dispensare

præsumitur, & est tacita dispensatio, quæ expressæ

æquiparatur.

  Hæc intelliguntur de tacita voluntate, aut rati-

habitione præsenti, aut præterita. Sed quid de fu-

tura præsumpta, quæ tunc contingit, quando præ-

latus nihil scit de actione subditi: creditur tamen,

quòd si sciret, & consuleretur, dispensaret. Aliqui

dicunt & bene, non sufficere ad dispensationem,

nec tunc posse fieri contra verba legis, nisi talis sit

casus, vt necessitas cogat, & censeatur locum ha-

bere epieiceia: quia quando obligatio legis per se

non cessat ratione occurrentis occasionis, vel ne-

cessitatis, durat, donec per voluntatem superioris

auferatur: per voluntatem autem præsumptam in

futurũ non aufertur in præsenti obligatio: ergo nō

satis est ad operandum contra legem, quare com-

muniter in materia de confessione dicitur, ratiha-

bitionem de futuro non esse satis ad actus iurisdi-

ctionis exercendos. Sicut è conuerso præceptum

præsumptum in futurum, quod superior impone-

ret, si adesset, non inducit obligationem. Interdum

verò lex non præcipit aliquid, nisi sub conditione

expressa, vel tacita, quòd non præsumatur opposi-

tum esse de mente superioris, vt cùm voueo pau-

pertatem, promitto, nihil me daturum, nisi ex li-

centia expressa, vel præsumpta superioris, & tunc

præsumptio, seu ratihabitio de futuro sufficit, vt

non violem votum, sed non est propriè dispensa-

tio: quia tunc actio non est simpliciter prohibita,

sed solùm ne fiat sine voluntate superioris saltem

præsumpta. Quando verò actio absolutè est pro-

hibita, non poterit licitè fieri, nisi accedat in præ-

senti voluntas superioris prohibitionem auferẽs.

Nec dici potest, in omni lege implicitè contineri

conditionem, non fiat hoc, nisi præsumatur supe-

riori placiturum.

  Secundus modus tacitæ dispensationis est, quā-

do superior ex certa scientia aliquid præcipit, vel

concedit subdito, quod sine dispensatione fieri,

aut valere nequit: vt si Pontifex det beneficium

alicui, quem scit esse irregularem, vel præcipiat

comedere carnes die, quem scit esse prohibitum,

Innoc. ca. veniens de fil. præsbyt. licet alibi videa-

tur contrarium dicere, vt notat Panor. ca. cùm in

cunctis, num. 23. de elect. & ca. diuersis, de cleric.

coniug. vbi nostram sententiam tenet cum Ho-

stien. Eandem tenet Nauarr. præludio 9. num. 15.

& ca. 25. nu. 74. Azor tom. 1. lib. 5. ca. 15. quæst. 10.<-P>

@@0@

@@1@Disput. XX. Sectio III. 509



<-P>& vlt. Armill. dispensatio, num. 23. Aymon con-

sil. 98. num. 10. Sanchez lib. 8. de matrim. disp. 4. nu.

2. dicens, esse concordem omnium sententiam:

quam latè explicat, & declarat numeris sequenti-

bus: & num. 13. ait, non solùm esse veram, in supre-

mo Principe, sed etiam in inferiori respectu pro-

priarum legum, vt docent Nauarr. & Azor locis

citatis. Hæc sententia, quæ apertè colligitur ex l.

quidem 57. ff. de re iudic. ibi, Princeps enim qui illi

dignitatem dedit, omnia gerere decreuit. Idem in l.

Barbarius, ff. de offic. prætoris, quos textus ponde-

rat Sanchez suprà, num. 2. Ratio est, quia Princeps

non præsumitur præcipere, aut velle repugnantia,

vel iniquitatem, vel actum inualidum: ergo intel-

ligitur præcipiendo, aut concedendo tollere im-

pedimentum. Dixi, ex certa scientia, quia si ignorat

irregularitatem, vel aliud simile impedimentum,

cessat voluntas ratione ignorantiæ, & ideò etiam

cessat dispensatio.

  Addit Panorm. limitationem, iuxta quam ex-9

plicat Innocentium, scilicet vt hoc habeat locum

in Principe dispensante in propria lege, vel ante-

cessorum: non verò in eo, qui dispensat in lege su-

perioris. Idem tenent Azor, Armilla & NauarrusDispensans in|lege superioris|debet proce-|dere cum iu-|stæ causæ co-|gnitione.

locis citatis. Ratio eorum est, quoniam, vt licita,

& valida sit dispensatio in lege superioris, requi-

ritur, vt dispensans procedat cum causæ iustæ co-

gnitione: vt cum Archidiacono, Innocentio, &

Panormitano docet Syluester ver. dispensatio. qu.

15. Quidam tamen recentiorum hîc dicit, Verun-

tamen hic consideramus alias conditiones necessarias, vt

sit valida dispẽsatio. Sed solùm signum indicatiuum vo-

luntatis dispensantis. Hoc ergo nunc assero, illud signum

esse sufficiens etiam in inferiori habente potestatem dis-

pensandi: vnde, si aliàs constet, id fecisse ex rationabili

causa, valida censebitur dispensatio in foro conscientiæ,

imò, vt existimo, in externo, si in illo causa probetur, vt si

prælatus religionis det literas ad ordines religioso, quem

scit esse irregularem: & cum quo potest dispensare, dispẽ-

sat cum illo, licet dispensationem aliter non exprimat:

quod tenuit Angelus dispensatio, nu. 12. Medina 1. part.

summæ cap. 11. num. 12. Ludouicus Lopez in instructo.

conscien. part. 1. cap. 4. & ratio est: quia eadem signifi-

catio voluntatis est in inferiori prælato: nec de illo præ-

sumendum est, iniquum, vel inualidum aliquid præci-

pere, aut velle, quando in manu eius est tollere impedi-

mentum, & ius commune, non limitat hunc modum dis-

pensandi ad superiorem, nec resistit inferiori. Hæc ille,

sed diminutè: quia non explicat, an, & quando va-

lida sit dispensatio inferioris in lege superioris si-

ne cognitione causæ. In qua re auctores primæ

opinionis asserere videntur, numquam valere: hic

verò Neothericus cum Angelo, Medina & Lopez

asserere videtur, in illo casu de clerico irregulari,

vel etiam in aliis validam esse dispensationem sine

cognitione causæ: quod Sectione 9. disputabimus,

& si in hoc casu, vel aliis verum est, in illis tacita

dispensatio valida erit, sicut expressa: quia eadem

est ratio de vtraque. Et ita cum multis tenet San-

chez, 8. de matrim. disp. 4. à nu. 15. rem disputans,

vt latiùs referemus, Sect. 9. Aduerte tamen, dispen-

sationem à nonnullis sic definiri: Est iuris relaxatio

facta cum cognitione causæ ab eo, qui potest relaxare,

Glos. c. requiritis §. nisi rigor, verb. plerique 11. qu.

7. Innoc. cap. dilectus, num. 4. de temp. ordin. Ioan.

And. ibi num. 6. Anton. num. 10 Panorm. num. 5. in

fine, Card. num. 2. quæst. 2. Bellamera, num. 5. qu. 2.

Archid. cap. licet canon, nu. 2. de elect. in 6. Panor.<-P>@@



<-P>ca. 2. nu. 4. de Schismat. & ibi Anan. nu. 3. Imola, l.

quidam consulebat, num. 8. ff. de re iudic. Nauarr.

sum. prælud. 9. num. 15. Graffis 1. part. decisionum

lib. 2. ca. 31. num. 1. Eman. tom. 2. regul. quæst. 46.

artic. 11.

  Rectè tamen ait Sanchez, lib. 8. disp. 1. num. 2.

hac definitione non præcisam dispensationis na-

turam explicari: sed etiam requisitam, vt licitè fiat,

nam si dispensator in sua lege dispenset absque

causæ cognitione, vera est dispensatio, non tamen

licita, nisi saltem extra iudicium cognoscat, cau-

sam subesse iustam: illa verò particula, ab habente

potestatem facta, explicat causam efficientem, sed

necessaria definitioni non est.

  Quartò diuiditur dispensatio valida in licitam,10

& illicitam. Inualida autem omnis, illicita est per4. Diuisio.

se loquendo, & seclusa ignorantia: quia efficere

similem actum inualidum, intrinsecè inordinatum

est. Aliquam verò dispensationem posse esse vali-

dam & illicitam, in progressu videbimus: & simi-

liter quando sit inualida. Hîc tantùm dicimus in

genere, dispensationem posse esse nullā ex defectu

potestatis, & voluntatis & expressionis. Vltimum

probatur; quia inter homines volũtas exterius non

manifestata, nihil operatur. Quoniā verò ignoran-Ignorātia fa-|cit non volun-|tarium.

tia facit non voluntarium, aut inuolũtarium, nulla

erit dispensatio, si per deceptionem, aut surreptio-

nem obtenta fuerit, ca. 2. de filiis præsby. in 6. quæ

autem expressio falsi, vel occultatio veri reddat

dispensationem surreptitiam, & nullam, inferius

discutiemus. Si dispensatio per vim, vel metum

grauem extorta sit, nulla est etiam iure naturæ, vt

patet ex dictis, tom. 1. tract. 3. de voluntario & in-

uoluntario: & de absolutione à cẽsura, si metu fiat,

inualidam esse, docuit Suarez 3. part. tom. 5. disp.

23. Sect. 4. num. 11. Idem est si dispensatio non ha-

beat deliberationem, quæ ad peccatum mortale

sufficiat.

  Quintò diuiditur dispensatio à Viualdo ap-11

pendice ad 3. part. candelab. capit. 12. numer.5. Diuisio.

3. in debitam, prohibitam, & permissam. De-

bita est, quando scandalum timetur, si nonDebita.

concedatur, capit. constitueretur 50. dist. vel

quando tempus, personæ qualitas, vtilitas, vel

necessitas, vel pietas eam postulat. De singulis po-

nuntur exempla, §. nisi rigor. 1. quæst. 7. cum seq.

Prohibita est, quæ non potest fieri sine manifestaProhibita.

Ecclesiæ decoloratione, vel ad quam non est iusta

causa, ca. tali, ca. si illa 1. qu. 7. ca. innotuit §. multa,

de electio. Permissa est, quæ habet causam, & fie-Permissa.

ri sine incommodis potest, licet non sit debita, vt

in cap. siquis præsbyter, 50. dist. Vide Hostiensem

Raymundum, & alios, quos sequitur summa con-

fessorum, lib. 3. tit. 29. quæst. 10. vide etiam, quæ

Sect. 7. dicemus.

------------------------------------------------------------



SECTIO III.

Quis possit in lege humana dispensare.



CErtum est, Pontificem in iure cano-12

nico dispensare posse, cap. proposuit

de concess. præbend. Idem possunt

Principes alij in propriis legib. Hîc

tamen multæ se offerũt difficultates.1. Difficultas.

Prima, an aliquis possit dispẽsare in iure gentium:

quod esse positiuum, & humanum superius dixi-

mus. Molina tractatu 1. de iust. disp. 5. inquirens<-P>

@@0@

@@1@510 Quæst. XCVII. Tract. XIV.



<-P>an ius gentium dispensari, vel abrogari possit: Re-

spondet. Cùm sit ius hominum voluntate introductum,



cadere posse proculdubio in illud dispensationem, &In ius gentiũ|cadit dispen-|satio.

abrogationem saltem in parte, vt patet: quoniam Chri-

stiani capti à Christianis in bello iusto, mancipia non

fiunt: & inter religiosos possidentur bona in communi. In

totum autem vix abrogari posset, quod ad ius gentium

pertineret. Ratio est, quoniā ad id necessarius esset com-

munis consensus omnium, aut ferè omnium nationum:

qui difficile haberi potest. Atque, quod ad rerum diuisio-

nem attinet, si prorsus tolleretur, tot inde orirentur ma-

la, vt procul dubio culpa esset lethalis eam omninò tollere:

si tamen tolleretur, non dubito, quin factum teneret. Ra-

tio est, quoniam quemadmodum humana voluntas suf-

ficiens causa fuit ad rerum diuisionem inducendam: sic

quoque sufficiens videtur ad illam tollendam. Hæc Mo-

lina, & bene quantum ad rem ipsam, quidquid sit

de illis exemplis, in quibus ego nullam agnosco

dispensationem, vel abrogationem iuris gentium:

nam ius gentium non præcepit, vt omnes capti

bello mancipia essent: sed vt mācipia fieri possent,

si id permitterent superiores capientium: cum igi-

tur superiores capientium id non permittunt, vt

inter Christianos, Papa id prohibente, & impe-


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   172   173   174   175   176   177   178   179   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin