diente, nihil fit contra ius gentium, neque in ipso
dispensatur. Similiter ius gentium non præcepit,
vt omnes haberent proprium; sed diuisionem re-
rum fecit, nulli adimens facultatem spoliandi se
rebus propriis: quòd ergo religiosi in commune
viuant, & proprium non habent, non est cōtra ius
gentium, nec ex dispensatione in illo fit, sed ex fa-
cultate, quam ius gentium nulli vnquam abstulit.
Sicut tamen ex tacito, vel expresso consensu om-
nium gẽtium, quædam præcepta introducta sunt:
ita ex earum consensu possent abrogari, derogari,
& dispensari. Pontifex etiam, si expediret ad bo-
num spirituale animarum, posset Christianos om-
nes, vel aliquos à iure aliquo gentium eximere, ac
proinde illud abrogare, & dispensare. Habet enimSummus Pō-|tifex habet|potestatem in-|directam in|omnes bapti-|satos.
potestatem indirectam in omnes baptisatos quan-
tum ad omne ius humanum, quod ipsos astringit:
& à fortiori posset Papa in ordine ad bonum spiri-
tuale cōmune dispensare in lege cuiuscũque Prin-
cipis sæcularis, cum ad illud esset valde necessaria,
vt dicunt aliqui recentiores: sicut supra diximus,
Pōtificem posse in simili euentu sæcularem legem
abrogare. Non tamen posset Princeps temporalis
in ordine ad temporalia Ecclesiasticam legem ab-
rogare, vel in ea dispensare: quia naturalia spiri-
tualibus subduntur: non econtra. Sed de dispensa-
tione in iure gentium alia dixi disput. 2. sectio. 3.
ad finem.
Secunda difficultas est, an Princeps possit in sua13
lege cum subdito nolente dispensare. Respondeo,2. difficultas.
licet lex imponi soleat etiam nolentibus: dispen-Dispensatio|non concedi-|tur, nisi volen|ti, & petenti.
satio tamen concedi non solet nisi volenti, imò &
petenti. Nam superior ex officio suo non solet ius
imminuere: sed ad iustam instantiam alicuius. Ta-
men potest saltem ex iusta causa cum subdito etiā
nolente, & repugnante dispensare, ita vt dispen-
satio sit valida: & interdum poterit subditum obli-
gare, & cogere ad vtendum dispensatione, verbi
gratia, ad non ieiunandum in quadragesima, &c.
Tertia difficultas est, An possit aliquis secum14
dispensare. Ratio dubitandi est, quia dispensare est3. Difficultas.
actus iurisdictionis: sicut sine iurisdictione non
potest poni lex: ita nec tolli omninò, aut ex parte,
seu abrogari, derogari, aut dispensari: oppositorum<-P>@@
<-P>enim eadem est ratio proportionalis. Sed nemo
potest in se iurisdictionem exercere: ergo nec se-
cum dispensare. Nihilominus vera, & communis
sententia est, quòd superior potest aliquando secũ
dispensare, D. Thomas 2. 2. quæst. 185. art. 8. Caiet.
1. 2. quæst. 96. art. 5. Cordub. lib. 3. quæst. 31. & alij
in sequentibus citandi. Quod saltem est verum de
dispensatione in lege maioris prælati, quando po-
test in ea dispensare cũ aliis, & pro se ipso non est
recursus ad illum. Dicunt verò aliqui, quando quis
secum dispensat necesse esse, vt vices suas alicui
committat, qui cum illo proximè dispenset: quia
nemo in causa sua est bonus iudex, & quia exerci-
tium iurisdictionis, personarum distinctionem
postulat. Sed hoc congruitatis est, non neces-
sitatis: quia dispensatio est actus iurisdictionis vo-
luntariæ ei, cum quo dispensatur: & quia potestas
delegata tota pẽdet à delegante: ergo si Papa con-
cedit Episcopo, vt secum dispenset in lege Pon-
tificia, sicuti & cum aliis: rectè id poterit efficere,
& iurisdictionem delegatam in se exercere. An ve-
rò quoties potest superior in lege maioris dispen-
sare cum aliis, possit secum dispensare: & an pro-
priè in propria lege secum quisque dispensare pos-
sit, inferius discutietur.
Quarta difficultas est, quotuplex sit potestas di-15
spensandi. Respondeo, esse duplicem: ordinariam4. Difficultas.|Duplex pote-|stas dispen-|sandi.
scilicet, & delegatam: & hæc manat ab illa, in qua
quidem aliquando sistendum est, ne procedatur in
infinitum: Non dico, quòd in omni ordinaria si-
statur: hoc enim verum non est, quia vna or-
dinaria interdum manat ab alia ordinaria: Sed
dico, quòd tandem in aliqua ordinaria sistendum
est, nempe in ordinaria supremi principis, seu le-
gislatoris, qui à nullo accipit iurisdictionem. Or-
dinaria autem generatim est, quæ competit alicui
ratione officij, siue ab alio accepta sit, siue nō. Hæc
delegari, & committi potest: non enim postulat
ex sua intrinseca ratione, vt superior per se ipsum
illam exerceat, nisi speciali iure in aliqua persona,
vel dignitate aliud cautum sit.
Hinc sequitur, eum, qui legem tulit, posse in16
ipsa dispensare; quia legis obligatio ab eius ordi-Legislator in|legibus pro-|priis, æqualiũ,|& inferiorum|dispensare po-|test.
naria potestate dependet: vnde per eam auferri, &
restringi potest. Idem est de superiore ipsius in
iurisdictione: quia quidquid ipse potest, potest su-
perior formaliter sumptus, seu in eo, in quo supe-
rior est. Sic potest Papa dispensare in legibusPapa in qui-|bus dispensat.
Episcopi, & aliorum prælatorum: quia inferior
potestas non obligat, nisi cum subordinatione ad
superiorem, & cum dependentia à superiore. Idem
est de æquali in eadem sæde, & iurisdictione: qua-
lis est successor: quia moraliter loquendo idem
censetur. Sic Pontifex dispensare potest in toto iu-
re canonico: quia ipse est æqualis suis antecessori-
bus, imò & Concilio includẽti etiam ipsum Pon-
tificem: maior verò Concilio solo, & sine Pontifi-
ce sumpto. Ita docet Couar. 2. part. 4. cap. 6. §. 9. nu.
6. Turrecrem. 3. summæ, cap. 52. & 53. Vazquez
disp. 178. cap. 2. num. 15. Viualdus append. ad can-
delab. cap. 12. à num. 17. Victo. relect. de potest. Pa-
pæ num. 4. & seqq. Glossa, cap. vbi periculum de
elect. in 6. Panorm. cap. significasti, de electione, &
alij multi, quos referunt, & sequuntur Vazquez
supra, Azor to. 1. lib. 5. cap. 15. quæst. 5. Qui cum
aliis meritò carpit Victoriam supra, prop. 12. affir-
mantem, posse fieri legem à Concilio, qua sub
mortali obligetur Pontifex ad non dispensandum<-P>
@@0@
@@1@Disput. XX. Sectio III. 511
<-P>vlla ex causa. Nam Cōcilium nullam potest legem
condere, qua Papæ auferat potestatem dispensandi
validè in illa, etiā sine causa, aut licitè, cum affue-
rit causa, quæ in omni lege positiua contingere
potest. Neque potest definire Concilium, nullam
talem causam contingere posse. Et esto definiret,
& esset verum; tamen tunc non lege Concilij: sed
diuina ligaretur: vide Viualdum append. ad Can-
delab. cap. 12. num. 20. & Cordubam, lib. 4. quæst.
8. qui tamen nimis fauet Victoriæ.
Addit Cordub. lib. 8. quæst. 8. & 9. etiam illos,
qui dixerunt, Concilium esse supra Papam, non
fuisse ausos negare, Papam posse in legibus Con-
cilij dispensare: quia videlicet, cùm Concilia non
semper existāt, expedit ad bonam gubernationem
Ecclesiæ, vt in eorum legibus Pontifex dispensare
valeat, qui semper moraliter adest. Et ita in ea sen-
tentia esse dicendum, ait Victo. supra, prop. 14. Sed
negat, in ea opinione posse irritare omnem legem
Concilij, qua in re non loqui consequenter, ait
Corduba illa, quęst. 9. Addimus, & nos, PontificemPontifex po-|test dispensa-|re in omni le-|ge humana|Apostolica.
posse dispensare in quacunque lege Apostolica
humana. Vt optimè docet D. Tho. quodlib. 4. art.
13. Victo. relect. de potest Papæ, Couarruuias cum
multis, quos refert 2. part. 4. cap. 6. §. 9. num. 6.
Nam, vt ait Molina tract. 1. iust. disp. 5. in princip.
ius positiuum diuinum est, quod à Deo in se, vel
humanitate sua de iis, quæ ad naturale ius non
spectant, latũ est; idque sine ministerio angeli, siue
alicuius alterius suorũ seruorũ, vt Moysis, vel Apo-
stolorum condiderit. Ius verò humanum sunt reli-
qua præcepta, quæ homines tulerunt accepta à
Deo potestate pro ministerio, & dignitate cuius-
que ad leges condendas. Vnde colligitur, pręcepta,
quæ Apostoli, quatenus pastores, & rectores Ec-
clesiæ tulerunt, ad ius humanum pertinere. Cuius-
modi sũt pręcepta de ieiunio quadragesimę, de ob
seruatione diei Dominicæ, de bigamo nō ordinā-
do, de quo 1. Tim. 3. & alia huiusmodi. In his ergo
pręceptis Apostolorũ Papa dispensare potest, quia
potest in omni iure Ecclesiastico: & quāuis Apo-
stoli in aliis prærogatiuis & gratiis fuerint excel-
lentiores: tamẽ in potestate iurisdictionis Pōtifex
non est inferior illis, etiā Petro, cuius est successor.
Proportionaliter loquendũ est de aliis Episco-
pis respectu suarum diœcesum, & legum.
Quinta difficultas est, quot modis potestas iu-17
risdictionis ad dispensandum delegatur. Respon-5. Difficultas.|Delegatio du-|plex.
dent aliqui, duobus modis posse hanc iurisdictio-
ni de legari, scilicet à iure, & ab homine: & quan-
do fit priori modo, iurisdictionẽ delegatam tran-
sire in ordinariam, præcipuè si commissio sit per-
petua, & simpliciter; vel certè æquiparari ordina-
riæ, iuxta l. 1. ff. de eo, cui commissa est iurisdictio,
& ea quæ tradunt doct. rubrica de officio delegati.
Delegatio, quæ fit ab homine, dupliciter etiam
contingit. Primò, per modum priuilegij, aut gratię
specialis. Secundò per modum propriæ, & rigidæ
delegationis: quod fit, quando iurisdictio simpli-
citer committitur, & in ea includitur potestas di-
spensandi.
Quando est pura delegatio, & commissio iuris-Potestas di-|spẽsandi, quā-|do expiret.
dictionis, mortuo vel amoto delegante, si res sit
integra, cessat etiam potestas dispensandi in dele-
gato, iuxta generale principium, cap. gratum, &
cap. relatum de offic. delegati. Quando verò con-
ceditur per modum priuilegii, si absolutè, & sine
limitatione concessa est, durat etiam mortuo de-<-P>@@
<-P>legante, iuxta superius dicta de priuilegiis, & re-
gulam generalem, quòd gratia non spirat per mortem
concedentis, quæ est regula 16. de regul. iuris in 6.
& cap. si cui, de præben. in 6. & in particulari de
dispensatione cap. tua de filiis præsbyt. estq́ue
communis sententia, de quo Syluester dispensatio
quæst. 6. Angelus, num. 14. Nauar. commentario de
Iubilæo not. 21. num. 25. & in apologia de reditib.
quæst. 3. monito 8. num. 2. sed non est facile intel-
lectu, quādo potestas dispensandi dicitur per mo-
dum puræ delegationis, vel priuilegij, & superius
explicuimus particulas illas, vsque ad bene placitum
nostrum, vel nostræ sedis; de quibus Couarru. 3. va-
riar. cap. 15.
Sexta difficultas, an rescriptum concedens fa-18
cultatem dispensandi amplè interpretandum sit.6. Difficultas.
Respondeo, quamuis ipsa dispensatio censeatur
odiosa, & stricti iuris, vt posteà dicemus: tamen
potestas dispensandi fauorabilis est, ideò amplè
interpretanda, salua verborum proprietate: vt do-
cet Panorm. cap. atsi clerici, §. de adulteriis num. 6.
de iudic. estq́ue communis sententia, cuius aucto-
res citat, & sequitur Sanchez lib. 8. de matrim.
disp. 2. num. 1. Cuius ratio est, quia potestas dispen-
sandi nulli legi repugnat; & per se est vtilis ad com-
mune bonum, si vsus eius prudens, & moderatus
sit: ergo meritò inter fauores, & non inter odia
recensetur.
Septima difficultas est, an inferior regulariter,19
& ordinariè, seu ex vi sui muneris possit dispensa-7. Difficultas.
re in legibus superioris, verbi gratia, Episcopus in
legibus Pontificiis: nisi expressè sit prohibitum
generatim, vel in ordine ad aliquam peculiarem
legem.
Quidam affirmant, & potest sumi ex D. Thoma
quæst. 97. art. 4. quatenus simpliciter dicit, Recto-
rem multitudinis posse dispensare in legibus. Expressè
id affirmat Anton. 1. part. tit. 17. §. 20. Sotus 4. d. 27.
quæst. 1. art. 4. Indicat Victor. relect. de potestate
Eccles. num. 28. vbi hanc regulam constituit: Vnus-
quisque Episcopus in sua diœcesi potest, quidquid potest
Papa in vniuersa Ecclesia, nisi ab ipso Pontifice prohi-
beatur: quam regulam multi canonistæ sequi vi-
dentur dicto cap. at si clerici §. de adulteriis, tit. de
iudiciis, vt videre licet ibi per Felinum, & alios:
eandem regulam tradit Sanchez 1. de matrim.
disp. 61. num. 3. pro ea referens Abulensem, Victo-
riam, Sotum, Gambaram, Thesaurum Christianæ
religionis, Nicolaum de Cusa, Veracrucium, Di-
dacum Perez, Henriquez, Aragon, Maiolum Hu-
gonem: & probans, quia Episcopus est pastor or-
dinarius in sua diœcesi, sicut Pontifex in toto or-
be, licet sit ipsi subiectus: ergo in iis, in quibus Pō-
tifex non limitat eius iurisdictionem, habet pote-
statem ordinariam: & sic potest dispensare in om-
nibus casibus non reseruatis Papæ: sicut confessor
ordinarius potest absoluere ab omnibus peccatis
non reseruatis Papę, aut Episcopo. Suadetur etiam
hæc sententia ex cap. nuper de sent. excom. in 6.
Vbi eo ipso, quòd Papa sibi non reseruat abso-1. Arg.
lutionem excommunicationis, potest inferior
prælatus ab ea absoluere: ergo similiter eo ipso,
quòd non reseruat sibi dispensationem, potesta-
tem dispensandi concedere videtur. Secundò, gra-2. Arg.
uius est dispensare in votis, quàm in legibus; quia
hæ sunt merè humanæ: vota verò obligant iure
diuino naturali: sed Episcopus potest dispensare in
omnibus votis non reseruatis superiori: ergo, &c.<-P>
@@0@
@@1@512 Quæst. XCVII. Tract. XIV.
<-P>Tertiò, quia in legibus festorum, & ieiunio-3. Arg.
rum dispensat Episcopus, eò quòd illi prohibitum
non est: ergo idem est in aliis legibus Pontificiis, in
quibus dispensatio non fuerit illi prohibita. Quar-4. Arg.
tò, quia dispensatio in his legibus est moraliter
necessaria ad bonam populi gubernationem: ergo
cùm hæc gubernatio committitur, consequenter
datur hæc potestas, nisi peculiariter excipiatur.
Tenendum tamen est, Episcopum, aut alium20
prælatum inferiorem non posse dispensare in le-Vera opinio.
gibus Papæ, aut superioris, nisi in casibus ipsi con-
cessis ab eo, qui legem tulit, vel est legislatori
æqualis, aut superior: ita tenet Sotus 1. iust. quæst.
7. art. 3. Syluest. dispensatio quæst. 9. num. 14. Caie-
tanus quæst. 97. art. 4. colligens ex D. Thoma ibi-
dem ad 3. Valentia 1. 2. disp. 7. quæst. 5. punct. 9. &
alij recentiores Theologi in præsenti tractatu,
Glos. ca. cum singula, §. vltimo, vbi communis, de
præbend. in 6. Innoc. ca. dilectus, de temp. ordinat.
num. 2. & 3. & ca. 2. de eo, qui furtiuè ordines sus-
cepit, Panorm. ca. tam literis, num. 3. de testibus, &
dicto §. de adulteriis, nu. 13. Rebuffus referẽs alios,
in practic. part. 1. titul. de translat. Monach. num. 9.
Azor tom. 1. lib. 5. ca. 15. quæst. 7. Sanchez multis
relatis 8. de matrim. disp. 5. num. 1. & latiùs lib. 2.
disp. 40. num. 1. vbi ait, esse opinionem omnium,
præsertim Archidiaconi, cap. licet canon, de ele-
ctione in 6. Panorm. cap. cùm dilecti, num. 10. de
electio. communis, ca. at si cleric. §. fin. de iudic. vbi
Felin. num. 5. Rebuf. tract. nominationum, quæst.
5. nu. 32. Couar. 4. decretalium part. 2. ca. 6. in prin.
num. 15. & §. 10. num. 11. Gutier. 1. quæstionum ca-
nonic. ca. 5. num. 10.
Probatur primò ex Clem. ne Romani, de elect.Inferior non|potest tollere|legem superio-|ris.
vbi dicitur, inferiorem non posse tollere legem
superioris, & statim explicatur, abrogādo, dispen-
sando, &c. Idem sumitur ex ca. inferior, de maio-
rit. & obed. ca. inferior, 21. dict. ca. sunt quidam, &
c. ideò, 21. qu. 1. & ex l. 1. C. de legibus, ca. dilectus,
de temp. ordina. Et ratio est, quia inferior non
potest irritare, vel impedire dispositionem supe-
rioris, ipso inuito, aut non consentiente: ergo, vt
possit dispensare, non sufficit non prohibitio spe-
cialis, sed requiritur positiua concessio tacita, vel
expressa. Antecedens probatur, quia recta guber-
natio petit, vt superioris dispositio præualeat, nisi
ipse cedere velit positiua cōcessione, & consensu.
Confirmatur, quia dispẽsatio est actus iurisdictio-
nis: sed inferior non habet iurisdictionem in le-
gem superioris, vel in suos subditos, vt sunt sub
lege superioris: ergo non potest cum illis in lege
superioris dispensare. Si dicas, hanc facultatem
concedi eo ipso quòd officium datur. Hoc nullum
habet fundamentum. Nam hæc implicita conces-
sio non est ex natura rei annexa officio: quia illud
officium absolutè est inferius, & subordinatum
superiori: inferior autem potestas ex natura rei
non includit superiorem, nec virtutem ad repu-
gnādum legi superioris. Nec habet in iure positiuo
fundamentum: quia potius generales regulæ iuris
sunt in contrarium, vt constat ex citatis: & ideò
quando iura volunt hanc potestatem concedere
inferiori, id declarant, vt videbimus: & in nonnul-
lis religionibus, vbi superiores possunt in consti-
tutionibus, vel regulis dispensare, id declarāt ipsæ
constitutiones: & multæ irregularitates, suspen-
siones, &c. non possunt ab Episcopis dispensari,
iuxta receptam doctrinam, de quibus non inueni-<-P>@@
<-P>tur prohibitio, sed tantùm non concessio. Et axio-
ma illud aduersariorum, Episcopus in suo Episcopatu
potest quidquid Papa in Ecclesia, nisi prohibeatur,
nullo iure nititur, & in rigore est falsum, nisi mul-
tis modis limitetur. Nam in primis supponit,
Episcopos habere ex iure diuino absolutam, &
vniuersalem potestatem iurisdictionis intra suas
diœceses; limitabilem tamen à Pontifice, ad quem
etiam spectat gradum, & modũ illius iurisdictio-
nis definire: cùm tamen alij multi opinentur, ha-
bere illam iurisdictionem à summo Pontifice,
deinde multa sunt, quæ potest Papa in Ecclesia
vniuersa, quæ numquam potuerunt Episcopi, sal-
tem eo modo, quo Pontifex, vt committere præs-
bytero ministerium sacramenti confirmationis,
vel ordinandi saltem minoribus ordinibus, dispẽ-
sare in matrimonio rato non consummato, vel in
voto solenni, concedere indulgentias absolutè pro
viuis, & defunctis vsque ad plenariam remissio-
nem, instituere censuras, approbare religiones, ca-
nonizare sanctos eo modo, quo à Pontifice fit.
Denique, si in aliquo casu id tolerari posset, solùm
esset quoad ea, quæ concernunt ordinariam gu-
bernationem moraliter necessariam, vel conue-
nientem ad salutem animarum; & considerando
potestatem Episcopi, priusquam Pontifex aliquid
statuat. Sic enim intelligitur quilibet Episcopus
habere in sua diœcesi totam potestatem, quæ ex
vi muneris conceditur, & vt sic non habet vnde
limitetur. Postquàm verò Pontifex aliquid parti-
culare præscribit, eo ipso excipit illud ab ordina-
ria iurisdictione inferioris, & ideò nisi aliunde ei
concedatur potestas dispensandi, non habet illam
ex vi officij. Itaque lex ipsa eo ipso, quòd superio-
ris, suam habet prohibitionem dispensandi respe-
ctu inferioris prælati, vt nullus audeat in eam
mittere falcem, nisi ei concedatur.
Ad primum argumentum ex cap. nuper, respon-21
deo, non esse eandem rationem de absolutione àAd 1. arg.
censuris, & de dispensatione in legibus. Nam ab-
solutio à censuris non est contra, aut præter legem
superioris; sed secundùm illam: canones enim in-
stituerunt cansuras, vt homines corrigerentur, vn-
de qui iam sunt correcti, non possunt censuris pu-
niri, sicut aliis pœnis: & si post censuras inflictas
corrigantur, debent statim absolui à parocho, nisi
absolutio sit reseruata superiori. Ideò nihil mirum
si cum officio concedatur, posse ab inferiori dari
absolutionem, quando non reseruatur. Dispensa-
tio verò est contra legem, vnde cap. cùm illorum
de sentent. excom. difficilior censetur dispensatio,
quàm absolutio. Prætereà absolutio à censu-
ra, præsertim excommunicatione, ordinatur ad
bonum animæ, & est necessaria ad vsum sacramẽ-
torum; ideò ex consuetudine meritò concessa in-
telligitur, quādo non reseruatur: quod secus est de
irregularitate, & similibus. Vnde non solùm Epis-
copo, sed etiam parocho censetur concessa abso-
lutio à censura canonis non reseruata, dicto cap.
nuper: nemo autem dicet, parochum etiam dispẽ-
sare posse in omni lege canonica non specialiter
reseruata. Addit Azor, Porrò si de pœnis iure cō-
muni irrogatis loquamur, videndum est, an ius
commune inferiori magistratui concedat, siue
permittat, vt eas pœnas possit remittere; & tunc
poterit eas pœnas condonare: quòd si ius commu-
ne prohibeat eas pœnas lenire, & mitigare, non
poterit remittere: si verò nec vetet explicitè, nec<-P>
@@0@
@@1@Disput. XX. Sectio III. 513
<-P>expressim concedat, tunc, etiam ex iure canonico,
potest à pœnis ex delicto contractis reos nonnũ-
quam absoluere. Hoc enim colligitur, ex cap. nu-
per, de sent. excom. in 6. Vbi dicitur ab excommu-
nicationis sententia lata à Romano Pontifice, vel
iure communi, posse Episcopum absoluere, si eam
Dostları ilə paylaş: |