Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə183/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   179   180   181   182   183   184   185   186   ...   250

quosdam sunt prodigi, solent in alios esse auari, &

iniusti, vt inquit Aristoteles.


@@

  Aduerte tamen, si subditus dubitans de iustitia63

causæ, vel causarum, fideliter eas referat superiori,

& ipse eas iustas iudicet, excusari subditum non

solùm in vsu, sed etiam in petitione dispẽsationis,

etiam si fortè illæ non sint iustæ: quia non tam

suum est, quàm superioris, iudicare, an causæ sint

iustæ. Et hoc etiam si dispensatio sit in votis, D.

Thomas 2. 2. quæst. 88. art. vlt. ad 2. Friburg. in

summa confessorum lib. 1. tit. 8. quæst. 81. Sa, ver-

bo, votum. de irritatione, num. 21. Sanchez, 8. de

matrim. disp. 18. num. 9. Nauar. prælud. 9. num. 13.

Petrus Ledes. in sum. de Sacram. cap. 17. dub. 1.

post 4. conclu. Philiar. de offi. sacerd. tom. 1. part. 2.

lib. 3. cap. 4. Tabienna dispensatio, quæst. 10. nu. 12.

citans alios, & communiter recenciores hîc, &

tract. de voto, imò Azor tomo. 1. lib. 7. cap. 29.

quæst. 6. ait, in dubio posse quem soluere ieiuniũ

consilio superioris, medici, vel confessoris, scilicet

remouendo dubium (saltem practicum, si aderat,

& formando conscientiam, quòd sibi licet sequi

sententiam superioris, vel etiam intellectu ample-

ctendo illam: Deinde in dubio, an causa sit iusta,In dubio præ-|sumẽdum pro|dispensante.

præsumendum esse pro dispensante, docet Ludo-

uicus Peguera in decision. cap. 52. num. 12. Bart. &

Cynus, l. fin. C. si contra ius, vel vtil. publicā, Felin.

cap. quæ in Ecclesiarum, de const. num. 60. Decius,

num. 29. Fortun. Garcia l. gallus, §. & quid si tan-

tum, ff. de liber. & posthu. Hyppol. singulari, 8. Ia-

son consil. 105. num. 4. volum. 1. & colligitur ex

cap. in præsentia, de renun. cap. ad antes de temp.

ordin. ca. 2. de maiori. & obed. De hoc latè Sanch.

8. de matrim. disp. 17. num. 15.

  Sed aliqui hanc doctrinam limitant dicentes,

quando Princeps dispensat motu proprio, & non

ad instantiam partis in iure humano, ita causam

præsumi, vt probatio in contrarium non admitta-

tur: secus quando ad instantiam partis, vel in iis,

quæ ad ius diuinum spectant, vt in votis: etenim

tunc non præsumitur causa, nisi probetur. Quia

cùm ad instantiam partis dispensatur, censetur

potius dispensatio per importunitatem extorta,

quàm quòd ita agendum Princeps censeat. Ita

Felin. cap. quæ in Ecclesiarum de constit. num. 60.

Hęc doctrina in foro externo partim est vera: cùm

enim dispensatio principis in propria lege, aut in-

ferioris valida sit, etiam si absque causa detur, non

debet admitti probatio nullitatis ipsius ex defectu

causæ: secus quando Papa dispensat in votis, vel

iuramentis, vel matrimonio rato non consumma-

to, quæ pertinent ad ius diuinum. Sed si fideliter

causæ relatæ sunt Pontifici, & res est iuris humani,

credo non debere admitti probationem aduersus

dispensationem, etiamsi ad instantiam partis data

sit. In foro autem conscientiæ dum aliud non

constat, etiam si res sit diuini iuris, semper est

præsumendum, causam fuisse iustam, cum

standum sit iudicio superiorum, vt bene So-

tus, 4. distinct. 21. quæst. 2. art. 2. col. antepenultim.

Rectè etiam Sa, verbo dispensatio, num. 4. ait, ad

dispensandum scilicet, licitè, satis esse, putare cau-

sam esse rationabilem, supple, etiam si in re suffi-

ciens non sit.

  Sed est egregia dubitatio, an quādo quis à prin-64

cipio obtinuit dispensationem cum causa ratio-Dubitatio.

nabili, & sufficienti iudicio prudentium, ac proin-

de validam, & licitam: posteà tamen decursu tem-

poris cessauit totaliter illa causa, an peccet tunc

vtens tali dispensatione.

@@0@

@@1@528 Quæst. XCVII. Tract. XIV.


  Pro declaratione suppono, non omnes dispen-

sationes quoad vsum, & executionem esse æqualis

durationis, aliquæ enim primo vsu consumuntur,

vt patet in dispensatione de contrahendo matri-

monio cum consanguinea: post primũ enim vsum,

nullus est alius vsus, proprius, scilicet, & immedia-

tus illius dispẽsationis: quòd si interueniat aliquod

peccatũ, in illo primò vsu interuenire debet, quia

quarum vsus non superest alius. Aliæ verò sunt di-

spensationes, sępe occurrit, vt patet in dispensatio-

ne de non ieiunando per totam vitam, vel de non

recitando diuino officio, vel de vescẽdis carnibus,

aut lacticiniis in diebus alioqui vetitis, vel de aliis

huiusmodi. De his secundis est pręsens dubitatio,

vt si Petrus esset dispensatus ad non ieiunandũ per

totam vitam propter aliquam, vel aliquas infir-

mitates, quæ à peritis, & expertis medicis iudica-

bantur perpetuæ, si illæ causæ posteà omninò ces-

sarent, an posset nihilominus Petrus licitè vti illa

dispensatione.

  Pro parte affirmante est, quia vinculum quòdVinculum se-|mel concisum|non conuale-|scit.

semel concisum, & dissipatum est, non conualescit

successu temporis: sed illud vinculum, seu obliga-

tio non ieiunandi per dispensationem omninò est

dissolutum: ergo posteà non conualescit, si dispen-

satio non reuocetur ab habente auctoritatem,

etiamsi posteà Petrus sit omninò sanus, & robu-

stus, & in ætate idonea ad ieiunandum. Confirma-

tur, quoniam à principio, vt supponimus, valida

fuit illa dispensatio: ergo iam Petrus licitè, & vali-

dè liberatus, & exemptus fuit à lege ieiunij pro to-

ta vita, pro qua absolutè, & sine vlla cōditione di-

spensatus fuit: ergo quidquid posteà succedat, dũ-

modò ea dispensatio non reuocetur, etiamsi causæ

dispensandi cessauerint, potest non ieiunare.

  Pro parte autem negante est, quòd fidelis, &

prudens dispensator, sicut non debet intendere di-

spensare à principio sine rationabili causa pro illo

tempore, sic nec velle debet, quòd duret dispensa-

tio, nisi quandiu rationabilis causa durauerit, vbi

potest esse multiplex vsus talis dispensationis: ergo

in casu huius dubij dicendum est, quòd cessantibus

omninò illis infirmitatibus, quarum cum Petro

dispensatum est in lege ieiunij, non poterit licitè

non ieiunare.

  Aliqui recẽtiores probabile putant, in dicto casu65

Petrum posse non ieiunare. Ducuntur argumento,

& confirmatione positis pro parte affirmante, licet

oppositum censeant probabilius: quòd alij iunio-

res certum censent. Quia quamuis non reuiuiscat,

nec conualescat lex illa ieiunij respectu Petri, qui

legitimè, & ex causa rationabili fuit exemptus à

legitimo dispensatore, & sic ille non peccet contra

legem humanam ieiunij, peccat tamen contra le-

gem naturalem dictantem, turpem esse partem,Turpis est par.|quæ non con-|sonat toti suo.

quæ non est conformis suo toti, sicut diximus (in-

quiunt) peccare illum, qui sine causa rationabili

fuit dispensatus in lege humana à supremo legisla-

tore, licet dispensatio tunc sit valida: vnde ad ar-

gumentum pro parte affirmante factum, respon-

dent, licet non conualescat lex illa ieiunij respectu

Petri, & sic non peccet contra illam: tamen peccare

contra legem naturæ, vt explicatum est. Ad confir-

mationẽ respondent, Petrũ in primo vsu non pec-

casse contra legem naturę, quia ad illum fuit causa

rationabilis, secus in cæteris, qui fuerunt post ces-

sationem causę rationabilis. Ad argumentum verò

pro parte negatiua, in quantum videtur probare,<-P>@@



<-P>quòd ille peccet contra legem eo quòd ob cessa-

tionem causæ, virtualiter reuocata videtur illa di-

spensatio ex virtuali intentione fidelis, & pruden-

tis dispensatoris: respondent, nec formaliter, nec

virtute esse reuocatam, quia, vt supponimus, legis-

lator absolutè, & absque vlla conditione dispensa-

uit pro tota vita. Si enim daremus, dispẽsationem

saltem virtualiter esse reuocatam, oporteret con-

cedere, Petrum peccare etiam contra legem ieiu-

nij, sicut peccaret contra illam, quando non ieiu-

naret ante dispẽsationem, si nullam haberet aliam

rationabilem causam excusantem: sed per cessatio-

nem causæ non reuocatur virtualiter illa dispen-

satio, ideò peccatum illud non est contra legem

ieiunij, ideò nec mortale: sed contra legem illam

naturalem impositam parti de conformando se

toti: quæ lex solùm obligat sub veniali: ideo illud

solùm est peccatũ veniale secluso scādalo. Vt autẽ

dispẽsator sit fidelis, & prudens in dispensando, &

vt licitè, & validè dispẽset sine vlla cōditione, satis

est probabiliter tunc existimare, causam fore per-

petuam. Limitant aliqui prædictam doctrinam de

peccato veniali contra legem naturæ, vt intelliga-

tur in dispensatione legum communium, in qui-

bus homo obligatur tanquam membrum Reip. &

adhuc non in omnibus, sed saltem in aliquibus,

quæ facili negotio fieri possunt, & quæ de se sunt

res graues, vt in exemplo posito de ieiunio. In aliis

autem, quæ ex voluntate particulari oriuntur, vt

in votis, si iustè quis dispensetur, etiamsi posteà

cessent omnes causæ dispensationis, non tenetur

ille ad votum seruādum, nec erit vllum peccatum

etiam veniale, vti dispensatione, quia in his non

obligatur quis vt membrum Reip. vt. quando ces-

sante omni causa post dispensationem, vtens eadẽ

dispẽsatione dicatur turpis pars, verbi gratia, si fuit

cum aliquo ex causa rationabili dispensatum in

voto continentiæ, vel religionis, vel peregrinatio-

nis, etiamsi posteà cessent causæ, non erit pecca-

tum non ingredi religionem, aut matrimonium

contrahere.

  Hanc limitationem alij iuniores reiiciũt. Quia,

cùm obligatio voti sit de iute diuino, cuius Papa,

vel Episcopus non est dominus; sed solùm dispen-

sator, videtur tandiu esse validam illam dispensa-

tionem, quandiu durat rationabilis causa vsque

ad primum eius vsum: si ergo ante primum eius

vsum, qui ex causa rationabili iudicata obtinuit

dispensationem in voto, vel iuramento religionis,

vel peregrinationis, aut castitatis perpetuæ, iam

non habet rationabilem causam, quia omninò

conualuit ab infirmitate, quæ iudicata est perpe-

tua, & ita rectè ingredi potest religionem iudicio

eorundem medicorum, qui contrariam senten-

tiam prius tulerant, vel iudicio aliorum æquè pe-

ritorum: videtur ex intentione saltem interpreta-

tiua dispensatoris fidelis, & prudentis, quòd iam

non habeat locum dispensatio: secus esset, si ante-

quàm constaret quòd iam non adest vlla rationa-

bilis causa vtendi dispensatione illa, dispensatus

contraheret matrimonium: tunc enim quandiu

matrimonium duraret, etiamsi iam in eo restituta

esset integra salus, securus ille esset in conscientia.

Idemque est proportionabiliter de voto perpetuæ

castitatis, vel continentię. Respondent hi ad ratio-

nem aliorum modernorum, quòd licet in iis, quæ

ex volũtate particulari alicuius hominis oriuntur,

scilicet in votis, & iuramentis promissoriis, non<-P>

@@0@

@@1@Disput. XX. Sectio VI. 529



<-P>fiat aliquis membrũ Reip. in quantum talis: ex hoc

tamen solùm colligitur, quòd non peccaret, etiam

venialiter contra illam naturalem legem de tur-

pitudine partis: aliunde tameu remanet funda-

mentum sufficiens ad peccandum mortaliter con-

tra ipsummet votum: quia sublata causa rationa-

bili, omninò cessat voluntas dispensantis; eo

quòd in iis, quæ sunt de iure diuino, sicut non

potest incipere esse valida dispensatio sine causa

rationabili, ita non potest perseuerare valida, nisi

etiam rationabilis causa perseueret ante primum

eius dispensationis vsum. In his enim volun-

tas dispensationis non est attendenda solùm pe-

nes voluntatem, & intentionem actualem dispen-

satoris pro suo libito, sed penes voluntatem, &

intentionem eius in causa rationabili fundatam,

& penes voluntatem huiusmodi, quam deberet

habere, quam nos vocamus voluntatem, & in-Voluntas, &|intentio in-|terpretatiua|quæ.

tentionem eius interpretatiuam. Existimant hi,

quòd inter viros timoratos, & alios scientes, &

doctos nullus maneret quietus cum resolutione

aduersariorum.

  Quis enim credat, Petrum cessante rationabili

causa validæ dispensationis in iis, quæ sunt de iure

humano, peccare in vsu subsequente talis dispen-

sationis; & quod cessante rationabili causa in iis,

quę sũt de iure diuino, nec venialiter peccet in vsu

talis dipensationis? Item dicunt, ad vitandũ omnẽ

scrupulum ex parte dispensantis, & dispensati, via

regia est, quòd in omnibus his perpetuis dispensa-

tionibus, scilicet, religionis, & perpetuæ castitatis,

& similiũ concedatur dispensatio sub hac verborũ

forma similem intentionem dispensantis decla-

rante, Dispenso tecum in voto religionis, vel castitatisDispensatio-|nis in votis|formula.



perpetuæ, quandiu rationabilis causa, quæ nobis proposi-

ta fuit ad dispensandum, durauerit. Et addunt, semper

in pręlatis circa ea quę sunt iuris diuini dispensan-

tibus, esse virtualiter, & interpretatiuè huiusmodi

intentionẽ: quia hoc debent intendere in ratione

fidelium, & prudentium dispensatorum rerum

alienarum omninò. Vnde si aliquis ex rationabili

causa obtinuit à Pontifice dispensationem puram

in voto religionis, & antequam cessaret illa causa,

contraxit matrimonium, in quo fuit per aliquot

annos, in quibus integrè conualuit, si vxori su-

peruixerit, non poterit ad alias nuptias tran-

sire; sed tenebitur religionem ingredi, nisi

aliam legitimam excusationem habeat: qua-

lis erit debita educatio filiorum paruulorum: vel

necessitas parentum vera, & non ficta, siue vouẽs

fuerit vit, siue fœmina. Dicunt, si obtinuit dispensa-



tionem puram; si enim fuit commutatio pura in

omninò æquale (quod etiam in voto religionis

fingi potest) satis verisimile est, eiam cessante

causa commutationis, posse licitè executioni man-

dari, ita vt homo eligere possit vel votum imple-

re, vel id facere, in quod est commutatum: quod

etiam in dispensatione habente admixtam com-

mutationem verisimile est: sed minus certum.

Addunt iidem recentiores, verisimile, satis pro-

babile, & rationi consonum est, quod alij recen-

tiores affirmarũt, videlicet, quòd si post obtentam

ex rationabili causa dispensationem tam in iis,

quæ sunt de iure humano, quàm in iis, quæ sunt

de iure diuino, cessat rationabilis causa, non om-

ninò; sed inter plures, quæ in principio dispensa-

tionis fuerunt, remaneant aliquæ, quæ fuerũt mo-

uentes ad dispensandum, licet non remaneant tot,<-P>@@

<-P>aut tales: sed aliquæ ad arbitrium boni viri: posset

ille dispensatus vti licitè tali dispensatione: quod

probant: quia minor causa requiritur ad vsum di-

spensationis obtentæ continuandum, quàm ad ip-

sam dispensationem obtinendam.

  Ego in hac re satis difficili dicerem primò, si1. Concl.

valida fuerit dispensatio in lege propria, vel infe-

rioris, vel superioris, vel in iis, quę pertinent ad ius

diuinum, vt in votis, vel iuramentis, vsus talis dis-

pensationis contingens post cessationẽ causę, non

est ex genere suo peccatum mortale, & probabile

est, nec esse veniale, sed rem omninò licitam. Pa-

tet ex his, quæ superius diximus in hac eadem

sectione, quod præsertim est verum in votis,

& iuramentis: quia illis non obligatur homo,

vt pars Reipubl. sicut legibus: sed vt priuata per-

sona, ex cuius voluntate oritur illa obligatio: vt

bene notarunt recentiores suprà, & intellige siue

dispensatio sit in rebus facilibus, siue difficilibus:

quia hoc nihil refert. Et hoc est verum, siue di-

spensatio sit pura, siue mixta, & à fortiori in pura

commutatione: quamuis hæc causa sufficienti ca-

rere non potest: æqualitas enim oneris impositi

cum præcedenti, videtur sufficiens causa conce-

dendi commutationem in perpetuum.

  Secundò dicerem, cum quis absolutè dispensat

in perpetuũ in sua lege, vel sui inferioris, vel ante-

cessoris, nulla apposita cōditione, vel restrictione,

dispensatio quoad ipsam perpetuitatem est valida,

etiamsi nulla subsit causa, vt patet ex præcedenti-

bus sectionibus: si tamen vel nulla causa sit, vel sit

insufficiens ad talem perpetuitatem, idque ipse ad-

uertat, peccabit venialiter tantùm, idem est, si ha-

beat ignorantiam, vel inaduertentiam culpabilem.

  Tertiò dicerem, sæpe causam temporalem satis

esse ad dispensandum in perpetuum, etiam in vo-

tis, & in lege superioris: vt si Papa in voto pere-

grinationis dispenset cum principe, vt eum habeat

gratum ad aliquod negotium, quod tunc occurrit

expediens Ecclesiæ: vel in voto ieiunandi per to-

tam vitam omni feria sexta, & sic in aliis.

  Quartò, si causa tempotalis, quæ successu tem-

poris cessatura est, non est reuera sufficiens ad di-

spensandum in perpetuum, sed pro aliquo tẽpore,

licet dispensator probabiliter existimet, esse dura-

turā in perpetuũ vel esse sufficiẽtem ad dispensan-

dum in perpetuum: dispensatio est nulla quoad

perpetuitatem, siue sit in votis, & aliis pertinenti-

bus ad ius diuinum, siue in legibus superioris. Pro-

batur: quia si causa non esset sufficiens ad dispen-

sandum in his pro aliquo tempore, etiamsi dispen-

sator probabiliter existimaret, esse sufficientem,

dispensatio esset nulla pro illo tempore, licet bona

fide excusaretur dispensator, ergo similiter licet

probabiliter existimet, esse sufficientem ad dispen-

sandũ in perpetuum: si tamen reuera non est suffi-

ciens, dispensatio est nulla quoad perpetuitatem,

licet dispẽsator excusetur. Si tamen sciens causam

esse insufficientem, vel de hoc dubitans, nihilo-67

minus dispensat sine restrictione, limitatione, aut

conditione, peccat mortaliter.

  Ex his patet decisio illus quæstionis, quam tra-

ctat Sanchez, 8. de matrim. disput. 30. num. 13. &

seqq. an si cesset omnino causa finalis dispensa-

tionis ad matrimonium iam perfectæ, & consu-

matæ extinguatur tunc dispensatio. Respondeo

enim non extingui, quia fuit absolutè, & sine

restrictione concessa. Pontifex autem in sua lege<-P>

@@0@

@@1@530 Quæst. XCVII. Tract. XIV.



<-P>validè dispensat, non solùm quando causa non

est perseueratura, sed etiam, quando nulla inter-

uenit tempore dispensationis. Pro qua sententia

Sanchez illo num. 13. citat Butrium, Panor. Tiraq.

Gloss. Archid. Card. Alexandrin. Bellamer. Henric.

Iurisperitum. Angel. & Syluestrum, & eam confir-

mat multis argumentis, & dicit esse probabilem:

licet num. 14. ipsemet Sanchez oppositam senten-

tiam puter probabiliorem, pro qua citat multos,

eamq́ue probat primò ex cap. generaliter, 16. qu.

1. & cap. tuæ de cler. non resid. & cap. Abbate in

fine, de verb. sig. ex quib. tex. constat, reuocari gra-

tiam, & priuilegium cessante causa. Inde non col-

ligitur esse nullam, sed annullandam. Secundò

probat ex l. Vranius. 72. vers. sed cũ duo, ff. de fide-

iussorib. vbi dicitur, quandam fideiiussoris. obliga-

tionem extingui, & redditur ratio his verbis, vt

quemadmodum incipere aliàs non possunt, ita nec rema-

neant: sed respondeo, non esse simile: quia quidam

effectus pendent à causa in fieri; alij in fieri, &

conseruari. Huius generis erat illa obligatio, primi

autem dispensatio in propria lege: nam ad bene

incipiendum requirit causam apprehensam, vt suf-

ficientem: sed posteà in sua conseruatione à tali

causa minimè pendet. Quod verò dicit Glossa in

d. lege Vranius, quòd impedit faciendũ, destruere

quoque iam factum, remittens se ad l. patre furio-

so, v. retinere, ff. qui sunt sui, vel alieni iuris, vbi op-

ponit multa impedire rem faciendā, quę iam factā

non dissoluunt, & respondet, verum esse, quando

im pediens est causa efficiens, non verò quando est

finalis. Hoc inquam non est admittendum: mul-

ta enim fiunt propter vnum finem, quæ eo ces-

sante manẽt, & vel sunt inutilia, vel deseruiunt ad

alium: sic dispensatio, cessante fine dispẽsatis ma-

net, tamen verbis est ad alium finem, nempe ad

contrahendum matrimonium, & consequẽda per

illud multa bona.

  Tertiò probat, quia facilius tollitur priuilegium,

quale est dispensatio, quàm lex, & ius commune,

l. eius militis, §. 1. & ibi gloss. verbo, quocunq; mo-

do, C. ad Senatusc. Velleianum, & docent multi

alij, quos refert Tiraq. tract. cessante causa, limit.

11. fine. Sed lex cessat cessante causa eius finali: er-

go & dispensatio. Respondeo, legem cessare ces-

sante omni eius causa, & vtilitate, quia Princeps

non potest sine causa onerare subditos legibus,

nec eos obligari ad actus inutiles: dispensatio au-

tẽ ad nihil obligat, ideò manere potest absq; cau-

sa, maximè si præfuit causa sufficiens concedendi

illam in perpetuum: si enim non præfuit, cessante

in posterum causa deberet reuocari à Principe, si

liuius rei conscius esset. Quod autem ait Barbosa

l. 1. p. 1. à num. 85. ff. soluto matrimonio, cessante

ratione priuilegij per leges doti concessi, id ces-

sare, verum est, quia tunc esser iniustũ, & sine cau-

sa damnum inferret aliis: dispensatio autem in le-

ge propria positiua, aliis non nocet: ideò suam vim

retinere potest, etiam cessante causa, ob quam

concessa est.

  Quartò probat, quia actus non operatur vltra

agentium intentionem, c. quemadmodum de iure

iur. At in omni dispensatione intelligitur condi-

tio, modò causa permanear: ergo cessante causa,


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   179   180   181   182   183   184   185   186   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin