Ecclesię immediata reuelatione. Quod de fide cre-
dere teneamur, sed dirigere Ecclesiam, vt explicet
& proponat, vel intelligat veritates olim dictas à
Deo, ita vt inde resultet obligatio credendi, & hoc
non est augere præcepta fidei, sed apponere con-
ditionem sine qua non obligarent in actu secun-
dò, quod autem per hominem diminutio huius
legis fœcunda non sit clariùs est, quia volũtas hu-
mana non potest tollere obligationem legis diui-
næ: aut per consuetudinem præscribere contra
illam. Vnde Aug. 3. confess. cap. 8. Cùm Deus ali-
quid iubet., & si numquam factum est, faciendum est,
& si omissum, instaurandum, & si institutum non erat,
instituendum est. Sicut enim in potestatibus socie-
tatis humanæ, maior potestas minori ad obedien-
dum proponitur: ita Deus omnibus. Ergo homi-
nes non possunt diminuere legem: similitter non
possunt eam augere: quia præcepta quæ addide-
rint humana erunt, & legem diuinam non facient
maiorem, sed aliam legem constituent. Malè ergo
aut impropriè quidam Canonistæ dicunt ius diui-
num augeri posse, & auctum esse in Ecclesia ius
diuinum soluendi decimas per legem quæ in ali-
quibus decretis, 16. quæst. 1. & sub titulo De deci-
mis, diuina dicitur. Vnde poterit etiam minui,
quia talis lex, & similes poterunt abrogari. Sed
iam superius dixi hęc, & similia præcepta prout ab
Ecclesia retinẽtur nō esse diuina, sed humana, quā-
uis secundùm quandam imitationẽ dicantur diui-
na, per illa ergo nō fit maior lex diuina, vt diuina.
Dico tertiò, Deum in sua lege dispensare posse,31
quòd semper faciet iustè, quia nihil potest male3. Concl.
facere, ac proinde semper iusta aliqua ratione mo-
uebitur, saltem vt suum dominium, & libertatem
ostendat, lege ob alium finem qui in homine non
esset sufficiens, vt licitè in propria lege dispensa-
ret: nec voluntas diuina dispensando mutaretur,
sed mutaret hominum obligationes. Nos autem
non debemus asserere dispensationem aliquam in
præceptis generalibus legis nouæ, nisi per Ec-<-P>
@@0@
@@1@628 Q. CVI. vsquead CVIII. Tract. XIV.
<-P>clesiæ auctoritatem aut aliam certam reuelatio-
nem constet.
An verò Pontifex possit dispensare in lege di-32
uina aliqui Canonistæ affirmant, vt videre licetQuæst.
in Innocent. & aliis, cap. 2. de translat. Episcop. Fe-
lin. cap. quæ in Ecclesiarum, de constitu. num. 19.
& ibi Deci. num. 25. & consil. 112. Hostien. & Pa-
norm. cap. vlt. de constit. eodem modo loquuntur
aliqui Legistæ, l. manumissiones. ff. de iust. & iure,
& l. 2. C. de seruituribus. Confusę autem loquũtur
de lege diuina positiua, & naturali, & interdum
sub lege diuina comprehendunt ius gentium, &
de dispensatione impropriè & latè, vt compre-
hendit interpretationem; loquendo autem in ri-
gore, & in nostra specie suadetur hæc sententia.
Ideò inductè, nam Pontifex dispensat. Primò, in
ministerio cōfirmationis, vt sit simplex secerdos,
cùm tamen iure diuino sit Episcopus. Secundò, in
residentia Episcorum, ad quam ipsi iure diuino te-
nentur. Tertiò, in voto etiam solemni, cùm sit
ex institutione diuina: nam status religiosus à Deo
institutus est. Quartò, in illa lege Dei, Quos Deus
coniunxit homo non separet, vel dispensando in ma-
trimonio rato, l. in vinculo spirituali, inter Episco-
pum & Ecclesiam sponsam suam, iuxta mentem
Innoc. III. cap. inter corporalia, de transla. Episc.
Secundò, ex ratione illius textus: nam Pontifex,
quando hæc facit, nō operatur potestate humana,
sed diuina: nihil ergo mirum est, quod in iure
diuino dispenset, manifestum enim est Deum
posse hanc potestatem concedere: nam quod po-
test per se facere in hoc genere, potest facere per
hominem, sicut in homines superior potest in-
feriori concedere, vt in sua lege dispenset. Et
hanc potestatẽ videtur Deum dedisse illis verbis:
Pasce oues meas, Quodcumque ligaueris, & solueris,
&c. Et hæc dispensatio interdum est valdè conue-
niens, & non possumus accedere ad Deum ipsum,
vt dispenset: non enim gubernamur ordinariè im-
mediatis Dei concessionibus, l. reuelationibus, li-
cet interdum miraculosè fiant, ergo pertinuit ad
suauem Dei prouidẽtiam, vt hanc potestatem suo
Vicario relinqueret, sicut nunc etiam pertinet ad
prudentiam Pontific. concedere inferioribus Epi-
scopis, vt in aliquibus legibus Pontificiis di-
spensent.
Vera sententia negat dispensare posse, nisi vbi33
specialiter constiterit ipsum Deum id concessisse.Vera senten-|tia.
D. Thom. quodlib. 4. artic. 13. quodlib. 9. artic. 5.
1. 2. quæst. 97. art. 4. ad 3. vbi eius interpretes. Sotus
1. iust. 9. 7. art. 3. Maior. 4. dist. 24. quæst. 12. Turrecr.
2. summæ Eccles. cap. 107. Syluest. Papa quæst.
16. & ibi alij Summistæ. Couar. referens alios 2. 4.
cap. 6. §. 9. num. 4.
Probatur, quia inferior non potest propriè di-
spensare in lege superioris: nisi ex eius concessio-
ne, sed de hac concessione non constat. Talis enim
cōcessio in specie facta est, & generalia verba non
sufficiunt: nam casus valdè specialis non conti-
netur sub generali concessione, nisi explicetur.
Dispensare autem in lege Dei, est casus valdè spe-
cialis, & arduus: ergo. Vnde nec ipsi Pontifices ad
quos pertinet interpretari suam potestatem, agno-
scunt in se potestatem hanc, vt patet cap. contra
cum aliis, 25. quæst. 1. & insinuatur cap. 2. de biga-
mis. Adde quòd nec talis potestas erat necessaria,
nec conueniens Ecclesiæ: quia oportebat funda-
menta Ecclesiæ immobilia esse: in lege enim noua<-P>@@
<-P>præter præcepta naturalia, etiam sunt præcepta fi-
dei, & sacramentorum: in præceptis naturalibus,
aut fidei, nec esset conueniens, quæ etiam sunt
quodammodò naturalia: quia sunt connaturalia
gratiæ non cadit dispensatio, imò nec Papa potest
mutare suas definitiones: quia sunt infallibiles.
In præceptis autem sacramentorum considera-34
ri in primis potest institutio, & hanc quatenus di-Sacramenta|sunt veluti co-|lumnæ Eccle-|siæ.
uina non potest vllo modo Ecclesia mutare, vt ex
propria materia cōstat: quia solùm est de substan-
tialibus, & simpliciter necessariis ad valorem sa-
cramentorum (sub quibus sacrificiũ comprehen-
dimus) quæ sunt veluti columnæ Ecclesiæ. Vel
possunt consecrari hæc præcepta, quantũ ad obli-
gationem vtendi his sacramentis, & hæc etiam,
vt est diuina, in dispensabilis est: quia non expedit,
vt in his homo dispensare possit, quod aliqui sic
confirmant: quia si sunt præcepta negatiua, sunt
vel intrinsecẽ necessaria, vt non accidẽdi ad sacra-
menta in malo statu, vel proxima illis, & valde ne-
cessaria, vt, verbi gratia, pręceptum de sigillo con-
fessionis, in quo nullatenus potest Pontifex dispẽ-Voti solenni-|tas non est de|iure diuino.
sare. Si autẽ sint præcepta affirmatiua, cùm ex di-
uino iure non habeāt determinatum tẽpus, potest
facilè eorum obligatio variari, & interdum potest
excusari homo propter occurrẽtes circunstantias,
vt patet in præcepto præmittendi confessionem
ante communionem existente conscientiam pec-
cati: in illa autem non est dispensatio, sed inter-
prætatio; quòd si non est tanta necessitas, quæ ex-
cuset, melius est, vt maneat obligatio præcepti,
quàm vt dispensetur, vt præcepta Dei, quæ gra-
uia non sunt, immobilia perseuerent.
Ad abiectionem de ministro respondeo, vel35
institutionem Christi non fuisse omninò lici-
tam ad Episcopum, sed cum illo addito, quod po-
nunt Concilia, ordinarium ministrum esse solum
Episcopum: vel certe in eo casu specialiter conces-
sit Deus potestatem dispensandi, vt colligi vide-
tur, ex vsu & traditione Ecclesiæ, non verò in alijs:
in exemplo verò de residentia, Sotus, 13. iust. qu. 3.
art. 4. sentit tantùm posse id fieri per modum in-
terprætationis: aliqui illum reijciunt, quia tunc
reuerà tollitur obligatio quæ inhæret, ergo illa
non est interprætatio pura, sed materiæ mutatio:
nam illa nō esse obligatio iuris diuini positiui, sed
naturalis, in quod non cadit dispensatio, sed ma-
teriæ mutatio, qua facta cessat obligatio. Nā obli-
gatio illa oritur ex officio pastoris, & promissio-
ne in eo inclusa, Pastor autem supremus potest ce-
dere quasi iure acquisito, ex promissione & curam
ouium alij committere; & ita cessat obligatio:
idem suprà agentes de lege naturali diximus in
voto, & matrimonio rato. Solemnitas autem votiVoti solemni-|tas non est ex|iure diuino.
non est de iure diuino: & indissolubilitas matri-
monij, si aliquomodò est maior in lege noua, so-
lùm est in matrimonio consũmato, & illa omninò
indispensabilis est, & ita patet ad omnia exempla
posita in primo argumento. Ad secundum verò
argumentum respondeo, talem dispensationem
non fuisse vtilem futurā Ecclesiæ: quia præcepta
diuina positiua sunt paucissima, & facilima, &
proptereà multomagis commodum est, vt immu-
tabilia semper retineātur, quàm quòd potestas sic
in illis dispensandi, ad euitandum in aliquo raro
casu aliquod incommodum priuatum.
Potest Pontifex authoritate diuina dispensare,
& relaxare vota, & iuramenta: sed hoc non est<-P>
@@0@
@@1@Disput. XXIIII. Sectio VI. 229
<-P>propriè dispensare in lege noua diuina: solum est
cedere iuri Dei quæsito ex voto, vel iuramento,
per authoritatem, quā habet ad talem cessionem,
tamquam eius œconomus seu dispensator.
------------------------------------------------------------
SECTIO VI.
In quibus lex noua differat à veteri,
ipsàmque excedat.
DE hac re, agit D. Thom. & cum eo36
Med. & alij recentiores, quæst. 106.
art. 2. & tota q. 107. August. toto lib.
de spir. & lit. & libris cōtra Faustum.
Lyra præfatione ad nouũ Testamen-
tum, Salmeron to. 5. in Euang. tract. 1. Barrad. to. 1.
lib. 1. cap. 2. & seqq. Rada 2. sent. controuer. 20.
quæ est vltima, art. 1. Valen. hîc, disp. 7. quæst. 6.
punct. 3. Sotus 2. iust. quæst. 8. præsertim art. 2. vbi
colligit breuiter multas differentias, inter legem
nouam & veterem, ipsumq́ue imitatur Med. quęst.
107. in princ. Vide etiam Felisium in eludatio. De-
calogi, part. 1. cap.
Azor to. 1. lib. 6. cap. 59. Vazq. hîc, disp. 183.
Prima ac potissima differentia est, quod lex no-1. Differentia.
ua habet vim sanctificandi seu iustificandi, qua
tamen vetus caruit. D. Tho. quæst. 106. art. 2. Med.
& alij ibi, Sotus 2. iust. quæst. 7. art. 2. Barrad. suprà,
cap. 3. Valen. Salmer.
Est de fide ex Paulo ad Rom. Heb. & Galat.
Nam Rom. 3. dicit. Arbitramur, iustificari hominem
per fidem sine operibus legis: & cap. 5. lex subintrauit
vt abundaret delictum: vbi autem abundauit deli-
ctum, super abundauit & gratia, & cap. 1. non erubesco
Euangelium, virtus enim Dei est in salutem omni cre-
denti: & cap. 8. lex spiritus vitæ in Christo Iesu libera-
uit me à lege peccati & mortis: & ibidem. Nam quod
impossibile erat legi in quo infirmabatur per carnẽ, Deus
filium suum mittens, damnauit peccatum, vt iustificatio
legis impleretur in nobis. Galat. 2. Ex operibus legis non
iustificabitur omnis caro: id est, nulla caro, nullus ho-
mo. Et ibidem, si per legem iustitia: ergo gratis Chri-
stus mortuus est: & cap. 3. si esset lex, quæ posset iu-
stificare, ex lege esset iustitia. Quoniam in lege nemo
iustificatur apud Deum; manifestum est: quia iustus ex
fide viuit. Heb. 7. reprobatio fit præcedentis mandati
propter eius infirmitatem & inutilitatem, 1. Cor. 15. no-
tum vobis facio Euangelium, quod prædicaui vobis:
quod accepistis, per quod & saluamini: & c. 1. verbũ cru-
cis ijs, qui salui fiunt Dei virtus est: 2. Cor. 3. littera
occidit: Spriritus autem viuificat, & Trid. ses. 6. cap. 1.
hoc ponit, tamquam fundamentum necessitatis
gratiæ Christi: vide multa de hac re in Barrada to.
1. lib. 1. cap. 3. 4. & 7.
Hanc differentiam ita intellexere Luth. Gal. 2.
& Melācton in locis tit. de lege & Euang. Caluin.37
10. Instit. c. 11. sect. 17. & 19. Herbrand. in compen-
dio Theol. c. de lege & Euāgelio. Vt lex vetus pro-
mitteret iustitiam cum conditione obedientiæ
totius legis iuxta id Gal. 3. ex Leuit. 19. & Deut. 21.
adductum à Paulo, qui fecerit ea. viuet in eis. Lex
autem noua promittat iustitiam sub sola conditio-
ne fidei sine cōditione operum. Idem tenet Kem-
nicius in examine Concilij Trid. ses. 6. cap. 11. qu.
1. Vnde Luth. lib. de libert. Christiana ex professo
probat, alia peccata præter infidelitatem homi-
ni non nocere. Vnde male confessio Augustini
cap. 20. contendit falso accusari Lutherum & Me-<-P>@@
<-P>lanctonẽ, quòd negent, bona opera esse facienda.
Confutatur verò hæc differentiæ explicatio ex Ia-
cobi 2. Abraham pater noster nonne ex operibus iusti-
ficatus est? & infrà, Videtis quòd ex operibus legis iusti-
ficatur homo, & non ex fide tantùm. Vide Triden. ses.
6. cap. 5. 6. & 8. & Valen. disp. 7. quæst. 6. punct. 4.
Vazquez disp. 183. cap. 1. & quæ dixi in hac disput.
sect. 1. in fine.
Alij differentiam explicant, vt ante legem no-
uā nulla daretur iustis gratia habitualis inhærens:
secus in lege Christi: sed disp. præced. sect. 13.
ostendimus, iustos sub statu innocentiæ, lege na-
turæ & Moysi habuisse gratiam habitualem inhæ-
rentem.
Alij constituunt discrimen: quia lex noua habet
Sacramenta physicè conferentia gratiam: vetus
autem talia non habuit. Sed physica efficientia sa-
cramentorum valde dubia & incerta, & mihi aliís-
que multis falsa est, ex qua non pendet discri-
men inter vtramque legem quæ falsa est. Verum
est quòd Sacramenta nouæ legis differunt à sacra-
mentis veteris legis, quòd noua continent & cau-
sant gratiam, vetera autem id non præstabant &
propterea legem veterem non iustificasse: nouam
autem iustificare, docet Azor illo cap. 59. quæst. 1.
cum Bon. 3. dist. 40. art. 1. quæst. 1. & Gab. quæst. 1.
art. 1. cæterum Paulus, & D. Thom. atque alij po-
nentes discrimen inter legem nouam & veterem
quoad vim iustificandi, non loquuntur de his le-
gibus quantum ad solam iustificationem, quæ fit
in sacramentis, sed etiam quantum ad eam, quæ fit
extra Sacramenta.
Vnde Vazquez suprà, cap. 2. notat ex D. Thom.38
quæst. 106. art. 1. duplicem esse legem Christi; pri-
mariam & secundariam. Primaria est gratia, quæ
per fidem communicatur & nos inclinat & ad-
iuuat ad operandum: quæ Ro. 3. distinguitur à lege
factorum, & vocatur lex fidei: & Ro. 8. lex spiritus
vitæ: sicut fomes & propensio appetitus in malum
vocatur lex membrorum, Ro. 7. sic August. de spir.
& lit. cap. 17. & 26. dixit legem factorum in lapi-
dibus: legem verò spiritus & gratiæ in cordibus
scriptā fuisse, & D. Thom. quæst. 106. art. 2. legem
veterem suis præceptis etiam moralibus non iu-
stificasse, sed potius sine lege spiritus fidei occa-
sionem fuisse peccandi iuxta id littera occidit,
spiritus autem viuificat. 2. Corin. 3. at verò legem
nouam primariā iustificare: sic etiam ait D. Thom.
quæst. 106. art. 3. legem gratiæ non incœpisse ab
origine mundi secundùm abundantiam: quod nō
rectè probat ex Ioan. 7. Nondum erat Spiritus datus:
quia Iesus nōdum erat glorificatus. Nam ibi solum est
sermo de aduentu visibili Spiritus sancti: item
quod adducit D. Thom. ex Rom. 8. De peccato dam-
nauit peccatum in carne, vt custificatio legis impleretur
in nobis: non probat olim non fuisse datam gratiam
simpliciter aut abundanter: sed Christum venisse
propter quorũcumque hominũ iustificationem:
semper enim obseruantes legem, iustificati sunt
ex meritis Christi pręsentibus præteritis vel futu-
ris: sic Rom. 5. peccatum regnauit vsque ad legem,
scilicet inclusiuè: quia nondum venerat Christus
peccati destructor. Hæc Vazq. illo cap. 2. sed certè
si D. Tho. per legem nouam intelligeret solam in-
clinationem gratiæ non loqueretur propriè de
lege: quia illa nō est porpriè lex, sed metaphoricè.
Deinde, quæst. 107. artic. 1. 2. & 3. discrimen con-
stituens inter legem nouam & veterem apertè<-P>
@@0@
@@1@630 Q. CVI. vsquead CXVIII. Tract. XIV.
<-P>loquitur de noua, vt cōtiner pręcepta, teste eodem
Vazq. cap. 3. num. 16. ergo par est, vt intelligamus
eodem modo fuisse locutum, quæst. 106. art. 1. & 2.
cùm docuit legem nouam esse impressam cordi-
bus, & iustificare veterem autem non.
Alij ergo melius, vt rem exponant, supponunt39
sermonem esse, non de externa quadam iustitia,vera explica-|tio.
quàm Paulus Hebr. 9. vocat iustitiam carnis: nec
de iustitia morali, seu acquisita, quàm possumus
philosophicam, seu humanam vocare, iuxta id
Roman. 2. Si præputium iustitias legis, &c. Et Rom.
4. Si Abraham ex operibus iustificatus est, habet
gloriam: sed non apud Deum. Sed sermonem esse
de vera interna iustitia supernaturali, quæ glo-
riam habet apud Deum, & ius confert ad vitam
æternam. Ad quam iustitiam comparandam ne-
cessaria fuit gratia Redemptoris, quibus operi-
bus placaretur Deus, & gratia hæc obtineretur.
Vnde ante aduentum Christi nulla lex secundùm
suum præsentem statum sine dependentia ab
alio poterat iustificare: quia nihil habebat,
quod posset Deo offerre sufficiens ad placandum
ipsum: & hæc intendit Paulus ad Hebræos, di-
cens: Nihil ad perfectum adduxit lex: Quia san-
guis hircorum, & vitulorum non poterat Deum
placare. Lex autem noua habuit præsentem Chri-
stum eius Auctorem, & Legislatorem, qui poterat
ex perfecta iustitia mereri, & Deo satisfacere pro
omnibus hominibus: ideò ex vi sui status dat
gratiam, & secum illam affert, seu spiritum, qui
est quasi anima ipsiusmet legis, & hoc est, quod
dicitur Ioannis 1. Lex per Moysem data est: gratia,
& veritas per Iesum Christum facta est. Et Roman.
10. Finis legis Christus ad iustitiam omni credenti.
Ideò Apocalyp. 13. dicitur, Agnus occisus ab origi-
ne mundi: quia ex tunc sanguis eius operabatur:
quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in san-
guine ipsius, Roman. 3. Et hinc etiam prouenit vt
habeat sacramenta iustificantia ex operato, quæ
non habebat lex vetus, nisi secundùm Circum-
cisionem, quæ potius erat præambula ad legem,
& solos paruulos iustificabat ex operato, & de-
pendenter à fide Ministri: quare sacramenta ve-
tera dicuntur à Paulo egena, & infirma elementa,
Galat. 4. & non potuisse, iuxta conscientiam per-
fectos facere credentes, Hebræor. 9. & non con-
tinuisse, nec dedisse gratiam doncent Concilium
Florentinum, & Tridentinum. Deinde in sacra-
mento quodam nouæ legis quod etiam est sacri-
ficium, realiter continetur Christus fons gra-
tiæ, quæ non solùm in hoc sacramento, sed in
aliis etiam copiosiùs communicatur, quàm in Cir-
cumcisione, eo quòd in illis applicantur merita
Christi iam exhibita: anteà enim non erat Spiritus
copiosè datus: quia Iesus nondum fuerat glori-
ficatus: nunc autem flumina aquæ iuæ recipiunt
credentes in eum, Ioan. 7. Illa lex tota erat vmbra,
Colossens. 2. & Hebræor. 10. Vmbram habens lex
futurorum bonorum: non ipsam imaginem rerum.
Vacua ex se erat, Christus venit vt illam imple-
ret, & ex meritis eius haberet gratiam. Vnde
omnes Patres qui in lege naturæ, vel Moysis iu-
stificati sunt, dicuntur pertinuisse ad legem gratię:
quia eius diuitiis ditati sunt, & habuerunt eun-
dem fidei Spiritum, 1. Corinth. 4. sic loquuntur
Eusebius 1. Historiarum, in princip. Augustinus 3.
contra duas epistolas Pelagian. cap. 4. & cum eis
diuus Thomas quæst. 107. artic. 1. ad 3. addens id<-P>@@
<-P>quod de Mose dicitur Hebræor. 11. Maiores di-
uitias estimans thesauro Aegyptiorum improperium
Christi.
Adde nec legem nouā præcisè quatenus conti-40
net documenta fidei, & præcepta iustificare: sed de
illa vt sic, posse etiam dici id 2. Corinth. 3. littera
occidit. Ita docet expressè Augustinus de Spiri. &
lit. cap. 4. & 17. D. Thom. quæst. 107. artic. 2. Me-
dina ibi, & alij recentiores, & Sotus 2. iust. quæst.
7. artic. 2. Valentia distinct. 7. quæst. 6. punct. 3. §. 2.
quos quantum ad hoc non impugnat: sed potius
sequitur Vazquez disput. 183. cap. 2. qui omnes
affirmant legem nouam à veteri in hoc differre,
quòd ipsa iustificat ratione status, seu adiuncti,
scilicet, Christi ad ipsam propriè pertinentis, Ve-
tus verò non: sed ratione alterius ad nouam le-
gem spectantis nempè ipsius Christi. Vnde 1. Co-
rinth. 10. Bibebant de spirituali consequente eos petra,
petra autem erat Christus: 4. Regum 4. Famulus
Elisæi cum baculo ipsius non potuit filium Suna-
Dostları ilə paylaş: |