mitidis suscitare, sed ipse Elisæus. Sic Mosis cum
lege Dei non potuit iustificare peccatorem: sed
Deus ipse in mundum veniens. Lucæ Samarita-
nus, non autem Sacerdos, aut Leuita, medicinam
adhibuit ei qui incidit in latrones, &c. Vide Bar-
radam illo cap. 3. vbi alia multa adducit ad rem. Et
ibidem latè explicat, quomodo littera occidat.
Vide etiam Felisium 1. p. Decalogi, cap. 7.
Secunda differentia est, quod præcepta veteris41
legis fuere quasi doctrina quædam inchoata, &Secunda diffe-|rentia.
imperfecta; nouæ autem legis quasi doctrina ab-
soluta, & perfecta: quia est doctrina, distin-
ctior, & expressior, ita Vazquez disp. 183. cap. 3.
ex D. Thoma quæst. 107. art. 3. qui argumentatur:
sed contra, adducit Gregorius homil. 6. in Ezech.
sic explicātem id capitis 1. rota erat in rota, id est,
Testamentum nouum implicite continebatur in
veteri. Vnde August. 19. cōtra Faustum, cap. 28. ait
penè omnia quæ monuit, vel præcepit Dominus
vbicunque dicebat, ego autem dico vobis: inueniri
implicite in illis vetetibus præceptis, & 16. ciuit.
cap. 26. Testamentum vetus fuisse occultationem
noui, & Testamentum nouum esse reuelationem
veteris. Quare in illa lege paucis, & parum nota
erant mysteria Trinitatis, & incarnationis, & alia
ex his pendentia, quę tamen in nouo Testamento
etiam vulgo sunt valde nota. Tunc spiritualia, &
æterna bona rarò, minusque distinctè propone-
bantur, & nunquam sub nomine regni cœlorum:
sic intelligitur August. 18. ciuit. cap. 11. & super
Psalm. 37. cùm ait in veteri Testamento promissa
fuisse temporalia: in nouo æterna. Nam vt ipse ait,
19. contra Faustum cap. vltimo, quamuis in Pro-
phetis non pauca inueniantur testimonia resur-
rectionis, & æternæ vitæ, tamen nunquam ex-
pressè nominatur regnum cœlorum. Sic Hierony-
mus reprehendit Pelagianos dialogo 1. contra il-
los, quod assererent in veteri Testamento promis-
sum esse regnum cœlorum. Sed de hac re fusiùs
egimus disp. 22. sect. 7. solum adde perperam Ser-
uetum, & nonnullos anabaptistas dixisse populum
Israëliticum nullam habuisse spem cœlestis im-
mortalitatis. Contra quem errorem pestiferum,
vide Felisium 1. parte decalogi. Præcepta etiam
moralia veteris legis in noua sunt confirmata, &
magis declarata remotis quibusdam permissioni-
bus. Nam lex vetus permittebat vsuras exigere ab
externis, repudium vxoris, & multitudinem vxo-<-P>
@@0@
@@1@Disput. XXIV. Sectio VI. 631
<-P>rum: noua autem non. Vide Barra dam tom. 1. lib. 1.
cap. 16. vbi ostendit, in nouo Testamento esse fi-
dem explicitam: in veteri autem implicitam.
Tertia differetia est, in veteri lege nuptiæ com-42
mendabantur: in noua virginitas potissimum, &3. Differẽtia.
continentia laudatur, & alia perfectionis consilia
dantur: de quibus D. Thom. Medina, & alij, quæst.
108. art. 4. Sotus 2. Iust. quæst. 9. art. 3. de continen-
tia habes consilium Matth. 19. & 1. Cor. 7. de pau-
pertate Matth. 19. de obedientia Luc. 9. & Mat. 16.
Sed quoniam Hæc vt notat Valent. disp. 7. quæst.
8. punct. 2. non sunt materia legis nouæ propriè
sumptæ, & vt est præceptum, & obligat, non opor-
tet hîc de illis agere, sed tract. de voto, & tract. de
statu religionis.
Quarta, lex antiqua per Mosem data est, qui4. Differẽtia.
tantum fuit legislator; noua verò per Christum
qui simul est Legislator, & redemptor, & auctor
gratiæ. Hanc differentiam reiicit Vazquez: quia
Moyses non fuit Legislator, sed legatus: Deus au-
tem fuit Legislator qui etiam est auctor gratię: sed
resp. in bono sensu verum esse discrimẽ. Nam etiā
Moyses fuit aliquomodo legislator, vt disp. 22.
sect. 2. vidimus. Vnde promulgator illius legis, &
aliquomodo legislaror fuit creatura: Nouæ autem
Deus in carne humana qui vt Deus contulit, & vt
homo, & Deus meruit gratiā, & remissionem pec-
catorum hominibus. Huc spectat alia differentia.
Lex vetus data est ministerio Angelorum: noua
verò ministerio humanitatis Christi, de qua etiam
dixi disputat. 22. sect. 2.
Quinta differentia, lex noua cœli fores aperuit:5. Differẽtia.
vetus non: Hebræor. 9. In secundo tabernaculo semel
in anno solus Pontifex introibat semel in anno non sine
sanguine hoc significante Spiritu sancto: nondum pro-
palat am esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo
habente statum: Heb. 10. habentes fiduciam in introitu
Sanctorum in sanguine Christi, quam intrauit nobis
viam nouam, & viuentem per velamen, id est, carnem
suam. Multa alia ad hoc adducit Barradas tom. 1.
lib. 1. cap. 5. quæ omitto: quia res est clara.
Sexta differentia est: vetus lex fuit timoris: no-6. Differẽtia.
ua amoris. Hæc etiam clara est, de qua multa Bar-
radas ibidem cap. 8. Azor illo cap. 59. quæst. 2. Va-
lentia disp. 7. quæst. 6. punct. 3. §. 1.
Septima, Testamentum vetus fuit vmbra noui:7. Differẽtia.
nouum verò fuit adumbratum vetere corpus, &
lux, ac veritas; hæc etiam perspicua est, quam latè
probat Barrad. ibidem cap. 9.
Octaua differentia est, vetus lex fuit iugum, &43
onus graue: noua verò leue, & suaue. Matth. 11. Ve-8. Differẽtia.
nite ad me omnes, qui laboratis, & ego reficiā vos: tollite
iugum meum super vos, iugum enim meum suaue est,
& onus meum leue, vbi Hilar. & D. Tho. Legis difficul-
tatibus laborātes, & peccati, sæculi oneratos ad se vocat,
&c. Act. 15. Quid tentatis imponere iugum super cerui-
ces discipulorum: quod nec patres nostri nec nos portare
potuimus. Vbi difficultas maxima, non omnimoda
impotentia: Deus enim nihil præcepit impossibi-
le. Trident. sess. 6. can. 18. August. de nat. & gratia
cap. 43. Hieronym. in exposit. Symb. ad Damasum.
Ideò Exod. 17. manus Mosis graues dicuntur: quia
graue onus imposuere. Vnde August. serm. 9. de
verb. Do. appellat legem illam sarcinam innume-
rabilium obseruationum. De multitudine præcep-
torum illius legis, vide dicta disp. 22. sectione 1.
num. 5. Paucioribus, & minoribus auxiliis manus
Mosis graues eleuabantur, & quæ non darentur<-P>@@
<-P>ex vi illius status: sed præsentis, vt explicuimus in
1. differentia. Vnde August. de verbis Apostolo-
rum ser. 6. lex peccato dedit virtutem tantummo-
do per litteram iubendo: non per Spiritũ sanctum
subueniendo. Hoc iugum, & onus graue abstulit
Christus: Osce. 11. In funiculis Adam traham eos, in
vinculis charitatis: & ero eis quasi exaltans iugum su-
per maxillas eorum & declinaui ad eum, vt vesceretur.
Vbi Chald. veluti bonus agricola, qui boum hu-
merum alleuat, & relaxat in maxillis eorum, scili-
cet funes, &c. vinculum autem amoris quo trahit,
præcipuè est Eucharistia, ideò ait, declinaui ad eum
vt vesceretur. Apoc. 2. Nō mittam super vos aliud pon-
dus: ad legem veterem referunt Rich. de S. Victore,
Primasius, Ansbertus, Pannonius, Hugo Cardinal.
& Alij id quoque Hebr. 12. Deponentes omne pondus,
de lege veteri quidam interpretantur. Galat. 5. Sta-
te, & nolite iterum iugo seruitutis contineri. Isai. 10.
Et erit in die illa auferetur onus eius de humero tuo, &
iugum de collo tuo: & computrescit iugum à facie olei.
1. Ioan. 5. Mandata eius grauia non sunt. Cuius vna
ratio est: quia amanti nihil est graue, vt ait Augu-
stinus de natura, & grat. cap. 69. & tractat. de lau-
dibus charitat. Lex autem noua est lex amoris.
Multa de hac re videbis apud Barradam tomo 1.
libro 1. cap. 10. & apud Vieg. Apocalyp. 2. com-
mentar. 4. sect. 5. quæ breuitatis causa omitto. Vide
etiam Augustinum epistola 118. vbi ait, sacramẽta
nouæ legis esse numero paucissima, obseruatio-
ne facillima, sigificatione præstantissima. & epi-
stola 119. cap. 19. præcepta legis veteris vocat le-
gales sarcinas. Vide Hilarium canon. 11. in Mat-
thæum, & Chrysostomum, homil. 10. imper-
fecti.
Nona differentia, Lex vetus noua adueniente9. Differẽtia.
cessauit: noua autem semper durabit, vt vidimus
sect. 5.
Decima differentia: lex vetus vni tantùm po-44
pulo scilicet, Iudaico lata est, & illum tantùm10. Differẽtia.
obligabat: noua verò toti vniuerso lata est, il-
lúmque obligat. Deuteronom. 4. Quæ est alia
gens, vt habeat cæremonias, iustáque iudicia, &
vniuersam legem: quam ego ponam hodie ante oculos
vestros. Psalm. 147. Non fecit taliter omni nationi,
& iudicia sua non manifestauit eis. Galat. 5. Testi-
ficor omni circumcidenti se: quoniam debitor est vni-
uersæ legis faciendæ. Nam lex obligabat circumci-
sos, non alios, & solùm tenebantur ad Circum-
cisionem Hebræi. Genes. 17. At lex Euangelica
obligat vniuersas nationes. Matth. vltim. Prædi-
cate Euangelium omni creaturæ. Lucæ vltimo: Opor-
tet prædicari in nomine meo pœnitentiam, & remis-
sionem peccatorum in omnes gentes. De hoc dixi-
mus disputatione 22. sect. 3. & Barradam tomo 1.
lib. 1. cap. 12.
Vndecima differentia, Lex vetus tota ferè11. Differẽtia,
erat in operibus externis, quæ multiplicabat,
vt variis modis posset repræsentare mysteria oc-
culta quæ sperabantur: lex autem noua præcipuè
interna dirigit: exteriora autem pauca præcipit,
eaq́ue perfectissima, eáque vtilissima, vt tetigit
Augustinus 15. cōtra Faustum, cap. 13. Vide diuum
Thomam, quæstione 108. articulo 2. & 3. Medin.
ibi, Valent. disput. 7. quæst. 8. punct. 2.
Duodecima differentia, Noua lex est finis ve-
teris: & non è contra. De hoc multa Barradas su-
prà, cap. 13. vbi docet, variis modis legem nouam
esse finem veteris.
@@0@
@@1@632 Q. CVI. vsquead CVIII. Tract. XIV.
Decimatertia differentia, In lege noua omnia13. Different.
sunt noua: in veteri, vetera: latè Barradas suprà,
capite 14.
Decimaquarta differentia, Congregatio fide-14. Different.
lium legis veteris dicitur Synagoga: non verò
fidelium legis nouæ. Quia Synagoga est congre-
gatio etiam brutorum, vel carentium ratione:
Ecclesia verò solùm ratione vtentium: In noua
autem viget vsus rationis, ideò nomen Synago-
gæ respuit, Ecclesiæ retinuit. Fauet quòd Deus<-P>@@
<-P>fideles illos, vt bruta habebat proponendo illis
frequentiùs bona temporalia: secus fideles Euan-
gelicos. Et quòd Synagoga est congregatio etiam
extra muros: Ecclesia intra: & soli fideles Euan-
gelici sunt ciues sanctorum, & domestici Dei, qui
in cœlum migrant statim à morte, vel purga-
torio.
Decimaquinta differentia, lex noua scripta est15. Different.
in tabulis cordis: vetus verò in tabulis lapi-
deis. De hac satis diximus in hac disp. sect. 3.
FINIS.
#(IMAGE)
@@0@
@@1@
#(IMAGE)
INDEX LOCORVM
SACRÆ SCRIPTVRÆ, QVÆIN
TOTO HOC OPERE EXPLICANTVR.
#(IMAGE)
DOminamini hominibus, &
piscibus maris, & volati-
libus cœli. Genes. 1. 114.
b. 138. e
Benedixit Deus diei septi-
mo, & sanctificauit illum.
2. 587. c
In quocumque die comederis
ex eo, morte morieris. 85. c
Nequaquam vltra maledicam terræ. 8. 213. b
Excepto quòd carnem cum sanguine non comedetis. 9.
610. 611. c
Eijce ancillam & filium eius, non enim erit hæres filius
ancillæ cum filio liber. 21. 619. b. 621. a. b. c
Tolle filium tuum vnigenitum, quem diligis Isaac. 22.
84. e. 85. b
Esto dominus fratrum tuorum, & incuruentur ante te
filij matris tuæ. 27. 138. e. 139. a
Dices omni plebi, vt postulet vir ab amico suo & mu-
lier à vicina sua vasa argentea, & aurea. Exod. 11.
84. e. 85. b. c
In æternum & vltra. 15. 593. c
Oculum pro oculo, & dentem pro dente. 21. 569.
b. 571. b
Pauperis non misereberis in Iudicio. 23. 409. b
Adoleuit super altare incensum aromatum. 25. 125. c
Non addetis ad verbum quod ego loquor vobis, neque
minuetis ex eo. Deuteron. 4. 143. a. 147. c. d. &
sequentib.
Seruiet tibi vsque in æternum. 15. 593. e
Eum constitue regem quem Dominus Deus tuus elegerit
de numero fratrum tuorum. 17. 140. c
Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum simi-
lem tui. 18. 593. a
Vsura conceduntur. 23. 569. c. 571. c
Libellus repudij conceditur. 24. 569. a. 571. c
Mortuus est ergo Saül propter iniquitates suas, eo quòd
præuaricatus sit mandatum domini. 1. Paralip. 13.
139. b. c.
Et videbis æmulum tuum in templo in vniuersis pro-
speris Israël. 1 Regum. 2. vers. 32. 139. a.
Stultè egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui.
1. Reg. 13. 139. b
Scidit Dominus regnum Israël à te hodie, & tradidit.
illud proximo tuo meliori te. 1. Reg. 25. 139. d
Reprehensio Achaz. 4. Reg. 16. 144. b. 148. d. e
In lege Domini voluntas eius. Psal. 1. 303. c. 621. d. e
Signatum est super nos lumen vultus tui Domine.
Psal. 4. 27. a
Afferte domino gloriam & honorem. Psal. 28. 13. c
Sacrificium & oblationem noluisti: amore autem perfe-
cisti mihi. Holocaustum & pro peccato postulasti.
Psal. 39. 569. b. 571. c. d
Pro patribus tuis nati sunt tibi filij, constitues eos prin-
cipes super vniuersum terram. Psal. 44. 191. b@@
Non in sacrificijs tuis arguam te, holocausta autem tua
in conspectu meo sunt semper. Psalm. 49. 569. a. 572.
c. d.
Numquid manducabo carnes taurorum, aut sangui-
nem hircorum potabo? Immola Deo sacrificium lau-
dis. Psal. 49. 595. c
Tibi soli peccaui. Psal. 50. 306. e
Si voluisses sacrificium, dedissem vtique, holocaustis non
delectaberis. Psal. 50. 569. a. 571. c. d
Errauerunt Iudæi ab vtero. Psal. 58. 595. e
Habitantes vnius moris in domo. Psal. 67. 329. d
Vouete, & reddite. Psal. 75. 245. d
Non custodierunt testamentum Dei. Psal. 77. 379. a
Etenim benedictionem dabit legislator. Psal. 83. 5. c
Moysez & Aaron in sacerdotibus eius. Psal. 98. 125. d
Terminum posuisti, quem non trāsgredientur. Psal. 103.
32. a
Nolite tangere Christos meos. Psal. 104. 355. d
Iurauit dominus & non pœnitebit eum, Tues sacerdos
in æternum secundùm ordinem Melchisedech. Psal.
109. 595. d
Viam mandatorum tuorum cucurri, cùm dilatasti cor
meum. Psal. 118. 571. e
Præceptum posuit, & non præteribit. Psal. 148. 63. b
Sciui quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus
est. Sap. 8. 214. b. c
Vna catena tenebrarum omnes erant colligati. Sap. 17.
69. d
Et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos. Pro-
uerb. 8. 32. a
Per me reges regnantes conditores legum iusta decer-
nunt. Prouerb. 8. 223. a
Quando certa lege, & gyro vallabat abyssos. Prouerb. 8
63. a. b
Sicut diuisiones aquarum, ita cor Regis in manu Domi-
ni, quocumque voluerit, inclinabit illud. Prouerb. 21
317. c
Si iustus fecerit, vita viuet. Ezechiel. 18. 580. b
Dedi eis præcepta non bona; & iudicia in quibus non
viuent. Ezechiel. 20. 569. a. 571. c. d. e. & a. b
Quia non sum locutus cum patribus vestris de verbo ho-
locaustorum, & victimarum Ierem. 7. 569. 571. c. d
Consumando Domui Israël, & Domui Iudæ testa-
mentum nouum, non secundùm testamentum quod
disposui patribus eorum. Ierem. 21. 608. c
Quo mihi multitudo victimarum vestrarum ? plenus
sum holocaustis arietum. Non afferatis vltra sacrifi-
cium: Isaiæ. 1. 569. a. 571. c. d.
Non sum medicus ego, nolite me constituere principem
populi. Isaiæ. 3. 103. e
Dabo claues domus Dauid super humerum eius. Isaiæ.
22. 144. a
Transgressi sunt leges, mutauerunt ius, dissipauerunt
foedus sempiternum. Isaiæ. 24. 82. b. c
Eo quòd appropinquat populus iste me suo, & labijs suis<-P>
@@0@
@@1@Index locorum sacræ Scripturæ.
<-P>glorificat me, cor autem eius longè est à me. Isaiæ. 29.
144. a. 148. a. b.
Dominus Iudex noster, Dominus legifer noster, Domi-
nus Rex noster, ipse saluabit nos. Isa. 33. 143. d. 148. d
Qui suscitauit ab Oriente iustum, vocauit eum vt se-
queretur. Isai. 40. 577. c. e
Sume tibi vxorem fornicationum, & fac tibi filios for-
nicationum. Oseæ 1. vers. 1. 84. e. 85. d
Vocabo non plebem meam, plebem meam, & nō dilectam,
dilectam, & erit in loco vbi dictum est eis, non popu-
lus meus vos, ibi vocabuntur filij Dei viuentis.
Oseæ 2. 607. b
Ipsi regnauerunt, & non ex me; principes extiterunt, &
non cognoui. Oseæ 8. 137. b. 139. e
In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis,
& ero eis quasi exaltās iugum super maxillas eorum,
& declinaui ad eum, vt vesceretur. Oseæ 11. 631. a
Non est voluntas mea circa vos, & sacrificium acceptum
non habebo ex manibus vestris. Malach. 1. 569. b.
571. c. d
Proieci festiuitates vestras, holocausta vestra non susci-
piam. Amos 5. 569. b. 571. c. d
Non consurget duplex tribulatio. Naum. 1. 363. e
Vbi vmbra mortis, & terra miseriæ, & tenebrarum.
Iob 10. 68. b. 69. c. d
Vsque huc venies, & non procedes amplius. Iob 38.
32. a. 33. a.
Disponamus testamentum cum gentibus. 1. Machab. 1.
579. a
Non veni legem soluere, sed adimplere. Matth. 5. 34. 6
596. c. 597. d
Audistis quia dictum est, Oculum pro oculo, dentem pro
dente. Matth. 5. 110. a. b. d. 569. b. 571. b
Non omnis qui dicit, Domine, Domine. Matth. 7. 74. e
Nemo mittit commissuram in vestimentum vetus, tollit
enim plenitudinem eius, & peior scissura fit. Matth. 9
213. a
Colligite primùm Zizania, & alligate ea fasciculos ad
comburendum. Matth. 13. 68. d
Pasce oues meas. Matth. 16. 144. b
Dostları ilə paylaş: |