Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə28/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   24   25   26   27   28   29   30   31   ...   250

lũtatis, præsertim liberũ, sic enim in sua libera po-

testate haberet obligari, & non obligari, nec obli-

gatio illa esset naturalis, sed libera. Tandem Bona-

uentura ait, legem naturalem dupliciter vsurpari,

vno modo pro habitu, alio modo pro collectione

pręceptorũ iuris naturalis, & ne dicamus duas esse

leges naturales propriè dictas, cum constet colle-Lex naturalis|dupliciter|vsurpatur, pro|habitu, & col-|lectione præce-|ptorum.

ctionem pręceptorum naturalium, imò quodlibet

eorum esse verè, & propriè legem, deberet dicere

Bonauentura (& fortè ita sensit, habitum nō esse

propriè, & formaliter legem, sed causaliter tantũ,

vt ad finem sectionis præcedentis notauimus.

  Si obiicias, cùm lex naturæ non sit substantia,

nec potentia, nec habitus, erit actus: ergo cum sæ-

pè simus sine actibus, sæpè erimus sine lege natu-

ræ. Respondeo, semper habemus legem naturæ

habitu, vel virtute, quatenus in iudicio præteri-

to censemur permanere, dum non retractatur, vt

docet Sotus, Antonin. & alij, vel saltem potentia,

nō tamẽ formaliter & actu, sed dũ ratio in me di-

ctat, vel in alio aliquid esse honestũ vel turpe, agẽ-

dum, vel omittendum. Ex dictis patet legẽ naturæLex naturæ|non est synde-|resis.

non esse synderesim, siue ea sit habitus cōgenitus,

vt indicat D. Thomas 1. p. q. 79. ar. 1. & in hac quę.

94. a. 1. ad 4. eam collocans in pueris, siue ipse in-

tellectus, vt docet Sotus supra: quia lex naturę nec

est potentia, nec habitus, sed actus: ergo non est

synderesis.

  Rogas, an imperium strictè dictum, quod estAn actus in-|tellectus sit|lex naturæ.

actus intellectus distinctus à iudicio, sit lex naturę.

Respondet Valentia illo puncto in fine, hoc non

disputari à Doctoribus, sed illos communiter le-

gem naturæ accipere pro iudicio naturali. Dicen-

dum tamen esse, etiam imperium posse legem na-

turalem dici: & similiter legem positiuā tam hu-

manam, quàm diuinam, & pro imperio, & pro iu-

dicio sumi posse: & omnẽ legem in vtroque actu

consistere, quando vterque sufficienter sancitur,

& promulgatur. Sed cùm imperium intellectus

propriè dictum, scilicet, fac hoc, non obligat per seImperium por|se non potest|dici lex natu-|ræ.

voluntatem nostram, quin potiùs tota obligatio

naturalis ex iudicio ipso oriatur, imperium per se

non poterit dici lex naturæ: sed ad summum, qua-

tenus iudicium ipsum inducit, vt si intellectus vo-

luntati, vel homini dicat fac hoc, quod omnino

faciendum iudico.

------------------------------------------------------------



SECTIO III.

Vtrùm lex naturæ sit conscientia.



QVidam dicunt legem à conscien-8

tia non distingui: Respondeo tamenVide dicto tra|ctatu de con-|scientia.

differre, tum quia est regula quædā

generalis de agendis, vel omittẽdis:

conscientia verò dictat in particula-Lex naturæ|non est synde-|resis, seu con-|scientia.

ri. Tum maximè quia conscientia non respicit so-

lùm futura, sed etiam præterita, est enim de agen-

dis seu faciẽdis, & de iam factis, vt videre licet in<-P>@@



<-P>D. Thoma 1. par. quæst. 79. art. 13. Alensis 3. part.

quæst. 27. memb. 2. art. 3. & aliis quos retulimus

tractatu de conscientia. Vnde Cicero lib. de sene-

ctute, conscientia, inquit, benè actæ vitæ, multorumque



benefactorum recordatio iucundissima est, & pro Sexto

Roscio, vnumquemque scelus agitat, amentiaque affi-



cit: suæ malæ cogitationes, conscientiæque animi terrent.

Tum denique quia conscientia interdum est er-Conscientia|erronea nō est|lex.

ronea, & tunc propriè non est lex, vt docent hîc

nonnulli recentiores & Maior 4. d. 1. quæst. 4. in

explicat. 2. termini in fine, & 3. d. 37. quæst. 1. ad. 1.

Gabriel. ead. d. qu. vnica art. 1. notab. 1. Gerson 3.

par. lect. 2. de vita spiri. Alphab. 61. lit. l. Ratio est,

quia conscientia erronea non ligat per se, sed per

accidens, ratione ignorantiæ, quam per se loquẽ-

do facilè etiam potest homo excutere, & cum ea

obligationem. Vnde talis obligatio non est natura

sua permanẽs, qualis ad legem requiritur, & ideo

in definitione legis Plato, Clemens Alex. Arist. &

alij dixerunt legem esse non quamcumque ratio-

nem, sed veram, probam, & rectam, vt retulimus

disput. 1. sect. 4.

  Quamuis autem non omnis conscientia lex sit;9

tamẽ quæ ad futuras actiones generatim refertur,Conscientia,|quæ ad futu-|ras actiones|refertur vera|lex est.

& vera est ac ligat, vera lex est. Et sic intellige eos,

qui conscientiam cum lege naturali confundunt,

vti Damascen. lib. 4. fidei ca. 23. ait conscientiā es-

se legem intellectus, Amb. lib. de paradiso ait, opi-

nio nostra legem nobis imponit, imo ibidem ait

esse nobis legem, quibus fauet Augustinus 2. de

serm. do. in mont. c. 15. dicens. Nullam esse animam,

quæ ratione vti possit, in cuius conscientia non loquatur

Deus, Quis enim scribit in cordibus hominum natura-

lem legem, nisi Deus? De qua lege Apost. ait, cũ enim

gentes, quæ legem non habent, natur aliter, quæ legis sũt,

faciunt: hi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex, qui

ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, contestāte

conscientia ipsorum, &c. Quare non solùm Aug. sed

etiam Paul. insinuat, legem naturalẽ esse conscien-

tiam quandam, & passim Chrysostomus hom.

12. & 13. ad pop. nam in 12. ait. Ab initio Deus ho-



minem formauit, legem ipsi naturalem indidit, & quid

tandem est lex naturalis? conscientia nobis expressit, &

per se discibilem constituit bonorum, & contrariorum

scientiam. Et inferius de quodam mandato legis

positiuæ, ait esse per conscientiam notum, vt non

occides, & similia. Et de Abel ait, à conscientia doctũ

obtulisse sacrificium, legémque de primitiis à nullo ho-

mine, sed à natura didicisse, & infrà. Quid dicunt, non

est nobis aperta lex in conscientia posita, nec eam naturæ

Deus inseruit? & infrà de lege naturali conscien-

tiæ explicat id Ro. 2. cùm enim gentes, &c. & quod

ibidem dicitur, qui sine lege peccauerunt, sine lege pe-

ribunt, exponit, non lege accusante, sed conscientia, &

cogitationibus, si verò legem non habuissent conscientiæ,

nec ipsos perire peccantes oportebat, &c. Similia dicit

postea in eadem hom. & seq. Ex quibus & ex Au-Lex naturalis|est cognitio|menti indita|à Deo.

gustino paulò antè citato constat, legem naturalẽ

non esse naturam, nec mentem, sed cognitionem

naturæ, menti inditam à Deo: & de hac cogni-

tione, & non de potentia intellectiua intelligo

quod ait Cicero 1. de legib. scilicet, legem esse ratio-

nem insitam in natura, cum verò ait esse mentem,

nomine causę appellat effectum. Vnde Prateius in

lexico iuris, verbo lex, postquam hæc Tullij resti-

monia adduxit, statim ex Paulo Rom. 2. ait legem



naturalem esse iudicium & conscientiā ipsam. Sic etiā

cùm ait Methodius apud Epiphanium hæresi 64.<-P>

@@0@

@@1@74 Quæst. XCIV. Tract. XIV.



<-P>insitam, & naturalem legem cogitationem nostram ex-

citare, & dirigere ad bonum, de lege causaliter sum-

pta expone: de formali verò quod statim ait, eam



esse iuxta insitum in nobis bonum, & à Paulo. Rom. 7.

appellari legem mentis. Sic D. Thomas 1. p. quæst.

79. art. 13. ait consciẽtiam propriè esse actum, sed

interdum appellari nomine synderesis, vel aliis

nominibus significantibus habitum, vel potentiā:

quia effectus sæpe sumit nomen causæ, & econtra.

Ex dictis patet, falsum esse quod dixit Antonius

Perez certam. 8. scholast. par. 2. n. 88. recta ratio nō

est lex, sed doctrix, indagatrix, index, & præco

legum.

------------------------------------------------------------

SECTIO IIII.

An lex naturalis habeat rationẽ legis, & vim obligan-

di, ex eo quod Deus voluerit obligare adea, quæ

per illam præcipiuntur.



DE hac re omissis iis, quæ diximus di-10

sput. 1. sect. 6. con 2 & tract. de bonit.

& malit. & tract. de peccatis, & quæ

dicemus agentes de dispensatione in

lege naturę, quoad quæstionem pro-

positam dicimus, quòd partem affirmantem tenẽt

nonnulli recentiores $unclearciantes pro se Salmeronem

to. 5. tract. 2. §. quæ omnia, vbi ait. Aduerte omnem



legem à Deo proficisci, & naturæ, & Moysi, & Christi,

& ciuilem, & canonicam. Et Valentiam tom. 2. disp.

7. qu. 4. pun. 1. vbi ait, dictamen naturale habere ratio-



nem legis, non quatenus est à nobis, sed quatenus est in

nobis ex impressione diuina, atque adeo quatenus profi-

ciscitur à Deo, & Castrum 1. de lege cap. 4. qui ait,

non valeo intelligere quomodo lex naturalis possit à le-

ge diuina protinus separari. nam cum constet natu-

ralem legem dari à Deo, &c. Bonauenturam 2. d.

35. dub. 4. literab. Gersonem 3. par. lect. 1. de vita

spirituali corol. 10. alphab. 61. lit. E. Ocham. 2. qu.

19. art. 3. ad 4. Andream de Castronouo relatum à

Cordubensi lib. 3. quæst. 10. ad 2. dicentes omne

peccatum ideo esse malum, quia prohibitum vo-

luntate obligandi posita saltem in Deo, quod etiā

defendit Almainus 3. mor. cap. 16. & indicat D.

Thomas pluribus locis: nam quæst. 71. art. 6. ad 4.

ait, cùm dicitur, quod non omne peccatum ideo est ma-Omne peccatũ|ideo est pecca-|tum quia pro-|hibitum.

lum, quia prohibitum, intelligitur de prohibitione facta

per ius positiuum. Si autem referatur ad ius naturale

quod continetur primò quidem in lege æterna, secunda-

riò verò in naturali iudicatorio rationis humanæ, sic

omne peccatum est malum quia prohibitum; ex hoc enim

ipso quod est inordinatum, iuri naturali repugnat. Et

quæst. 19. art. 4. ait, quod autem ratio humana sit re-



gula voluntatis humanæ, ex qua eius bonitas mensure-

tur, habet ex lege æterna, quæ est ratio diuina, & qu.

91. participatio, inquit, legis æternæ in rationali crea-



tura lex naturalis dicitur, & 2. 2. quæst. 104. art. 1. ad.

2. ait, voluntatem Dei esse regulam, qua regulātur om-



nes rationales voluntates. Ergo lex naturæ vim obli-

gandi, & rationem legis habet à Deo, & à volun-

tate ipsius.

  Probatur primò, quia Scriptura legem omnem11

solet nomine diuinæ voluntatis appellare, vt vi-1. Probatur|ex Scriptura.

demus disp. 1. sect. 5. opin. 1. vt Mat. 7. non omnis, qui



dicit Domine, &c. sed qui facit voluntatem Patris mei:

quo loco ait doctissimus noster doctor Maldona-

tus, Christum personam Leg slatoris æterno PatriChristus legi-|slatori nomen|Patri tribuit.

tribuisse, atque adeo nomine voluntatis Patris tũ

naturalem, tum diuinam ab ipso Christo significa-<-P>@@

<-P>ri necesse est, & Matth. 12. quicunque fecerit volunta-

tem Patris mei, &c. Ioan. 4. meus cibus est, vt faciam

voluntatem eius, qui misit me. & cap. 5. non quæro vo-

luntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me, &

cap. 6. Descendi de cœlo, non vt faciam voluntatem



meam, &c.

  Secundò probatur ex Sanctis: Damascenus 4.12

fide. cap. 23. de lege Dei æterna, & naturali disserẽs2. Ex Sāctis.

ait, Adueniensigitur Dei lex menti nostræ, attraxit ad



se ipsam, & singulam nostram conscientiam: dicitur au-

tem, & conscientia nostra lex mentis nostræ. & infrà,

lex igitur mentis, id est, conscientia, condelectatur le-

gi Dei, id est, mandato, quod quidem vult, vbi Clicto-

uæus ait, lex mentis nostræ est ipsa naturalis ratio,



Dei legem habens sibi insitam impressāque qua bonum

à malo, interno lumine diiudicamus, ad bonúmque am-

plectendum, & malum declinandum incitamur. Et

Ambrosius lib. de Paradiso cap. 8. ait, Quid aliud



est peccatum, nisi diuinæ legis transgressio, & sacræ le-

gis, inobedientia mandatorum? Augustinus 22. con-

tra Faustum cap. 27. Peccatum est dictum, factum,

vel concupitum contra legem æternam, lex verò æter-

na est ratio Dei, vel voluntas Dei ordinem naturalem

conseruari iubens, perturbari vetās, & paulò inferius,

Nos verò, inquit, quorum corpus mortuum est propter

peccatum, pro morula infirmitatis nostræ secũdum æter-

nam legem, qua natur alis ordo seruatur, iustè viuimus,

si viuamus in fide non ficta, quæ per charitatem opera-

tur. Et lib. de peccat. meri. cap. 16. neque peccatum

erit nisi diuinitus iubeatur, vt non sit.

  Tertiò, nihil habet rationem legis, nisi vt est im-13

perium Superioris, sed dictamen rationis nostræ3. Probatione.

nullius Superioris est imperium nisi Dei, ergo so-

lùm, vt est imperium Dei, habet rationem legis,

vel vt approbantur, & præcipiuntur à Deo, vt Isai.

58. nōne hoc est magis ieiunium, quod elegi, dissolue col-

ligationes impietatis, &c. & Sap. 14. odio sunt Deo im-

pius, & impietas eius. Et cur Deo odio esset, qui ope-

ratur contra rationem, nisi quia ipse eius dictami-

na præcipit obseruari? Et alioqui Deus haberet

odio eum, qui suæ esset voluntati conformis, eo

quòd esset rationi difformis: quod est absurdum.

Ergo voluntas eius est, vt rationi conformemur,

& inde ratio habet vim obligādi, & essentiā legis:

vnde inferunt auctores huius sententiæ, si mẽda-

cium, odium Dei, & similia nulla Dei lege prohi-

berentur, essent quidem mala, quia disconuenien-

tia naturæ rationali, non tamen peccata, quia vbi

non est lex, nec præuaricatio, id est peccatum, Ro. 4.

  Cæterùm moderni isti confusè loquuntur, & à14

veritate deuiant. Nam tripliciter potest intelligiOpinio hæc|recentiorum|confutatur.

legem naturę accipere vim obligandi, & rationem

legis, à voluntate diuina. Primò, quia sine volun-

tate diuina, non esset dictamen rationis, ac proin-

de nec lex naturæ, & in hoc sensu nos fatemur le-

gem naturalem pendere à voluntate diuina, ita vt

nec de potentia Dei absoluta possit esse lex sine

voluntate diuina. Secundò, si per impossibile da-

retur dictamen rationis, quod iudicaret turpe esse

mentiri, non dato Deo, vel eius volũtate, à quibus

demanaret hoc dictamen, adhuc haberet rationẽ

legis, in quo sensu partem negantem tenuit Va-

lentia, suprà, & nō est adeo improbabilis eius opi-

nio, sicut in sequẽti sensu. Tertiò, vt etiamsi dare-

tur illud dictamen rationis procedẽs à Deo, eius-

que voluntate, adhuc nō haberet rationem legis,

nisi adesset alia specialis voluntas Dei, qua for-

maliter vellet nos obligare ad sequendum tale<-P>




@@0@

@@1@Disput. V. Sectio IV. 75



<-P>dictamen, in quo sensu vim obligandi ad culpam,

& rationem legis dicunt aliqui moderni pendere

à voluntate Dei.

  Nos in solo primo sensu docemus, legem natu-In quo sensu|verum sit legẽ|naturæ pẽde-|re à voluntate|Dei.

ræ pendere à voluntate Dei, & Deum habere au-

ctorẽ. Probat Vazquez disp. 97. ferè per totā. Prę-

sertim cap. 3. nu. 8. cũ quo, & aliis malitia in actu

libero & humano moralis est, quoniam ad mores

pertinet, & culpam facit: ergo si Deo, vel eius spe-

ciali prohibitione non existente, furtum, vel adul-

terium esset, malum etiam esset peccatũ, ac proin-

de contra legem. Confirmatur primò, quia qui

laboraret ignorātia, vel inaduertentia inuincibili

Dei, vel illius specialis voluntatis, & si eius-

modi opera faceret, dignus esset pœna, & simili-

ter qui ipsi consentirent, iuxta id Pauli Rom. 1.



digni sunt morte, non solùm qui talia agunt, sed etiam

qui consentiunt facientibus. Imò essent digni pœna

æterna, Ephes. 5. Omnis fornicator, aut immundus,



aut auarus, non habet hæreditatem in regno Christi,

& Dei: ergo haberent culpam, quia pœna solùm respō-

det peccato & culpæ. Item in eo statu possent mere-

ri per bona opera: ergo & demereri, per mala: non

autem potest esse demeritum sine culpa. Et quis

mentis compos diceret, illos non esse culpandos,

vituperādos, & obiurgandos? Haberent ergo cul-

pam, & alioqui cùm multi tales modò reperian-

tur, dicemus licet rationi reluctent, & turpe scien-

ter amplectantur, non peccare, nec esse in confes-

sione absoluendos, quia materia remota confes-

sionis sunt sola peccata & culpæ.

  Secundò, quia vel illa specialis voluntas, qua15

illi dicunt prohibitum esse naturaliter homicidiũ,2. Confut.

est in Deo naturaliter, & necessariò, vt volunt re-

centiores, vel liberè, vt volunt Gerson, Ocham,

Castronouo, infrà referendi si necessario. Ergo

aliqua volitio efficax erga creaturas est necessaria

omninò, quod est per se absurdũ. Quid enim fingi

potest, quod necessitet voluntatem diuinam ad

ponendam obligationem, quæ non oriretur præ-

cisè ex ipsis naturis rerum, cur non posset absti-

nere à præcepto, ne homines peccarẽt? Et deinde

talis voluntas non obligat, quia voluntas obligā-

di in principe nō obligat, nisi libera sit, si verò est

libera, non erit certum seclusa reuelatione, an sit

vel non sit in Deo, quia nos non possumus actus

liberos Dei certò cognoscere, nisi ex reuelatione,

nisi sint actus, qui colligantur euidenter ex effe-

ctibus Dei: ergo cum in puris naturalibus, & mo-

dò apud multos non sit talis reuelatio, tales ho-

mines non peccabunt occidendo, &c. Et idem fe-

argumentum est, etiam si ponat voluntas ne-

cessaria: nam etiam est incerta, quod nō puto pos-

se tutò dici. Itẽ si talis voluntas est libera, lex quā

constituit, reuerà erit positiua, & non naturalis:

quia lex positiua est, quę fit arbitrio, & libera vo-

luntate principis Remp. potentis, & volentis

obligare.

  Nec valet dicere, illam prohibitionem nihilLex positiua|est quæ sit ar-|bitrio & libe-|ra voluntate|principis.

aliud esse, quàm simplex quoddā odiũ, & displi-

centiā homicidij, furti, &c. quod odiũ potest esse

necessariò in Deo, quia tale odium non est pro-

hibitio, nec præceptum negatiuum, & non est li-

berum per se: ergo nō inducit obligationẽ. Dein-

de tale odium supponit iam malitiam furti, non

enim ideò est malum, quia odio habetur à Deo,

sed ideò odio habetur, quia est malũ. Dices, odio

haberi, quia est malum obiectiuè, & dissonum na-<-P>@@

<-P>turæ rationali: contrà, quia si ante odium Dei ha-

beo malitiam obiectiuam, ergo est obiectũ, quod

si amplectatur voluntas humana, in illa erit for-

malis malitia independens ab illo odio Dei.

  Ad primum argumentum ex Scripturis sumptũ16

respondeo, nomine voluntatis Dei intelligi etiam

legem naturalem, non quia essentialiter lex natu-

ralis, vt sic, inuoluat voluntatem Dei, sed quia de

facto eam Deus instituit, condendo naturam, &

commendat eius obseruationem, & affectu sim-

plici eam appetit, & denique quia sua lege positi-

uam naturalem confirmauit.

  Ad secundum, respondeo, Damascenum &

Clictouæum potius esse pro nobis, quia dicũt le-

gem naturalem esse conscientiam nostram: esset

autem conscientia etiam si per impossibile non

esset Deus, & esset dictamen rationis: ergo tale

dictamen esset verè lex. Idem similiter ex aliis Pa-

tribus, & Doctoribus, qui legem naturalem dicũt

esse conscientiam nostram, vt retulimus. Ad Am-

brosium & Augustinum respondeo, illas peccati

definitiones, quatenus important peccatũ esse cō-

tra legem, esse quidditatiuas, & essentiales, quoad

verò illud aliud, quod est esse contra legem Dei,

esse descriptiuas, & dari per aliquod accidens pro-

prium, & inseparabile etiam de potentia Dei ab-

soluta, quia non potest dari lex, quæ non sit ali-

quo modo Dei, tamen si esset vlla lex, quæ non es-

set Dei, quod esset contra illam, verè esset pecca-

tum, & ita contingeret, si Deo non existente, esset

homo cum iudicio rationis, & contra eius dicta-

men ageret.

  Ad tertium respondeo, legem positiuam niti

voluntati obligandi existenti in superiori, & esse

essentialiter præceptum superioris: legem tamen

naturæ solùm esse concomitanter præceptum su-

perioris, neque niti formali voluntati obligandi

existenti in superiori, sed voluntati condendi na-

turam cum iudicio rationis, cui annexum necessa-


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   24   25   26   27   28   29   30   31   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin