vnde æquitas supplet defectum legis, & quodam-
modò ipsam emendat, & corrigit; vide D. Thom.
& Caietanum 2. 2. quæst. 120. ar. 1. sed latiùs æqui-
tas pro quacumque iustitia vsurpatur, vt cùm Vl-
pianus l. 1. ff. de pactis dicit huius edicti æquitas na-Æquitas, seu|epiikia contra|legem scriptā|strictè diuidi-|tur.
turalis est: sic interpres Aristor. 5. ethic. cap. 1. 2.
& 3. verbum, quod iustum significat, transtulit no-
mine æqui; æquitas ergo strictè dicta, seu epijkia
solùm habet locum contra legem scriptam, seu
positiuam, quæ verbis vniuersalibus, & commu-
nibus fertur: & prætereà occurrente aliquo casu
deficere solet, vnde epijkia iam locum non habet
contra legem naturalem, secundùm se præcisè
sumptam, quia hæc non dictat aliquid esse facien-
dum, vel omittendum absolutè, sed in talibus, vel
talibus circumstantiis, vnde numquam habet ex-
ceptionem; habet tamen locum epijkia contra le-Epiikia con-|contra legem|naturalem ha|bet locum.
gem naturalem: vt explicatur & traditur à nobis,
per quasdam regulas generales, quæ exceptionem
habent, vt cùm dicimus, lex naturæ præcipit vt
nemo alium interficiat sine auctoritate iudicis,
vel Principis, & excipimus cum moderamine in-
culpatæ tutelæ: & in hoc sensu vera sunt, quæ prę-
senti sectione docuimus.
Nota secundò, quòd D. Thomas 1. 2. quæst. 57.
art. 6. ad tertium, & 2. 2. quæst. 51. art. 4. in corpore,
docet idem esse gnomen, & epijkiam, sicut probare
videtur ex Aristot. 6. ethicor. cap. 11. vbi definiens<-P>@@
<-P>sententiam, quàm Græcè γνώμην appellamus, in-
quit, esse iudicium æqui, & boni viri: pro voce autem
æqui in Græco habetur Ε$θνψλεαρπιεικε̃ις. Alij dicunt pa-
rum, aut nihil differre, quia solùm videntur differ-
re sicut superiùs & inferiùs: nam epijkia est emen-Epiikia &|γνώμη, seu sẽ-|tentia quomo|do differant.
datio legis præter communem regulam, in quo-
cumque casu intelligimus legem non obligare: at
verò γνώμη, seu sententia est epijkia, seu æqui-
tas ad ignoscendum: & ideo dicitur γνώμη, id est,
sententia, vel potiùs, vt ait Aristo. illo cap. 11. συ-
γνώμη, id est, consentio: qui enim hoc modo se ge-
rit, consentit, vt indulgeat, & non puniat: atque
epijkia in hoc sensu locum etiam habet, quando
lex ipsa vniuersalis non deficit in casu particulari,
sed tollitur per dispensationem & indulgentiam.
Plura de epijkia dicemus, cùm de interpretatione
legis humanæ disseremus.
------------------------------------------------------------
SECTIO XI.
An in lege naturæ ante legem Moysi fuerint præcepta
aliqua positiua.
HÆc quæstio non admodùm perti-69
net ad legem naturæ, de qua nuncAn in lege na|turæ fuerint|aliqua præce-|pta positiua.
disputamus, scilicet, continente tan-
tùm præcepta merè naturalia, sed ad
legem naturæ latè sumptam, quæ sci-
licet magna ex parte contineret præcepta natura-
lia: tractabitur autem, cùm disseremus de lege ve-
teri disput. 22. sectione 12.
------------------------------------------------------------
SECTIO XII.
An omne peccatum sit contra legem naturæ?
REspondeo esse, vt docet D. Thom.70
quæst. 71. art. 6. ad quartum & quin-Omne pecca-|tum est contra|legem naturæ.
tum, quia omne peccatum pugnat
cum ratione naturali: quamuis diuus
Thomas in fine eiusdem responsio-
nis ad quintum, docere videatur in multis nos nō
regulari ratione naturali, sed lege æterna: vt in iis
quæ sunt fidei. Sed respondet nō velle, in illis non
regulari nos per rationem humanam, sed non re-
gulari per illam nullo dictamine supernaturali ad-
iutam: multa enim non dictaret ratio naturalis
esse facienda, vel credenda: nisi supposita fide, vel
reuelatione, mihi, aut aliis facta: vel à me cre-
dita vel saltem mihi commodè proposita, vt cre-
dere illam possim aut debeam, ratione naturaliter
vel supernaturaliter id dictante ex illa suppositio-
ne. Vnde rectè Valentia disp. 7. quæst. 4. puncto 4.
docet omne peccatum esse contra legem natura-
lem, ideoq́ue esse contra naturam, vt docuit diuus
Thomas quæst. 94. art. 3. ad secundum, Damasce-
nus 2. fid. cap. 30. Augustinus 12. ciuit. cap. 1. VndeOmnepeccatũ|est cōtra duas|leges natura-|lem, & æter-|nam.
infertur, omne peccatum esse contra duas leges,
æternam scilicet, & naturalem: sed quædam non
sunt contra legem naturalem, nisi quatenus sunt
contra legem positiuam, quam seruari iubet ratio
naturalis, seu lex naturæ: vt nihil est contra legem
æternam, nisi quia est contra creatam, naturalem
vel positiuam.
Neque verò, quia peccatum, quod est directè71
contra legem positiuam, est etiam contra natura-
lem, & æternam, maius erit, quàm quod directè
est contra naturalem: imò interdum erit minus:<-P>
@@0@
@@1@96 Quæst. XCIV. Tract. XIV.
<-P>quia grauius est in aliqua materia, vel aliqualiter
aduersari directè legi naturali, quàm aduersari di-
rectè legi positiuæ, & indirectè naturali.
Prætereà quamuis omnia peccata sint contra
vnam, aut plures leges, ac proinde contra obe-
dientiam, & iustitiam legalem, vt supponunt pro
omni virtute: non tamen vt supponunt pro virtu-
tibus particularibus secundùm se: generalibus ve-
rò duntaxat secundùm extensionem, excepto pec-
cato specialis, seu formalis inobedientiæ, vt docet
Valentia illo puncto 4. Ratio est, quia speciali vir-Speciali virtu|ti non omnia|peccata repu-|gnant.
tuti non omnia peccata repugnant: sed aliqua ha-
bentia cum illa specialem dissonantiam. Sic pec-
catum specialis inobedientiæ solùm erit, quando
affectu libertatis nolo me legi subiicere: vt sæpe
dictum est tract. de peccat. speciale autem pecca-
tum iniustitiæ legalis, an sit distinctum à peccato
specialis, & formalis inobedientiæ, & in quo con-
sistat, dicam tract. de iustitia & iure.
Quamquam autem omnia peccata sint contraOmnia pecca-|ta sunt contra|naturam, spe-|cialiter tamen|nōnulla talia|sunt.
naturam, quatenus sunt cōtra legem, & rationem
naturalem, tamen aliqua ob alias rationes specia-
liter sunt contra naturam, vt docet Valentia su-
prà, & nos latè tractantes de peccatis.
Cùm autem omnis obligatio in conscientia, ex72
natura, seu lege, & ratione naturali oriatur, siueOmnis obliga|tio in consciẽ-|tia dicitur na|turalis, & cur.
immediatè, siue media lege positiua, omnis obli-
gatio in conscientia naturalis dicitur, & ita illam
appellant Iurisperiti, vt videre licet in gloss. l. ex
hoc iure, verbo obligationem, ff. de iustitia & iu-
re, Panormitanus; & alij cap. pleriq́ue de immun.
eccles. text. in l. si quod dominus, ff. de condict. in-
debiti. Eadem tamen obligatio moralis dicitur ex
obiecto: quia ad mores, seu actus humanos, &
morales pertinet.Obligatio me-|diante lege po|sitiua ex iure|naturali ori-|tur.
Oritur etiam interdum ex iure naturali obliga-
tio ciuilis, sed mediante lege positiua, dante actio-
nem in foro externo contra alium, qui ea ratione
dicitur ei ciuiliter obligatus. Distinguunt aliqui<-P>@@
<-P>duplex debitum, scilicet legale, & morale, primum
dicunt continere obligationem in conscientia, se-
cundum non: ita Couarruuias cap. cum in officiis,
num. 10. & cap. cum esses, num. 9. de testam. & cap.
quamuis pactum, part. 2. §. 4. nu. 5. vbi ponit exem-
plum de gratitudine, citans D. Thomam 2. 2. quęst.
106. art. 1. & sustineri potest hic modus loquendi.
Nam in more hominum positum est, vt quod ad
perfectionem necessarium est, debitum etiam di-
catur. Et à quibusdam dicitur debitum decentiæ,
honestatis, & congruitatis. Sed debitum gratitu-
dinis, aliquando est debitum in conscientia, & subDebitum gra-|titudinis est|quandoque de|bitum in con-|scientia.
peccato. Vnde quod loco citato ait. D. Thomas
tale debitum nō esse legale, sed honestatis, meri-
tò aliqui interpretantur, vt non sit debitum, ad
quod petendum in iudicio leges humanæ dent
actionem, quāuis reuerà sit debitũ in conscientia.
------------------------------------------------------------
SECTIO XIII.
An lex humana legem naturalem imitetur.
SIcvt de arte dicitur, naturam imitari, ita73|Ars naturam|imitatur, &|lex humana.
de lege humana, id affirmat Tiraquellus
tract. cessante caussa limit. 1. nu. 70. & 71.
quia conformis est iuri naturali, & in eo quasi in
speculo se repræsentat, & veluti intuetur: iusta
enim, & ad bonum dirigit, & obligat, sicut lex na-
turalis. Vnde Cicero 3. de offic. ait naturam esse
legis humanæ fontem: quem locum Tiraquellus
hoc carmine expressit:
Est legis naturaparens, eadeḿ magistra.
Hoc autem Ciceronis dictũ dupliciter est verum.
Primò, quia lex humana in naturali repręsentatur,
& conspicitur: secundò, quia lex naturalis est radix
& principium humanæ, quoad fieri, & conseruari.
Vnde & alij legem naturalem humanæ pædago-
gum appellant, de illa dicit alia Tiraquellus ibi
num. 76. & 78.
#(IMAGE)
@@0@
@@1@97
#(IMAGE)
DISPVTATIO SEXTA,
DE NECESSITATE, VTILITATE,
ET FINE, ET CONDITIONIBVS
HVMANARVM LEGVM.
#(IMAGE)
Quæstio nonagesimaquinta, de lege humana.
Art. 1. Vtrùm fuerit vtile aliquas leges poni ab hominibus.
Art. 2. Vtrùm lex humana positiua à lege naturali deriuetur.
Art. 3. Vtrùm Isidorus conuenienter qualitates legis positiuæ describat.
Art. 4. Vtrùm Isidorus conuenienter ponat diuisionem humanarum legũ.
------------------------------------------------------------
SECTIO PRIMA.
Vtrùm aliqua lex creata, sit simpliciter necessaria.
PRimò obserua, licet D.1
Thomas in hac quęst. ar. 2.
disputet, an omnis lex hu-
mana à naturali deriuetur,
nos de hac re nihil nunc
dicturos: quia de ea egi-
mus disp. 5. de lege natu-
rali: & res est clara, quia
lex non iusta, non est lex, vt dicit Euodius apud
Augustinum 1. de lib. arb. cap. 5. quæ autem iusta
est, rationi, & legi naturali con sentanea est. Solùm
aduerte, legem humanam non deriuari à naturali,Omnis lex iu-|sta rationi &|naturæ cōsen-|tanea est.
vt conclusionem à principio, vt loco citato do-
cuimus. Similiter nihil dicemus de conditionibus
legis humanæ: quia de hac re diximus satis, dispu.
1. sect. 7. & sequentibus: nec de diuisione legum
humanarum: de qua diximus satis disp. 2.
Secundò obserua, necessarium dici dupliciter:Necessarium|est duplex.
primò in se, vel in alio absolutè, & simpliciter, hoc
est sine relatione ad finem, sicut necesse est cœlũ
esse, hominem esse animal rationale, &c. Secundò,
in ordine ad aliquem, vel aliquos fines, vt equus
est necessarius ad iter agendum: hoc necessarium
relatiuè, seu ad finem, diuiditur in necessarium
absolutè, & simpliciter, id est, omninò, & in neces-
sarium aliqualiter, seu aliquo modo, & secundùm
quid: & hoc secũdum magis propriè dicitur vtile,
quàm necessariũ, imò necessariũ in se diuidi potest
in omninò, & aliqualiter necessariũ. Hoc supposi-
to sit prima cōclusio, nulla lex, qua ligetur creatu-2
ra est in se necessaria omninò, ita, vt nec de potẽtia1. Conclusio.
Dei absoluta potuerit non esse in se, vel in alia re.Nulla lex|qua ligetur|creatura, est|omnino neces-|saria.
De legibus tẽporalibus seu creatis patet: quia po-
tuit Deus nullā creaturā condere, vel solas irratio-
nales, vel rationales quidem, sed actu non vtentes
ratione: & tunc nulla esset lex creata. De increata
verò patet: quia vel promulgatio actualis est de
ratione legis, vt aliqui volunt, & hæc potuit non
esse: vel non est de ratione legis saltem æternæ, &
licet ita dicatur, vt & nos in lege æterna docui-
mus: tamen de ratione eius est voluntas virtualis<-P>@@
<-P>obligandi rationalem naturam, nempe voluntas
producendi naturam rationalem cum dictami-
ne rationis ipsam obligante: hæc autem voluntas
potuit non esse in Deo. Ergo & lex æterna. Con-
firmatur, quia hoc dictamen Dei; creatura tene-
tur non mentiri, non habet rationem legis æter-
næ, nisi quatenus est proximè, & efficaciter obli-
gatiuum creaturæ, quam rationem non haberet, si
Deus nollet creaturas rationales cōdere: ergo tũc
tale dictamen non esset lex, & ita, licet necessariò
illud esset in Deo, non tamẽ esset in Deo vlla lex.
Dictamen autem, quo Deus iudicat se teneri ad
non mentiendum, necessariò est in Deo, & ipsum
ligat, & secundum eos, qui dicunt verè esse legem,
qua tenetur Deus, dicendum est, aliquam veram
legem esse omnino necessariò in Deo.
Secunda conclusio, lex naturæ necessaria est3
omninò, supposito quòd natura rationalis in suo2. Conclusio.
naturali statu, seu cum vsu rationis producatur:Lex naturæ|necessaria est|ex suppositio-|ne.
quia eo ipso habebit dictamina, quibus ad aliquid
faciendum, vel omittendum astringatur: ergo ha-
bebit legem naturæ.
Tertia conclusio, in ordine ad finem creaturæ4
rationalis necessariæ omnino sunt aliquæ leges:3. Conclusio.
est enim necessaria lex naturalis, nempe dictamenNecessariæ|sunt aliquæ le|ges in ordine|ad finem crea-|turæ rationa-|lis.
naturale de iis, quæ necessariò sunt facienda vel
vitanda, vt natura rationalis honestè, & decenter,
non turpiter, & indecenter se gerat in ordine ad
Deum, ad se, & ad alias creaturas. Ac proinde etiā
fuit necessaria lex æterna, quæ medio dictamine
rationis creaturæ ad eadem facienda, vel omit-
tenda creaturam rationalem obligaret. Ad quæ
quidem si non obligaretur, quia videlicet non
agnosceret eorum naturas, ex quarum conside-
ratione oritur obligatio, passim omitteret, quæ
ad bonum priuatum, vel commune pertinent, &
ea faceret, quę contra bonum priuatum, vel com-
mune sunt.
Ob eandem rationem necessariæ sunt leges ali-Leges aliquæ|positiuæ sunt|necessariæ.
quæ positiuæ: quia sæpe, præsertim à vulgo non
cognoscũtur naturę rerũ, vt, hoc esse ex se neces-
sarium: illud verò turpe, & tunc, quia nō est dicta-
men naturale obligans, oportet suppleri lege po-
sitiua, quæ hominem instruit, vt cognoscātur na-
turæ actionum humanarum, & obligat etiam<-P>
@@0@
@@1@98 Quæst. XCV. Tract. XIV.
<-P>ignorātes, ad idem esse naturalem obligationem.
Item ea etiam ad quę natura non obligat, sunt sæ-
pe valde vtilia Reip. ideò oportet ad ea obligare
lege positiua, & interdum pœnali: nam pœna na-
turaliter imposita culpę, vel ignoratur, vel quia ad
aliam vitam pertinet, quæ longè distat, & quia per
pœnitentiam vitari poterit, contemnitur. Item
cùm homo naturaliter indigeat vita sociali, & po-
litica, nec possit omninò solitariam vitam agere,
necesse est, astringi positiuis legibus, vt rectè se ha-
beat, non solùm tāquam priuata persona; sed etiāCur homo le-|gibus huma-|nis indigeat.
vt pars communitatis, & vt seruet pacem, vnionẽ
& conformitatem cum mẽbris aliis eiusdem cor-
poris politici: ergo ad bonum priuatum, & com-
mune necessariæ sunt leges aliquæ positiuæ, sine
quibus profectò magna esset confusio in Repu-
blica. Imò ferè Resp. non esset, quia vnio in legi-
bus positiuis vnitati Reip. & corporis politici, val-
de necessaria est: ad idem enim corpus politicum
pertinet, quod eisdem legibus gubernetur, nec sa-
tis esset lex viua, id est, superior pręceptis tempo-
ralibus, non perpetuis, nec rationem legis haben-
tibus gubernans: nam ad bonum communitatis,
quæ perpetua est, oportet esse præcepta, quæ ex se
sint perpetua, & sine vlla tẽporis limitatione obli-
gantia, ne quotidie opus sit noua præcepta dare,
vel præterita confirmare, & denuò promulgare,
seu notificare.
Hæc omnia variis testimoniis confirmantur:
Prouerb. 19. & 21. Pestilente flagellato, stultus sapien-
tior erit, mulctato pestilente sapientior erit paruulus, &
malos præceptis legum, & meru pœnæ esse coër-
cẽdos dicitur l. 1. ff. de iustitia & iure, vbi citantur
hi versus Horatij lib. 1. epist. 17.
Oderunt peccare boni virtutis amore,
Oderunt peccare mali formidine pœnæ.
Isido. 5. ethymo. cap. 20. relatus cap. fastæ d. 4. factæ
sunt leges, vt earum metu humana coerceatur audacia,Cur leges con-|ditæ sint.
tutáque sit inter improbos innocentia, & in ipsis impro-
bis formidata supplicio refrenetur nocẽdi facultas. Idem
dixerat Isid. lib. 2. cap. 10. Plato. 9. de legibus, ne-
cesse est leges hominibus ponere, vt secundum leges vi-Homines sine|legibus nihil|à feris atrocis|simis discrepa|rent.
uant: nam si absque his viuerent, nihil à feris atrocissi-
mis discreparent. Cuius rei causa est, quia nullius homi-
nis ingenium ita natura institutum est, vt quæ ad pu-
blicum humanæ vitæ bonum conferunt, sufficienter co-
gnoscat, & si cognouerit, vt optimum id, quod nouit, sem-
per agere possit, ac velit, & multa alia dicit eodem
libro. Cicero pro Cluẽtio, ciuitas sine lege, vt corpus
sine mente suis partibus, vt neruis, ac sanguine, & mẽ-
bris vti non potest. Propter hoc Ciceronis testimo-
nium Pardulphus Prateius epist. ad Petrum Boie-
riũ, quæ pręfixa est libro de potestate legis, scripto
à Constantio Rogerio, dixisse videtur, leges à Ci-
cerone appellati cœptas, neruos Reip. vbi multa
de vtilitate, & necessitate legũ dicit, præsertim ex
Hesiodo libro priore operũ & dierũ. Sed ad Cice-
ronem reuertamur, inter multa alia oratione illaLeges nerui|reip. à Cicero-|ne dictæ.
pro Cluẽtio ait, fundamentũ libertatis, fons æquitatis,
mens, & animus, & consilium sententia ciuitatis posita
est in legibus, non modò aduersus tyrannidem in legibus
innocentiæ præsidium est: sed & Magistratibus aduer-
sus vulgi importunitatem, hîc tamquam abeneus murus
quidam est, & pro Cecina, maior hæreditas venit vni-
cuique nostrûm à iure, & legibus, quàm ab iis, à quibus
illa bona relicta sunt: nam, vt perueniat ad nos fundus,
testamento alicuius fieri potest: vt retineamus, quod no-
strum factum est, sine iure ciuili non potest. Nil est in ci-<-P>@@
<-P>uitate tam diligenter retinendum, quàm ius ciuile: ete-
nim, hoc sublato, nihil est quare exploratum cuique pos-
sit esse quid suum, aut quid alienum sit. Et 3. delegibus:
nil est tam aptum ad ius, conditionémque naturæ, quàm
lex, sine qua nec domus vlla, nec ciuitas, nec gẽs, nec ho-
minum vniuersum genus stare, nec rerum natura om-
nis, nec ipse mundus potest, & 1. de oratore. Docemur
auctoritate, nutú legum, domitas habere libidines,
coërcere omnes cupiditates, nostra tueri, ab alienis men-
tis oculos, manus abstinere. Aucto. 10. ethic. cap. 9.
omnino in omni vita legibus opus est, & 1. polit. SicutHomo virtute|præditus est|optimum ani-|malium, sine|illa pessimum.
homo si est virtutibus præditus, est optimum animaliũ,
ita si sit à lege, & iustitia alienus, pessimum omnium;
sanè sine lege homo homini lupus, vel leo, cum
lege homo homini Deus, vnde idem Aristo. 3. po-
lit. cap. 6. lex pactum est, atque, vt Lycophron sophista
dixit, sponsor, & vas in officio mutuo permanendi, & 1.
Rhetor. cap. 4. Salus ciuitatis in legibus sita est. Ma-
ximus Tyrius serm. 6. Ipsam Reip. salutem intelligo
consistere in more composito ciuitatis, atque eius admini-
stratione decora: quæ quidem nequaquam aliter effici
possunt, quàm optimarum legum ministerio. Demo-
sthen. apud Stobæ. ser. de Rep. dixit, leges animamLeges sunt a-|nima ciuita|tis.
esse ciuitatis: vt enim exanime corpus procumbit: ita ci-
uitas, si leges absint, non consistit. Idem Demosthenes
contra Aristogitonem, si leges abrogẽtur, & pro sua
cuiusque libidine licentia detur, non Resp. dumtaxat in-
tereat: sed nihil etiam inter nostram & belluarum vitā
intersit: & eodem lib. res duæ sunt, propter quas omnes
Dostları ilə paylaş: |