Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə58/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   54   55   56   57   58   59   60   61   ...   250

Episcoporum: nā Moyses erat summus Sacerdos,

& Pontifex, vt docet Leo epist. 88. & Psa. 98. Moy-

ses & Aaron in Sacerdotibus eius. Secundò quia re-2.

gimen Ecclesiasticum est Monarchicum: ergo to-

ta auctoritas residet in vno, & ab illo ad alios de-

riuatur: & alioqui alij essent absoluti principes:

quod pertinet ad Aristocratiā. Tertiò ex Cypria-3.

no lib. de vnitate Eccles. vbi sedem Petri compa-

rat capiti, radici, fonti, soli, sed in omni corpore

virtus membrorum deriuatur à capite: & in omni

arbore virtus ramorum oritur ex radice, in omni

riuo aqua fluit ex fonte, in omni radio solari lux

est à sole, ergo. Quartò, quia si iurisdictio Episco-4.

porum esset immediatè à Christo, & non à Papa,

nulla esset ratio cur vnus Episcopus haberet vnũ

oppidũ, alius 100. alius aliquas prouincias: Chri-

stus enim nulli præfixit terminum: consequens est

falsum, & contra Leonem 1. ep. 84. ad Anast. Thes-

salonic. & Gregorium lib. 4. ep. 52. ergo. Quintò,5.

si Episcopi haberent à Deo suam iurisdictionem,

non posset Pontifex illam auferre, aut mutare: nō

enim potest agere contra Dei ordinationem:

consequens est apertè falsum: ergo, &c.

  Si dicatur, Episcopos habere iurisdictionẽ à Deo,Episcoporum|auctoritas nō|potest esse im-|mediatè à|Deo.

sub Pontifice tamen: cōtrà, quia ex eo Petrus non

potuit aliorum Apostolorũ potestatẽ tollere, mi-

nuere, restringere, aut coarctare: quoniā ipsam ha-

buere immediatè à Deo, & eodem modo si quis in

clero, vel populo habet aliquam iurisdictionẽ im-

mediatè à Papa, non potest Episcopus illam tolle-

re, vel minuere: ergo si auctoritas Episcoporũ est

immediatè à Deo, non potest Pontifex illam tolle-

re, vel restringere; & cur Deus, qui suauiter omnia

disposuit, noluisset iurisdictionem dari per eum,

cui dedit posse illam tollere, & minuere? qui est

Papa, vt docet Bernard. ep. 131. ad Mediolanenses,

dicens: Potest Romana Ecclesia nouos ordinare Epi-

scopatus, vbi hactenus non fuerunt: potest eos, qui sunt,

alios deprimere, alios sublimare, prout ratio sibi dictaue-

rit, ita vt de Episcopis Archiepiscopos creare liceat, & è

conuersò si necesse visum fuerit.

  Sextò, quia nullus est locus, ex quo possit colli-6

gi, Episcopos habere iurisdictionem à Christo, ni-

si ille, in quo dictum est Apostolis, quæcumque li-



gaueritis, &c. Matth. 18. vel ille, ego mitto vos, Ioan.

20. qui tamen si ad successores Apostolorum ex-

tendendi essent, probarẽt, Episcopos habere iuris-

dictionem in totum orbem Christianũ, sicut ha-

buere Apostoli: confequens est falsum: ergo. Se-7.

ptimò, quia Innocentius I. ep. ad Concil. Cartha-

ginense quæ est 91. inter epistolas Augustini, ait,

à Petro ipse Episcopatus, & tota authoritas nominis hu-

ius emersit, & ep. ad Concilium Mileuitanum, quæ

est 93. inter Epistolas Augustini ait, arbitror, omnes



patres & coepiscopos nostros non nisi ad Petrum, id est,

sui nominis, & honoris auctorem deferri debere. & Leo

ser. 3. de Assumptione sua ad Pontificatum ait, Si<-P>

@@0@

@@1@156 Quæst. XCV. Tract. XIV.



<-P>quid commune cum eo, & aliis voluit esse principibus,

numquam nisi per ipsum dedit, quiquid aliis non nega-

uit: Et ep. 89. aliàs 87. ad Episcopos Viennenses re-

lata cap. ita Dominus 19. d. ait, Huius muneris sa-



cramentum ita Dominus ad omnium Apostolorum offi-

cium voluit pertinere, vt in beatissimo Petro Apostolo-

rum omnium summo principaliter collocaret, vt ab ipso,

quasi quoda capite, dona sua, velut in corpus omne dif-

funderet. Nec obstat, quòd Apostoli non accepe-

runt à Petro iurisdictionem; sed à Christo imme-Apostoli modo|extraordina-|rio iurisdictio|nẽ habuerũt.

diatè: nam Leo loquitur de modo ordinario: Apo-

stoli autem modo extraordinario iurisdictionem

habuerunt; ideò non à Petro. Adde hîc Gregoriũ

c. decretũ 2. q. 6. vbi ait, Romana Ecclesia vices suas



ita aliis impartitur Ecclesiis, vt in partem sollicitudinis

vocatis, non in plenitudinem potestatis. Octauò, quia8.

Pontifex in creandis Episcopis vtitur his verbis,



Prouidemus Ecclesiæ tali de tali persona, & præficimus

eum in patrem, Pastorem & Episcopum eiusdem Eccle-

siæ, committentes ei administrationem in temporalibus,

& spiritualibus, in nomine Patris, & Filij & Spiritus

sancti, Amen. Nonò, alij probant, quia Episcopi9.

non succedunt Apostolis in dignitate Apostolica:

sed in Episcopali: alioqui succederent in iurisdi-

ctione vniuersali: ergo habent illam mediāte vni-

uersali pastore, cui Christus commisit regimen

Ecclesiæ, ad quod spectat alios pastores creare, &

illis sufficientem potestatem dare. Hac ratione fa-

ctum est, quod historiæ referunt, vt Iacobus per

specialem Petri ordinationem fuerit EpiscopusIacobus à Pe-|tro Ierosoly-|mitanus Epi-|scopus factus|est.

Hierosoly mitanus, vt non solùm titulo Apostoli-

cæ dignitatis: sed ex peculiari officio Episcopali,

illius Ecclesiæ curam haberet: & qui illi successit,

non in iurisdictione Apostolica, sed in Episcopa-

li illi successit. Decimò, quia si Episcopi à Deo po-10.

testatem haberent, quæ sine causa à Pontifice tol-

li aut restringi non possit, ita vt factum teneret:

sequerentur magnæ cōtrouersiæ in Ecclesia, Pon-

tifice asserente, se habuisse sufficientem causam id

faciendi: Episcopis verò negantibus, & inualidam

esse ablationem, vel restrictionem suæ potestatis

contendentibus, non sine magno populorũ dam-

no, & scandalo: ergo non est credendum, ita Epi-

scopos suam potestatem habere.

  Alij verò, quantùm attinet ad Episcopos, arbi-29

trantur habere immediatè iurisdictionem à Chri-Qui dicunt|Episcopos à|Christo imme|diatè habere|potestatem.

sto ad leges ferendas, & ad similia Maior. 4. d. 17.

qu. 2. Victoria relect. 11. de potest. Eccles. qu. 2.

principali à nu. 27. Petrus de Soto qu. 5. de confess.

Dominicus de Soto 4. d. 18. qu. 4. art. 2. §. at licet: &

d. 21. qu. 2. art. 4. §. ad maiorem & d. 22. qu. 2. art. 1.

conc. 2. Castro. 2. de iusta hæret. punit. cap. 24. af-

firmās, esse omnium sacrorum doctorum senten-

tiam. Eandem tenet Vazquez tit. 2. to. 2. disp. 152.

cap. 3. nu. 28. & sequentibus. Pro hac sententia ali-

quos citat Henriquez lib. 3. de pœnit. cap. 5. §. 2. B.

  Quæ sententia suaderi potest. Primò quia Epi-Quibus ratio|nibus hæc sen-|tentia fulcia-|tur.

scopi Apostolis succedũt, vt Papa Petro, sed Apo-

stoli habuerũt iurisdictionem immediatè à Chri-

sto: ergo & Episcopi. Nam successor ab eo habet

suam iurisdictionem, à quo eius prædecessor: alio-

qui non verè succedit: sed instituitur alio ordine,

& quando diximus, Christum contulisse potesta-

tem Petro, diximus, in eo concessisse illam succes-

soribus: ergo similiter dicendũ est in cæteris Apo-

stolis, collatam esse potestatem eorum successori-

bus, quos esse ipsos Episcopos docet Augustinus

in id, Psalm. 44. Pro patribus tuis nati sunt tibi filij,<-P>@@

<-P>& Concilium Florentinum in instruct. Armen. &

Tridentinum sess. 23. cap. 4. Anacletus cap. in no-

uo, dist. 21. Vrbanus I. cap. videntes, 12. quæst. 1.

Vtbanus II. ca. quorum vices, 28. dist. de quo vide

Castrum contra hæreses verbo, Episcopus.

  Confirmatur ex Tridentino sess. 23. can. 6. vbiConfirmat.

dicit, in Ecclesia esse Hierarchiam diuina ordinatione

institutam: quæ constat ex Episcopis, presbyteris, & mi-

nistris: ergo Episcopi à Deo immediatè iurisdi-

ctionem habent.

  Secundò suadetur ex Actorum 20. Attendite vo-

bis, & vniuerso gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit

Episcopos regere Ecclesiam Dei. Confirmatur ex

Ephes. 4. Ipse dedit quosdam Apostolos: alios Prophe-



tas: alios Pastores, & Doctores: vbi nomine pastorũ,

& doctorum Hieron. exponit Episcopos intelligi.

  Tertiò ex Dionysio de eccles. hierar. ca. 6. vbi

dicit, Episcoporum hierarchiam immediatè ter-

minari in Iesum, sicut inferiores ordines presby-

terorum, diaconorum, & aliorum, terminantur in

Episcopum.

  Quartò ex Cypriano lib. 3. epist. 9. ad Rogatia-

num dicente, Episcopos à Christo fieri, à quo Apostoli

creati sunt: diaconos autem ab Apostolis, non à Christo

institutos.

  Quintò ex Bernardo 3. de consid. vbi Eugenio

Papa ait, Erras, si vt summam, ita & solam à Deo æsti-

mas vestram Apostolicam dignitatem.

  Sextò, si Episcopi à Pontifice iurisdictionem

haberent: ergo mortuo Pontifice cessaret Episco-

porum auctoritas, sicut præscisso capite, moriun-

tur omnia membra: consequens est falsum: ergo.

  Septimò ad ordinem exercendum necessaria

est iurisdictio: ergo Deus, qui confert ordinem,

confert etiam iunsdictionem.

  Octauò summus Pontifex, Episcopos vocat

fratres, & collegas: ergo ab vno communi patre,

scilicet Deo, præficiuntur Ecclesiæ, & habent iu-

risdictionem in illam.

  Nonò, si omnes Episcopi debent à Pontifice

accipere iurisdictionem: ergo multi Episcopi, prę-

sertim Asiæ, & Aphricæ, quos Papa non creauit,

non habuerunt iurisdictionem.

  Decimò, si Episcopi à Papa iurisdictionem ha-

berent, etiamsi absque causa eam auferre illis vel-

let, vel nimis restringere, factũ teneret: quod esset

in magnam Ecclesiæ perniciem: ergo expedit, vt

eam immediatè à Christo habeant, ne sine causa

spoliari ea possint, aut aliqua eius parte: maximè

cùm ad rectam gubernationem Ecclesiæ satis fue-

rit, in Pontifice esse potestatem ad restringendam,

vel auferendam ex causa talem iurisdictionem.

  Vndecimò sacerdos cùm absoluit, non absoluit

auctoritate Papæ: sed Christi, & omnium persona-

rum diuinarum: ideo dicit, in nomine Patris, &c. &

non dicit, in nomine Pontificis, nec potestate ac-

cepta à Pontifice: ergo habet iurisdictionem im-

mediatè à Deo, non à Pontifice: ergo idem est de

potestate excommunicandi, præcipiendi, & feren-

di leges: quam habent Episcopi: & quidem de po-

testate excommunicandi videtur colligi ex Mat-

thæi 18. Quæcumque ligaueritis, & ex illis verbis,

dic Ecclesiæ, nomine en im Ecclesiæ Episcopos esse

intelligendos, vidimus sectione 3. quare Ioannes

Papa cap. visis, 16. quæst. 2. excommunicationem

appellat Felicem Episcopi mucronem, & Aug. lib. de

correp. & gra. cap. 15. relatus cap. corripiantur, 24.

qu. 3. pastoralis, inquit, necessitas habet, ne per plures<-P>

@@0@

@@1@Disput. VIII. Sectio IV. 157



<-P>serpant humana contagia, separare à sanis morbida,

ab illo cui nil est impossibile, ipsa fortè separatione sa-

nanda.

  Tenendo priorẽ sententiam ad primum argu-30

mentum primæ respondere possumus cum Car-Ad 1. argum.|Opinionis 1.|responsio.

dinale Bellarmino suprà, cap. 25. Romanum Pon-

tificem succedere Petro, non vt Apostolo: sed vtRomanus Pon|tifex succedit|Petro, vt pa-|stori ordina-|rio totius Ec-|clesiæ.

pastori ordinario totius Ecclesiæ, & ideo ab illo

habere iurisdictionẽ, à quo habuit Petrus: at Epi-

scopos non succedere propriè Apostolis, eo scili-

cet modo, quo vnus Episcopus succedit alteri, &

vnus Rex alteri: quoniam Apostoli non fuerunt

ordinarij, sed extraordinarij, & quasi delegati pa-

stores, qualibus non succeditur propriè: sed succe-

dere impropriè. Primò ratione ordinis sacri Epi-

scopalis. Secundò per quamdam similitudinem, &

proportionem: quia nimirũ, sicut primi sub Chri-

sto fuerũt Apostoli duodecim, deinde septuaginta

discipuli: ita nunc primi sub Pontifice Romano

sunt Episcopi, post eos presbyteri, inde diaconi,

&c. ita verò, & nō aliter Episcopos Apostolis suc-

cedere, probatur: quia nullam habent partem veręEpiscopi nul-|lam habẽt par|tem veræ Apo|stolicæ digni|tatis.

Apostolicæ dignitatis: Apostoli enim poterant in

toto terrarum orbe prædicare, & fundare Eccle-

sias ex Matth. vlt. & Marc. vlt. poterant scribere

libros canonicos, vt omnes fatentur: habebant

donum linguarũ, & miraculorum, & iurisdictio-

nem in totam Ecclesiam: nil autem horum habẽt

Episcopi. Prætereà non succeditur propriè, nisi

præcedenti: at simul fuerunt in Ecclesia Apostoli

& Episcopi, vt patet de Timotheo, Tito, Euodio,

& aliis multis: si igitur Episcopi Apostolis succe-

dunt, cui Apostolo succedit Titus, cui Timotheus?

&c. Denique eodem modo succedunt EpiscopiPresbyteri suc|cedunt disci-|pulis per quā-|dam similli-|tudinem.

Apostolis, quo presbyteri discipulis septuaginta,

vt patet ex Anacleto epist. 2. relata cap. in nouo,

dist. 21. & ex Beda Lucæ 10. at constat, presbyteros

non succedere propriè septuaginta duobus disci-

pulis; sed solùm per similitudinẽ, nam septuaginta

duo discipuli non fuerunt presbyteri, nec vllum

ordinem, aut iurisdictionem à Christo susceperũt:

siquidem Philippus, Stephanus, & alij quinque

diaconi ordinati ab Apostolis Act. 6. erant ex sep-

tuaginta duobus discipulis, vt docet Epiphanius

hæres. 20. quæ est Herodianorum: certè autem nō

fuissent diaconi ordinati, si iam anteà fuissent pre-

sbyteri. Secundò respōderi potest, Episcopos pro-

priè Apostolis successisse: quia partem iurisdictio-

nis eorum, & ab ipsis mediatè, vel immediatè re-

ceperunt, præcipuè à Petro, qui per se, vel per suos

successores in sede Apostolica, confirmauit, & ap-

probauit tacitè, vel expressè omnes Episcopos ab

aliis Apostolis non creatos, aut etiam creatos. Ter-

tiò responderi posset, Episcopos successisse non-

nullis Apostolis, qui fuerunt Episcopi particula-

rium Ecclesiarum, & quidem ex Petri ordinatio-

ne, vt indicat Chrysostomus homil. 87. in Ioann.

dicens, Si quis à me percontaretur, quomodò Iacobus



sedem Hierosolymitanam acceperit; responderem ego,

hunc totius orbis magistrum præposuisse Petrum: idem

asserit Euseb. 2. hist. cap. 1.

  Ad secundum respondeo, Episcopos illos con-31

stitutos à Spiritu sancto, mediis Apostolis, qui in-Ad 2.

spirante Deo, & virtute accepta à Spiritu sancto

illos Episcopos constituerunt, vt Act. 15. dicunt,



Visum est Spiritui sancto & nobis, & tamen de lege

humana loquitur, & Rom. 13. Non est potestas, nisi



à Deo, nimirum mediatè, vel immediatè: certè illi<-P>@@

<-P>Episcopi non erant immediatè electi à Deo, nec in

sedibus, quas habuerunt, successere immediatè

electis à Deo: Christus enim nullum EpiscopumChristus nul-|lum Episcopũ|elegit nec con-|secrauit.

elegit, nec consecrauit omnes Apostolos iuxta

quosdam asserentes, Iacobum, & Paulũ non fuisse

consecratos immediatè à Christo, sed ab aliis

Apostolis: idem de Iacobo dixerant, vide Henri-

quez lib. de confirm. §. 2. lit. K, & lib. 3. de pœnit.

c. 5. §. 5. de ordin. c. 3. §. 2. imò quidam dicunt, quòd

solus Petrus videtur à Christo immediatè consecratus

Episcopus, & citati Cardinalis Bellarminus, & Hen-

riquez de ordine cap. 3. §. 2. & cap. 1. §. 4. vnde ergo

colligemus, Christum dedisse illis immediatè iu-

risdictionem?

  Ad confirmationem respondeo, ibi exprimi ge-

neralem Ecclesiæ ordinem, qui sine dubio de iure

diuino est: Deus enim est, qui instituit, vt in Eccle-

sia essent Apostoli, Prophetæ, Pastores, & Docto-

res, etsi non omnibus immediatè auctoritatem

ipse dederit.

  Ad tertium respondeo, Dionysium loqui de or-Ad 3.

dine Episcoporum, non de iurisdictione.

  Ad quartum respondeo, Cyprianum velle, or-Ad 4.

dinem Episcoporum ab ipso Christo institutum

esse: proinde iure diuino in Ecclesiā introductum:

ordinem verò diaconorum ab Apostolis, primò,

excogitatum fuisse, cuius sententiæ partem poste-

riorem schola Theologorum communiter reii-

cit, sed siue vera sit, siue falsa, nihil facit ad propo-

situm.


  Ad quintum respondeo, Bernardum loqui eoAd 5.

modo, quo Paulus ad Rom. 13. Non est potestas,



nisi à Deo.

  Ad sextum respondeo, magnum esse discrimenAd 6.

inter caput naturale, & mysticum: siquidem mem-Discrimẽ in-|ter caput na-|turale & my-|sticum.

bra corporis naturalis conseruari non possunt, nisi

continuum influxum à capite recipiant; membra

verò corporis mystici pendent à capite, vt fiant;

non tamen, vt conseruentur: itaque Episcopalis

iurisdictio semel collata, non admittitur eo mo-

riente, qui dedit, sed qui accepit; aut auferente, qui

potest auferre: nam ordinaria potestas, qualis est

hæc, durat quamdiu durat officium, cui annexa

est, vel per quod constituitur.

  Ad septimum respōdeo, vtramque potestatemAd 7.

à Deo concedi: sed vnam immediatè, alteram me-

diatè: potestas enim ordinis datur cum charactere,

& gratia, quam solus Deus, vt causa principalis,

efficere potest: potestas verò iurisdictionis solùm

consistit in morali facultate, quam sua voluntate

superior conferre potest.

  Ad octauum respondeo, Episcopos à Papa vo-Ad 8.

cari fratres, ratione ordinis Episcopalis, in quoEpiscopi cur|fratres à Pa-|pa vocentur.

sunt æquales: & ratione iurisdictionis: quia assu-

muntur ad onus Pontificis sustinendum non ad

aliud inferius ministerium.

  Ad nonum respondeo, non opus esse, vt Ponti-Ad 9.

fex creet immediatè Episcopos: sed satis esse, si

mediatè, id est; per Patriarchas, & Archiepiscopos:

itaque ab initio Petrus constituit Patriarchas Ale-Petrus quo-|modo Episco-|pos per orbem|sparsos crea-|uit.

xandrin. & Antioche. qui ab ipso, & aliis Pontifi

cibus Romanis auctoritate accepta toti ferè Asiæ

præerant, & Archiepiscopos creare poterant, qui

postea crearent Episcopos: quosdam verò creaue-

runt cæteri Apostoli per potestatem acceptam,

tum à Christo, tum à Petro, & ideò eorum aucto-

ritas à Petro etiam manauit, & licet potestas Petri

nō fuerit necessaria quoad fieri: fuit tamen neces-<-P>

@@0@

@@1@158 Quæst. XCV. Tract. XIV.



<-P>saria quoad conseruari, quatenus eius confirma-

tione, vel permissione conseruabātur, ita vt si vel-

let, etiam sine causa eos amouere, factum teneret.

Id tamen cum peccato mortali non potuit effice-

re Petrus: quia erat in gratia confirmatus.

  Ad decimum respondeo concedendo sequelā,Ad 10.

& negando, consequens fore in perniciem Eccle-

siæ: quia etiam si aliquando non expediret, pote-

statem alicuius per Pontificem auferri, vel restrin-

gi: tamen expedit, vt etiam tunc factum teneat, ne

cùm expedit, potestatem tolli, vel restringi, aliqui

dicere possint, factum non tenere ob insufficien-

tiam causæ.

  Ad vndecimũ quo Vazquez se conuictum affir-Ad 11.

mat, dici potest, omnes Sacerdotes absoluere po-Sacerdos non|absoluit in no|mine Papæ,|sed Dei.

testate mediatè vel immediatè accepta à Papa: nō

tamen absoluere in nomine Papæ, quia ad absol-

uendum requiritur etiam potestas ordinis, quam

solus Deus confert, vt causa principalis. Ab excō-

municatione autem dici potest absoluere nomine

Papæ, quia hoc fit per solam potestatem iurisdi-

ctionis, quam Pontifex ei concessit per modum

causæ Principalis moralis: & eadem ratione dici

potest, Episcopos præcipere, & leges ferre nomi-

ne Papæ. Et sanè, quamuis daremus, iurisdictionẽ

immediatè communicatam fuisse Episcopis à

Christo, non esset negandum communicari illis à

Papa, si velit; tamen nec tunc dicentur absoluere

sacramentaliter in nomine Papæ: ergo argumen-

tum vndecimum nullius est roboris.

  Qui voluerit defendere opinionem asserentiũ,32

Episcopos habere immediatè iurisdictionẽ à Deo,Ad 1. argum.

sic occurrat argumentis primæ, atque contrariæRespondetur|ad argumenta|primæ opinto-|nis.

opinionis.

  Ad primum dicat, posse retorqueri in oppositũ:

sicut enim Moyses non communicauit Spiritum

sanctum septuaginta senioribus, sed Deus: ita po-

testas iurisdictionis Papæ non videtur Episcopis

cōmunicata à Papa, sed immediatè à Deo. Ad se-Ad 2.

cundũ dicat, non esse de ratione regiminis Mona-

rchici, vt tota auctoritas sit ab vno: sed quòd vnus

gubernet reliquos omnes: vt cùm Resp. eligit

Regem, potest eligere illum hac conditione, vt

ipsi eligant aliquos prætores, vel ministros, à qui-

bus ille non possit potestatem auferre, nec illam


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   54   55   56   57   58   59   60   61   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin