Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə61/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   57   58   59   60   61   62   63   64   ...   250

posse leges condere: hoc etiam indubitatum esseIn Ecclesia|sui tituli pos-|sunt leges cō-|dere.

ait Medicis suprà, & cōmuniter docetur à Theo-

logis, & Canonistis. Quoniam ibi habent iura

Episcopalia, seu iurisdictionem Episcopalem, cap.

his quæ, de maiorit. & obed. vbi id notat Panor-

mitanus num. 1. & cap. querelam de elect. vbi Pa-

normitanus num. 1. Ioannes Andreas & alij. Idem

Panormitanus cap. dilectus, num. 12. & 13. de cap.

mon. & cap. cum te, num. 12. de re iudic. Cardinal.

Clemen. ne Romani, de electione.

  Si verò velit legem condere extra Ecclesiam,

vel locum sui tituli, vel, vt lex eius extra suum ter-

ritorium extendatur, nil efficit, vt ait Medicis su-

prà cum Doctor. Rubr. de constit. quia hoc esset in<-P>

@@0@

@@1@164 Quæst. XCV. Tract. XIV.



<-P>præiudicium alterius iurisdictionis, & esset mit-

tere falcem in messem alienam.

  Dico tertiò, cœtus, seu collegium Cardinalium,3. Conclusio.|Cœtus seu col|legium Cardi|nalium viuen|te Pontifice nō|potest legẽ con|dere.

viuente Pontifice, non potest legem condere vni-

uersalem, nec particularem per modum collegij:

quia vt sic, nullam babent iurisdictionem: sed to-

ta est in Pontifice, & est simile aliquomodo, l. 1. de

constit prin. cap. translato de constit. ita etiam ait

Medicis quæst. citata.

  Dico qnartò, nec sede vacante potest collegium46

Cardinalium legem condere, Panormitanus cap.4. Conclusio.|Nec sede va-|cante.

eum te, num. 12. de sent. & re iudic. vbi ait, in iure



non legi, quòd collegium Cardinalium, vel singulares

Cardinales habeant alicuius iurisdictionis exercitium

sine Papa, præterquàm in titulis eorum, in quibus se-

cundum communem opinionem habent iurisdictionem

quasi Episcopalem, & num. 13. ait, post mortem Papæ

vacante Ecclesia, iurisdictionem exercere non possunt in

his, quæ ad iurisdictionem Papæ spectant. Idem dicit

Iacobatius 7. de consiliis art. 3. num. 19. & nonnulli

Theologi Neoterici in præsenti, & apertè constat

ex clement. ne Romani de electione, qua consti-

tutum est à Clemente V. in Concilio Viennensi

aduersus opinionem Hostiensis & aliorum, quos

refert gloss. verbo, ne Romani, vt irritũ sit, & ina-

ne, quidquid potestatis aut iurisdictionis ad Ro-

manum, cum viuit, Pontificem, pertinentis, cœtusIrritum est, &|inane quic-|quid cœtus|Cardinalium|duxerit exer-|cendum sede|vacante.

Cardinalium sede Aposto. vacante duxerit exer-

cendum, nisi quatenus in constitutione Gregorij

X. relata. cap. vbi periculum, de electione lib. 6.

eisdem Cardinalibus permittitur. Confirmatur,

quia collegium Cardinalium nullam habet iuris-

dictionem, quæ à sede Apost. non manauerit: at

verò ad ferendas leges nec in illa Clement. nec in

illo c. vbi periculum, nec alibi conceditur iurisdi-

ctio: ergo non possunt leges condere: vnde Medi-

cis qu. citata ait, posse quidem ad euitandum periculũ

imponere legem impropriè dictā, seu præceptum ad bre-

ue tempus duraturum: multa enim conceduntur, quæ,

nisi immineret periculum aut scandalum, minimè con-

cederentur Felin. cap. nil cum scadalo, de præscript. gloss.

fin. cap. 2. a 52. cap. 2. d. 95. gloss. verbo, venia. cap. fin. d.

4 gloss. verbo, scandalum cap. licet d. 45. Si verò necessi-

tas hoc non suadet, cœtus Cardinalium non potest conde-

re legem (scilicet, etiam impropriè dictam) cum &

Pontificalia exercere non possit. gloss. clementi. ne Roma-

ni, de elect. & cap. vbi periculum, verbo, intromittant, de

electione in 6. cap. 1. verbo, sede vacāte, de schismat. in 6.

Hæc Medicis, & multò minùs poterit legem pro-

priè dictam, seu duraturam condere, vt ait idem

auctor: quia huius nulla potest sede vacante esse

necessitas Non obstat (addit) quod ipsi eligant sum-

mum Pontificem, & habeant iurisdictionem, quam ha-

bet Senatus: & quòd sede vacante sint loco Pontificis, &

superillustres d. c. vbi periculum: nam respondetur, quòdIn materia in|risdictionis nō|procedit argu|mentũ de ma-|iori ad minus.

in materia iurisdictionis non procedit argumentum de

maiori ad minus: multi enim habent gladij potestatem:

nec possunt concedere veniam ætatis: multi etiam cele-

brant diuina officia, & administrant sacramenta, nec

tamen possunt benedicere, & consecrare instrumenta,

quibus Ecclesia vtitur: cùm tamen omnia hæc multò mi-

nora sint, quàm superiora: cuius rei alia non redditur

ratio, nisi quòd huiusmodi reseruentur in signum supre-

mæ potestatis: sic in proposito Cardinales eligunt Ponti-

ficem, in quem transferunt, quod non habent, quod est

contra l. nemo ff. de regulis iuris: quia est maior aucto-

ritas summi Pontificis quàm omnium Cardinalium,

Panormitanus cap. cura nu. 7. de iure patro. Ias. l.<-P>@@



<-P>qui aliena §. interdum nu. 34. ff. de acquir. hæred.

  Idem accidit in Electoribus Imperatoris, qui tamenElectores Im-|peratoris leges|condere non|possunt.



legem non condunt, cùm hoc ad solum Principem spe-

ctet l. 1. ff. de constit. princip. Hæc Medicis, qui eadem

quæst. quærit, quid si omnes Cardinales decedant,

ad quos spectabit electio Pontificis? Respondet,

ad Concilium generale: potest enim congregari

sede vacante, à Principibus Christianis imminẽte

periculo, aut scandalo. Decius ca. licet de electio-

ne in fine, idem dicit Victoria, relectione 2. de po-

test. Eccles. p. 2. num. 16. Si verò duo tantùm reman-Duo Cardina|les possunt eli|gere Pontificẽ.



serunt, poterunt (inquit Medicis) eligere summũ Pon-

tificem, cap. vbi periculum, de electio. in 6. vbi loqui-

tur in numero plurali, quæ pluralitas duorum numero

contenta est, cap. pluralitas, de regulis iuris in 6. De-

cius d. c. licet nu. 21. Si verò vnus tantùm, tunc, in-

quit Medicis, aut reliqui decesserunt, aut verò recesse-

runt de conclaui: in primo casu, quando reliqui mortui

sunt, poterit superstes ille nomine collegij Cardinalium

alteri dare potestatem eligendi, & compromissarius po-

terit eligere, dummodò nomine collegij eligat, & sic da-

tur limitatio ad dictum illud, Cardinales non possuntCardinales nō|possunt creare|Cardinalem.



creare Cardinalem: nam tunc ille electus, est loco Cardi-

nalis, Panormitanus & Decius d. cap. licet, in fine, de

electione. Si verò omnes recedant de conclaui, vno ex-

cepto; tunc ipse solus Pōtificem eligere potest, Ias. l. si gre-

ge nu. 14. ff. de leg. 1. glos. Clement. ne Romani §. porrò de

electio. Ioan And. cap. 1. ne sede vacante, in 6. idem d. c.

licet. Et nota quòd Cardinales à Pontifice Syluestro in-

stituti sunt cap. præsul. 2. qu. 5. Hæc Medicis suprà.

  Sed faciliùs ad obiectiones illas respondetur,

collegium Cardinalium posse eligere Papam: quia

necessarium fuit dari electores Papæ inferiores il-

lo, & ad hoc fuere illi designati, non ad ferendas

leges: quia Pontifex illas faciet, cùm expediat, &

in rebus diuersæ rationis, non qui potest maius,

potest minus: potest homo intelligere, non vola-

re: & illi non dant Pontifici iurisdictionem, nisi

impropriè, dispositiuè, & ministerialiter, Deus so-

lus auctoritatiuè, & per modum causæ principa-

lis: ideò non oportet, illos habere iurisdictionem,

quam conferunt Papæ.

------------------------------------------------------------



SECTIO IX.

An Patriarchæ, Primates, & Archiepiscopi possint

leges condere.



SVppono, quatuor esse principales47

Patriarchas, videlicet Constantinopoli-Quatuor Pa-|triarchæ præa-|cipui.

tanum, Alexandrinum, Ierosolymitanũ,

& Antiochenum cap. renouantes, & seq. 22. d. qui

dicuntur Patriarchæ, quasi summi patres cap. cle-

ros 21. d. quorum quilibet maior est quolibet Car-

dinali, excepto Hostiensi, qui consecrat Papam,

& vngit Imperatorem, secundum Sebastianum

Medicis tract. de legibus p. 1. qu. 12. cum suo præ-

ceptore Calefato l. 1. nu. 2. ff. de officio eius. Sunt

verò quatuor Patriarchæ, seu Primates inferiores,Quatuor Pa-|triarchæ mi-|nus præcipui.

Biturigensis, qui est in Aquitania; Aquilegiensis,

qui est in Dalmatia, supra mare, qui hodie Vene-

tiis commoratur; Grandensis, qui est in Syria, Pisa-

nus in Tuscia. Ita Medicis supra cum Boerio tract.

de auctorit. magni concil. nu. 51. qui etiam omnes

de iure præferuntur Cardinalibus, vt suprà, licet

de consuetudine contrarium seruari videatur, cap.

constitutis, de appellat. vbi in subscriptione, Pa-

triarcha Grādẽsis prefertur presbytero Cardinali,<-P>




@@0@

@@1@Disput. VIII. Sectio X. 165



<-P>& licet Primates differant à Patriarchis in nomi-

ne: tamen re ipsa nil differre videntur. Medicis su-

prà, ex cap. prouinciæ 19. distinctione.

  His præmissis ait Medicis suprà, quemlibet Pa-Quilibet Pa-|triarcha in|suo Patriar-|chatu legẽ po-|test condere.

triarcham in suo Patriarchatu posse condere le-

gem. Primò, quia Archiepiscopi subsunt illis, & ab

illis ad ipsos deuoluitur causa per appellationem

cap. conquestus 9, qu. 2. Secundò quia assimilan-

tur regibus, cum præsint pluribus prouinciis,

Calefatus loco citato num. 43. Tertiò, quia in

suo Patriarchatu Patriarcha dicitur iudex ordina-

rius, sicut Episcopus in sua diœcesi, Beroius cap. si-

gnificasti nu. 1. de officio deleg. Et an habeat iuris-

dictionem in subditos Archiepiscopi, vïde Panor-

mitanum ca. duo. nu. 1. de offic. ordinarij cap. ex-

posuit. nu. 14. de dilation. cap. fin. nu. 3. de confirm.

vtil. vel inutil. cap. antiqua nu. 3. de priuileg. Di-

citur etiam Patriarcha illustris, Decius, & alij d. l.

1. ff. de officio eius. Hęc Medicis, qui etiam sequẽ-

ti qu. 13. de Archiepiscopo, ait, posse etiam consti-

tutionem facere, & textum esse in terminis: quia

potest celebrare concilium prouinciale cap. quod

dicitis 16. d. Est enim in sua prouincia immediatè

Superior Ecclesiæ maioris, Bernardus Rubeus de

appellat. nu. 28. & cùm sit caput Concilij prouin-

cialis, ab eo puniri non potest, sicut nec Pontifex,

Panormitanus cap. graue nu. 28. de præben. cuius

tanta est auctoritas, vt possit suffraganeum suum

excommunicare. Bernardus cap. 1. nu. 68. de iudic.

potestq́ue totam prouinciam visitare, etiamsi non

appareat de negligentia suffraganeorum, Panor-

mitanus cap. cùm dilecti nu. 30. de electio. ca. sicut

num. 4. de accus. Ratio est, quia est ordinariusArchiepisco-|pus est ordina|rius totius pro|uĩnciæ.

totius Prouinciæ, cap. 3. 9. qu 2. licèt in diœcesi sit

tantùm Episcopus, Cardinalis Clem. 1. §. 1. in 1. q.

de supplen neglig prælat. Est tamen maior omni-

bus Episcopis, cap. multis d. 17. & licèt non sit

maior in ordine, est tamẽ maior in exercitio. Car-

dinalis Clem. 1. de priuilegiis: appellatur princeps,

quando habet temporalem iurisdictionem, Clem.

1. §. 2. de iureiurando, vbi Doctores. Hæc Medicis,

quæ ad solutionem quæstionis parum referunt.

  Vnde dico, Archiepiscopos, Patriarchas, & Pri-48

mates, iure communi idem posse in suis particula-Archiepiscopi|possunt in suis|diœ cesibus id|præstare, quod|Episcopi in|suis.

ribus diœcesibus, quarum sunt immediati, quod

Episcopi; cùm illarum Episcopi sint: Nil autẽ am-

pliùs intra, vel extra illas possũt, nisi speciali iure,

aut præscripta cōsuetudine, aut priuilegio eis con-

cessum sit. Ita expressè declaratum est in cap. con-

questus cum aliis 9. q. 3. & ca. duo simul, de officio

ordinarij. Ratio est, quia hæ dignitates, quatenus

superiores Episcopis sunt, omninò sũt de iure Ec-

clesiastico: ideò nil ratione illarum fieri potest, nisi

quod specialiter est concessum: quale non est cō-

muniter leges ferre extra suas Diœceses, nisi cum

concilio, aut forte visitando, vnde solùm Archie-

piscopum non posse statuta condere totam pro-

uinciam obligantia, docet Sanchez 8. de matrim.

disp. 17. nu. 36. ex cap. nullus primas 9. qu. 3. quod

est Callixti Papæ, & ex cap. sicut olim, de accusa-

tionibus.

------------------------------------------------------------



SECTIO X.

Vtrùm Abbates possint leges condere.



SEbastianus Medicis tract. de legib. par. 1.49

q. 15. ait, Abbates seu Generales alicuiusGenerales ali-|cuius regu-|læ congre-|gant Conciliũ

regulæ congregant concilium conuen-

tuaie, in quo statuunt, quod opus est ad conserua-<-P>@@



<-P>tionem, & augmentum regulæ: in terminis traditin quo statuũt|ea quæ opus|sunt ad sui cō-|seruationem.

de hoc Beroius cap. 1. in princ. de iudiciis, & nota

quòd Abbas stare debet immediatè post Episcopũ,

cùm ipse præsit omnibus aliis prælatis, Panormi-

tanus cap. ex ore nu. 3. de priuilegiis: & præfertur

Episcopo in rebus spectantibus ad regulam, Pa-

normitanus cap. cum contingat num. 21. de foro

compet. Præsertim Abbas monasterij exempti, qui

pro Episcopo habetur ca. dudum, de rebus Eccles.

non alien. in 6. Baldus authent. causamq́ue in vlt.

col. in glos. quod si est, C. de Episcop. & Clericis.

Innocentius cap. 1. de Clerico peregri. Franciscus

de Aretio consil. 63. patet, quia minores ordines

conferre potest, Panormitanus cap. cùm sis, de

consecrat. Eccles. vel altar. & vtitur baculo pasto-

rali, annulo, & mitra. Panormitanus ca. inter col.

fin. de re iud. Doctores clem. attendentes, §. statui-

mus, de statu Monacho. & cap. 1. de ætate & quali-

tate, cap. meminimus de accus. Ideò dicitur habere

iurisdictionem ordinariam, Innocentius cap. dile-

cta de maiorit. & obed. & quod dictum est de his,

vendicat sibi locum in aliis, eandem, vel similem

iurisdictionem habentibus. Hæc Sebast. Medicis.

  Sed de Abbatibus, & aliis prælatis regularibus50

modò non inquiremus. De secularibus autem di-

co, si habent iurisdictionem Episcopalem, vt olim

Vallisoletanus & Methimnensis, posse condere

leges: & idem est de aliis prælatis habentibus iu-Abbates qui|possunt leges|condere.

risdictionem Episcopalem, vel quasi Episcopalẽ:

quam habent omnes, qui possunt ordinario iure

excommunicare, suspendere, interdicere, & simi-

lia: vt fusè ostendit Suarez 3. par. tom. 5. dispu. 2.

sect. 2. & disp. 28. sect. 1.

  Probatur conclusio: quia Episcopus potest le-

ges ferre in sua Diœcesi: ergo & omnes Prælati,

siue superiores, siue inferiores Episcopis, si habent

iurisdictionem Episcopalem, vel quasi Episcopa-

lem: quia hæc potestas annexa est Episcopali, vel

quasi Episcopali dignitati. Hoc ipsum ex superiùs

dictis, & inferiùs dicendis, magis constabit.


------------------------------------------------------------



SECTIO XI.

An Legatus Papæ leges condere possit.



TRiplex est Legatus, videlicet à latere51

cōstitutus, & natus, Legatus à latereTriplex est le-|gatus Papæ.

est ille, qui à latere Pontificis ema-

naui, t& potest non esse Cardinalis.

cap. per tuas, de maior. & obed. c. fin.

93. dist. cap. si ergo, 8. quæst. 1. Vsus tamen hodie

Romanæ Ecclesiæ vocat Legatum de latere Car-

dinalem, ca. ad eminentiam, de sentent. excomm.

Cardinales etiam in cōsiliis de rebus arduis sum-

mo Pontifici assistunt cap. venerabilis, de officio

delegati, cap. exposuit de dilat. cap. Pisanis, de resti.

spoliat. cap. cum Ioan. de fide instrum. constitutus

verò Legatus est ille, qui nō emanat de latere, sed

ei committitur officium legationis in certam pro-

uinciam ad tempus. Vnde & à quibusdam dicitur

temporarius cap. placuit, 7. quæst. 1. & iste est mi-

noris auctoritatis, quàm primus cap. volentes de

officio legati. Natus, seu natiuus est, qui habet of-

ficium hoc suæ dignitati annexum cap. 1. de offi-

cio legati. cap. 1. de appellat. de quibus omnibus

agit Hostien. in summa de officio legati, & Specu-

lator eodem tit. verbo, sequitur videre.

  Communis ergo, & vera sententia est, omnes<-P>52

@@0@

@@1@166 Quæst. XCV. Tract. XIV.

<-P>hos Legatos posse in sua prouincia leges condere,Omnes hi lega|ti in sua pro-|uincia leges|condere pos-|sunt.

quæ durent etiam finito tempore legationis, do-

nec reuocentur a Pontifice, vel habente æqualem

potestatem, & hoc non solùm in Conciliis pro-

uincialibus, sed etiam extra concilia. Hostiensis

loco citato, Albertus tract. statu circa prin. Beroius

Rubr. de constit. col. 6. Iason l. omnes populi, in 1.

lectura nu. 29. & in 2. lectura ff. de iustitia & iure,

Bartolus ibidem num. 8. Sebastianus Medicis tra-

ctatu de legib. & statu. p. 1. quæst. 11. Panormita-

nus & alij Doctores cap. fin. de officio legati, Iason

Glossa & Angelus l. apertissimè, C. de iudic. Cardi-

nalis cap. regula, §. porrò, dist. 3. Syluester verbo,

lex, §. 4. statuitur ab Innocentio III. c. fin. de offi-

cio legati, & constat ex cap. ex rescripto, de loca-

to, cap. 1. & sequentib. 9. quæst. 3.

  Quod procedit modò nil statuat contra iusModò nihil|statuant con-|tra ius com-|mune.

commune, nisi hoc ageret vrgente necessitate, Ia-

son d. l. omnes populi, in fin. Medicis num. 6. Hæc

potestas solùm cōpetit Legatis ex voluntate Pon-

tificis: quia dignitas Legati tota est à Pōtifice: vn-

de etiam sine causa possit validè hanc potestatem

Legati restringere, aut penitus auferre. Eam autẽ

illis inesse, etiam patet: quia habent omnem iuris-

dictionem ordinariam Episcoporum, vt constat

toto titulo de officio legati, & cap. 2. de officio le-

gati in 6. vnde ea omnia potest efficere, quæ Epi-

scopus, vel Archiepiscopus in sua diœcesi. Panor-

mitanus & Decius cap. sua nobis de confirm. vtili,

vel inutili, & latè Speculator titulo de leg. §. nunc

ostendendum, vers. præmissa omnia, post vers. 89.

imò plura poterit efficere, quàm Episcopus vel

Archiepiscopus, vt constat ex cap. 1. & ca. dilectus,

de officio legati.

  Hinc Nuncius Apostolicus leges condere pos-Nuncius Apo|stolicus leges|potest condere.

set: quia Legatus est, & omnem ordinariam iuris-

dictionem Episcoporum habet: imò, vt inquit An-

tonius cap. ex parte 3. de verborum significatione,

& cap. 1. de locato, Innocentius cap. cùm accessis-

sent, de constit. & Bartolus l. omnes populi, ff. de

iustitia & iure, qui habent iurisdictionem ordina-

riam, possunt statuta condere in perpetuum, &

perpetua censentur, nisi ad tempus ponantur.

  Item à Mandatario Pontificis ad hoc speciali-53

ter constituto fiet lex, vt perspicuum est, & notatNot.

Medicis num. 7. ex quodam textu, & ex HostiensiA Mandata-|rio Pontificis|fiet lex.

in summa, de constit. quæst. 5. & ibidem notat Me-

dicis, quòd vbi adest Legatus, cessat in multis iu-

risdictio ordinarij, etiam si esset Patriarcha, vt ait

Speculator titulo de officio leg.

  Nota etiam id, quod diximus, solum Cardina-

lem esse Legatum de latere, doceri à Medicis quæ-

stione citata à Ioāne Andrea & Panormitano cap.

excommunicatis de officio legati, Baldo & Decio

cap. dilecti de appellat. Item Legatum natum esse,Legatus natus|quis sit.

qui Legati dignitatem Archiepiscopatui ex sedis

Apostolicæ voluntate habet annexam, & simul

cum Archiepiscopatu acquirit: vt docet Panormi-

tanus cap. 1. de officio leg. Decius suprà, num. 10.

Item, Legatum natum aut temporarium, seu con-

stitutum, non posse potestate legati vti, cùm ad

eius prouinciā Legatus de latere destinatur, & in

ea existit: vt expressè statutum est à Gregorio IX.

in ca. volentes, de officio legati. Item vt cœpimus

dicere, non posse Legatum, quicumque ille sit, ali-

quid contrarium iuri canonico statuere, licet in eo

possit dispensare; vt notat gloss. fin. Antonius de

Butrio, & Immola Clem. 2. de rescriptis, Andreas<-P>@@



<-P>Siculus cap. cum omnes, colum. penult. de constit.

Decius Rubr. de constit. num. 22. & 23. in 2. lectu-

ra, & in cap. at si clerici, §. de adulteriis, num. 102.

de iud. Hostiensis cap. fin. de officio Archid. Ioan.

Andreas ibi, & Additiones ad Speculat. Rubr. de

elect. Innocentius, & Panormitanus ca. nemini de

officio legati, Iason l. omnes populi, in 1. lectura

num. 30. ff. de iustitia & iure, & Doctores commu-

niter, præsertim Immola in l. ex duobus, §. fin. ff. de

vulgari. Gregorius Lopez l. 12. verbo, otro ninguno,

tit. 1. par. 1. & hac de causa non potest Legatus etiā


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   57   58   59   60   61   62   63   64   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin