Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə69/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   65   66   67   68   69   70   71   72   ...   250

26. dicit Caiettanus non posse Papam deponi pro-

pter alia crimina, nisi propter hæresim; loquitur

solùm de aliis criminibus, per quæ Papa non desi-

nat vel esse membrum Ecclesiæ; non autem de

schismate, per quod desinit quis esse membrum

Ecclesiæ vnione interna, & quod proinde quoad

hoc hæquiualet hæresi. Pro qua opinione potissi-

ma argumenta sunt: primum, quia siquis ob schis-

ma, vel hæresim amitteret suam dignitatem, & iu-

risdictionem, non posset eam absque noua electio-

ne recuperare, at de aliquibus contrarium cōstat,

vt patet cap. maximum 1. qu. 7. & cap. causas cuius

libet 2. qu. 1. ergo secundum, quia ad eumdem spe-

ctat destructio, & institutio cap. cum ex iniuncto

de hæreti. sed iurisdictio etiam Papalis non acqui-

ritur, nisi voluntate Ecclesiæ eligentis, vel confir-

mantis, &c. ergo nec amittitur, nisi eadem concur-

rente: tertium aliàs solo iure diuino potestas hu-

iusmodi sic amittetreur, at non apparet, vnde tale

ius diuinum colligi possit: ergo.

  Secunda sententia est, per hæresim, vel aposta-Per hæresim|iurisdictio-|nem amitti|ipso facto qui|sentiant.

siam etiam occultam amitti ipso facto iurisdictio-

nem, etiam Papalem, ac proinde posteà per Eccle-

siæ sententiam hæreticum, vel schismaticum pro-

priè non deponi; Sed declarari esse iam à Deo de-

positum. Ista omnia sentire videtur D. Thomas 2.

2. quæst. 39. art. 3. vbi ita ait, potestas iurisdictionis



non immobiliter adhæret, vnde in schismaticis, & hæ-

reticis nō manet: vnde non possunt absoluere, nec excom-

municare, nec indulgentias facere, aut aliquid huius-

modi. Vbi satis apparet (inquit Valentia) D. Tho-

mā non solùm velle, quod in schismaticis, & hæ-

reticis non manet hæc potestas, quantùm est ex

merito ipsorum, & dispositione iuris, vt interpre-

tatur Caiet. opusc. citat. cap. 22. vult enim D. Tho-

mas planè de facto non manere in eis hanc pote-

statem, quoad essentiam, quoniam ait non mane-

re potestatem ordinis quoad vsum legitimum, id

quod sine dubio intelligi vult ipso facto, vnde

eamdem sentẽtiam tenet hoc testimonio D. Tho-

mæ Turrecremata 4. sum. p. 2. cap. 20. & Siluester

vers. schismatici num. 3. vbi dicit esse aliorum do-

ctorum concordem, & verbo Papa, num. 4. idem

ait Paludanus lib. de Ecclesiast. potest. citatus à

Turrecremata suprà, quod attinet ad Papam hæ-

reticum: quia nimirum sit præcisus ab Ecclesiæ

corpore, quæ ratio similiter habet locum in schis-

matico: idem tenet Augustinus de Ancona lib. de

potest. Ecclesiasti. quæst. 5. art. 5. & Vlricus in sum.

Theologi. lib. 6. tract. 4. cap. 22. quos etiam citat

Turrecentius, idem tenent Castro, & Matthæus<-P>@@

<-P>Illyricus, quos initio fectionis retulimus: & quoad

hæresim fatetur Caiettanus, opusc. citato cap. 18.

esse illustrium virorum, & videri communem, &

pro hac parte sunt fundamenta initio adducta. De

schismatico autem, quòd ipso facto amittat pote-Chismaticus|ipso facto|amittit iuris-|dictionem.

statem iurisdictionis; suadetur primò, quia schis-

mate separat se quis à communione, & vnitate

corporis Ecclesię: ergo non manet caput eius, nec

iurisdictionem retinet: secundò ex Cypriano lib.

2. ep. 6. ad Magnum dicimus, inquit, omnes omnino



hæreticos, & schismaticos nil habere potestatis ac iuris,

Ambr. 1. de pœnit. cap. 2. vbi de hæreticis Noua-

tianis loquens ait, Ecclesiæ vtrum́ licet, (Scilicet

ligare & soluere) hæresi vtrum́ non licet, Aug. in

enchir. ca. 65. loquens de criminib. ob quæ quis ab

Ecclesiæ corpore separatur, rectè, inquit, constituun-



tur ab iis, qui Ecclesiæ præsunt, tempora pœnitentiæ, vt

fiat etiam satis Ecclesiæ, in qua remittantur ipsa pecca-

ta, extra Ecclesiam quippe non remittuntur, per pote-Extra Eccle-|siam peccata|non remittun-|tur.

statẽ scilicet iurisdictionis, ipsa nam́ propriè spiritus



Sācti pignus accepit, sine quo non remittuntur vlla pec-

cata, & Optatus 1. contra Parmenianũ ait, hæreticos

& schismaticos non posse habere claues regni cœlorum,

nec ligare aut soluere, idem dicit Beda Matth. 18. Ce-

lestinus 1. ep. ad clerum Constantinopolitanum

ait, Nestorium, & asseclas, postquam suas hæreses

prædicare cęperunt, non potuerunt vllum excom-

municare, aut suo loco mouere: quia potestatem

ad id non amplius habuerint, idem dicit ep. ad

Ioannem Antiochenum.

  Tertia sententia est, schismaticum, & hæreti-107.

cum manifestũ, eo ipso amittere iurisdictionem,3. Sent.

occultum non, donec manifestus fiat; vt si apertèSchismaticus|& hæreticus|manifestus|amittit iuris-|dictionem, non|occultus.

oppugnet Ecclesiā, &c. vel per Ecclesiæ sentẽtiam

declaretur. Ita sentire videntur, quicumq́ue arbi-

trantur, non omninò desinere esse membra Ec-

clesiæ, qui externa saltem professione fidei, & sa-

cramentorum communicant cum aliis fidelibus,

vt Valdensis to. 1. lib. 2. cap. 9. & 11. Driedo 4. de

Eccles. dogin. cap. 2. p. 2. sent. 2. & 7. Canus. 4. de

locis cap. 6. ad 12. Bellarminus 3. de Eccles. à cap.

12. & 2. de Ponti. ca. 30. & hanc sentẽtiam probabi-

liorem iudicat Valentia illo punct. 3. primò, quia

faciliùs vitat confusionem, & pericula, quæ alio-

qui possent sequi in Ecclesia, si actiones schisma-

ticorum, & hæreticorum occultorum essent ipso

facto inualidæ, Dico (inquit Valentia) facilius, nam



etiam per secundam sententiam possent ea incommoda

vitari, si dicatur, in occultis hæreticis, & schismaticis,

quamdiu titulum officij retinent, & communi fidelium

opinione legitimi ministri existimantur, Deum, per se

suppleturum defectum eorum potestatis ministe-

rialis in iis actionibus, quæ pertinent ad salutem

subditorum: vt respondet Turrecr. suprà ca. 20. ad

4. rationem, & quidem ex sent. D. Thomæ 4. dist.

24. idem respondentis de eo, qui non ritè ordina-

tus, posteà Episcopus crearetur: sed tertia opinio

declinat hæc incommoda facilius: Secundò etiam

hanc tertiam opinionem magis probat Valentia:

quia, etsi vnione interna hæreticus occultus non

sir pars, aut membrũ Ecclesiæ; nec etiam absolutè

& simpliciter occultus schismaticus (sed fortè so-

lùm secundum quid, si retineat fidem) tamen est

adhuc membrum Ecclesiæ externa quadam vnio-

ne, scilicet professione fidei, & cultu sacramento-

rum; & sic potest retinere potestatem iurisdictio-

nis: nec enim ad hanc potestatem, & eius vsum vi-

detur necessaria vnio interna vera, aut perfecta:<-P>

@@0@

@@1@Disput. VIII. Sectio XVI. 187



<-P>quandoquidem secundum mentes quoq́ue viden-

tur saltem mediatè vniti ij, qui secundum opera-

tiones humanas propriè pertinentes ad eandem

religionem Christianam (tametsi externas) vniun-

tur. Tertiò ducitur, quia patres citati pro secunda

opinione loqui vidẽtur de hæretico, & schismati-

co, qui palàm repugnāt Ecclesiæ, quales erant ni-

mirum Nouatiani, cōtra quos disputabat Cypria-

nus, & Ambrosius, itẽq́ue Nestoriani, contra quos

Celestinus: vnde Celestinus ait, caruisse potesta-

te excommunicandi alios, postquam talia, id est,

suas hęreses prędicare cœperunt. Quod idem dici-

tur de quocumq́ue Episcopo cap. audiuimus 24.

quæst. 1. scilicet, neminem posse damnare, ex quo

hęresim à se confictam prædicare cœperit: & for-

tè potest D. Tho. similiter intelligi, vt scilicet lo-

quatur de hæreticis, & schismaticis manifestis: si-

cut loquebatur Cyprianus, quem ibi sequitur.

  Itaq́ue ij tantùm schismatici, & hæretici ipsoQui schisma-|tici, & hære-|tici iurisdi-|ctionem amit-|tunt.

facto iurisdictionem amittunt, qui manifesti sunt,

vel euidentia facti, vel per sententiam, & declara-

tionem Ecclesiæ, in qua re tamen Ecclesia, quod

ad Papam quidem attinet, si in hæresim vel schis-

ma laberetur, potiùs se haberet, vt adhibens con-

ditionem quamdam requisitam, sine qua Papa hę-

reticus, alioqui non notorius, non deponeretur à

Deo, & qua adhibita à Deo solo deponeretur;

quàm vt exercens in hoc aliquam auctoritatem

suam deponendi Papam etiam ministerialiter, vt

volebat Caietanus.

  Ad primum argumentum primæ sententiæ re-108.

spondet Valentia hoc ipso, quòd restituuntur suis

dignitatibus, eligi rursus eos, qui resipiscunt: sicut

bene respondet Turrecremata ad secundum: re-

spondet Valentia minus sufficere ad destructio-

nem, quàm ad constructionem, quia bonum ex in-

tegra causa, malum ex quocumq́ue defectu.

  Ad tertium respondet, satis manifestè id colligi

ex Scriptura hoc ipso, quòd ex ea patet, tales ma-

nifestos hæreticos, & schismatrcos non esse mem-

bra Ecclesiæ, nec obstat, quòd habeant characte-

rem baptismalem, vt dicit Caietanus; Character

enim non vnit, sed discernit, tamquam signũ eos,

qui ad Ecclesiæ societatem pertinent, aut perti-

nuerunt, etiam si procul ab ea aberrent: alioqui

damnati quoq́ue essent membra Ecclesiæ, cùm re-

tineant characterem baptismi indelebilem: hacte-

nus Valentia valde probabiliter.

  Quarta sententia esse potest, quæ adhuc magis4. sent.

esset media inter primam, & secundam sentẽtiam,Hæreticus|schismaticus|partim amit-|tit aliquid|iurisdictionis|partim reti-|net.

quàm hæc tertia, nimirum, hæreticum vel schis-

maticum siue occultus sit, siue manifestus, ipso fa-

cto amittere aliquid iurisdictionis; aliquid verò

retinere, videlicet id, quod requiritur ad vitanda

incommoda, quæ ex totali amissione iurisdictio-

nis in Ecclesia sequerentur: vt sanè sequerentur

multa, licet esset hæreticus manifestus, finge Pa-

pam manifestè hæreticum, quem Ecclesia citò,

aut commodè deponere non potest: interim si

acta omnia ipsius nulla sunt, ex eo quòd nullam

prorsus iurisdictionem habet, multa sequentur

incommoda: quia eius legibus, quantumcumq́ue

necessariis, nemo tenebitur: nec erit aliqua pore-

stas, quæ valeat eas ferre: item dispensationes, &

absolutiones ab eo datæ erunt nullæ, & definitio-

nes in fide, si quas fortè fecerit, & collationes be-

neficiorum, confirmationes Episcoporum, senten-

tiæ, &c. ergo dicendum est, interim retinere iuris-<-P>@@



<-P>dictionem: quia Deus propter Ecclesiæ bonum,

eam in illo conseruat, licet simpliciter, & absolutè

non sit Ecclesiæ membrum. Amittit tamen aliquid

iurisdictionis, etiam si occultus sit: quia eum, qui

nouit ipsum esse hæreticum, non potest licitè nec

validè absoluere à peccatis, censuris, &c. in casibus

non necessariis, vt verbi gratia, si ille commodè

habere potest alium, à quo absoluatur, & sic in re-

bus similibus.

  Sed melius est absolutè tenere, hæreticum non109.

amittere iurisdictionem Ecclesiasticam, donec abResolutio Au-|thoris.

Ecclesia deponatur auctoritate, vt cùm Papa depo-

nit Episcopum, vel ministerialiter, & per modum

conditionis, sine qua non: quę duo in re non diffe-

runt, vt cum Concilium generale deponit Pontifi-

cem; quod non permittet Deus cum grauibus in-

cōmodis totius Ecclesiæ, vnde retinemus 2. conc.

superius positam, cui consonat hæc verbo, Papa,

dicens. Papa ob solam hæresim potest accusari, excom-

municari, & deponi. De hoc tamen plura tract. de fi-

de, vel de schismate.


------------------------------------------------------------



SECTIO XXI.

Vtrum potestas ciuilis sit subordinata Ecclesiasticæ.



SVbordinatio nomen æquiuocum, vel110.

analogum est, varias habens significatio-Sub ordinatio|est nomẽ æqui-|uocum.

nes: prima est, vt subordinatum vnum

alteri dicatur, quia est inferior illo secun-

dum ordinem perfectionis: secunda, quia est illi

subiectum aliquomodo, vt voluntas inferioris est

subiecta voluntati superioris in eo in quo fuerit

superior. Relinquo alios subordinationis modos:

quia non sunt ad rem. Loquendo ergo de primo1. Concl.

subordinationis modo, dico primo, potestatem

ciuilem esse subordinatā Ecclesiasticæ secundum

ordinem perfectionis, id est, esse inferiorem seu

posteriorem ordine dignitatis, & perfectionis: ita

docet D. Thomas opusc. 20. de regim. princip. c. 4.

& alij citandi pro 2. concl. Bern. 4. de consid. Nazi.

orat. 17. ad populum timore perculsum. Ambros.

lib. de dignit. sacerd. ca. 2. Chrysostom. 3. de sacer-

dotio hom. 83. in Matth. & ho. 4. & 5. in illa verba

Isayæ, vidi dominum, & ho. 3. ad pop. vbi Flauia-

num Archiepisc. præfert Imperatori in potestate.

Eandem cōparationem facit Leo epis. 23. Probant

aliqui, quia potestas Ecclesiastica est supernatura-

lis in substantia, & modo, eò quòd data est à Deo,

vt auctore supernaturali, & ex natura sua petit sic

dari, nec potest aliter: at verò potestas ciuilis est

naturalis in substantia, & communiter etiam in

modo, quia communiter non petit dari à Deo, vt

auctore supernaturali, nec communiter, sed rarò

confertur supernaturaliter. Vnde potestatem Ec-

clesiasticam supernaturalem esse docent Bellar-

minus to. 1. lib. 5. de Ponti. cap. 6. & 1. de translatio.

imperij cap. 12. §. primum igitur, Victoria relect. 1.

de potest. Eccles. quæst. 1. num. 3. & 4. & qu. 2. nu. 3.

Molina to. 1. de iust. tract. 2. disp. 21.

  Sed certè quamuis potestas aliqua Ecclesiastica

sit supernaturalis in substantia, vt potestas absol-

uendi à peccatis, concedendi indulgentias, excom-

municandi seu priuandi suffragiis fidelium, ita vt

etiam si offerantur pro aliquo, illi non prosint, po-

testas omnis efficiendi sacramẽta, & dandi chara-

cterem, & gratiam per illa, quia talis potestas est

ad actus supernaturales in substātia, qui excedunt<-P>

@@0@

@@1@188 Quæst. XCV. Tract. XIV.



<-P>omnem virtutem, & facultatem ordinis, & ideo

potestas, & facultas ad illos est supernaturalis in

substantia, nō solùm in personis Ecclesiasticis, sed

etiam in sæcularibus, si contingat esse ministros,

vt in matrimonio, imo, & in infidelibus non ba-

ptizatis, qui possunt esse ministri in sacramento

baptismi: tamen potestas legislatiua non est pro-

priè supernaturalis in substantia. Nam si Deus in-

stituisset sacramenta, vel alia supernaturalia, &

nulli dedisset potestatẽ condendi leges circa illo-

rum administrationem, vel receptionem, posset

cōmunitas ipsa cōstituere sibi sacerdotẽ aut prin-

cipem, qui posset in ea materia leges ferre, & mul-

tò melius circa cultum religiosum, quo homines

Deum colere & possent, & deberent, licet nihil su-

pernaturale aut supernaturali modo fecisset, ergo

potestas legislatiua circa res sacras, spirituales, aut

supernaturales non est verè, & propriè supernatu-

ralis in substantia, sed in materia, & modo: quia

aliqua pars materiæ illius est supernaturalis, in

substantia, & modo supernaturali traditur, nam

Christus per potestatẽ supernaturaliter acceptam

à Deo quosdam dedit Apostolos, alios prophetas, alios

pastores, &c. vt constat ad Ephes. 4. & in prælatis

electis, & postea iuxta eius institutionem legitimā

electis in Ecclesia, totam hanc potestatem consti-

tuit, auferendo ab aliis omnem potestatem feren-

di leges, & præcepta saltem directè in rebus sacris,

& spiritualibus, in ordine. Quidquid sit de pote-

state indirectè ferendi in illis præcepta, & leges

in ordine ad finem temporalem, & non derogan-

do legibus, aut mandatis Ecclesiasticis: proptercà

potestas legislatiua, quæ est in Christianis princi-

pibus secularibus, penitus est sęcularis, & profana:

potestas verò legislatiua principum Ecclesiastico-

rum est sacra; sic appellatur à Gelasio Papa ep. ad

Anastasiũ Imperatorem, relata cap. duo sunt 96.

dist. vnde colligitur eius excellentia, supra pote-

statem legislatiuam sæcularem: quia nobiliorem

materiam per se, & directè respicit, nempe res sa-

cras, spirituales, & supernaturales, & in ordine ad

nobiliorem, & excellentiorem finem, de quo Pau-

lus Ephes. 4. in opus ministerij in ædificationem corpo-



ris, &c. & Colos. 1. vt exhibeamus hominem perfectum

in Christo Iesu, vnde in illo cap. duo sunt, inducitur

Gregorius initio pastoralis, dicens quòd aurum nonPotestas Eccle|siastica præ-|stat regia di-|gnitate.



tam prætiosius sit plumbo, quâm regia potestate sit al-

tior ordo sacerdotalis: & Innocentius III. cap. solitæ

de maiorit. & obed. potestatem Ecclesiasti-

cam appellat luminare maius seu Solem: sæcula-

rem verò minus seu Lunam: & Bonifacius VIII.

in extrauag vnam sanctam de maiori. & obed. ait,

potestatem Ecclesiasticam datam Petro, & eius suc-

cessoribus à Christo, esse gladium spiritualem, con-

sentit Bernard. 4. de consider. Nazianz. oratio. 17.

ad Pop. timore perculsum, vbi suum tribunal Im-

peratorio præfert, & hanc potestatem comparat

animæ, regalem carni, ergo sicut spiritus præstat

carni, ita potestas Ecclesiastica politicæ. Videlicet

ratione materiæ, & ratione finis: nam finis præci-In quo præstat|Ecclesiastica|potestas ciuilis.

puus proprie potestatis ciuilis est fœlicitas huius

vitæ, finis verò præcipuus & proprius Ecclesiasti-

cæ est fœlicitas alterius vitæ, quamuis etiam in-

tendat supernaturalem sanctificationem animæ

in hac vita, cultum Dei, & alios fines, qui tamen

etiam sunt præstantissimi. Deinde Ecclesiastica

orta est à Deo, vt auctore supernaturali conceden-

te hanc potestatem per humanitatem Christi: ci-<-P>@@

<-P>uilis autem est à Deo auctore naturæ per lumen

rationis, & per Rempub. concessa Regibus: item

ex parte subiecti, Ecclesiastica est nobilior: quia

ciuilis potest esse in non baptisato, Ecclesiastica

non: quia sicut sine charactere baptismi nullus

subiicitur Ecclesiæ, ita neque illi imperare potest.

Dices, ergo incertum erit, an aliquis habeat hanc

potestatẽ. Respōdeo, negatur cōsequentia, quia de

baptismo ritè dato, & suscepto facilè potest habe-

ri certitudo moralis. Deinde ciuilis potest, & so-

let esse in fœminis: Ecclesiastica autẽ vel non po-

test, vel non debet, nec solet esse in fœminis iuxta

dicta sect. 18. & quidquid sit de aliqua iurisdictio-

ne spirituali: tamẽ de legislatiua generali in ordi-

ne ad totam hactenus est inauditum, quòd fœmi-

næ committatur, neque vmquam habuit hanc po-

testatem ordinariam, quod enim dicitur de Ioan-Ioānem VIII.|Fœminam Pō|tisicem fuisse|est fabulosum.|Mulier est in-|capax iurisdi-|ctionis Eccle-|siasticæ.

ne VIII. fabulosum est, nullumq́ue habet in histo-

riis fundamentum, imò verisimilius est esse om-

ninò incapacem iurisdictionis ordinariæ Pontifi-

ciæ, quæ immediatè est à solo Deo. An verò Pon-

tifex possit ei ordinariam aliquam iurisdictionem

concedere vel non, minus constat. De laico pro-

babilius est, non solùm posse habere potestatem

Ecclesiasticam delegatam, sed etiam ordinariam,

si Pontifex vellet: an verò possit habere pontifi-

ciam: ita vt factum teneret, si laicus in Pontificem

eligeretur, ait Suarez hîc disp. 9. sect. 1. rem esse in-

certam: sed certum esse, id nunquam factum in

Ecclesia esse, nec debere fieri propter nouitatem,

& periculum, vnde si contingeret merè laicum

eligi in Pontificem, saltem deberet non vti tali

potestate, antequam ordinaretur, quāuis electus,

cùm iam esset ordinatus, posset ante consecratio-

nem vti Pontificia iurisdictione statim atque ele-

ctus, seu in sede collocatus esset. De inferiori au-

tem potestate ordinaria in Ecclesia est, vt lai-Laicus non po|test fieri Epi-|scopus.

cis non committatur, ideo infra summum Ponti

ficem nullus potest eam committere laico, licitè,

nec validè. Et licet aliquando visum sit laicum eli-

gi, seu postulari ad Episcopatum, vt Ambrosium:

non tamen visum est illi dari nullo ordine prius

recepto. Vnde nec summus Pontifex iure ordina-

rio præbet iurisdictionem Ecclesiasticam nisi or-

dinaro, saltem prima tonsura: quamuis de absoluta

potentia posset aliud facere.

  Est etiam potestas Ecclesiastica excellentior in111.

summo Pontifice, ratione suæ amplitudinis, lati-

tudinis, seu extensionis: nam se extendit ad totum

orbem Christianum: ciuilis autem in nullo homi-

ne solet ad totum orbem se extendere: ita D. Tho.

2. sent. in vltimis verbis.

  Dico secundò, Potestas Ecclesiastica, non solùm2. Conclusio.|Potestas Ec-|clesiastica no-|bilior ciuili or$unclear|dine morali.

in se est nobilior ciuili, & superior ordine digni-

tatis, sed etiam ordine moralis superioris, nimi-

rum quia ij, quibus inest potestas ciuilis, si Chri-

stiani sint, verè sunt ei subiecti, & subordinati: quę

duo sunt valde distincta, vt paulò anteà diximus,

& D. Thomas in fine 2. sententiarum declarauit.

  Conclusio est certa, & communis apud Catho-

licos D. Thomæ loco nunc citato, Hẽrici quodlib.

6. quæst. 3. Victoriæ relect. 2. de potest. Eccles. &

relect. de Indis. p. 1. num. 29. vbi docet, hoc non

solùm esse verum de potestate hac, vt est in Papa,


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   65   66   67   68   69   70   71   72   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin