Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə82/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   78   79   80   81   82   83   84   85   ...   250

sed ea tātùm quæ in scriptura, & tradita sunt, quia

ea tantum dicta sunt à Deo: vide Canum 5. de locis

cap. 5. ad vltim argument.

  Hîc disputant nonnulli an Pontifex, & alij præ-

lati religionum possint religiosis aliquid præscri-

bere: quod in regula non contineatur: sed de hoc

egi disp. 8. sect. 12.





@@0@

@@1@Disput. X. Sectio II. 225



------------------------------------------------------------

SECTIO II.

An in dubio de iustitia, vel obligatione legis

teneamur ei obedire.



DE hac re Vazquez disp. 151. cap. 4. in11

fine ait, si constat, aliquem esse superio-



rem, & non esse malum, quod præcipit,

absque dubio teneor ei obedire, quia tuta

conscientia possum me illi accommodare;

si tamen de pot estate legislatoris dubitatur, nimirum,

quia dubito an sit Rex, alia, inquit, est ratio, vt tract.

de conscien. dictum est (scilicet disp. 65.) Vbi & nos

multa diximus, & in hoc tract. de legib. disp. 1. sect.

3. conditione 5. quibus consonat Suarez 3. part. to.

5. disp. 4. nu. 5. & sequentibus, dicens, quando supe-Quando quis|Superiori pa-|rere teneatur,|vel non.

rior est certus, vt homo possit eius sententiæ, vel legi non

obedire, debere sententiæ errorem, & iniquitatem esse

moraliter certam, & indubitatam: alioqui enim tene-

tur obedire; quia in dubiis parendum est superiori, qui

ius præcipiendi habet, ac possidet: quia ad commune bo-

num hoc omninò expedit: idem censet, si de iniustitia

legis tantùm sit probabilis opinio, aut verisimile

iudicium sine temeritate formari possit. Quia

dummodò iustitia legis probabilioribus rationi-

bus, vel certè æquè probabilibus nitatur, satis esse

videtur, vt valida sit, & consequenter vt obliget,

& censuram inducat: alioqui cogendi essent supe-

riores ad numquam præcipiendum, nisi ex certa,

& euidenti cognitione, quod est supra humanam

facultatem. Si enim subditis licet ex probabilibus

rationibus formare iudicium prudens & practicè

cerrum ad operandum: cur non etiam hoc licebit

superiori ad ferendam legem, & præceptum? Sicut

enim cæteri homines non possunt semper habere

euidentiam speculatiuam, & ideò, ne perplexi

sint, & humano modo operari valeant, licitè ap-

plicant ad opus iudicium probabile cum certitu-

dine practica: ita idem modus operandi necessa-

rius est superiori, qui homo etiam est, alioqui sæ-

pe esset perplexus, & multa incommoda commu-

ni bono ex eius regimine sequerentur. Quod si

ipse iustè, & rectè ita præcipit, alij certè obedire

tenentur.

  Quod si quis obiiciat commune dogma Theo-12

logorum, vnumquemque operari posse iuxta suā

opinionem probabilem: Dicendum est, illud esse

intelligendum de opinione practicè probabili, id

est, in ordine ad opus, & non in sola speculatione.

In præsenti autem licèt possit esse vtrimque con-

trouersia probabilis, an hoc, quod præcipitur, iu-

stum sit, necne: tamen posita lege iam nō est pro-

babile, quin oppositum malum sit, quia non est

probabile; quin hæc lex sic lata valida sit, &

iusta. Vel certè dici etiam potest, illud axioma in-

telligi in causa pari: hîc autem in hoc est imparitas

quòd ius, & potestas Superioris præeminet, sem-

perq́ue pręferri debet. Dixi autem, inquit Suarez,

dummodo iustitia legis saltem æquè probabilibus

rationibus nitatur. Nam si oppositum sit manife-

stè probabilius, etiam est valde probabile, subdi-

tos posse se excusare ab obseruātia talis legis. Hæc

Suarez, qui etiam videndus eodem tomo, disp. 22.

sect. 9. vbi docet in dubio, quando agitur de peri-

culo peccandi, tutiorem partem eligendam esse,

quod etiam docet Vazquez, illa disp. 65. ca. 3. cum

multis, quos citat cap. 1. quibus adde Hipol. singu-

lari 151. & speciatim quando dubitatio est de obli-<-P>@@

<-P>gatione legis, ita docent Castro 1. de lege pœnali,

cap. 5. docum. 4. & vniuersè Archidiac. quem re-

fert, & probat Felin. cap. nam concupiscentiam de

const. num. 5. constitutionem in dubio præceptum

continere docet, nisi materia subiecta, aut consti-

tutionis verba aliud persuadeant. Medina etiam,

C. de ieiunio. quæst. 7. de necessitate ieiunij Eccle-

siastici, ait, Si quis omnibus perspectis & consideratis,



adhuc manet dubius, an præceptum humanum obliget

sub mortali aut veniali, tunc ipsa conscientia dubia, quæ

temerè deponi non debet, facit ipsi dubitanti legem: tunc

enim id agat, & teneat, quod tutius esse cognouerit, ne

cōscientiæ propriæ cōtraueniendo ædificet ad gehennam,

& Ledes. 2. 4. quæst. 17. art. 2. dub. 6. ait. Tunc ipsa



conscientia dubia, quæ temerè deponi non debet, faciet

ipsi dubitanti legem, & quid sit agendum ostẽdet: nam

tunc id agat ille dubitans, si nec per se, nec per Doctorem

potest vincere illud dubium: quod tutius esse, bona fide

iudicauerit, ne conscientiæ propriæ contraueniendo ædi-

ficet ad gehennam: & Aragon. 2. 2. quæst. 62. ar. 3. ait,

subditi quamdiù apertè non constat de iniustitia,

aut leuitate legis, tenentur stare iudicio suorum

maiorum: & Henric. quodlib. 8. quæst. 16. in dubio

an sit contra diuinum præceptum obediendum

ait præcepto superioris.

  Nauarrus autem in summa cap. 23. num. 50. ait

verba præcepto, & æquipollentia, cùm ex se indif-

ferentia sint, ad culpam mortalem, & venialem

intelligenda esse de veniali: leges enim, quæ rectè

possunt intelligi de pœna maiori, & minori, in du-

bio de minori intelligẽdæ sunt, l. interpretatione,

l. si præses, ff. de pœnis, cap. in pœnis, de regul. iur.

in 6. idemq́ue Nauarrus tractatu de voto paupert.

cap. nullam, num. 31. & cap. statuimus, num. 62. ait

ignorantiam veræ intelligentiæ legis humanæ ex-

cusare à peccato saltem mortali, & citat Innocent.

cap. per tuas, 2. num. 4. de simonia, & Baldum l. ab

eo, C. quomodo & quand. iud. Felin. c. nam concu-

piscentiā de constit. Palac. etiam 3. dist. 37. quæst. 7.

colum. 24. ait, si probabilissimum est, legem supe-

rioris iniustam esse, non teneri subditum ei obedi-

re. Isti modi dicendi, qui contrarij videntur, vel

conciliandi, vel interpretandi, aut moderandi sunt

iuxta ea, quæ tract. 8. diximus de conscientia du-

bia & opinatiua, & in hoc tractat. disput. 1. sect. 3.

conclus. 5.

  Cùm autem verba legis clarè indicant aliquid,

& non cōstat aliunde de mẽte legislatoris, no esse

à verbis legis recedendum docet Antoninus 2. p.

tit. 4. cap. 2. §. 3. ex glossa in illud Gregorij cap. hu-

manæ, 22. quæst. 3. humanæ aures talia verba iudi-



cant, qualia foris sonant: & ex cap. ex literis, de spon-

salib. & l. non aliter, ff. de legatis 2. sed & hoc suam

habet moderationem, nam casus esse possunt, in

quibus liceat sequi in praxi interpretationem, quę

non sit certa: sed tantùm probabilis circa mentem

legislatoris.

  Ex his interpretanda est regula iuris in 6. In ob-

scuris quod minimum est, sequendum esse: gloss. ibi in-

terpretatur de obligatione orta ex voto, promis-

sione, vel contractu: ego tamen etiam de obliga-

tione orta ex lege intelligendam illam conseo, ita

vt homo possit de minori obligatione legem in-

terpretari, si valdè incommoda illi fuerit inter-

pretatio de maiori obligatione: sed cum nihil vel

parum interest, de maiori obligatione debet inter-

pretari, & in dubio an sit mortale vel veniale, ca-

uere debebit ab opere, quasi à mortali: sicut in du-<-P>

@@0@

@@1@226 Quæst. XCVI. Tract. XIV.



<-P>bio tutior pars est sequenda, si commodè fieri po-

test iuxta cap. veniens de sponsalib. cap. ad audien-

tiam, cap. significasti, 1. & 2. de homicid. & clem.

exiui de paradiso, §. nos itaque de verb. sign.


------------------------------------------------------------



SECTIO III.

An teneamur in conscientia obedire legibus, & senten-

tiis latis à tyranno, qui non est verè Rex.



SOtus 3. iust. quæst. 4. art. 6. inquit, legẽ13

aut sententiam Tyranni nunquam es-1. Opin. Soti.

se validam, nisi iam ipse tyrannus fa-

ctus sit Princeps legitimus ex cōsen-

su totius Reipublic. Quales fuerunt in Hispania

Gothi, & in Gallia Franci, qui à principio fuerunt

tyranni posteà verò Respub. consensit eorum gu-

bernationi. Pro hac sententia aliqui referunt An-

gelum: & Syluestrum verbo Iudex, vel iudicium,

sed malè: quia isti, & alij summistæ solùm dicunt

in genere, iudicium esse nullum, quando est à iu-

dice potestatem non habente. Referuntur etiam

Caietanus, & Armilla, verbo, tyrannus. Sed neque

hi id dicunt, solùm affirmant, eos qui à tyranno

sententiam iustam petunt, non peccare, licèt ille

peccet vsurpando iudicium, quia illi non petunt,

vt iudicium vsurpet, sed vt minus malè vtatur iam

vsurpato.

  Hęc sententia suadetur, quia Iurisperiti cap. at si

clerici, de iudiciis: & l. Barbarius, ff. de offic. præ-

tor. & multi Theologi 4. dist. 17. & 18. & summi-

stę verbo Iudex, iudicium, & sentẽtia, docent, sen-

tentiam iudicis non legitimi nullam esse: & colli-Sententia iu-|dicis non le-|gitimi nulla|est.

gitur ex d. cap. at si clerici, & ex cap. accusatores,

3. quæst. 8. sed tyrannus non est legitimus iudex:

ergo. Confirmatur ex Gregorio 11. quæst. 3. c. sen-

tentia: vbi non dixit absolutè, sententia, sed senten-

tia pastoris timenda est: sed tyrannus non est verè

pastor: ergo eius leges, & iudicia ab eo vel eius

ministris facta sunt nulla, vt tenet Andreas ab

Exea rubr. de constit. num. 105. & 106. tribuens

Baldo & Paulo de Castro, auth. decernimus. C. de

sacrosanct. eccles. Bartolus ibi, & tract. de tyrannis

num. 16. Quibus accedere videtur Ioannes Nico-

laus tract. de hæret. not. 40. fauet Nauarr. in sum.

cap. 23. num. 40. dicens, legem iniustam non obli-

gare, qualis est facta à non habente potestatem:

argu. cap. 2. de constit. lib. 6. & l. fin. ff. de iurisdict.

omnium iudicum.

  Rectè tamen recentiores Theologi docent, le-14

ges, & iudicia tyrannorum pacificè regnum possi-2. Opinio.

dentium, quia Resp. non potest eorum iugum ex-Leges & iu-|dicia tyrāno-|rum, quæ sint|validæ.

cutere, valida esse: docent Victoria relect. de po-

testate ciuili num. 23. Medina 1. 2. quæst. 96. art. 4.

in fine. Bannes 2. 2. quæst. 67. art. 1. Salon quæstio.

60. art. 6. Aragon. eodem art. 1. vbi etiam Victoria

in Scriptis, Leonardus Lessius 2. de virtutib. Card.

cap. 29. dub. 9. probatur, quia non esse validas illas

leges & sententias, cæteraq́ue acta, esset in magnũ

Reipubl detrimentum: esset enim magna confu-

sio, & perturbatio in Repub. si nulli essent iudices,

quorum sententiæ valerent, si nullæ essent leges

iustæ ex parte materiæ, quæ seruari possent, & de-

berent. Potest autem Resp. huic incommodo oc-

cutrere tacitè conferendo potestatem gubernandi

tyranno, interim dum non potest illum repellere,

& similiter eius ministris, & iudicibus ab eo con-Respubl. quo-|modo leges &|iudicia tyran-|ni probabit.

stitutis: vel ratificando eorum leges, iudicia &

acta: ergo hoc debet facere, & facit: & ita leges il-<-P>@@



<-P>læ, & cætera acta valida sunt. Confirmatur ex

D. Thoma quæst. 96. art. 4. vbi ait, lex quæ fertur à



non habente auctoritatem, non obligat in fero animæ,

nisi aliàs esset scandalum, vel perturbatio Reip. At

quādo tyrannus iam pacificè gubernat, nec potest

repelli, esset graue scandalum, & perturbatio in

Rep. illi non obedire: ergo tunc licet à parte rei

non sit rex, tenemur ei obedire: & ita tenent Bar-

tolus, Baldus, & Paulus de Castro. & Ioannes Ni-

colaus supra, si attentè legātur: docent enim, quòd

licet illæ leges, vt sunt à tyranno, & iudicia in eis

fundata, nullius sint valoris vt sic, tamen auctori-

tate iurium talis Reip. vel ex eius consensu valorẽ

habent, alioqui sequeretur magnum Reip. detri-

mentum, cum Resp. opprimatur à tyranno, nec sit

sui iuris, nec possit ipsa ferre leges, nec à legitimo

rege antea datas exequi. Si non pareret tyranno,

interiret, quia non esset qui causas ciuiles, vel cri-

minales definiret, sceleratos coerceret, & puniret,

hostes profligaret, aliáque mala impediret. Vnde

eò ipsò quòd Resp. arma deponit non valens ty-

ranno resistere, implicitè, & interpretatiuè valo-

rem confert mandatis eius Reip. conuenientibus.

Secus quando arma feruent, & spes est conseruan-

di suam libertatem: & nisi validæ essent leges ty-

ranni, non diceretur in authentica citata: actus fa-Actus tyran-|ni, iusto Do-|minio super-|ueniente re-|scindendi.

ctos per tyrannum tempore tyrannidis debere rescindi,

superueniente iusto Dominio, quod interpretatur

Paulus de castro ibi de factis per viam legis.

  Confirmatur ex l. Barbarius ff. de offi. prætor. &

cap. infamis 3. qu. 7. vbi decernitur acta à quodam

iudice, cuius electio fuerat nulla, ex occulto serui-

tutis impedimento, valida fuisse; quia communis

error populi cum titulo apparenti, à superiori da-

to, contulit illi iurisdictionem, ne ex nullitate ge-

storum ipsius lites, & alia incommoda in Repub.

sequerẽtur. Qua etiam ratione omnes ferè Theo-

logi, & Canonistæ docent, quòd si quis fiat paro-

chus cum occulto impedimento excommunica-

tionis, vel alio simili, absolutiones ab ipso datæ

sunt validæ: quia communis error populi cum ap-Communis er-|ror populi dat|iurisdictionẽ.

parente titulo dedit ei iurisdictionem, ne pœni-

tentes absolutionis fructu careant, & posteà con-

fessiones repetere teneantur: de quo multa dixi in

tractatibus de confess. & excomm. sic ergo in casu

præsenti Resp. confert tyranno, & eius ministris

iurisdictionem, aut eorum acta ratificat, vt magna

incommoda vitentur, sic in cap. præsidentes de

hęret. in 6. datur facultas Principibus etiam tyran-

nis hæreticos puniendi, ne impuniti maneant.

Confirmāt Salon, Aragon, Medina, Bannes & alij,

quia constat Romanos per tyrannidem occupasse

Iudæam, tamen Christus Matth. 22. dixit, reddite



quæ sunt Cæsaris Cæsari, & ipse reddidit tributum,

nec asseruit se liberũ, quia non esset obediendum

tyrannis, sed quia erat filius Dei, vel etiam quia

erat filius Dauid, & Ioannes Baptista Lucæ 3. mi-

nistris quærentibus ab ipso (quos dubium non est,

quin essent milites Romanorum) quid facerent,

non præcepit, vt militiam desererent, quasi mini-

stri Principis tyranni, sed hoc tantùm, vt neminem

concuterent, & contenti essent suis stipendiis. Pi-

lato etiam, qui à nullo alio potestatem habebat,

nisi à Cæsare, dixit Christus, Non haberes potesta-

tem in me vllam, nisi tibi datum esset desuper. Ioan. 18.

& 1. Pet. 2. subiecti estote omni humanæ creaturæ, siue



regi quasi præcellenti, &c. & Rom. 13. omnis anima

potestatibus sublimioribus subdita sit: nullus autem<-P>

@@0@

@@1@Disput. X. Sectio III. 227

<-P>tunc erat Rex, nisi Cæsar, & nullus iudex nisi con-

stitutus ab ipso.

  Sed hæc probatio displicet Leonardo, quia cre-

dit neminem in conscientia teneri tyranno tribu-

tum soluere, nisi fortè causa scandali, vel maioris

mali vitandi: nec enim ratio naturalis id dictat,

neque Resp. censetur id velle, quia expedit, illum

non abũdare, vt faciliùs eius iugum possit excuti.

Sententia Domini est generalis, solum significans

Principi reddendum, quod ei debetur: non enim

conueniebat, vt alterutram partem distinctè defi-

niret. Hæc Leonardus. Confirmat etiam Salon:

alioqui cùm Indi insulani per tyrannidem sint re-Indi insulani|quo iure per-|uenerint ad|Regem Hispa-|niæ.

dacti ad dominium Regis Hispaniæ, sequeretur

illos non teneri ad obediendum legibus, & statu-

tis nostri Regis, & suorum ministrorum, quod es-

set omnia perturbare, nec est vllo modo asseren-

dum. Sed hæc ratio supponit falsum, nempe Re-

gem Hispaniæ etiam nunc tyrānicè regna illa ob-

tinere: quod falsum est, vt docet Bannes 2. 2. tom.

1. quæst. 10. art. 10. in fine, ostendens, quo præ-

cipuè titulo legitimo Hispaniarum Rex gubernet

Indos.

  Idem confirmat Salon, alioqui Christiani de-



gentes in Asia non tenerẽtur iustis Turcæ legibus:

nec Catholici agentes in Anglia legibus iustis

Reginæ Elisabethæ (ea enim tunc regnabat) quod

est falsum.

  Ego aliter confirmo, quia si reuera illi nullam

haberent potestatem, iniquum esset ab illis petere

sententiam in rebus dubiis, quia in dubiis melior

est conditio possidentis, donec per legitimum iu-

dicem condemnetur: & in criminalibus, quia esset

quasi vindictam sumere auctoritate priuata: con-

sequens est falsum: ergo.

  Sed obiicies, quia tyrannus peccat leges & sen-15

tentias ferendo: nam vsurpatum iudicium est pec-

catum, vt ait D. Thomas 2. 2 qu. 60. art. 6. ergo pe-

tere ab eo, vt sententiam, vel legem ferat, erit pec-

catum: quia peccatũ est petere, quæ licitè fieri non

possunt. Respondet primò Medina suprà, quòd

sicut licitum est, parato ad vitium luxuriæ consu-

lere, & persuadere, vt si alterutrum facturus est,

potius cōmittat simplicem fornicationem, quàm

adulterium, quia hoc tantùm est consulere minus

malum: ita licitum est, tyranno consulere, vt exer-

ceat iusta iudicia, quia hoc minus malũ, sed opor-

teret explicare, respectu cuius est minus malum:

item non videtur simile, quia in illo casu fornica-

tionis petirio est conditio naturalis, hic verò non

est petitio conditionalis: si facturus es legem, fac

iustam, si laturus es sententiam, fer iustam, sed

absolutè, iudica internos, fac talem legem, &c. Se-

cundò respondet, quòd ciues quando concur-

runt ad tyrannum, vt ex ęquo & iusto iudicet, con-

stituunt illum iudicem arbitrum, vt suas contro-

uersias definiat, & sic ipse nō peccat peccato vsur-

pationis iudicij: Contrà, quia sic sententiæ non

valerent, vt iudicis ordinarij, sed vt arbitri: item

iudex arbiter solùm habet auctoritatem de con-

sensu vtriusque partis, hîc verò solùm consentit

actor sæpenumerò. Tertiò respondet, quòd non

petunt vsurpatũ iudicium, sed qualitatem iustam

vsurpati iudicij, hoc est, vt supposito, quòd vsur-

pat iudicium, iustè, & sanctè iudicet. Sed contrà,

quia absolutè petunt iudicium, & legem, &c. Re-

spondet Caietanus, cuius est etiam hæc & prima

solutio, petitiones piè esse interpretandas, scilicet,<-P>@@



<-P>si vis, seu, ex quo vis detinere, & exercere hoc do-

minium, vtere illo iustè, vtere honestè, vtere piè,

vtere ad vtilitatẽ publicam, & priuatorum, prout

deceret Dominum: sed si ita est, ergo ille piè, iustè,

& honestè potest exercere illos actus. Quod pla-

cet. Vnde quartò respondet, Tyrannum tunc non

peccare, quia ex consensu interpretatiuo Reip. &

eius auctoritate leges & sententias fert: ita tenet

Salon, in fine illius controuersiæ dicens. Ex quo

etiam sequitur, non modò ciues debere illi in con-

scientia obedire, verum etiam tyrannum ferentem

tales sententias, non peccare, quinimo peccaret;

nisi illas ferret, quamdiu munus Principis retinet,

quamuis teneatur in conscientia principatum re-

linquere, aut eniti mediis honestis, vt à Rep. in

suum Principem eligatur: idem indicat Aragon,

ait enim, iudicium tyranni esse vsurpatum in cau-

sa & radice, quatenus tyrannus iniustè occupauit,

& retinet principatum, esse autem non vsurpatum

quatenus fit auctoritate Reip. volentis ex supposi-

tione tyrannidis, vt ille iudicet.

  Obiicies, quia iudicando vsurpat sibi potesta-16

tem Principis, & gerit se vt verus Princeps, cum

tamen reuera non sit: ergo peccat vsurpatione iu-

dicij: qui enim vsurpat sibi potestatem alienam, &

intendit ea vti in iudicando, peccat vsurpatione

iudicij.

  Respondeo peccasse inuadendo principatum,Tyrannus in-|uadẽdo Prin-|cipatum, &|retinendo pec-|cat.

& peccare retinendo illum, & vtendo illo, seu le-

ges ferendo, & sententias quasi propria auctorita-

te, & sic fortè possent intelligi Leonardus Lessius

suprà, & alij asserentes peccare, sed posset nō pec-

care, nimirum ferendo leges, & sententias aucto-

ritate Reip. sibi collata ex suppositione, quòd non

dimittat Principatum. Vnde quod ab eo petitur,

iustè posset præstare, supposita tamen illa reten-

tione iniusta, & ideo non peccat qui illud petit. EtSed non pec-|cat iudicando.

Lessius quidem fatetur iudicando non committe-

re nouum peccatum, sed continuare antiquum:

neque addere aliquam malitiam mortiferam su-

pra vsurpationem tituli Principatus, quia per hoc

non fit noua iniuria: sed continuatur prior; imò

magis peccaret, si quando res postulat, ius non

diceret retento principatu, quia magis ciuibus no-

ceret, & maiorem iniuriam irrogaret. Sicut qui

rem alienam detinet, & ea vtitur, peccat vtendo:

tamen si iste vsus est rei vtilis, vel necessarius, non

addit nouam malitiam supra rei detentionem, &


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   78   79   80   81   82   83   84   85   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin