rere: tum etiam quia alius est iam paratus ad reci-
piendum, & vrget vt detur, nec negata solutione
corrigetur. Est simile in soluente vsuras. Vnde Pa-Reus non pec-|cat parendo|iniustæ sen-|tentiæ.
normitanus ait, non peccaturum, parendo iniustæ
sententiæ, & soluendo ad mandatum iudicis: quia
iudicium redditur in inuitum, vt l. inter stipulan-
tem, §. si stichum, ff. de verb. oblig. & cap. intelle-
ximus, de iudic. Quamuis, vt notant Adrianus &
Sayrus, sicut non tenetur parere iniustæ sententię,
ita nec in conscientia tenetur parere vocali man-
dato. Imò Castro addit, quòd qui iniustè per sen-
tentiam priuatur re sua, si aliter non potest dam-
num sibi illatum resarcire, poterit ab illo, qui per
iniustam sententiam rem suam abstulit, tātundem
clanculo surripere. Idem Sayrus suprà, & Inno-
centius cap. olim causam, num. 8. de restit. spol. vbi
ait, quòd vbicumque per alium rem suam, & ius
suum prosequi non potest, licitum est etiam fur-
tiuè rem suam recuperare, secluso scandalo, & aliis
incommodis: & Panormitanus cap. 1. nu. 7. de his
quæ vi, vbi concludit, quòd in defectũ probatio-
nũ potest quis in occulto sibi satisfacere, & Imola
consil. 135. incipiente circa primum, volumin. 1.
Paulus de Castro, cons. 339. incipiente priusquam
iura fierent, colum. 2. circa princip. in 2. part. con-
siliorum antiquorum, secundùm nouissimas im-
pressiones. Vnde infert Sayrus, obtinentem iniu-
stam sententiam teneri in conscientia ad restitu-
tionem, quia retinet alienum. Sic Panormitanus
d. cap. quia plerique num. 21. Imola consil. 147. in-
cipiente in causa vertente. Quia non dimittitur pec-
catum, nisi restituatur ablatum. Idem Sayrus cum<-P>
@@0@
@@1@Disput. X. Sectio V. 231
<-P>Panormitano d. cap. quia plerique, num. 41. Guil-
liermus de Monte Ferrato, tract. super pragm. san-
ctionem, par. 2. Angelus lex. num. 4. vers. secundus.
Syluester eodem vers. quæst. 9. dicto 2. Andreas ab
Exea cap. 1. de constit. num. 332. Rodriguez tom. 1.
summæ, cap. 194. cons. 3. tradit, quod licet.
Hæres, qui non confecit inuentarium teneaturHæres qui nō|confecit inuẽ-|tarium tene-|tur soluere cre|ditoribus vl-|tra vires hæ-|reditatis, sed|non in con-|scientia.
creditoribus testatoris vltra vires hæreditatis in
foro iudiciali iuxta l. fin. C. de iure delict. vt auth.
de hæred. & fals. notatur: non tamen in conscien-
tia: quia lex est fũdata in falsa pręsumptione, quod
plus fuerit in hæreditate, & quòd hæres fraudauit
bona, cùm non confecerit inuentarium.
Sic etiam Iason l. 1. col. 5. vers. aliam vtilitatem
C. de testam. quem sequitur Sayrus suprà num. 8.
tenet hæredem institutum in testamento, quod
probare non potest propter detectam inhabilita-
tem testium, dato quòd in iudicio contentioso
obtinere non possit: in foro tamen conscientiæ
posse quocumque ingenio furari res hæreditarias:
idem tenet Alexander cons. 13. incipiente viso ele-
ganti colu. 3. & Andreas ab Exea cap. 1. de consti.
num. 334.
Et Æneas Falco annotat. ad Panor. dicto cap.
plerique verb. sed totum: interrogatus de isto ca-
su, Mulier peste infecta, dixit Petro, qui solus ei
assistebat, se velle, quòd dos sua ad matrem suam
reuerteretur, si filij sine filiis decessissent, posteà
hæreditas peruenit ad dictum Petrum; respondit,
Petrum in conscientia teneri, & per denuntiatio-
nem Euangelicam posse compelli ad soluendam
dictam dotem in tali dispositione non solemni re-
lictam.
Ex eodem fundamento Innocentius cap. quòd
sicut num. 7. & 8. de elect. Panor. cap. plerique de
immu. Eccles. nu. 43. & Adrianus, quodlib. 6. art. 1.
con. 2. vers. infero 2. lit. K, inferunt, si aliàs legiti-
ma interuenerit eorum ad quos spectat electio,
quæ scilicet sufficeret ad metas iuris naturæ, ni-
mirum quia interuenit consensus liber, & legiti-
mus electi, & eligentium, etiam si solemnitates
iure statutæ deficiant, electum tuta conscientia
posse dignitatem retinere. Quæ omnia corolla-
ria concedit Sayrus illo lib. 3. cap. 7. nu. 8. & 9.
------------------------------------------------------------
SECTIO V.
Anquando legislator non intendit obligare in conscien-
tia, adhuc lex obliget in conscientia; & an omnis
lex humana obliget in conscientia.
DIco primò, quando legislator suffi-23
cientibus verbis, vel signis declarat1. Con.
se nolle obligare in conscientia, lexLex non obli-|gat in cōscien|tia, quando le-|gislator id non|intendit.
non obligat in cōscientia. Hoc mihi
certum est, quia lex non potest obli-
gare contra intentionem: imò neque vltra inten-
tionem legislatoris, à qua pẽdet tota vis, & effica-
cia legis, D. Thomas 2. 2. quæstio. 186. art. 9. ad 1.
Palac. 3. dist. 37. quæst. 7. con. 7. Ioan. Medina C. de
ieiunio quæst. 7. Ledes. 2. 4. quæst. 17. art. 2. dub. 6.
Azor lib. 5. cap. 6. quæst. 4. §. in hac controuersia,
Aragon. 2. 2. quæst. 62. art. 3. Sotus 1. iust. quæst. 6.
art. 4. & 5. Castro 1. de lege cap. 5. 8. & 9. Nauarrus
cap. 23. à nu. 48. Couarruuias Reg. peccatum par-
te 2. §. 5. Driedo 1. de libert. Christian. cap. 3. Henr.
quodlib. 3. quæst. 22. Aragon. 2. 2. quæst. 62. art. 3.
dubio posito post 3. con. Syluester verb. lex, quæst.<-P>@@
<-P>8. & 9. verbo præceptum num. 2. & 3. & verbo in-
obedientia, Victo. relect. de potest ciuili num. 20.
Bartolomæus Medic. quæst. 96. art. 4.
An verò non obligando ad culpam, posset esse24
vera lex: suadetur non posse primò, quia non estQuæstio.
verum votum, quod non obligat in conscientia:1. opin.
ergo nec vera lex, quæ non obligat in conscientia.1. argu.
Eadem enim ratio est. Secundò, quia Deus & na-Probatur nul-|lā esse legem,|quæ non obli-|get in cōscien-|tia.
tura obligant nos, vt obediamus veris legibus, &
præceptis superiorum, vt suprà vidimus, & docet
D. Thomas quæst. 96. art. 4. ergo non potest esse
vera lex, quin peccet, qui illam transgreditur. Ter-
tiò, quia alioqui non differret à consilio: vera au-
tem lex, cum sit præceptum, maximè differt à con-
silio: ergo.
Dices, esse legem, quia obligat ad pœnam. Con-Solu.
tra, quia pœna non potest esse iusta, nisi suppona-Replica.
tur culpa: ergo nec tenetur homo in conscientia
talem sustinere pœnam. Antecedens patet, quia
iuxta mensuram delicti, erit & plagarum modus.
Leuit. 18. & sumitur ex cap. 2. de constit. & cap.
non auferamus 24. quæst. 1.
Confirmatur, alioqui posset legislator obligareConf.
ad pœnam grauem, & non ad culpam, & obligare
ad veniale tantùm in materia graui: hæc autem
absurda videntur: ergo. Propter hæc aliqui dixe-
runt, non posse dari veram legem humanam, quin
inducat obligationem in conscientia ad actum,
quem præcipit, tribuitur Ioanni Hesselio in expo-
sitione decalogi, præcepto 4. cap. 36. qui conse-
quenter videtur asserere, regulas religionum nonLeges religio-|num an obli-|gent ad cul-|pam.
posse obligare ad pœnam, quin obligent etiam ad
culpam: aliàs præberent occasionem hypocritis,
quia seruarent homines regulam, quando videri
ab hominibus possent: occultè autem eam frange-
rent. Hanc opinionem videntur approbare Sylue-
ster verbo inobedientia in fine, & Sotus illa quęst.
6. art. 5. quatenus ait dari posse leges pœnales, quæ
in conscientia non obligent ad id, propter quod
pœna imponitur. Sed postea hos in sano sensu in-
terpretabimur.
Dico tamen secundò: certum est fieri posse or-25
dinationes, statuta, & leges veras, quę nō obligent2. Con.
in conscientia ad id, pro quo imponitur pœna eò,
quòd legislator nō vult in conscientia, seu ad cul-
pam obligare, vt in regulis, constitutionibus, &
statutis quarundam religionum, Valen. disp. 7. qu.
5. puncto 2. & puncto 6. quæst. 2. D. Thomas 2. 2.
quæst. 186. art. 9. ad 2. Antoninus 3. part. tit. 16. cap.
1. §. vlt. in fine, Castro 1. de lege pœna cap. 5. in
princ. Adrianus quolib. 6. art. 2. lit. A. vers. error se-
cundus, Sayrus tom. 1. Thesauri lib. 3. cap. 7. nu. 1.
Aragon 2. 2. quæst. 62. art. 3. dubio posito post. 3.
con. Probatur ex Clementina exiuit de paradiso:
vers. non tamen de verb. signifi. & ex constitutio-
nibus multarum religionum approbatis, vbi dici-
tur, non obligare in conscientia, & ex communi
vsu, & praxi ipsorum religiosorum, & ex aperta ra-
tione: quia contra mentem legislatoris obligari
non possunt. Ergo cum legislator velit, & expri-
mat, se in conscientia nolle obligare ad id, quod
faciendum iniungitur, non obligātur in conscien-
tia ad illud: cùm autem velit obligare ad subeun-
dam, & sustinendam aliquam veluti pœnam seu
ad non resistendum illi, meritoq́ue id velit tan-
quam medium accommodatum ad hoc, vt ipsi &
reliqui institutum obseruent, mandatum illud ve-
ra lex erit, etiam comparatione subditorum, cum<-P>
@@0@
@@1@232 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>aliquo modo eos obliget: & insuper lex esse pote-
rit comparatione superiorũ, si eos obliget in con-
scientia ad inferendam talem pœnam; & quando
pœnæ sunt exequendæ per ipsos subditos, vt, ver-
bi gratia, quòd se verberent, quòd recitent ali-
quid, &c. neque ad pœnam solet esse obligatio in
conscientia, & tunc non sunt veræ leges, compa-
ratione subditi: imò si non pręcipiant in conscien-
tia superioribus, vt pœnam inferant, vel exequan-
tur, nec eorum comparatione leges erunt, & sic
intelligo D. Thomam suprà, insinuātem non esse
veras leges, nec præcepta: & hoc ipsum intendunt
Syluester & Sotus, imò & Hesselius suprà, si autem
plus vellet, nempe non posse obligare in cōscien-
tia ad illas pœnalitates subeundas, nisi propter ve-
ram culpam præcedentem, meritò reiiceretur: id
enim falsum est, non solùm in constitutionibus
religiosis, sed etiam in multis legibus purè pœna-
libus, Ecclesiasticis, & sæcularibus. Sicut enim per
votum purè pœnale, & interdum per pactum, vel
promissionem factam homini obligat se homo ad
solam pœnam in conscientia; ita potest obligari
per legem putè pœnalem. Et quando pœna per
alium exequẽda esset, verbi gratia, à quo esset ver-
berandus si ille non teneretur in conscientia eam
sustinere, posset resistere, & daretur bellũ iustum
ex vtraque parte, quod est absurdum: non enim
dubium est, quin superior per se, & per alios quan-
do ita statuit regula, possit transgressorem verbe-
rare, & in carcerem includere, &c.
Ad argumentum in cōtrarium factum respon-26
sio patet ex dictis. Ad replicam autem triplex so-Ad argu-|menta.
let assignari solutio; prima ex regula iuris 23. in 6.
pœnam aliquando inferri sine culpa, sed non sine causa;Pœna aliquā-|do infertur si-|ne culpa, non|sine caussa.
expedit enim defectus non culpabiles leuibus pœ-
nis puniri, vt tales defectus diligentius ab eisdem
& ab aliis vitentur, sic in tract. de peccatis dixi-
mus, pœnam impropriè, seu latè dictam inferri
posse sine culpa, & ibi exposuimus aliqua mala, vt
mortem, mutilationem, &c. non posse sine veta
culpa imponi. Secunda solutio, quæ ferè in ean-
dem recidit, est, pœnam humanam merè exter-
nam, & leuem, aliquando inferri sine culpa apud
Deum, propter culpam politicam, & ciuilem, seu
apud homines, qui offenduntur defectibus eius-
modi, licet apud Deum sint inculpabiles: sic pa-
tres defectus filiorum etiam inculpabiles ex natu-
rali ignorantia, vel inaduertentia, aut obliuione
procedentes, corrigere solent leuibus quibusdam
pœnis, vt deinceps memores & cautiores sint.
Tertia est Antonini, & aliorũ in his legibus obli-
gationem aliquid sustinendi propter violationem
statuti, oriri ex voto obedientiæ, vel ex pacto in-
ter subditum, & prælatum, seu religionem, vt re-
gulam seruet, vel tale quid patiatur: sed pactum, &
votum huius rei fictum videtur: quia solùm vo-
uent obedire præceptis, in quibus superiores ve-
lint ipsos obligare in virtute sanctæ obedientiæ:
ergo cùm prælati iubent eos verberare, vel in car-
cerem includi, & retineri: si ipsi id non patiantur,
sed totis viribus resistant, non peccabunt contra
votum obedientiæ, sed contra iustitiam, si id fa-
ciant cum aliorum detrimento: quia non habent
ius ad sic se defendendum; vel nullo modo, vt cum
nullum detrimentum aliis inferunt, sed tanquam
potentiores ex eorum manibus elabuntur, sine vl-
lo scandalo, &c. Item nouitij eandem obligatio-
nem habent in conscientia ad non resistendum<-P>@@
<-P>correctioni, cum damno aliorum; tamen non ha-
bent votum: ergo talis obligatio ex voto non con-
surgit. Quod verò non oriatur ex pacto, probatur;
quia nec in susceptione habitꝰ, nec in professione,
mens superiorum, aut subditorum est, ad aliquid
obligare, vel obligari de iustitia: & de aliis constat:
eadem autem ratio est de hoc, cùm non magis ex-
primatur, quàm alia: ergo nec ad hoc obligatur ex
pacto.
Confirmatur: nam etiamsi subditus expressè
voluisset se non obligare de iustitia, adhuc mane-
ret de iustitia obligatus: ergo hæc obligatio non
prouenit ex pacto, aut promissione ipsius, maxi-Promissio non|acceptata non|obligat.
mè si promissio non esset acceptata à religione per
superiorem: quia promissio non acceptata, non
obligat de iustitia: sed hæc obligatio oritur ex ipsa
natura rei supposito ingressu in religionem, ratio-
ne cuius etiam sine professione religiosus est sub-
ditus superiori, tanquam patri, & tanquam vero
prælato per dispositiones Pontificum, per quas
etiam est exemptus ab ordinario: & ideò prælati
ius habent puniendi ipsos religiosos, vno quidem
modo pro veris culpis, alio autem modo pro de-
fectibus cōtra regulam, licet coram Deo inculpa-
bilibus: & ideò qui resistunt cum damno aliorum,
peccant contra iustitiam commutatiuam: sicut sæ-
culares, qui resistũt ministris iustitiæ cum ipsorum
damno: & idem est de resistentibus cum ipsorum
damno, iis, qui vineas, vel nemora custodiunt: de
quibus posteà dicemus, quomodo ad pœnam in
conscientia teneantur, licet non peccent cædendo
ligna in nemoribus alienis.
Ex quibus patet deceptum fuisse Angelum, ver-
bo inobedientia in fine. Vbi scripsit, quoddam esse
consilium simplex, cuius omissio peccatum nonConsiliũaliud|est simplex, &|aliud reueren-|tiæ.
sit, aliud verò reuerentiæ, quale est regula, vel or-
dinatio superioris, qui posset præcipere, sed ex be-
nignitate non vult, & huius violationem esse pec-
catum veniale: citat Archidiaconum cap. testa-
mentum dist. 6. & §. alias ea demum dist. 25. Nam
si superior satis declarat se ea ordinatione nolle
obligare ad mortale, nec ad veniale, nulla erit
culpa eam transgredi, nisi per accidens ea occa-
sione debita reuerentia, & obseruantia erga supe-
riorem omittatur, vel aliquid aliud adiungatur,
quod culpabilem reddat ordinationis transgres-
sionem.
Ad id quod insinuatur in confirmatione, an su-27
perior in materia graui possit obligare tantùm adAd conf.
veniale, dicam sect. 7.
Ex dictis patet, quòd si constitutiones religio-
sorum non obligent ad culpam nec ad pœnam,
non sunt veræ leges cum ad nihil subditos obli-
gent in conscientia: & ita ait Aragon suprà, his
verbis:
Ex dictis infero primò, quòd præcepta, quæ
continentur in constitutionibus religiosorũ pro-
priè loquendo, non sunt lex, sed potiùs decreta ho-
minum prudentum, habentia magis vim consilij
quàm legis, cùm non contineant verũ imperium,
necessariò requisitum ad substantiam legis: hæc
ille, & eodem modo loquitur Vazquez disp. 158.
cap. 3. nu. 14. cùm aliis doctoribus id probantibus,
quia lex secundùm multos citatos à nobis disp. 1.
sect. 1. dicitur à ligando; ergo si non ligat, non erit
lex: item quia de ratione legis est esse præceptum:
vbi autem præceptum, ibi obligatio: idem tenet
Sotus 1. iust. quæst. 6. art. 5. ad 3. Medina quæst. 96.<-P>
@@0@
@@1@Disput. X. Sectio VI. 233
<-P>art. 4. & multi recentiores. Nec obstat, quòd tunc
etiam obligatio sit sustinẽdi pœnam aliquam pro
transgressione, nam hæc obligatio non est à tali
constitutione nisi occasionaliter, & tanquā à con-
ditione: sed à lege naturali, qua superior quicum-
que sit, eo ipso habet vim corrigendi aliquibus le-
uibus pœnis defectus etiam coram Deo inculpa-
biles. Rectè autem aduertit Vazquez loco citato
num. 16. transgressionem regulæ solere esse cul-
pabilem ex prauo fine mouente. Quare si aliunde
moueretur à solo fine virtutis ex causa, sicut fieri
potest, esset quidem opus virtutis, licet materiali-
ter contra talem constitutionẽ operaretur, tametsi
minùs perfectum, quàm si aliquis constitutionem
ex obedientia amplecteretur.
Hinc patet resolutio huius dubij: An omnis28
lex humana obliget in conscientia: Legem, quæ
nihil absolutè iniungit, sed solùm ait, Quihoc
fecerit, vel omiserit, luat talem pœnam, non obli-
gare in conscientia ad id faciendum, vel omit-
tendum, sed ad solam pœnam, Castro 1. de lege
pœnali cap. 8. & 9. Nauarrus in sum. cap. 23. num.
86. & cap. fraternitas, num. 23. 12. quæst. 2. & cons.
3. de constit. Vazquez dist. 159. cap. 2. Henr. quod-
lib. 3. quæst. 22. Angelus inobedientia in fine, Ioan.
Medin. C. de rest. quæst. 13. §. neque tamen, & qu.
36. ad 6. Dried. 3. de libertate Christiana ca. 3. ad 5.
Couarru. reg. peccatum, part. 2. §. 5. nu. 4.
Et quidem quando legislator explicat se non
velle obligare in conscientia, nisi ad pœnam, cla-
rum est, quia obligatio pendet ex voluntate legis-
latoris: ita de constit. Dominicanorum tenet D.
Thomas 2. 2. quæst. 186. art. 9. ad 1. & 2. ibi Caiet.
§. ad 2. obiectionem ait, hoc statutum fuisse in 2.
capitulo generalissimo, anno 1237. & de consti-
tutionibus minorum, idem ait Castro 1. de lege,
cap. 8. vbi alias religionum & collegiorum Hispa-
niæ constitutiones recenset, quæ solũ obligant ad
pœnam. Vide illum ibid. & §. secundò principali-
ter arguo, & cap. 5. docum. 4. Gerson 3. part. lect. 2.
de vita spirituali ante corol. 1. lit. L, Sotus 1. iustit.
quæst. 6. art. 4 §. ad soluenda, & art. 5. Arag. 2. 2. qu.
62. art. 3. dub. 4. con. 2. Vazquez dist. 158. cap. 3. To-
let. lib. de septem peccatis, cap. 19. affirmans in hoc
omnes conspirare, Ioan. Andr. cap. relatum, ne cle-
rici vel monachi. Nauar. cap. 23. num. 49. & colli-
gitur ex clemen. exiuit de paradiso, §. nos circa, de
verb. sign.
Certum quoque est, legem posse esse pœnalem,
& obligare ad aliquid faciẽdum, vel omittendum,
pro quo imponatur pœna: quia obligatio ad cul-
pam non est incompatibilis cum obligatione ad
pœnam.
Deinde omnis lex obligat aliquo modo in con-
scientia, etiamsi format habeat purè pœnalis,
Syluest. vers. in obed. §. quæ autem, & ver. præ-
ceptum num. 6. Soto 1. iust. quæst. 6. art. 5. Tol. lib.
de pecc. cap. 20. Bellar. 3. de laicis cap. 11. Medina
quæst. 96. art. 4. §. 3. argumen. Azor tom. 1. lib. 5. ca.
6. quæst. 4. (vbi tamen affirmat esse aliquas leges
politicas, quæ ad id quod iniungitur non obli-
gant in conscien.) Decius cap. nam concupiscen-
tiam in 2. lectura n. 22. de const. Gutier. 2. canoni-
carum qq. cap. 27. nu. 23. Henricus suprà, & Angel.
sup. ait statutum pœnale, licet non obliget ex for-
ma statuti, obligare ex intentione statuentis, ne
passim, temerariè, vel ex leui causa violetur, quia
hoc tantùm præcipitur: & Ioan. Medina illa quęst.<-P>@@
<-P>13. §. verum, ait, legem, eo ipso quòd iusta sit, obli-
gare ad mortale vel veniale, nisi animus legislato-
ris esset ad solam pœnam obligare: quod non eue-
nit secundùm Vazquez disp. 158. cap. 3. nu. 17. quia
in potestate legislatoris sit posito præcepto non
obligare: sed quia in potestate eius est ponere, vel
non ponere præceptum.
Deinde idem Medina illa quæst. 36. & Driedo
suprà fatẽtur legem omnem obligare in conscien-
tia, saltem ad sustinendam pœnam. Couar. etiam
fatetur legem pœnalem obligare ad culpam, licet
non ex ipsa verborum forma, & D. Thomas 2. 2.
quæst. 186. art. 9. ad 1. & 2. ait ordinationes aliquas
non esse præcepta, sed tātùm obligare ad pœnam:
& hoc vult Bern. lib. de præc. & dispen. §. partien-
da, dum ait, solùm itaque censuerim fugisse vo-
tum, violasse præceptum, pactum pręuaricasse, qui
& pręceptum contemnit, & remedium, id est, pœ-
nam, quam non vult sustinere; & Antoninus 3.
part. tit. 16. cap. 1. §. 13. disserens de constitutioni-
bus Prædicatorum, dum ait: siquis nō fecerit pœ-
nitentias traditas à constitutionibus, vel taxandas
à prælatis, culpam incurrit: lex ergo pœnalis, vt &Lex pœnalis|sicut & votũ|semper ad ali-|quid obligat|in conscien-|tia.
Dostları ilə paylaş: |