Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə85/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   81   82   83   84   85   86   87   88   ...   250

votum pœnale semper ad aliquid obligat in con-

sciẽtia: vnde cum in l legis virtus ff. de legibus di-

citur: legis virtus est, imperare, vetare, permittere &



punire, non est intelligendum legem aliquam esse,

quæ nihil omninò vetet, aut imperet: sed aliquam

esse, quæ non respectu omnium quæ continet, im-

perat: nam quæ permittit, non imperat permisso,

sed ministris iustitiæ, ne ipsum impediant, vel pu-

niant: & quæ punit tantùm pro aliquo imperat, ne

fiat: bene tamen, vt pœna sustineatur.

------------------------------------------------------------



SECTIO VI.

Vtrum legislator inre, aut materia leui possit obligatio-

nem ponere sub mortali, si velit.



SVpponimus quandam esse materiam29

grauem, quandam leuem, vt constat,

& docet August. 2. de Baptismo cap.

6. relatus cap. non afferamus 24. qu.

1. Grego. cap. alligant 26. quæst. 7.

Hoc supposito, pro parte affirmantè est, quia in-

terdum res leues, & minoris momenti præcipiun-

tur sub pœna excommunicationis: quæ tamen

non incurritur, nisi ob peccatum mortale: in reli-

gionibus etiam similia præcipiuntur in virtute

sanctæ obedientiæ, quod iuxta communem vsum

indicat obligationem sub mortali: vnde Caieta-

nus verbo præceptum, sentit, ex materia legis non

posse satis discerni modum obligationis eius: quia



interdum, inquit, de re minima datur præceptum obli-

gans ad mortale.

  Respondeo tamen, formaliter, & propriè lo-30

quendo non posse Principem, vel prælatum,Princeps non|potest præci-|pere sub mor-|tali in mate-|ria leui.

quamuis velit, obligare ad mortale in materia

leui: ita tenent communiter Theologi, Azor

tom. 1. lib. 5. cap. 6. quæst. 5. Sayrus tom. 2. lib. 3.

cap. 7. num. 14. & 17. Castro 1. de lege pœnali cap.

5. documen. 2. Salon 2. 2. quæst. 77. art. 1. controuer-

sia 8. post regulam 1. Valentia 1. 2. disp. 7. quæst. 5.

puncto 6. quæst. 3. Suarez 3. part. tom. 5. disp. 4.

sect. num. 9. & sequentibus, Medina hic quæst. 96.

art. 4. regula 1. Ioannes Gutierrez in quæstionibus

canon. cap. 7. num. 18. Victo. relect. de potest ciuili

nu. 19. Soto 1. iust. quæst. 6. art. 4. Aragon 2. 2. quęst.<-P>

@@0@

@@1@234 Quæst. XCVI. Tract. XIV.



<-P>62. art. 3. not. 3. pro dubio posito post 3. con. Vaz-

quez hic disp. 158. cap. 4. num. 30. & sequentibus.

Caietanus 2. 2. quæst. 104. art. 2. & in summa ver-

bo, præcepti transgressio, Couarruuias cap. quam-

uis pactum parte 2. §. 2. num. 7. Sa verbo præce-

ptum num. 1. Driedo. 2. de libert. Christiana cap. 1.

prop. 2. in fine, & lib. 3. cap. 3. ad 5. argu. Bellar. 3. de

laicis cap. 11. §. respondeo, loquitur: fauet August.

2. de Bapt. contra Donatist. cap. 6. & refertur cap.

non afferamus 24. quæst. 1. non afferamus, inquit,

stateras dolosas, vbi appendamus, quod volumus,

& quomodò volumus, pro arbitrio nostro dicen-

tes hoc graue, hoc leue est: sed afferamus diuinam

stateram, & de scripturis sanctis, tamquam de the-

sauris Dominicis, & in illa, quid sit grauius appen-

damus: imò non appendamus: sed à Domino ap-

pensa recognoscamus.

  Probatur, quia posse prælatos pro suo arbitrio

imponere obligationes graues in rebus minimis,

esset contra bonum commune subditorum: ergo

non est credendum habere talem potestatem, &

sic lex illa ex ea parte esset iniusta, & ita non esset

sub mortali seruandà. Confirmatur, quia Prælati

habent potestatem limitatam quoad intensionem,

nec possunt in qualibet materia ponere maiorem,

& maiorem obligationem in infinitum, sed iuxta

materiæ grauitatem: ergo in materia leui non pos-

sunt grauem obligationem imponere. Item con-

tra rectam rationem est, vt lex obliget ad culpam

mortalem pro re leuissima: quia lex humana, vt

iusta, & rationabilis sit, conformari debet diuinæ,

à qua deriuatur, formamque legum diuinarum,

quantùm poterit, debet imitari: at lex diuina in

materia leui nunquam ponit obligationem gra-

uem: patet in præcepto non mentiendi iocosè, aut

officiosè, & in præcepto prohibente furtum leue,

& similibus: ergo lex humana in materia leui non

potest imponere obligationem grauem: quia ma-

teria est incapax tantæ obligationis, saltem ab ho-

mine imponendæ: potestas enim humana requirit

materiam proportionatam obligationi imponen-

dæ: ergo in materia leui non potest ponere obli-

gationem sub peccato mortalis peccati, & pœna

æterna: & alioqui tyrannis, & idiotis daretur ansa

imponendi hominibus pro arbitrio suo grauissi-

mas obligationes.

  Aliqui limitant hanc sententiam, vt vera sit in31

lege ciuili, non verò in Ecclesiastica, quia potestas

ciuilis non est immediatè à Deo, sed mediante le-

ge naturali, seu natura ipsa, quæ se accommodat

necessariò qualitati seu quantitati materiæ, & ita

non potest imponere obligationẽ grauem in ma-

teria leui: secus verò potestas Ecclesiastica, quæPotestas Ec-|clesiastica sal-|tem in Ponti-|fice est imme-|diatè à Deo.

spiritualis est, & saltem in Pontifice est immediatè

à Deo, qui in materia leui videtur grauem obliga-

tionem posuisse, quando Adæ sub mortali præce-

pit ne fructum arboris scientiæ ederet.

  Sed hęc limitatio singularis, & falsa est, & soli-

do fundamẽto caret: nam licet demus Deũ habere

potestatem propter infinitatem potentiæ suæ mo-

ralis (quæ sicut physica, est infinita) imponere obli-

gationẽ grauem in materia leui, & in qualibet ma-

teria maiorem, & maiorem obligationem in infi-

nitum: tamen non protinus sequitur posse illam

communicare creaturæ, sicut nec ei potest com-

municare potentiā infinitam physicam, & si con-

cedamus posse communicari Principi, vel superio-

ri Ecclesiastico, similiter concedendum erit, posse<-P>@@



<-P>communicari Principi, & Superiori sæculari: quia

quantum ad hoc eadem ratio est de vtraque. De-

inde esto posset ea potestas communicari Principi

Ecclesiastico de potentia absoluta, non sequitur

re ipsa esse illi communicatam, quia id non expe-

dit bono communi: passim enim Ecclesiastici ab-

uterentur ea potestate. Deinde esto hæc potestas

esset summo Pontifici communicata, non sequi-

tur ab illo, vel à Christo esse communicatam aliis.

Denique nec Deus habere eam videtur: quia Deus

sine causa graui nō potest in re leui obligationem

grauem imponere: si autem causa est grauis res,

alioqui leuis fieret grauis per accidens, & circun-

stantia, & tunc etiam Princeps sæcularis propria,

& ordinaria auctoritate posset in materia illa obli-

gationem grauem imponere, vt starim dicemus.

  Vnde & Castro, Suarez, Medina, Valentia, Sa-

lon, & Sayrus, reprehendit eos, qui res leues præ-

cipiunt sub censura, aut in virtute sanctæ obedien-

tiæ, vel aliquo alio modo indicante obligationem

sub mortali, de quibus dici potest id Ezech. 34.

cum auctoritate imperabatis eis & cum potentia, &

Matth. 23. imponunt onera grauia, & importabilia.

Exempla ponit Castro in prælatis, qui obligare

volunt, ad mortale propter violationem silentij,

vel tardum accessum ad chorum, aut vnius lactu-

cæ sine licentia manducationem.

  Addit Suarez, etiamsi excommunicationes in32

rebus leuibus non ponantur animo ligandi, sedExcōmunica-|tiones ad ter-|rendum feren-|dæ non sunt.

comminatoriè, & ad terrorem, non esse proban-

das: quia sinceram non continent veritatem, &

possunt occasionem præbere indoctis ad peccan-

dum grauiter ex conscientia erronea. Item in eo

euentu non solùm non incurrit excommunicatio-

nem maiorem, sed neque minorem; pręlatus enim

vel nullam vel maiorem solam vult inducere: ergo

si non incurritur maior, nulla incurritur.

  Obseruant etiam Suarez, Medina, Valentia,

Sayrus, & alij, aliquando materiam, quæ ex se est

indifferens, aut leuis, relatam ad aliquod commu-

ne bonum, esse grauẽ: ideò si præcipiatur sub cen-

sura validam esse censuram, vt quando Iudex præ-

cipit sub excommunicatione, aliquem comparereExcommuni-|cationes de re-|bus minori-|bus non sunt|contemnendæ.

in iudicio, aut, cùm inquisitores vocāt ad edictum

audiendum, vel aliquid simile. Exempla hæc ponit

Suarez. Vnde non facilè, inquit, sunt contemnendæ

huiusmodi censuræ, vel putandum comminatorias esse,

aut solùm ad terrorem. Quia sæpe ignoratur grauis

ratio vel necessitas talis præcepti, quod materialiter &

ex parte materiæ in se spectatæ apparent leues: formali-

ter autem & in ordine ad talem finem satis graues: &

ideò oportet satis certò & indubitanter constare,

leuem esse culpam & improportionatam esse cen-

suram, vt quis excusetur à mortali in talis præce-

cepti transgressione: sed Sayrus alia profert exem-

pla eius, quod dicebamus, inquiens. Præcipere po-



test prælatus sub mortali, ne aliquis religiosus accedat ad

hortum communem conuentus, aut ad talem sæcularis

domum, aut ne transeat per talem vicum: etiam si cum

licentia sua exierit extra conuentum, aut ne cum tali,

aut tali persona loquatur. Hæc enim & similia licet in

se considerata videantur parui momenti: comparata ta-

men ad honestatem, & bonum nomen religiosorum, aut

ratione scandali, periculi, vel alterius circunstantiæ,

efficiuntur res magni momenti, & ideò obligant ad mor-

tale, vt etiam testatur Medina quæst. 96. art. 4. adPrælatus po-|test obligare,|sub mortali ad|silentium.

dubium 2. contra regulas ab eo allatas. Vnde Va-

lentia ait aliquando prælatum posse sub mortali<-P>


@@0@

@@1@Disput. X. Sectio VII. 235



<-P>obligare ad silentium, & similia, quæ ex se sunt le-

uia: sed ex circunstantiis redduntur grauia: & sic

approbat dictum Caietani verbo præceptum, asse-

rentis, impossibile videri in iure humano ex sola materia



discernere præcepta (obligantia sub mortali) cum in-

ueniantur, inquit, minima præcepta sub mortali pec-

cato, vt de concedentibus cadauera, vt transferant ad

alia loca, quod de se nullum est peccatum.

  Accedit, inquit Valentia, quòd Deus obliga-Deus obliga-|uit Adamum|sub mortali, vt|abstineret à|pomo.

uit Adamum sub mortali, vt etiam à pomo absti-

neret; quod quidem per se non ita graue erat; sed

propter circunstantiam, & finem legis, atque à

Deo seueritatem præcepti ex parte voluntatis di-

uinæ, vt scilicet seruaretur iustitia originalis pro

posteris: ergo similiter per potestatem sibi diuini-

tus concessam possunt magistratus aliquid sub

mortali præcipere, quod non sit graue, nisi secun-

dum circunstantiam: & quidquid sit de aliis legis-

latoribus, certum est summum, Pontificem quan-

do aliqua lege sub mortali vult obligare, non pos-

se in hac parte errare, quin semper materia legis,

vel per se, vel secundum circunstantiam, sit grauis:

quoniam in iis, quæ pertinent ad totam Ecclesiam

circa fidem, & mores errare nequit: Hæc Valen-

tia, quæ refert, & approbare videtur Sayrus: sed

in illo exemplo Adami intellige esum illum fuisse

mortalem ex circunstantia damni amissionis iusti-

tiæ originalis, pro se, & rota sua posteritate, quia

Deus explicuerat se priuaturũ illa omnes, si AdamCur peccatum|Adæ mortale|fuerit.

ligni fructum ederet. Quamuis illud peccatum

potuit etiam esse mortale aliis rationibus, vt si fa-

ctum est animo comedendi in magna quantitate,

eo tempore, & sequenti, vel malo fine habendi

scientiam, aut dignitatem aliquam contra volun-

tatem Dei. De hac re diximus in alia tractatione

de peccatis.

  Quod igitur ait Syluester verb. præceptum, q. 3.

cum Antonio, & multis iurisperitis, ex intentio-

ne legislatoris iudicandum esse, an obligatio præ-

cepti sit mortalis, aut venialis, intellige dummo-

dò materia sit grauis: sic enim erit capax grauis

obligationis, sed si legislator voluerit, poterit in

ea ponere obligationem leuem, vt dicam statim.

In materia autem leui non potest ponere obliga-

tionem grauem.

  Dices, ex voto potest quis obligari sub mortali,Homo non po-|test obligari|ex voto rei le-|uissimæ ad|culpam mor-|talem.

ad rem leuem iussu superioris faciendam: ergo, &

per legem: Sa verbo præceptum num. 1. ait fortè ex

voto posse hominem ad rem leuissimam obligari

sub mortali; licèt non ex lege, non assignat rationẽ

discriminis, nec ego illam video: nego antecedens.


------------------------------------------------------------



SECTIO VII.

Vtrùm in materia graui possit legislator ponere solam

obligationem leuem.



PArtem negantem videtur tenere33

Medina, qu. 96. art. 4. reg. 1. ait enimIn arbitrio|superioris non|est obligare|sub mortali,|vel veniali.

falsam esse regulam, quam ex Cano-

nistis ponit Syluester ad dignoscen-

dum, quando lex obliget ad mortale

vel veniale, scilicet ex volontate legislatoris: ita-

que si vult obligare, ad mortale obligat, si non

vult, non obligat. Hæc regula falsum dicit, nam si

legislator seriò, & verè præcipit rem alioqui gra-

uem, & maximè ad bonum commune conducen-

tem, non est positum in eius potestate, vt non<-P>@@

<-P>obliget ad peccatum mortale. Hæc Medina: cui

plane consentit Aragon. 2. 2. quæst. 62. art. 3. in du-

bio post. 3. con. notab. 3. vbi sic loquitur. Tertiò est

aduertendum, quòd lex ab vno habet, quòd obliget; ab

alio autem, quòd magis aut minùs obliget. Nam quòd

obliget, habet, quia est imperium à legitima potestate

positum: quòd autem magis aut minùs obliget, habet ex

eo quòd res præcepta magis aut minùs consentit cum

bono communi. Hoc supposito dico, in voluntate

legislatoris esse positum, quòd lex à se lata obliget

in foro conscientię: quia in voluntate legislatoris

est positum cohibere imperium, sine quo propriè

non est lex, nec obligat: cæterum postquam aliqua

lex est statuta, non est positum in manu legislato-

ris facere, quòd magis aut minùs obliget, id est,

quòd obliget ad mortale, vel veniale. Quod enim

aliqua lex magis, aut minùs obliget, id prouenit

ex eo quòd res præcepta magis aut minùs consen-

tit cum bono communi. Non potest autem legis-

lator facere, quòd res, quam præcipit, magis aut

minùs conueniat cum bono communi: sed id ha-

bet ex sua natura: & paulò post ait, infero secun-

dò; quòd quando legislator verè præcipit aliquam

rem valdè conducentem ad bonum commune,

non est positum in eius voluntate, quòd talis lex

obliget ad veniale. Hæc Aragon. idem indicat

Driedo 3. de libert. Christiana cap 3. ad 5. quem

citat, & sequitur Vazquez disp. 158. nu. 30. & se-

quentibus, & alij recentiores, & est probabile.

Contrarium tamen meritò tenent multi recentio-

res, indicat Syluester, verbo præceptum quæst. 3.

cum multis canonistis, & clariùs Antoninus 2. p.

tit. 4. cap. 2. §. 3. Armilla verbo lex, nu. 4. Tabienna

quæst. 28. num. 29. Nauarrus cap. 23. num. 49. & se-

quentibus. Henricus quòdlib. 3. quæst. 21. & 22.

Ledesma 2. part. 4. quæst 17. art. 2. dub. 6. Valentia

hic disp. 7. quæst. 5. punct. 6. quæst. 2. & 3. Sayrus

to. 1. lib. 3. cap. 7. Castro 1. de lege pœnali, cap. 5.

docum. 4. Ioan. Medina Codice de ieiun. cap. 7. §.

superest, Couarruuias reg. peccatum, part. 2. §. 5.

num. 3. Nec contrarium docet Driedo suprà: solum

enim dicit, non pendere ex sola voluntate legisla-

toris, quòd obligatio sit maior vel minor: nam

pendet etiam ex capacitate materiæ: & ideò non

potest legislator in materia leui, ponere obliga-

tionem grauem; sed in graui potest ponere le-

uem.

  Probatur primò ex Bernar. lib. de præcepto, &34



dispen. col. 5. §. porrò dicente, Porrò maiora, mino-Maiora mi-|noráve præ-|cepta sunt,|prout qui ea|mandauit, vo-|luerit.

ra́ mandata dixerim, secundum quòd maius, minus-

ve velle constiterit ipsum, qui præcipit, siue hominem,

siue Deum: & infrà, in mandatis hominum rarò æquali-

tas inuenitur: cùm pro variis necessitatibus, vel vtilita-

tibus agendorum, iniungentium affectio værietur, quód-

que putauerint rectiùs vel commodiùs, hoc amplius cu-

piant, exigant seruari.

  Probatur secundò, quia quando aliqua sunt

eiusdem rationis, qui potest maius, potest minus:

sed obligatio grauis, & leuis in aliqua materia

sunt eiusdem rationis: ergo qui potest ponere ma-

iorem, potest minorem ponere. Tertiò, quia legis-

lator in materia capaci obligationis ad culpam

potest solùm ponere obligationem ad pœnam:

ergo in capaci obligationis ad mortale, potest so-

lùm ponere obligationẽ ad veniale. Quartò, quia

obligatio pendet ex intentione legislatoris: ergo,

& quantitas eius, vbi materia est capax: confirma-

tur; quia vehementior causa in materia capaci,<-P>

@@0@

@@1@236 Quæst. XCVI. Tract. XIV.

<-P>maiorem inducit effectum: sed materia grauis est

capax maioris, & minoris obligationis: ergo ve-

hementior voluntas, seu magis obligandi maio-

rem inducet obligationem. Quintò, quia in mo-

ralibus actus nō excedunt intentionem agentium

l. non omnis, l. si quis ne causam, ff. si cert. pet. l. in

agris, ff. de acquir. rer. dom. Vnde si quis nolit in-

ducere maiorem excommunicationem, sed mi-

norem, quibuscunque verbis eam imponeret, non

induceret maiorem, etiamsi materia esset capax.

Idem in aliis pœnis. Sextò, quia cùm voluntas est

obligandi tantùm sub veniali, non est, vnde oria-

tur obligatio sub mortali, & est aliqua obligatio:

ergo est tantùm sub veniali: nec mirum, quia tale

præceptum, est præceptum secundùm quid, sicut

multi relati in tract. de peccatis dicunt peccatum

veniale tantùm esse contra legem, & præceptum

secundùm quid. Septimò, quia Ecclesia, commu-

nicationem in humanis cùm excommunicato

communiter solùm prohibet sub veniali, & ex-

communicatione minori: posset tamen illam pro-

hibere sub mortali, & excommunicatione maio-

ri, & reipsa prohibet; vnde qui communicat in

humanis cum excommunicato, contra speciale

præceptum iudicis, vel quando excommunicatio

fuit lata contra participantes, peccat mortaliter,

vt docet Nauarrus cap. 27. num. 30. 31. 36. ergo.

Octauò, quia tenendo mixtionem aquę cum vino

in Missa esse de iure humano, sicut Ecclesia impo-

suit obligationem sub mortali, potuisset impone-

re sub veniali, & in aliis cæremoniis: ecōtra vsum

vasorum, & ornamentorum, quem præcipit sub

mortali, potuisset solùm præcipere sub veniali, vt

& Deus solùm præcipit sub veniali sacramentum

confirmationis, vt in proprio tractatu dicitur: ta-

men potuisset illud præcipere sub mortali. Potest

enim in hoc humanus legislator diuinum imitari:

& alioqui non deberent doctores fatigari in in-

quirendo signa obligationis sub mortali, vel ve-

niali, stante eadem materia, & forma præcepti, sed

si materia est grauis, putāda semper esset vel nulla,

vel grauis obligatio. Ergo in eadem materia pro-

pter diuersam intentionem legislatoris potest esse

obligatio mortalis, & venialis: quod confirmatur,

nam clericus, qui nutrit comā, & barbam, quam-

diu non est monitus à pręlato, solùm peccat venia-

liter, quando verò est monitus, peccat mortaliter:

vt posteà videbimus, quia potest excommunicari

per cap. si quis, de vita & honest. cleric. & cap. si-

quis 23. dist. ergo materia sufficiens ad mortale

sufficit ad veniale. Quod ergo dicunt D. Thomas

2. 2. quæst. 186. art. 9. ad 2. Victo. relect. de potest.

ciuili num. 19. Sotus 1. iust. quæst. 6. art. 4. Palac. 3.

disp. 37. quæst. 7. imò & Pontifex Clemen. exiuit,Explicatur|Clement. exi-|uit.

de verb. signi. verum præceptum in materia graui

obligare sub mortali intelligendum est, quando

legislator præcipit plena auctoritate cum inten-

tione obligandi, quantum potest in tali mate-

ria, vt communiter contingit, aliquando tamen

aliam intentionem habet, & exprimit ipse legisla-

tor, & in materia graui solùm vult imponere, &

imponit obligationem leuem.35


  Sed obiicies, quia in materia graui non potestEx voto in|materia graui|nō potest quis|obligari sub|veniali.

quis obligari ex voto, sub peccato veniali, sed tan-

tùm sub mortali: ergo nec ex lege.

  Respondent aliqui, fortè antecedens esse fal-

sum: & quamuis admittatur, non esse eandem ra-Suar. in scri-|ptis.

tionem de voto, & de lege humana: quia obligatio<-P>@@

<-P>voti non ita est humana, sicut obligatio legis hu-

manæ: sed est obligatio merè diuina, ac naturalis,

quamuis pendens à voluntate, & promissione hu-

mana. Ego verò existimo posse aliquem in mate-

ria graui obligare se voto tantum sub veniali, si

velit: ita enim disertis verbis docet Antoninus 3.

part. tit. 16. cap. 1. §. 13. ad finem, quod probat Du-

randus 3. dist. 39. quæst. 4. num. 9. quia obligatio,

quæ totaliter consurgit ex mera voluntate pro-

mittentis, non excedit limites voluntatis: sed voti


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   81   82   83   84   85   86   87   88   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin