11. quæst. 3. Archidiaconus ibi, & cap. reuertimini
16. quæst. 1. Angel. Arm. & Nauar. per dicta iura, &
cap. notum sit 2. quæst. 1. & cap. ad aures, de ætate
& qualit. & per illud vulgare pronuntiatum ro-
gando imperat, cum rogat potentior. Sed certè hæc
verba obligationem numquam significant: sed in
illis iuribus Pontifices ad satisfaciendum obliga-
tioni, quæ iam præcesserat, homines exhortantur,
& illud vulgare proloquium, non significat illis
verbis imponi obligationem præcepti, sed ex vr-
banitate, & necessitate finis acquiescendum esse
potentiorum rogatui. Quare non probo Felini
sententiam cap. nam concupiscentiam num. 3. as-
serẽtis, cùm materia constitutionis ad præceptum
pertinet, quibuscumque verbis vtatur, præceptum
significari, vtpotè quòd verba tunc improprien-
tur: nam licet tunc verba consilij præceptum sup-
ponant, non tamen illud continent.
De verbis autem imperatiui modi Castro re-
fert Panormitanum cap. vestra num. 1. de cohab.
cler. & mul. continere pręceptum ex illo textu, vbi
Luc. 3. declarat verba Nicolai c. nullus 22. dist. as-
serentis, nullus Missam audiat præsbyteri, quem scit
concubinam indubitanter habere, vt pręceptum signi-
ficent: quod etiam erat in cap. præter. 32. dist. non
tamen censet Panor. sententiam hanc esse vniuer-
sè veram: ait enim: Sed numquid hoc verum genera-
liter? vide bonum textum in Clem. exiuit: de verb. signi.
§. & quia, ex qua liquet talia verba interdum ad
culpam, obligare, interdum non: quod expressè te-
net ipse Panormitanus cap. nam cōcupiscentiam,
seu 4. de const. & cap. clerici, de vita & honest. cle-
ri. & Clem. 2. eod. tit. Castro sup. Henr. lib. de Sy-
nodis part. 3. §. 1. num. 270. Nauar. cap. 23. num. 4.
dicens esse Panor. & communem, & patet per il-
lam Clem. exiuit, & per cap. magnæ de voto: vbi
Pontifex declarat verba illa Psal. 75. vouete & red-
dite, &c. vt primùm ad consilium: secundùm ad
imperium referatur: & quidem vim præcepti in-
terdum habere patet, Genes. 2. præcepitque ei dicens,
ex omni ligno paradisi comede: de ligno autem scientiæ
boni & mali ne comedas, &c. vbi omnes docent ver-
ba illa ne comedas præceptum continere: vnde Ge-
nes. 3. Eua serpenti interrogāti, cur præcepit, &c. re-
spōdit, præcepit nobis, vt non comederemus, &c. & Mat.
5. ego autem dico, non iurare omninò, &c. sit sermo ve-
ster, est est, non non: quod autem his abundantius est, à
malo est: quibus verbis præceptum contineri non<-P>@@
<-P>iurandi absque necessitate, & non tantùm consi-
lium aliquod ostendit doctissimus Maldonatus
ibidem: item Matth. 28. docete omnes gentes, &c. &
cap. omnis vtriusque de pœnit & remiss. præcepta
cōfessionis, & Eucharistiæ, verbis imperatiui mo-
di ponuntur: & cap. clerici, de vita & hon. cler. &
in Trident. Sess. 13. cap. 5. & passim alibi præcepta
solis verbis imperatiui modi promulgantur. Hæc
tamen verba non semper continere præceptum,
clarum putat Caietanus 2. 2. quæst. 186. articu. 9.
dub. penul. & Verac. sup. quia consilia Euangeli-Cōsilia Euan-|gelica per ver-|ba imperatiui|modi ponun-|tur.
ca per verba imperatiui ponuntur. Omni petenti te
tribue: siquis te percusserit in vna maxilla, præbe ei, &
alteram, siquis petat tunicam, da ei pallium. Mat. 5. 6.
& 7. & certè illa verba Matth. 5. ver. 39. siquis te per-
cusserit, ad consilium pertinere author est Augu-
stinus epist. 5. & lib. de mendacio ad Consent. cap.
15. 1. de serm. do. in monte, & lib. 22. contra Faust.
cap. 79. & exemplis illustrat, quæ habes Ioan. 18.
vet. 23. Act. 23. ver. 3. & Marci 10. ver. 21. vade &
vende, quo in loco, & similib. verba imperatiui
modi non continere præceptum scribit rectè do-
ctissimus Maldonatus Matth. 19. ver. 20.
Et licet Vazquez supra num. 25. dicat, leges la-
tas verbis imperatiui modi, quando in volumi-
ne iuris continentur, ad culpam obligare: hoc ta-
men est intelligendum, nisi aliæ coniecturæ sint
in contrarium: & Panormitanus in cap. clerici nu.
1. de vita & ho. cler ait, ex rei, quæ verbis impera-
tiui modi præscribitur, magnitudine colligendam
obligationem grauem, ex quo capite visus est eam
colligere, Clementina illa exiuit de verb. sig.
Ex quibus aliqui reijciunt Nauarrum cap. 23.
num. 54. & Valentiam, disp. 7. quæst. 1. punct. 6. §.
circa hoc asserentes, ex verbis præceptum signi-
ficantibus, vel præcepto æquipollentibus in legis-
latore politico non deduci obligationem ad cul-
pam mortalem, scilicet etiamsi materia sit grauis.
Sed ad verba præcepto æquipollentia redea-Verbum man-|damus an æ-|quipolleat præ|cepto.
mus. Verbum mandamus, videtur æquipollere
præcepto, vt tenet Castro suprà. Et Antoninus ait
mandatum, & præceptum esse idem, vt patet loan.
13. & 15. vbi mandatum & præceptum dilectionis
pro eodem sumuntur. Nec obstar cap. mandastis
2. quæst. 4. vbi Papa dicit, Episcopos sibi aliquid
mādasse, quia ex vrbanitate id dicit: sed secundùm
multos non æquipollet, saltem non semper signi-
ficat obligationem ad mortale, vt docent Verac.
Syluest. Nauar. Ledes. & alij suprà ex Hierony. di-
cente, mandatum à præcepto deficere: idem tenet glos.
cap. mandastis 2. quæst. 4. & cap. rogo 11. quæst. 3.
& cap. dilectissimus 12. quæst. 1. & cap. Guilisarius
23. quæst. 4. per textum ibi: & in illo cap. manda-
stis: quamuis aliis locis mandatum significet præ-
ceptum & mandare præcipere, vt Ioan. 15. hæc man-
do vobis, patet ex contextu, & ita interpretatur
Maldonatus ibi ex Ruperto. Et Act. 11. mandauit
de ossibus suis: id est, præcepit, vt liquet ex Genes.
50. ver. 24. & Exo. 14. ver. 19. Item Matth. 19. serua
mandata, & cap. causam cap exhibita §. quia verò,
de iudic. ca. quòd clerici, & cap. licet de foro com-
pet. Pontifices vtuntur verbo, mandamus, pro iu-
bemus: & cap. si quando de rescrip. & cap. manda-
tum eod. titu. mandatum sumitur pro præcepto.
Mandare interdum est cōmittere, vt patet ex The-
sauro linguæ latinæ: & Valla 5. elegantiarum cap.
68. vbi etiam ex Terent. Cicer. & Virgil. osten-
dit, iubere interdum idem esse quod hortari.
@@0@
@@1@246 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
Item verba hæc, statuimus, stabilimus, decerni-
mus, ordinamus, sancimus, volumus, secundùm
Vazquez disp. 158. cap. 3. num. 23. communia
sunt præceptis & consiliis; & secundùm D. Tho.
2. 2. quæst. 186. art. 9. ad 2. Caiet. ibi, Castrum, An-
tonin. Angel. Syluest. Armil. Tabie. Nauar. suprà
cum Panor. & communi in cap. nam concupiscen-
tiam de const. non significant præceptum. Eo ta-
men ca. Felinus videtur dicere oppositum, & qui-
dam relati à Syluest. verbo præceptum quæst. 2. di-
cunt, volo, & intendo, significare pręceptum, & obli-
gationem sub mortali: alijverò id negant, imò de
aliis verbis, quæ magis indicant præceptum, sunt
variæ opiniones, vt constat ex dictis, & quia an-
no. 1569. in quodam Iubilæo inseruit Pontifex
quendam motum proprium, in quo præcipiebat
clericis, & religiosis recitare singulis diebus lita-
nias, & vtebatur illis verbis, debeant, & tenean-
tur, & multi senserunt obligare ad mortale: sed
Christophorus à Rosas, & Sandoual. cum multis
doctissimis explicuit non sic obligare: & glossa
cap. dilectissimus 12. quæst. 1. ait, præcipimus, ibi ac-
cipi pro monemus: & similiter in cap. sic enim 28.
quæst. 1. Item glossa ca. 1. de desponsat. impub. ait,
ibi, debet, significare debitum honestatis & con-
gruitatis, saltem non indicare obligationem sub
mortali sentit Nauar. cap. 23. num. 50. Armi. verbo
præceptum num. 4. quia ibi materia non est neces-
saria: addit tamen Armi. vbi materia est necessaria,
indicare obligationem sub mortali iuxta glossam
Clem. attendentes de statu regul. & cap. proposuit
de appell. quod etiam tenet Bart. l. 3. C. de pigno.
Castro illo cap. 5. Ioan. Med. illa quęst. 7. Angel. lex.
quæst. 3. Syluest. verb. præceptum, q. 2. Ledes. 2. 4.
quæst. 17. art. 2. dub. 6. & Nauar. cap. 23. num. 83.
quantum ad ius canonicum, deinde de verbis or-
dinamus, volumus, &c. Castro & Ioan. Med. di-
cunt ex pœna colligendum esse an inducant gra-
uem obligationem: sed non explicant, an, si pœna
leuis, vel nulla sit, obligatio sit censenda venialis:
sed de verbis istis, & aliis, quæ vi sua præce-
ptum continere videntur à consilio distinctum,
dicimus, si materia est grauis, maximè si non est
admodum difficilis, indicare obligationem sub
mortali, nisi aliunde contrarium colligi valeat
saltem probabiliter. Nam in obscuris minimum
est sequendum cap. in obscuris de Reg. iur. in 6. in-
tellige si multum interest, vt vidimus tract. 8. de
conscientia: & in hac disp. sect. 2.
Nec mihi displicet, quod de verbis simplicibus52
primariis substantiam legis continentibus, qui-
dam dicunt, ea esse in triplici differentia seu ordi-
ne: in primo sunt ea, quæ vi sua non indicant præ-
ceptum, & de his constanter asserendum esse, per
se non inducere obligationem sub mortali aut ve-
niali. Huiusmodi sunt, rogo, moneo, hortor, & simi-
lia, quia solum præceptum inducit obligationem,
& materia obligationis odiosa vel rigorosa est
ideò restringenda iuxta propriam verbi significa-
tionem. Nonnulli limitant, nisi materia sit grauis,
& plus requirere videatur, significat glossa ex tex-
tu ibi cap. rogo 11. quæst. 3. & in Clem. 1. verbo
hortamur, de testibus: sed in his & similib. sermo
est de materia, ad quam aliàs erat grauis obligatio,
ad quam seruandam Pontifex hortatur: verba au-
tem illa talem obligationem non inducunt, nec
per se indicant, licet interdum possint esse alia ver-
ba, quæ illa extrahant à propria significatione,<-P>@@
<-P>& indicent obligationem grauem, de quo Felinus
cap. eam de rescriptis num. 3.
In secundo ordine sunt verba dubia, seu indif-
ferentia, quæ & præceptum & simplicem volun-
tatem, seu ordinationem indicare possunt, iuxta
D. Thom. 2. 2. quæst. 104. art. 1. & 2. & 186. art. 9. ad
2. vt volo, decerno, statuo, innouo, sancio, intendo, & si-
milia verba imperatiui modi, simpliciter prolata, ca-
ueant, faciant, audiant, &c. De his dicunt Angelus,
Syluest. verbo præceptum quæst. 2. Angel. lex. qu.
3. Armil. num. 4. verba imperatiui modi in mate-
ria graui, & ponderosa ęquipollere pręcepto, aliàs
verò non: alij dicunt, in dubio interpretanda esse
in mitiorem partem, quia odia restringenda: tol-
litur dubium, si ex adiunctis in lege, vel ex aliis si-
gnis contrarium colligatur: idem dicunt aliqui de
verbo, debent hoc facere, necessarium est, & similibus:
sed hæc ad tertium ordinem pertinere videntur.Verbũ opor-|tet non sem-|per inducit|obligationem|in conscientia.
De verbo, oportet, non semper significare obliga-
tionem in cōscientia præsertim grauem, iam cum
Castro, Verac. & aliis contra Ioan. Medin. Nauar.
& Fortunium diximus. In tertio ordine sunt, quæ
satis expressè significant præceptum, vt manda-
mus, iubemus, præcipimus, prohibemus, teneantur, obli-
gati sint, non liceat: & similia, de quibus omnes
conueniunt in legibus canonicis significare obli-
gationem sub mortali supposita materiæ grauita-
te. Azor tom. 1. lib. 5. cap. 6. quæst. 5. ait, verba hæc,
debeat, teneatur, obligetur, secundùm Caietanum
significare obligationem sub mortali, vel veniali:
sed secundùm Syluest. verbo præceptum §. 2. Ar-
mil. num. 7. glossa in Clem. attendentes, de statu
regul. & in c. proposuit de appell. Bart. l. 3. de pign.
& l. sæpe ff. de offi. præsid. significare obligatio-
nem sub mortali, quanquam aliquando non præ-
ceptum, sed consilium designet: idem ait Azor de
his verbis, mandamus, statuimus, iniungimus, ordi-
namus, decernimus: idem censeo in legibus ciuilib.
cum Soto, Castro, & aliis, alioqui leges ciuiles fe-
rè nunquā obligarent sub mortali, quia nunquam
dicunt sub mortali, vel alia addunt vnde euiden-
tiùs fiat obligare sub mortali. Deinde verbũ præ-
cipio, & similia significant intentionem obligan-
di quantùm legislatores possunt: ergo si materia
est capax, obligant sub mortali. Vnde in cap. de-
cernimus de iudic. cap. 1. de feriis, cap. non magno-
perè ne clerici vel Monachi, ca. non debet de con-
sang. & affin. cap. cum infirmitas de Pœnit. & re-
miss. cap. contingit 2. de sent. exco. cap. exiit. §. quia
vetò, de verb. sign. lib. 6. & Clem. quia contingit
de religiosis domibus, & aliis locis, vbi illa vel si-
milia verba habentur, omnes docent obligatio-
nem esse grauem: omnia tamen pensanda sunt, &
sicut ait Iurisconsultus l. in obscutis ff. de Reg. iur.
& Bonifacius VIII. dict. c. inspicimus eod. tit. lib. 6.
in obscuris, quod verisimilius est, aut plerumque fieri so-
let, inspicimus: ita in obscuris legis verbis inspicien-
dum est, quomodò frequentius in legibus accipi
soleant, & ex variis coniecturis colligendum est
id quod est verisimilibus.
Sexta regula, quādo dicitur, præcipimus in virtu-53
te S. obedientiæ, vel strictè, vel arctè, vel sub intermina-6. regula.
tione, vel obtestatione mortis æternæ, vel diuini iudicis,
sub indignatione Dei, aut Petri & Pauli, sub maledi-
ctione æterna, vel diuina, &c. obligatio est sob mor-
tali, si materia sit capax, Castro, Ledes Palac. Anto.
Verac. Ioan. Medi. Vazquez disp. 158. cap. 5. nu. 46.
constat ex vsu, & quia adiuncta illa denotant le-<-P>
@@0@
@@1@Disput. X. Sectio IX. 247
<-P>gislatorem velle obligare quantùm potest. Nauar.
cap. 23. num. 53. gloss. Clemen. si dominum, §. ideó-
que, de reliq. & vener. sanct. Caiet. 2. 2. quæst. 186.
art. 9. Syluest. verb. præceptum, §. 2. & 3. Armil. §. 6.
& 7. & verbo lex, num. 4. Angelus 3. Tabienna 4.
Azor suprà, Castro, Ioannes Medina, Bartholo-
mæus Medina suprà, Panormitanus cap. vestras de
cohab. cleric. & mulier: idem est, cùm Pontifex di-
cit strictè præcipimus, vel inhibemus, Apostolica aucto-
ritate mandamus, &c. vt cap. 2. de despons. impub.
& Clem. dudum, de sepult. in princ. Caiet. Nauarr.
& alij citati, licet oppositum indicet Driedo 2. de
libert. Christiana cap. 1. prop. 2. Idem ait Azor su-
prà, cùm dicitur, ex vi voti, vel iuramenti seu sub pœ-
na præstiti iuramenti. Sed in vniuersitatibus man-
data sub pœna præstiti iuramenti sæpe non obligant
sub mortali, patet cùm materia est leuis: vt latè
Driedo modò citans Medin. 1. 2. quæst. 96. art. 4.
Couarr. cap. quamuis pactum, §. vltim. in fine, &
communiter recẽtiores, imò sæpe in Salmāticensi
Academia non obligant in conscientia, quia mul-
ta sunt valde onerosa, & parum vtilia, & sæpe sine
rectoris auctoritate proponuntur, vt voce tenus
Bartholomæus Medina, Henriquez, aliiq́ue affir-
marunt, & nos experti sumus. Consonat Vazquez
disp. 158. cap. 5. num. 51. dicens cum Driedo, non
esse mortale violare mandata Rectorum, & vni-
nersitatum lata sub pœna præstiti iuramenti, nisi
aliàs sit res magni momenti: quia non præcipitur
tunc vt sub culpa periurij contra præstitum iura-
mentum id faciant scholastici, sed sub pœna tem-
porali, qua puniretur periurus, & inobediens: quæ
non censetur grauis: & ita in praxi receptum est.
Nec enim fas esset Rectorem pro quauis re obli-
gationem iuramenti præstiti exigere. Sicut reli-
giosi non debent ex voto obedientiæ, aut sub cul-
pa mortali in quauis re etiā regulæ obligari: quia
illi vouerunt regulam sicut in ea dispositum est,
in qua aliqua non obligant ad mortale. Hæc Vaz-
quez, quæ intellige, vt religiosus, nec in rebus re-
gulę possit sub mortali obligari, nisi res sit grauis,
seu valde necessaria, aut vtilis iuxta suum institu-
tum.
Septima regula, Quando Prælatus, vel iudex54
Ecclesiasticus præcipit aliquid sub excommuni-7. regula.
catione, indicatur obligatio sub mortali: nam in-
telligitur de maiori excom. vlt. de sent. excom. At
verò excommunicatio maior non potest incurri,
nisi propter peccatum mortale ex cap. 1. & c. Ro-
mana, de sent. excomm. in 6. cap. nemo, cap. nullus,
11. quæst. 3. & capit. à nobis, el 1. & cap. sacro. de
sent. excomm. Leon epist. 67. ad Episcop. per Vien-
nensem prouinciam constitutos: & August. quæst.
39. in Deut. dicente, hoc agit nunc excommunica-
tio, quod in veteri Testamento interfectio, idem
21. ciuit. cap. 11. & refertur c. corripiantur 24. qu. 3.
consonat Anterus Papa cap. absit, 11. quæst. 3. &
Concil. Meld. d. cap. nemo, & Inno. III. cap. per ve-
nerabilem, qui filij sint legitimi, & Inno. IIII. cap.
dilecto, de sent. excomm. in 6. facit cap. præterea
de officio delegati, l. Horatio. ff. de sponsalib. l. 2. ff.
de iurisdict. omnium iudicum. Authen. de sanctiss.
episc. colla. 9. §. omnibus. Hanc regulam tradidere
Caiet. 2. 2. quæst. 285. art. 9. circa ad 2. & in summa
verbo præceptum, Nauarr. cap. 21. num. 53. Palac.
3. dist. 37. quæst. 7. Driedo 2. de libert. Christiana,
cap. 1. prop. 2. ad finem, Clictoueus 1. contr. Luth.
cap. 2. Angel. verbo lex, §. 3. Tabienn. 27. Armill. 4.<-P>@@
<-P>& verbo præceptum, §. 6. vbi Syluest. quæst. 3. qui
& Angelus citant multos canonistas. Anton. 2. p.
tit. 4. c. 2. §. 3. Palud. 4. d. 18. q. 1. Soto d. 22. q. 1. ar. 2.
Medina & alij hîc quæst. 96. art. 4. Valent. Castro
1. de lege, cap. 5. docum. 4. Couarr. cap. alma, par. 1.
§. 9. num. 1. Ledesm. 1. 4. quæst. 17. artic. 2. dub. 6. &
quæst. 23. art. 3. colum. 4. Ioan. Gutier. quæst. cano.
cap. 7. à num. 22. citans alios. Aragon. 2. 2. quęst. 62.
art. 3. Confirmatur, quia pœna debet esse propor-
tionata culpæ, vt docet August. de corrup. & gra.
cap. 11. sed excommunicatio est grauissima pœna,
vt patet ex eodem August. in d. cap. corripiantur,
& ex Leone, & aliis citatis: ergo non potest incur-
ri sine graui pœna.
Hæc regula intelligitur etiam, quando excom-58
municatio non est lata, sed tantùm ferenda. Caiet.
2. 2. suprà, Tabienn. verbo lex, §. 28. Angel. quæst. 3.
post medium, Syluester verbo præceptum, quæst.
3. Ioan. Medi. C. de ieiun. quæst. 7. §. si autem legis-
latoris. Couarr. regul. peccatum, part. 2. §. 5. num. 3.
Armil. verbo præceptum, num. 6. Sotus 4. dist. 22.
quæst. 1. art. 2. con. 1. corol. 1. & con. 3. Castro 2. de
lege pœnali, cap. 5. docum. 4. ad finem, Azor tom. 1.
lib. 5. cap. 6. quæst. 5. Suar. infrà, num. 20. & 25. Vaz-
quez num. 41. Nauarr. cap. 22. num. 53. distinguens
tamen cum eodem Caietano in summa, verb. præ-
ceptum, §. pœna præceptorum. Nam vel prælatus
statim post transgressionem talis legis potest trās-
gressorem excommunicare, nulla alia monitione
præmissa, & tunc transgredi illam legem est mor-
tale, quia nullus potest excommunicari nisi pro
mortali. Si verò requiritur monitio prælati, ante-
quam eum excommunicet, signum est transgres-
sionem non esse mortalem: quia si mortale esset,
non opus esset expectare aliam monitionem. Po-
nitur exemplum in clerico nutriente comam, qui
excommunicandus est iuxta cap. 1. Bartholomæus
Medina 1. 2. & multi recentiores, & probabile pu-
tat Vazquez disp. 158. cap. 5. fauet Toletus libr. de
peccatis cap. 19. id referens, non improbans fauet
Antoninus 2. part. de vita & honest. cleri. & cap. si
quis, 23. dist. tamen intelligitur, si monitus adhuc
comam nutriat, tunc enim peccat mortaliter, non
tamen ante monitionem: idem docet Barth. Med.
1. 2. quæst. 96. art. 4. & multi recentiores, 2. part. tit.
4. cap. 2. §. 3. vbi ait, si fiant ordinationes sub pœna ex-
communicationis comminatoriæ, id est, non latæ senten-
tiæ, sed ferendæ, non est vsquequaque verum & clarum
obligare sub mortali: quibusdam secundùm Ioann.
Neapol. videtur, quòd transgressio talium ordina-
tionum mortalis sit, præcipuè cùm ordinatio est
in iure communi scripta: si autem ab homine fiat,
dubium est. Sed certè eadem ratio videtur quan-
tùm ad hoc de excommunicatione à iure vel ab
homine, & ipse Anto. in 4. reg. absolutè ait, quando
lex præcipit aliquid sub anathematis sententia, euidens
est, quòd obligat ad mortale: nam seueritas pœnæ hoc ma-
nifestè osten dit. Hæc ille: imo Driedo 2. de libert.
Christiana cap. 1. prop. 2. ad finem absolutè docet,
sententiam ferendam non indicare obligationem
sub mortali, nec incurri, donec peccator monitus
sit, & emendari recuset: quam sententiam male
Angles in quæst. 40. de voto art. 2. diffic. 16. tribuit
Caietano verbo clericorum peccata, & Suar. 3. p.
to. 5. disp. 18. sect. 3. nu. 21. in hanc euidentiùs sen-
tentiam putat Caietanum locis citatis cōspirasse,
& eam probabilem existimat, num. 25. cui subscri-
bunt alij, quos suppresso nomine refert Vazquez<-P>
@@0@
@@1@248 Quæst. XCVI Tract. XIV.
<-P>suprà, num. 42. Sed iam diximus Caiet. vti distin-
ctione: eius sententiam refert, & non reprobat
Dostları ilə paylaş: |