Quinta expositio, quòd solùm loquatur in foro
externo, sed est violenta, quia etiam in foro ex-
terno admittitur, & habet locum probatio metus
illati ab extrinseco, & cuiuscumque alterius excu-
sationis sufficientis.
Sexta expositio est, vt Pontifex Ioquatur de
communicante per metum; cum scandalo tamen:
sed certè quia tunc homo non peccaret peccato
scandali, quia non intendit ruinam proximi, nec
tenetur illam cum tanto suo detrimento vitare,
maximè cum videntes metu cogi non habeāt suf-
ficiens motiuum peccandi, quamuis si scandalum
esset commune & pusillorum, potiùs deberet mo-
ri, quàm communicare cum excommunicato: quia
salus cōmunis præferenda est propriæ. Esset autemSalus commu-|nis præferen-|da propriæ.
huiusmodi scandalum, si in contemptum legis vel
apparenter cogeretur ad communicandum, & ipse
communicaret, vel saltem exteriùs dissimularet,
& non planè resisteret; imò tunc peccaret contra
obligationem confitendi fidem de valore sacra-
rum legum, & auctoritate Ecclesiæ ad illas feren-
das: confessio autem deberet esse ore & opere, ne
fides, & religio contemnatur.
Vnde retinenda est prima interpretatio, quòd15
Pontifex loquitur de communicante coacto ad
communicandum in contemptum Ecclesiasticæ
potestatis, vel religionis Christianæ, in quo euen-
tu licet obligatio nascatur ex occasione præcepti
positiui, non tamen ex illo, sed ex præcepto con-
fitendi fidem tempore necessitatis, vel non con-
temnendi, aut non permittendi, vt contemnantur
obligatio, etiam ritus, cæremoniæ, & leges Eccle-
siasticæ: & hæc in legibus ciuilibus oriri potest, si
in contemptu ipsarum, vel ciuilis Magistratus, &
potestatis, cogatur.
Ad secundam confirmationem latè respondet16
Vazquez tota disp. 162. tractans, an Carthusiani
etiam cum manifesto vitæ discrimine teneantur
carnibus non vesci: qua de re agemus & nos ex
professo quæst. sequ.
Ad tertiam confirmationem aliqui dicunt, illam
Augustini doctrinam esse de consilio, non de præ-
cepto, nisi opus sit abstinere ad vitandum scanda-
lum: tunc enim etiam esset præceptum, quamuis
Augustinus ep. 154. ad Publicolam dicat, meliùs
esse, vt viator famis necessitate victus, nihilq́ueViator famis|necessitate|pressus, nihil|inueniens nisi|carnes in Ido-|lio positas eas|non debet|edere.
vspiam inueniens, nisi cibum in Idolio positum,
vbi nullus sit alius hominum, Christiana virtute
id respuat: quod referens Lorinus Act. 15. vers. 20.
mirum esse ait, & se contrarium sentire absente
scandalo, vt cùm Spiridio apud Nicepho. octau.
histo. cap. 42. carnes ieiunij tempore apposuit ho-
spiti, quia nihil suppetebat aliud; quod apponeret,
& bene est (inquit Lorinus) quòd Augustinus abso-
lutè non damnat: sed Vazquez, vt referemus sect.
sequ. in fine, putat ab August. damnari, sed de ne-
cessitate extrema intelligit Leonem epist. 79. cap.
5. dicentem, vt siue terror, siue fames suaserit ad eden-
da immolatitia, pœnitentiæ satisfactione purgentur qui<-P>@@
<-P>id fecerint, quamuis quod attinet ad terrorem, si in
contemptum legis diuinæ præciperentur immo-
latitia edere, & ipsi id ita facerent, vt legis diuinæ
contemptus inde sequeretur, peccarent id metu
mortis faciendo. Idem esset, si inde sequeretur
scandalum Christianorum, quibus occasio tri-
bueretur existimandi eos ad gentium impietatem
translatos, & sic intelligo Leonem: sic Eleazar
2. Machab. 6. propter vitandum scandalum noluit
carnes porcinas manducare, imminente mortis
periculo. Sic fortè intelligitur, quod apud Theo-
doret. 3. histor. cap. 14. legimus, Antiochiæ, & in
Daphne contaminatis præcepto Iuliani Apostatæ
omnibus fontibus, & cibis in foro præter duos
milites Martyres Iuuentium, & Maximianum
(quos Chrysostomus oratione de his martyribus
laudatione prosecutus est) cæteros Christianos, &
si non poterant non gemere, & lamentari, & sce-
lera sua impensè detestari, tamẽ eisdem cibis vsos
fuisse: quamquam hoc non fuisse peccatum, nisi
materialiter insinuat ipse Theodoretus, dicens
eisdem cibis vescebantur legi Apostoli obsecuti,
ita iubenti, quidquid in macello venditur, comedite,
nihil diiudicantes propter conscientiam 1. Cor. 10. ver.
15. & in illo casu nullum videtur esse scandalum,
nullus contemptus legum, cùm omnes intellige-
rent non in cōtemptum legum Ecclesiasticarum,
sed pura necessitate cibos illos comedi, quia nulli
alij erant: vnde Gregorius Thaumaturgus apud
Thodorum Balsamonem, & tom. 1. biblio. patrum
in epistola quadam scribit: Non cibi nos grauent, si
captiui ea comederint, quæ, qui in eos dominium obtinẽt,
eis apposuerint, maximè quando vna de omnibus fama
est, Barbaros Gothos, qui in nostras regiones incur-
siones fecerunt, idolis non sacrificasse, &c. vide Lo-
rinum suprà, & quæ dicemus in calce sectionis
sequentis.
------------------------------------------------------------
SECTIO II.
An Charthusianorum lex de abstinentia à carnibus
obliget etiam cum discrimine vitæ.
NAuarrus consil. 51. de regular. num. 5.17
incertum sibi esse ait, an Charthu-Carthusiani|non voto ex-|presso, sed ex|ordinatione|positiua tenen|tur à carnibus|abstinere.
siani ex voto annexo constitutioni,
ad abstinentiam istam teneantur: sed
rectè Gerson 2. part. in regulis moral. cap. de regu-
lari §. votum Carthusiensium, & ead. part. tract. de
nō esu carnium Carthusiensium, ait nullo expres-
so seu speciali voto ad eam abstinentiam teneri,
sed ex ordinatione positiua sub disciplina, seu pœ-
nis ordinis.
Verba legis sunt: Quia secundum sanctissimam
nostri ordinis consuetudinem à sanctis patribus nostris
intro ductam omnem esum carnium, & omnium quæ-
cumque ex carnibus quomodolibet constant, siue per
modum cibi, siue per modum potionis, aut sorbitionis
sumantur, à nostro proposito abiecimus: statuimus, vt
quicumque nostri ordinis professus huius tam laudabi-
lis institutionis transgressor extiterit, carnes videlicet
comedendo, seu alicui personæ ordinis ministrando, aut
comedentibus, vel ministrantibus consentiendo, vel non
prohibendo, cùm potuerit prohibere, vel qui intra do-
mus suæ clausuram, quibuscumque personis carnes mi-
nistrauerit, seu ab alijs permiserit ministrari, nec pro-
hibuerit, prohibere cum valebit: Si Prior, vel Vicarius,
aut procurator hoc fecerit, ipso facto tamquam ipsius<-P>
@@0@
@@1@Disput. XI. Sectio II. 261
<-P>suæ professionis calumniator, & transgressor obediẽtiam
perdat, & vocibus, ac locis debitis, & cæteris obedien-
tiis ordinis careat in æternum. Deinde aliis monachis
simplicibus alias pœnas imponit, & constitutio-
nem ad moniales sui ordinis extendit. De hoc vo-
tum speciale non faciunt Carthusiani, sed genera-Carthasiano-|rum constitu-|tiones nullæ,|quæ à carni-|bus abstinen-|tia prohibeāt.
tim vouent obedientiam secundùm regulam, nul-
la autem cōstitutione cauetur hanc abstinentiam
esse seruandam, etiam cum vitæ discrimine, serua-
tur tamen etiam in mortis articulo, quæ omnia
docet Gerson suprà, Vazquez disp. 162. ca. 1. cum
Petro Sutore lib. 1. de reb. Carthusianor. tit. 3. & 8.
hanc legem seu consuetudinem sub mortali obli-
gare, rectè Nauarrus suprà num. 6. Vazquez cap.
4. num. 16. ac proinde eius violationem esse contra
generale votum obedientiæ. De hac lege seu con-
suetudine, an seruari possit, aut debeat cum vitæ
discrimine, tractant Gerson tract. de abstinentia
Carthusianorum, Maior 4. dist. 38. quæst. 24. Mar-
tin. de magistris quæst. 3. de abstinentia, Victoria
relect. de temperantia nu. 8. Medina cap. de ieiunio
9. 13. seu vltimo ad 4. Ioan. Andreas ca. consilium,
de obseruatione Ieiunij, vbi Butrius, Ancaranus,
& Cardinalis, Azor tom. 1. lib. 5. cap. 6. quæst. 7.
Vazquez hîc, disp. 162. Ledesm. 2. part. quæst. 1.
art. 6. dub. 5. Adrian. quodlibet. 1. cum argumentis
art. 3. ad 9. argumentum Almai. 4. dist. 5. quæst. 2.
prop. 3. de domino naturali.
Prima sententia est Victoriæ, quem sequitur18
Ledesma suprà, dicentis primò, licet Carthusiano1. opin.
in extrema necessitate ægritudinis constituto, ab-Licet Carthu|siano in ex-|trema neceßi-|tate constitu-|to abstinere à|carnibus.
stinere à carnibus, etiam si ex esu carnium non sit
futurum vllum scandalum. Suadetur primò, quia
si non liceret, secluso scandalo, ergo nec interue-
niente scandalo, quod est contra aduersarios: se-
quela probatur, quia tale scandalum esset Phari-
sæorũ, quorũ nulla ratio habenda esset, sed sinendi
essent tamquàm cæci, & duces cæcorum. Matth. 15. &
seruanda esset regula Grego. celebratissima, tutius
scandalum nasci permittitur, quàm vitæ veritas relin-
quatur.
Secundò, quia nō teneretur quis seruare vitam
quocumque modo licito: nam ratione patientiæ
posset permittere se occidi ab alio, aut in bello ex-
ponere se periculo mortis, pro defensione patriæ,
vel ad debellandos hostes; & punienda eorum de-
licta, & vxor licitè assistit marito infecto peste, aut
alio morbo contagioso: & nemo debet mutare
locum gratia sanitatis, vt liberetur ab ægritudine,
sed patienter potest in eodem loco vitam finire: &
nemini licet vxorem ducere, licèt necessaria sit ad
vitæ conseruationem. Vide Nauarrum 1. de rest.
cap. 3. nu. 70. vbi docet licitum esse in multis casi-
bus morti se exponere, & D. Thomas 4. dist. 38.
quæst. 2. art. 4. quæst. 1. ad 3. ait non peccare eum
qui propter aliquod opus virtutis se mortis peri-
culo exponit: & Simancas, in Cath. Instit. tit. 18.
nu. 30. ait, licitum esse non se defendere ab inter-
fectore, panem alteri largiti in extrema famis ne-
cessitate, damnato ad mortem non fugere: ægros
visitare tempore pestis, nauigare tempore peri-
culoso, in bello iusto præliari: abstinentia vitam
breuiorem reddere, & similia, Gerson part. 2. tract.
de non esu carnium, Bart. Sybilla, in speculo pe-
regrin. qq. decade 1. cap 5. quæst. 2. Victoria relect.
de forti. Couarruuias 1. Variar. cap. 2. l. cum autem
§. malus de edilitio edicto. l. peculium §. si ipse, de
peculio. l. Cornelia §. vlti. de Sicariis cap. maritum<-P>@@
<-P>33. dist. art. 3. de corpor. vitiati, Senec. epistola. 24.
Gellius lib. 15. noct. Atticarũ. ca. 10. Valer. Max. lib.
7. cap. 7. Basil. lib. de virginit. Euseb. 6. Historię cap.
6. Plutharc. lib. de clar. mulier. cap. 11. Tyraquell.
cap. 31. nu. 320. Ergo similiter Carthusianus non
tenetur vesci carnibus, licet id esset vnicum me-
dium ad conseruationem vitæ, quia id facit pro-
pter virtutem abstinentiæ.
Secundò dicit Victoria, ad vitandam mortem, siCarthusianus|posset vesci|carnibus si id|esset necessa-|rium ad vi-|tandam mor-|tem.
id esset necessarium, posset Carthusianus carnibus
vesci, alioquin non esset constitutio tolerabilis, &
humana: explicat, si nullus alius esset cibus præter
carnes, lege naturali teneri Carthusianum carni-
bus vesci, secus si essent alij cibi, licèt insufficien-
tes ad conseruationem vitæ: tunc enim non tene-
retur: posset tamen à carnibus abstinere, quia in
priori casu mors videtur violenta, & præter natu-
ræ ordinem: in posteriori verò non item. Hanc
opinionem Victoriæ tenet etiam Martin. Ledes.
suprà.
Vazquez à Victoria solùm dissidet, affirmans, si19
alij cibi sint, quamuis insufficientes ad vitā tuen-2. opin.|VaZq.
dam, debere à carnibus abstinere, alioqui morta-
liter peccaturum. Nam quæcumque licita sunt
religioso, etiam vt insignia opera virtutum, si vo-
to aliquo peculiari, vel generali ad eorum obser-
uationem se adstringat sub mortali facere debet.
Carthusianus autem, licet specialiter non voueat
abstinentiam à carnibus, vouet tamen eam com-
muni & vniuersali voto obedientiæ, quo obliga-
tur ad obseruationem eorum, quæ sunt in regula,
iuxta formam in ea traditam, ita vt si statutum re-
ligionis proponatur, vt præceptum obligans ad
mortale, religiosus vouens obedientiam duplici
vinculo adstringatur, & voti ex virtute religio-
nis, & regulæ, ex ea virtute, in qua materia il-
lius constituitur. Cùm igitur Carthusianorum sta-
tutum de abstinentia à carnibus, antiqua saltem
consuetudine ita interpretante, & tota religione,
penes quam est potestas condendi leges, appro-
bante, vim habeat præcepti, & quia est in re graui
ad mortale obliget ex intentione totius religio-
nis: efficitur vt obliget in eo etiam periculo mor-
bi, si absque vllo peccato obseruari potest, vt re ve-
ra potest. Nam præceptum, quo quisque tenetur
propriam vitam seruare, siue sit fortitudinis, con-
tra quam peccatur peccato temeritatis, siue_sit iu-
stitiæ, sine alterius virtutis, solùm obligat nisi
adsit honesta & rationabilis causa non seruandi
vitam: posita enim tali causa, possumus de vita,
& remedio eius non curare, imò id laudabile &
egregium opus virtutis erit, vt in casibus superiùs
positis: sed in præsenti casu est iusta causa absti-
nendi à carnibus in periculo mortis: ergo. Minor
probatur, si enim quis, vt ægrotum in sua ægritu-
dine consoletur, manere potest apud eum cum pe-
riculo vitæ suæ, & vnus pro alio ne occidatur, vi-
tam exponere, & ad id se voto peculiari obliga-
re, & hæ causæ sufficientes sunt, vt omnem obli-
gationem, & vim præcepti naturalis de tuenda
propria vita de medio tollant: multò maior, &
excellentior, & laudabilior causa est, vt Carthu-Rationes ob|quas Carthu-|sianus etiam|cum vitæ pe-|riculo à car-|nihus abstine-|re poßit.
sianus, ex reuerentia, & amore suæ regulæ ita il-
lam seruet, vt à morbo liberari nolit, si necesse sit
constitutionem suæ religionis violari: causa verò
honesta, & iusta est, non quidem vitare scandalum
aliorum, hæc enim non sufficit, vt vel minimum
præceptum omittatur, sed magna vtilitas obser-<-P>
@@0@
@@1@262 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>uandæ huius constitutionis, & disciplinæ religio-
sæ apud cæteros omnes religiosos, non modò si
publicè, sed etiamsi secretò ita seuerè seruari sciāt.
Hinc enim efficitur, vt cæteri religiosi, dum re-
ctè valent, eam rectius obseruent, nec dispensatio-
nes quærant, causis aliquibus prætensis, quibus
concessis, quamuis sine peccato carnibus vesci
liceret, disciplina tamen religiosa teperet, & ab
instituti sui ratione declinaret: vt igitur in eodem
vigore semper maneat, laudabile, & honestum est,
vt quisque etiam in articulo mortis abstineat: Ego
(inquit Vazquez) sanè accepi à grauissimis huius san-
ctissimæ congregationis religiosis, cum introducta esset
aliquando licentia dispensandi in hac regula propter
ægritudinis necessitatem, non leuem inde cœptam fuisse
occasionem, vt etiam extra tempus necessitatis, obser-
uantia huius regulæ non parum teperet. Adde etiamCur ex cæte-|ris religioni-|bus ad Car-|thusianā tran-|situs fieri pos-|sit.
constitutionem perpetuæ abstinentiæ à carnibus,
ex præcipuis esse huius sanctissimæ religionis,
quas habet ex instituto, propter quam & alias vi-
tæ asperitates, Pontificio vtitur priuilegio, vt
cæteri religiosi licentia petita, & si non obtenta,
ad eam transire possint. Qua de causa magis etiam
crescit vtilitas publica illius regulæ, vt cum tanto
periculo seuerè ab omnibus debeat seruari. Con-
firmatur, quia licet prudens medicus iudicet esse
periculum mortis, si æger à carnibus abstineat,
illud tamen non est tam euidens, vt alia publica
causa postulante non debeat abstinentia illa pe-
riculo anteponi. Cumque Carthusianus vouerit
obedientiam regulę, consequens est, vt non solum
possit, sed etiam teneatur publicè, & secretè à car-
nibus abstinere. Confirmatur etiam, quia huma-
nus legislator, si iusta causa id poscat, potest obli-
gare cum vitæ periculo, sed hîc est iusta causa: er-
go. Confirmatur etiam, quia opus maximè lauda-
bile est, etiam in mortis articulo molliora strami-
na non quærere, sed humi, aut in aspero loco mo-
ri in aliorum exemplum, præsertim ei qui est vir
insignis, & alicuius congregationis antesigna-
nus: vt B. Martinus rogatus à discipulis, vt pate-B. Martinus|in mortis ar-|ticulo mollio-|ra stramina|fugit.
retur corpus suum mollioribus foueri, sinite (in-
quit) fratres sinite: ego si aliud exemplum vobis reli-
quero, ipse peccaui, vt referunt Gerson, & Maior
suprà, quod certissimum existimo, quando talis
vitæ asperitas causa solùm est, non vt quis moria-
tur, sed vt breuius vitam finiat: hoc enim exem-
plum maioris momenti est, quàm breue aliquod
vitæ tempus: vnde in Hispania olim milites S. Ia-
cobi in atticulo mortis ex lectulo extrahebantur,
& supra crucem ex cinere factam, in pauimento
morituri collocabantur: imò siquis esset solitus
in aspero stramine cubare, laudabiliter in extrema
ægritudine posset mollia non admittere, etiamsi
inde salus omninò penderet: vt Paula noluit tunc
parum vini gustare, vt consuetudinem abstinendi
à vino, quamdiu tenuerat, retineret, teste Hiero-
nymo ep. 27.
Quod autem, quando alij non sunt cibi, possit,Quando non|sunt alij cibi,|potest, & de-|bet Carthu-|sianus carni-|bus vesci.
& teneatur Carthusianus carnibus vesci, probat
Vazquez: quia tunc nulla esset causa iusta absti-
nendi, nec vllum bonum esset, quod talem absti-
nentiam honestaret. Tum quia statutum in eo ca-
su non intelligitur: sed cum alij suppetunt cibi,
quibus religiosus vesci possit. Tum quia præter
omnem humanam rationem est tale genus absti-
nentiæ, vt quis cogatur fame perire: hoc enim &
natura ipsa, & ratio omninò abhorret. Quare<-P>@@
<-P>nullum bonum ex hoc genere abstinentiæ, neque
in eo, qui patitur, neque in aliis oriri potest: tale
enim exemplum ad nullos humanos mores com-
ponendos prodesset. Quòd si tunc scandalizare-
tur aliquis, cognita veritate nihil curandum esset,
etiamsi scandalum ex infirmitate, vel ignorantia
oriretur, quantò minus, si ex malitia? Neque hinc
apud Carthusianos potest occasio sumi dispen-
sandi in seueritate suæ regulę, cùm in hoc casu illa
non intelligatur: sic etiam intelligitur, quod ait
Nicolaus III. c. exiit de verb. sig. in 6. §. nec quic-
quam. Cùm ab omni lege extrema necessitas sit exem-
pta: nec talem abdicationem proprietatis omnimodæ re-
nuntiationem vsus rerum cuiquam videatur inducere:
solùm enim improbat eos, qui dicerent, Franci-
scanos sua professione ita renuntiasse omni vsui
rerum, vt necessaria ad victum quærere non pos-
sent. Nec loquitur de renuntiatione huius, aut al-
terius rei, sicut Carthusianus carnibus tantùm re-
nuntiat, sed de renuntiatione vsus omniũ rerum,
quibus humana vita sustentari potest.
Si obijcias: quia alij cibi præter carnes in illo
morbo personæ ita se habent, ac si nihil essent, si-
quidem contra morbum nihil operantur: sed cùm
non sunt alij cibi, non licèt à carnibus abstinere,
ergo nec cùm alij cibi adsunt, sed non prosunt.
Respondet Vazquez, quando sunt alij cibi, si aliàsCibi alij, si|nociui nō sint.|non sunt pro|nihilo repu-|tandi.
nociui non sint, etiamsi sint minoris virtutis ad
resistendum morbo, tamen non esse reputandos
pro nihilo: serniunt enim, ne Monachus fame
pereat, etiamsi morbo moriatur: inhumanum
autem est abstinere ab omni cibo vsque ad mor-
tem; non tamen à tali genere cibi, ex quo sequi-
tur, vt quis breuiori tempore morbo naturali mo-
riatur. Hęc Vazquez, in cuius fauorẽ profero Hie-
ronymum ep. 22. ad Eustoch. de custo. virginit. vbi
ait, de cibis & potu taceo: cùm etiam languentes Mo-
nachi aqua frigida vtantur: & coctum aliquid accepis-
se, luxuria sit: & ep. 27. ad Eustoch. de epitaphio
Paulæ, de ipsa ait; Quid memorem clementiam, &
sedulitatem in ægrotantes, quas miris obsequiis & mi-
nisteriis confouebat: cumque aliis languentibus largè
præberet omnia, & vsum quoque exhiberet carnium, si
quando ipsa ægrotasset, sibi non indulgebat. Deinde
refert, nulla ratione nec S. Epiphanij monitis,
nec ipsius Hieronymi exhortatione induci potuis-
se, vt vinum biberet, quamuis grauiter laboraret,
& medici persuaderent ob refectionem corporis,
vino opus esse tenui & pauco, ne aquam bibens,
in hydropem verteretur, & 1. contra Iouini. longè
ante medium ait. Ab exordio conditionis humanæ nec
carnibus vescebamur, &c. postquam autem Christus
venit, & ω reuoluit ad α, & extremitatem retraxit
ad principium, &c. nec comedimus carnes, di-
cente Apostolo Rom. 14. ver. 21. bonum est non
manducare carnes, & non bibere vinum: & 2. contra
Iouinian. ex Thera monte refert sacerdotes ægro-
tos carnibus, & vino abstinuisse: idem de Essenis
refert, & laudat.
A Vazquez nonnihil discrepat Azor supra di-20
Dostları ilə paylaş: |