Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə1/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
  1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   250

@@0@

@@1@

@@0@

@@1@

@@0@

@@1@

@@0@

@@1@

@@0@

@@1@



R. PATRIS

IOAN. DE SALAS,

GVMIELENSIS, E

PROVINCIA CASTELLANA,

SOCIETATIS IESV,



Tractatus

DE LEGIBVS, IN SECVNDAM

SECVNDÆ S. THOMÆ.

Opus non solùm Theologis moralibus, sed etiam Iuris vtriusque

Consultis pernecessarium.

#(IMAGE)


LVGDVNI,

Ex Officina Ioannis de Gabiano.

----------



M. D C XI.

CVM PRIVILEGIO.

@@0@

@@1@

@@0@

@@1@

#(IMAGE)

CLARISSIMO ATQVE

ILLVSTRISSIMO D.D. PETRO

DE CAMORA REGII SENATVS

VALLISOLETANI MERITISSIMO PRAESIDI,



Ioannes de Salas Theologus Societatis Iesv

volens, lubensq́ue dedicat.




DAtvrvs in lucem clarißime atque illustrißime

Præses, hoc de legibus volumen, quod legibus inter-

pretandis aliquam lucem afferret, nullum illi alium

vindicem parare fuit animus, quàm eum qui tot an-

nos honoribus amplißimis administrandis, integerri-

mus legum vindex & assertor fuit: quod quidem opus

eruditißimis tuis aut oculis, aut auribus detersum

minus iam anxium minus́ sollicitum, non solùm per minores, sed etiam

per maiores eruditornm manus vagabitur: quin esset piaculum inexpian-

dum, si cum tu mea opera in expiando confeßionibus animo diu fueris vsus,

& te mihi tua́ omnia credideris, non tibi priùs quàm illi cuipiam, hoc

qualecumque opus, omni asserendum periculo credidissem. Adde quod

Bona mea sine dubio Fortuna, te mihi Vallisoletum id tẽporis cum ad id

maturabam deportarit, qui mihi eras vbicunque terrarum exquirendus,

esset́ proinde vel ineptißimum, me foris petere cuius abund satis mihi do-

mi esset. Sapienter igitur hoc opus tuum fugit ad sinum suo quasi dedu-

ctum genio, ad te, inquam, in quo summa etiam videmus omnia, vel ipsius

mea sententia Mineruæ calculo summa in primis Ivris intelligen-

tia, iam tuum cum nobilißimo Collegio Conchensi adlectus numerosæ au-

ditorum coronæ Jurisprudentiæ dostrinam in illo celeberrimo orbis terra-

rum litterarum emporio, Salmaticensi videlicet, summa cum laude tradi-

disti. Summa deinde Prvdentia, quæ vnica veros indicat, facit, ac

laudat gubernatores. Summa tum Lenitatis atque Clementiæ, cum

seueritate coniunctio & quasi temperies, quam iure tibi propriam, omnium

proculdubio qui te norunt, (norunt autem ferè omnes) suffragiis atque iu-

diciis vendicare videris, suprema postremo in puniendo pro dignitate

Æqvitas, in tuenda Iustitia singularis animi Virtvs, ac Magnitv-

do, constantia demũ inuicta in potentißimorum insolentia coërcenda,

superbia́ comprimenda. Quarum virtutum exempla, aliarum́ id genus
<-P>

@@0@



@@1@

<-P>documenta permulta, compluria in hoc Hispanico orbe celeberrima theatra

spectare potuerunt. Spectauit ciuitas Lvcronensis, tuæ quasi laudis,

virtutísque tyrocinium, vbi hæreticæ prauitatis Inqvisitor, Cantabri-

cum Regnum prauis superstitionibus expurgatum, vanißimísque auguriis

expeditum, ac denique omni hæreseos contagione liberum septennio toto con-

seruasti. Spectauit ciuitas Valentina, Flos & caput illius Regni, dum

eodem fungens Honore perditis moribus castigandis, Mahometanæ́

sectæ cōprimendæ, quæ identidem erumpere palam conatur, toto, quod aiunt

pectore incubuisti. Spectauit præterea Cæsar-avgvsta, quò diuina pro-

uidentia translatus esse, eadem insignitus dignitate videris: vbi supra fidem

est, quam in sedandis illius Regni turbis, comprimendísque animis, populari

quodam furore concitatis, vnus tu, omni carens auxilio, vna tua prudentia,

& auctoritate fretus effeceris, atque præstiteris. Spectauit insuper vniuersa

Cvria regia: maximum orbis theatrum quo te tui diuturni labores, cla-

rißimáque merita vocarunt: vbi vnus & maximus fidei Censoribus in

grauißimas Christianæ Reipublicæ causas, sine odio, sine studio diiudican-

das, imo omnibus tibi, vel inuidis fauentibus decennium integrum contuli-

sti. Necprætereundum illud interim silentio est, quod Legionem à Rege

Philippo missus, res omnes canonicorum regularium quibus à Diuo Isidoro

nomen est, Visitatoris nomine obieris, examinaueris, discusseris, ac de-

mum tuo iudicio grauißimo composueris, quod munus nisi grauißimis vi-

ris, spectatæque prudentiæ ac pietatis hominibus nunquam à Regibus de-

mandatur. Inde iam tanta præditum auctoritate, quantam præclarißima

tui animi ornamenta, ætas ista omni veneratione dignißima, tam diutur-

na, tot honorum perfunctio, parere potuerant, te Rex Philippus post grauißi-

mum, ac maximum de te tuísque virtutibus ac meritis iudicium, amplißi-

mo Regio senatvi Granatensi præfecit, vnde vix exacto biennio ad

hunc Valisoletanum Senatvm consiliarium, & numero & prudentia,

iudicióque Florentißimum incredibili quodam omnium expectatione &

acclamatione Præsidem traduxit. Quamobrem quo alumno Conchense

Collegium, Doctore Salmanticensis Academiæ gloriaia est, quem Canta-

bria, Valentia, Aragonia, prudentißimum Censorem ac Iudicem belli, do-

míque sunt admiratæ: quem Curia Regia vnum è Censoribus maximis in

summo semper habuit honore, ac veneratione, quem maximæ Hispaniæ pro-

uinciæ Betica & Castella, in Solio Regio Præsidem hodie suspiciunt: quem

denique tota Hispania acerrimum Ivris, ivstitiæ, ac pacis vindicem,

ac defensorem agnoscit, eum, inquam, meritò iuréque optimo meum hoc opus

securum aliorum vindicem sibi Patronum atque assertorem contra impor-

tunas maleuolorum voculas, si quæ fortè fuerint, adoptat, atque deposcit. Tu

tantùm, Clarißime Præses, æternum hoc meæ in te obseruantiæ pignus acci-

pias, tumego satis totum hoc opus existimaui: & lætus atque securus bene

me de hoc meo fœtusperare iubebo. Vale.

@@0@

@@1@

------------------------------------------------------------



FACVLTAS R. P. PROVINCIALIS

Societatis Iesv, in Prouincia Castellana.



EGo Christophorus de los Cobos Prouincialis Societatis Iesv in

Castellana Prouincia. Potestate ad id mihi facta à Reuerendo

admodum Patre Claudio Aquauiua Præposito nostro generali, fa-

cultatem facio, vt Tractatus de Legibus à P. Ioanne de Salas nostræ

Societatis, sacræ Theologiæ professore compositus, & eiusdem So-

cietatis grauium, doctorúmque hominum iudicio approbatus typis

mandetur, in quorum fidem has literas manu nostra subscriptas, &

sigillo nostro munitas dedimus Vallisoliti vigesima quinta die men-

sis Augusti Anni 1608.


                    C. DE LOS COBOS.

@@0@

@@1@

------------------------------------------------------------



FACVLTAS R. P. PROVINCIALIS

Societatis Iesv, in Prouincia Lugdunensi.



LVdouicus Michaëlis Prouincialis Societatis Iesv, in Prouincia

Lugdunensi, iuxta priuilegium eidem Societati à Rege Chri-

stianissimo Henrico III. die 10. mensis Maij anni 1583. Et Henrico IV.

20. Decemb. 1606. concessum, quo Bibliopolis omnibus prohibetur,

ne libros ab eiusdem Societatis hominibus compositos, absque illo-

rum permissione imprimant; permittit Ioanni de Gabiano Lugdu-

nensi Bibliopolæ, vt P. Ioannis de Salas Gumielensis è Prouincia Ca-

stellana, Societatis Iesv tractatum de Legibus, in secundam secundæ

sancti Thomæ: ad sex proximos annos imprimere ac liberè diuendere

possit. Datum Lugduni die 10. Maij 1610.




                    L. MICHAELIS.


@@0@

@@1@

#(IMAGE)

INDEX

DISPVTATIONVM,

ET SECTIONVM.

#(IMAGE)


Tractatus decimus quartus de Legibus.

DISPVTATIO PRIMA.

De nominibus, acceptionibus, conditionibus, ac definitionibus legis.


DE etymologia legis. sect. 1.


De nomine iuris, quod legi

etiam conuenit. 2


Quibus nominibus lex ab

Hebræis, Græcis & Chal-

dæis vocetur. 3


De variis acceptionibus le-

gis. 4



Vtrùm lex sit actus intellectus. 5

Resoluens præcedentem quæstionem. 6


An sit conditio necessaria ad legem, vt lex imponatur

alicui communitati. 7



An necesse sit legem ad bonum commune conducere. 8


Quæ aliæ conditiones sint necessariæ ad rationem le-

gis. 9



Nonnullæ aliæ legis conditiones. 10

Quomodo lex definienda. 11

Ad quam virtutem spectet legem condere. 12


DISPVTATIO II.

De varietate legum.




QVotuplex sit lex, & quæ sint legis diuisiones. sect. 1


Anius naturale, gentium, & ciuile sint diuersa

legum genera & quomodo inter se differant. 2



Quid de iure gentium author sentiat. 3


Satisfit argumentis affirmantium, ius gentium, natu-

rale esse. 4



An & quomodo seruitus sit de iure gentium. 5

Vtrùm iure gentium naturaliter liceat contrahentibus

se decipere. 6


De variis Romanorum legibus, & de origine iuris ciui-

lis præsertim Romani. 7


An responsa seu rescripta principum sæcularium vel

Ecclesiasticorum in casu singulari, sint veræ leges, &

ius, etiam pro aliis constituant. 8


An responsiones, congregationes Cardinalium institutæ

ad explicandum Concilium Tridentinum vim legis

habeant. 9



De lege fomitis. 10


DISPVTATIO III.

De effectibus legis in communi.



VTrùm effectus legis sit reddere homines simpliciter

& moraliter bonos. sect. 1
@@


Vtrùm obligare sit effectus omnis legis. 2


An præcipere, vetare, permittere, & punire sint effectus

legis. 3



Quomodo lex permittere dicatur. 4


An quatuor illi effectus à D. Thoma numerati, omni le-

gi conueniant. 5


Vtrùm præter illos actus, seu effectus legis à D. Thoma

numeratos, sint alij. 6


DISPVTATIO IIII.

De lege æterna.



QVid sit in Deo lex æterna, qua gubernat creatu-

ras, & an ea lex sit multiplex secundùm ra-

tionem. sect. 1


Vtrùm actiones diuinæ, etiam necessariæ, quales sunt

productiones divinarum personarum, æternæ legi

subiaceant. 2


Vtrùm omnes actiones creaturarum subijciantur legi

æternæ. 3



Vtrùm aliæ leges æternæ legi subdantur. 4

An reprobi & damnati sint subiecti legi æternæ. 5

Vtrùm Christus æternæ legi subiectus sit. 6


DISPVTATIO V.

De lege naturali.



VTrùm lex naturalis sit ipsa natura rationalis.

sectio 1.



Vtrùm lex naturalis sit habitus, an verò actus. 2

Vtrùm lex naturæ sit conscientia. 3


An lex naturalis habeat rationem legis & vim obli-

gandi, eo quòd Deus voluerit obligare ad ea, quæ per

illam præcipiuntur. 4



Quæ sit materia, circa Quam versatur lex naturæ. 5


Vtrùm lex naturalis & semper & vbique eadem fue-

rit. 6


An lex naturæ humana lege vel consuetudine mutari

possit. 7



Vtrùm Deus aliquando legi naturæ derogauerit. 8


An possit Deus de potentia absoluta legi naturæ dero-

gare. 9


An in lege naturæ interpretatio, epiichia, aut epicheia

locum habeat, & ad quem pertineat. 10


An in lege naturæ ante legem Moysis fuerint aliqua

diuina præcepta positiua. 11

@@0@

@@1@Index Disputationum, & Sectionum.


An omne peccatum sit contra legem naturæ. 12

An lex humana legem naturalem imitetur. 13


DISPVTATIO VI.

De necessitate, vtilitate, fine & con-

ditionibus, & diuersitate hu-

manarum legum.



VTrùm aliqua lex creata sit simpliciter necessaria.

sectio 1.


De vtilitate legum humanarum, & in quem finem con-

ditæ sint. 2



An multitudo legum humanarum expediens sit. 3


An vltra legem naturalem & humanam necessaria

fuerit lex diuina positiua. 4


Vtrùm conditiones legis humanæ rectè sint ab Isidoro

constitutæ. 5


Vtrùm lex humana diuidatur in ius gentium & ciui-

le. 6


DISPVTATIO VII.

De potestate condendileges

ciuiles.

VTrùm potestas ciuilis & politica ad ferendas leges

& ad alia huiusmodi licita admittenda́ in-

ter Christianos sit. sect. 1.


In quibus hominibus fuerit, vel etiam nunc sit ex na-

tura rei potestas ferendi leges ciuiles. 2


In quibus & quomodo sit, vel fuerit de facto potestas

ferendi leges ciuiles. 3


Vtrùm Summus Pontifex, vt sic, possit directè leges ciui-

les facere totum orbem obligantes. 4


Vtrùm Pontifex summus, vt sic, possit in ordine ad finem

spiritualem leges ciuiles ferre. 5


An Summus Pontifex, vt Princeps politicus possit ciui-

les leges ferre. 6


An Imperator possit leges ciuiles ferre, totum orbem

obligantes. 7


An Hispani, & Angli, Galli, & Poloni à legibus im-

peratoris sint liberi, & quinam sint imperatori

subiecti. 8


An aliquando imperatorum leges Hispanos obli-

gent. 9


An iure Hispano deficiente ius canonicum in tempora-

libus Hispanos obliget. 10


Vtrùm omnes Reges & Reginæ potestatem habeant fe-

rendi leges ciuiles. 11


An successores eorum, qui regna tyrannicè occuparunt,

vel tyranni ipsi possint leges condere. 12


An Duces, Marchiones, Comites & Barones possint pro

suis populis leges condere. 13


An quælibet ciuitas aut populus possit sibi legem, seu sta-

tutum condere. 14


An existentes in peccato mortali, etiam infidelitatis, le-

ges ciuiles ferre possint. 15


An Respublica reuocare possit facultatem ferendi leges

Imperatoribus, Regibus, aliísve Principibus conces-

sam. 16


DISPVTATIO VIII.

De potestate ferendi leges



Ecclesiasticas.
@@

AN in Ecclesia sit potestas ferendi leges Ecclesia-

sticas. sectio 1.


An in statu innocentiæ, lege Veteri, & scripta fuerit po-

testas ferendi leges Ecclesiasticas, seu in ordine ad

spiritualem finem. 2


Vtrùm hæc potestas Ecclesiastica sit à Christo imme-

diatè omnibus Apostolis & summis Pontificibus, &

cætui Ecclesiæ concessa. 3


An Christus potestatem legislatiuam immediatè contu-

lerit septuaginta duobus discipulis & modò conferat

omnibus Episcopis. 4


An Episcopus etiam in rebus grauibus possit leges con-

dere sine facultate Papæ. 5


An Episcopus possit leges ferre, & aliquid statuere con-

tra ius commune. 6


An Episcopus ad condendas leges consensu Capituli, vel

Synodi indigeat. 7



An Cardinales possint leges condere. 8


An Patriarchæ, Primates, & Archiepiscopi possint le-

ges condere. 9



Vtrùm Abbates possint leges condere. 10

An Legatus Papæ possit leges condere. 11

An prælati religionum possint leges condere. 12


An dicta Sanctorum, saltem quæ in Decreto Gratiani

continentur, vim habeant legum. 13


An Concilium generale sine Papa possit leges condere

totam Ecclesiam obligantes. 14



An Concilia non generalia possint leges condere. 15


An Capitulum Ecclesiæ Cathedralis, vel Collegiatæ pos-

sit, saltem sede vacante, leges condere. 16


De aliis nonnullis congregationibus, seu communitati-

bus, an possint leges Ecclesiasticas condere. 17


Vtrùm cōmunitates religiosæ, vel earum Capitula pro-

uincialia & generalia possint leges condere. 18


An potestas legislatiua Ecclesiastica possit omnibus,

etiam fœminis delegari. 19


An hæc potestas legislatiua Ecclesiastica ex moribus

vel fide legislatoris pendeat. 20


An potestas legislatiua ciuilis sit subordinata Ecclesia-

sticæ. 21


An potestas ferendi leges Ecclesiasticas sit in omnibus,

& solis Principibus sæcularibus pro sua ditione. 22


DISPVTATIO IX.

De materia legis humanæ.



AN lex humana actus merè internos præcipere,

prohibere, aut punire valeat. sect. 1.


An modus implendi legem seu præceptum cadat sub le-

ge seu præcepto. 2


Vtrùm lex humana etiam ciuilis possit omnes virtutis

actus præcipere, & omnes vitij actus prohibere. 3


An lex humana possit aliquos actus indifferentes præci-

pere aut prohibere. 4


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
  1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin