esse, quemlibet modum acceptationis ex illis, qui
propositi sunt. Quia quilibet ex illis sufficit, vt in-
telligatur lex esse vtilis illi communitati, cuius
maior pars aliquomodo ex illis eam acceptet. Er-
go cùm Doctores non requirant determinatè, vt
maior pars communitatis acceptet legem hoc, vel
illo modo, intelligenda est eorum sententia indi-
stinctè: quando scilicet constiterit aliquomodo
ex illis, quos indicauimus, legem acceptari à ma-
iori parte. Rectè enim Iulianus l. de quibus ff. de
legibus ait, Quid interest, suffragio populus volunta-
tem suam declaret, an rebus ipsis, & factis? Placet mihi
resolutio Valentiæ, non quia quocumque illorum
modorum intelligitur, legem esse vtilem, & con-
uenientem: ad hoc enim non est necessaria acce-
pratio, & ante acceptationem potest esse perspi-
cuum: sed quia quolibet illorum modorum de-
clarat populus, se velle legem seruare, siue reuera
in maiori parte occasionum illam seruet, siue non.
Consonat Suarez dicens, vt desuetudo præualeat
contra legem, necesse est, & sufficit, vt lex à maiori
parte non obseruetur, nec acceptetur, Innoc. cap.
cùm olim de cler. coniugat. Angel. verbo consti-
tutio, nam in moralibus consensus maioris partisIn moralibus|consensus ma-|ioris partis cẽ-|setur cōmuni-|tatis.
censetur communitatis. Ideò sufficit ad consuetu-
dinem l. quod maior ff. ad municipia, Pan. Innoc.
& alij cap. quia circa, de consang. Felin. cap. cum
iam dudum de præb. Hæc Suarez.10
Ad secundum autem dubium respondet Va-
lentia: Mallem sanè aliorum sententias hac dere
audire. Nihil enim hac de re ab aliis explicatum<-P>@@
<-P>reperi. Videtur tamen conuenienter communi do-
ctrinæ, & existimationi omnium esse dicendum,
communitatem etiam, cuius dicimus maiorem
partem debere legem acceptare, intelligendam
esse hoc loco distinctè: siue sit ea tota communi-
tas, cui lex aliqua præfigitur, siue sit aliqua pars
eius latè patens, prout sapientes, & probi viri at-
tenta ratione legis, & conditione communitatis
(siue hæc totalis, siue partialis fuerit) iudicauerit
expedire, vt communitas ea lege obligetur, quam
maior ipsius pars acceptauerit, aut contra inutile,
& periculosum esse, talem communitatem obli-
gari aliqua lege, quam maior saltem ipsius pars
non acceptat: in qua re propter variam admodum
circunstantiarum rationẽ, facilè patet, fieri posse,
vt in particularibus casibus, & materiis legum di-
uersarum contrariæ sint sententiæ pro ratione ne-
gotij, & legis. Quapropter tutissimum erit in hoc
genere, eorum sententiam, atque iudicium sequi,
quod doctis & probis pluribus, aut maioris au-
ctoritatis videbitur probabilius. Hæc Valentia, cu-
ius conclusio videtur certa, & communis: nempe,
vt lex Pontificia obtineat in Hispania, satis esse,
quod sit iusta, & in Hispania recepta, licet nō sit re-
cepta in Gallia, vt de Tri. quoad reformationẽ cō-
stat. Idem tenet Azor tom. 1. lib. 5. cap. 4. q. 3. Na-
uarrus consi. 1. de const. quæst. 5. 7. & 8. sic videmus
multos motus proprios receptos in Italia, non in
Hispania, & licet lex nullibi, nisi in Hispania reci-
peretur, in Hispania obligaret, & licet in cæteris
prouinciis reciperetur, si in Hispania non recipe-
retur, in ea non obligaret, quia homo in legibusHomo in legi-|bus cum mẽ-|bris proximæ|suæ cōmunita-|tis confirmari|debet.
cum membris proximæ, & immediatæ communi-
tatis suæ conformari debet, non cum remotis: vbi
tamen esset eadem ratio, nempe quia respectu
omnium prouinciarum lex est eodem modo iusta,
posset vna prouincia, si aliæ legem non recipiunt,
eam non seruare, si vellet, donec ab aliis, vel ma-
iori parte reciperetur: quia non tenetur sola por-
tare onus legis, quæ non habet maiorem ratio-
nem obligandi vnam partem, quam aliam: quam-
uis, si aliqua peculiaris necessitas, vtilitas, vel pos-
sibilitas esset in vna prouincia, & non in alia, pos-
set Pontifex vnam obligare, & non aliam, sicut
in eadem prouincia homines vnius status obliga-
ri solent ad aliqua, ad quæ non obligantur ho-
mines aliorum statuum.
Alij tertiò dubitant, an desuetudo ignorantium11
legem sufficiat, vt non obliget, verbi gratia, lexDesuetudo le-|gis scuius casus|nō occurrit, nō|tollit illam.
Pontificia promulgata est Romæ, ignoratur com-
muniter in Hispania, ideò non seruatur commu-
niter, excusabit ne hoc alios, qui sciunt esse
Romæ promulgatā? idem est in similibus casibus,
Nauarrus consil. 1. de consti. quæst. 6. num 25. &
seq. quem citat, & sequitur Azor tom. 1. lib. 5. cap.
4. quæst. 1. ait hanc quæstionem esse quotidianam,
id est, de re, quæ quotidie accidit, & nouam. Et
pro parte, inquit, negante facit. Primò, quod de-
suetudo legis cuius casus non occurrit, non tollit
illam, iuxta Ioann. Andr. cap. Ioannes, de cleric.
coniug. & Felinũ latè cap. 1. de treuga, & pace: cùm
autem ignoratur lex, est quasi non occurrere ca-
sum, in quo ea sit vtendum. Secundò, quia actus
agentium non operatur vltra intentionem eorum
l. non omnis ff. de reb. cred. & cap fin. de præb. sed
qui ignorantes legem, ipsam transgrediuntur, non
intendunt eam tollere: voluntas enim, cuius actus
est intentio secundum D. Thom. 1. 2. quæst. 12.<-P>
@@0@
@@1@294 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>art. 1. non fertur in incognitum, vt ait Augustinus
3 de Trin. ergo. Pro affirmante verò, quæ videtur
verior, facit primò, quòd iustior est causa trans-
gredientium legem ignoranter, quàm sciẽter, cùm
hi sint minus digni indulgentia, & gratia: ergo si
hi eneruant legem, etiam illi: secundò quia ideò
lex non recepta non ligat, quia non ést firmata
vsu, vt patet l. de quibus ff. de legib. sed siue vio-
letur scienter, siue ignoranter, non est firmata
vsu: ergo.
Ad primum in contrarium respondet, licet de-
suetudo legis, cuius casus non occurrit, non impe-
diat eius obligationem, vt lex quæritur ff de statu
hom. quæ est de Hermaphroditis, vim haberet,
etiam si multo tempore, post quam facta est, nul-
lus esset Hermaphroditus: Secus quando occur-
runt casus, sed lex desueuit per ignorantiam ipsius:
quia tunc fit contra legem, licet ignoranter. vnde
lex Papæ ignorata per omnes homines alicuius
prouinciæ, vel maiorem partem eorum, quæ vio-
lata est ignoranter ab eis, tempore ad id sufficien-
ti, non obligat. Ad secundum respondet ad ener-
uandam legem per non vsum eius non requiri,
quod subditi positiuè noluerint eam recipere, sed
sufficit illam non recepisse, nec vsu eorum esse
firmatam per §. leges d. 4. & l. de quibus ff. de legi-
bus. Hæc Nauarrus, cuius sententiam rectè expli-
catam ait Suarez hic esse verā, & reddi faciliorem,
si aduertamus ex eodem Nauarro, quæst. 7. legem
illam non ita desinere obligare, vt omninò tolla-
tur, sed solùm dum non sit acceptata: Quapropter
si posteà auferatur ignorantia, manebit lex respe-
ctu talis populi in eo statu, in quo esset, si tunc
fuisset primo edita, vel promulgata: ideò tunc in-
cipiet obligare, si in eo sensu fuit lata: verùm Na-
uarrus in illa quæst. 7. non loquitur solùm de lege
ignorāter à communitate violata, & non recepta,
sed etiam scienter: quomodo autem sit vera eius
sententia, dicam postea.
Sed quid si lex à scientibus pro maiori parte
seruetur, licet simpliciter à maiori parte propter
ignorantiam non seruetur? dicunt aliqui obligare
etiam ignorantes eo modo, quo ignorantes obli-
gari possunt, vt quod eorum acta sint irrita, &c.
si verò à maiori parte scientium non seruetur,
nullos obligare: quam sententiam approbat Sua-
rez, quando ignorantes, & scientes sunt partes
eiusdem corporis. Ego dubito, quia scientia, vel
ignorantia, vt ex Nauarro retulimus, nihil facit
ad eneruandam legem: ergo solùm est attenden-
dum, quod non vsus sit maioris partis simpliciter,
siue illa solum constet ex scientibus, siue ex igno-
rantibus, siue ex vtrisque.
Dubium quartum, an, vt lex non recepta non12
obliget, opus sit non receptionem fieri principe
eam sciente, & tacente? Partem affirmatiuam vi-
detur tenere Rodriguez tom. 1. regul. quæst. 6. art.
11. quærens enim, quando dicetur constitutio
non recepta, vt non habeat vim obligandi, re-
spondet sciente principe, & tacente, si populus
per aliquos actus contrarios renuat legem reci-
pere, lex manet inermis, vt ait glossa cap. 1. deLex quādo nō|recepta dica-|tur.
treug. affirmans Episcopos quosdam non teneri
de transgressione canonis, qui moribus vtentium
receptus non est, idem tenet glossa l. rem nouam
§. patronus. C. de iudic. Et tunc dicitur lex non re-
cepta, quando excluditur per aliquos actus con-
trarios principe sciente.
@@
Addit tamen Rodriguez, Dicitur etiam non
esse receptam, quando eo ignorāre per decennium
lex negligitur, vel omittitur secundum Felinu &
Imol. cap. 1. de treuga, & pace: contrà Pan. ibi, qui
existimabat spacium quadraginta annorum esse
necessarium in legibus canonicis, sed in ciuilibus,
& statutis municipalibus decennium sufficere,
quam opinionem Felini, vt veriorem, & commu-
niorem sequitur Duenas de regul. 79. ampliatio.
5. Couar. 2. vari. cap. 16. numer. 6. cum Calderino,
Iasone, & aliis, quos citat ipse, & Felinus suprà
num. 13.
Ego dico primò, vt non vsus legis eam eneruet,13
non requiritur, vt communis eius transgressio, aut1. Con.|Prima opinio|circa tempus|de suetudinis|requisitum, vt|lex obligare|desinat.
non receptio sit legislatori nota: quia hæc scientia
est moraliter impossibilis in omnibus legibus, &
rarò habetur à legislatoribus: nihilominus per nō
vsum eneruantur multæ leges: ergo hæc scientia
non requiritur ad eneruandam legem: & in hoc
omnes, quos legerim, cōueniunt, etiam Panormi-
tanus: sunt tamen, qui dicant, si lex non obseruetur
sciente legislatore, nullum certum tempus neces-
sarium esse, vt desuetudo legi præualeat, quia
nullum est ius, quod illud præscribat, & satis est,
tot maioris partis communitatis actus contrarios
legi fieri legislatore sciente, & tolerante, vt præsu-
sumi possit, iam velle, vt lex non obliget: si enim
vellet obligare, vrgeret, vt seruaretur; suppono
enim cōmodè id facere posse: ergo eo ipso, quòd
scit, & tacet, sẽsetur populo conniuere, legemque
tollere, aut suspendere, vt ait glos. cap. 1. de treug.
& pace, quam singularem, & celebrem ait Nauar-
rus infra sentiens primos, qui legẽ violauere, pec-
casse, nisi excusati fuerint ignorantia. Quando
autem interuenit ignorantia principis Panor. cap.
1. de treuga, & pace requirit quadraginta
annos.
Felinus codẽ cap. num. 13. decennium sufficere14
putat, quem Rodriguez suprà cùm Duenas, &2. opin.
Couarr. sequitur. Idem tenent Card. §. leges d. 4. &
Imola citati à Felino, quos etiam refert, & sequi-
tur Nauarr. consil. 1. de const. quæst. 5. num. 25.
Iason l. rem non nouam ff. de iudic. quia hoc tem-
pus sufficit, vt dicatur consuetudo longi temporis
iuxta glossam cap. fin. de consuetudine in 6. ad de-
rogandum autem legi receptæ sufficit consuetudo
lōgi temporis, vt affirmat ipse Panor. cap. cum
olim de cleric. coniugato: ergo sufficit decennium:
ergo à fortiori ad derogandum legi nondum re-
ceptæ sufficiet desuetudo, seu non vsus per decen-
nium. Confirmatur, quia breuius tempus requiri-
tur ad derogandum legi non receptæ, quàm rece-
ptæ: sed ad hoc ad summum requiruntur quadra-
ginta anni: ergo ad illud pauciores sufficient, nẽpe
decem: aliud enim tempus cum fundamento assi-
gnari non potest.
Alij sentiunt, decennium sufficere, sed non re-15
quiri. Priorem partem putant practicè certam, se-3. opinio.
cundam autem ita exponunt, vt solùm requiratur
repugnantia per actus contrarios in numero suf-
ficienti arbitrio prudentium, vt latè defendit Hen-
ricus Bœrius tract. de Synod. Episcopali art. 6.
num. 63. & sumitur ex glos. cap. fin. de consuet. in
6. Innoc. cap. cum Petrus, de fide instrum. Domini-
cus dicto § leges: quatenus dicit ad hanc deroga-
tionem sufficere habitualem voluntatem princi-
pis, non obligandi contra morem, arg. cap. 1. de
consuet. in 6. & auth. de fideiussoribus in princip.<-P>
@@0@
@@1@Disput. XIII. Sectio III. 295
<-P>quamuis autem princeps ignoret, semper retinet
illam voluntatem habitualem: ergo. Confirmatur,
quia nullum estius, quod præscribat decennium,
nec ex natura rei est necessarium, & vsus videtur
in contrarium esse, quia non solet expectari illud
tempus: sed solùm, quòd per maiorem partem, per
actus sufficientes legi repugnatum sit. Hæc ergo,
inquiunt, opinio in conscientia satis est se-
cura.
Sed certè cùm desuetudo præsertim in legibus2. Conc.
Ecclesiasticis, vim non habeat contra legem, nisiTempus desue|tudinis debet|esse designatũ|à principe.
ex voluntate principis, etiam tempus desuetudinis
debet esse designatum à principe: non autem est
designatum in iure secundùm hanc opinionem:
ergo aliunde debet colligi. Vnde ergo, quando
princeps ignarus est desuetudinis? quibus regulis
statuet prudens iam esse tempus sufficiens, cum
constet non sufficere non vsum vnius diei, vel
hebdomadæ, aut mensis? recurrendum ergo vide-
tur ad tempus, quod in iure vocatur longum, aut
longissimum, aut designatum est pro consuetudi-
ne contra legem iam receptam: quia parum refer-
re videntur, si cætera sint paria, quod lex fuerit
anteà recepta, vel non, nam lex ex se eandem
vim semper habet, & sic idem semper requiritur
ad eneruandam illam. Nisi fortè dicatur sufficere
desuetudinem notabilem, & hanc esse pensandam
ex multitudine casuum, in quibus communitas
contra legem non anteà receptam egerit, & eo
ipso, quod sit res magna, seu notabilis, extingui
omninò legem, ita vt postea ad obligandum ne-
cesse sit renouari, licet ante illud tempus non obli-
garet in actu secundò eos, qui viderunt cōmuniter
nō recipi, nisi ad hoc, vt essent in pręparatione ani-
mi ad illam seruandam, si reciperetur. Hoc igitur
modo defendi posset ista tertia opinio, sed mihi
non parum probatur, quod iuxta secundam ait
Azor tom. 1. libr. 5. cap. 4. quæst. 4. legem canoni-
cam vsu receptā, non tolli contraria consuetudine
nisi quadraginta annis continuata: quāuis legẽ ci-
uilem decem annorum consuetudo contraria
continuata auferat: legem verò semel receptam, si-
ue sit canonica, siue ciuilis, vi non carere nisi de-
suetudine per decem annos continuata. Censet
autem Azor expleto decennio non vsus, legem
omnem omninò spirare, vt referam sect. sequen-
ti. Cōsentit Leonardus de virtu. cap. 22. 2. dub. 13.
dicens, decreta Conciliorum generalium, quæ
per decennium in aliqua prouincia non sunt re-
cepta, amittunt vim suam, & desinunt obligare, vt
docet Nauarr. lib. 3. cons. 83. de regula. Item Leo-
nardus lib. 2. cap. 6. dub. 14. cum Nauarr. cons. 1. de
const. & aliis docet contra legem etiam canoni-
cam non receptam moribus vtentium principe
ignorante requiri, & sufficere decem annos.
Quamuis autem quidem apud Dominicum c.
in istis §. leges d. 4. affirmarint, vt lex non obliget16
per desuetudinem esse necessarium expressum
consensum principis, scilicet, quod dicat, scribat,
vel innuat consuetudinem legis se tolerare: sed
Azot to. 1. libr. 5. cap. 4. quæst. 2. cum Felino cap. 1.
de treuga, Pan. ibi, Dominico suprà, qui Baldũ ci-
tant. Ad tacitum autem consensũ dicit, aliquos re-
quirere, vt princeps sciens legem violari, & potẽs
transgressores punire, eos toleret: citat Panorm. &
Zabar. in in proœm. clem. Syl. verbo lex quæst. 5.
ipse autem Azor cum Felin. cap. 1. de treuga num.
13. vers. secundo considera, vbi citat Calderi. Imo-<-P>@@
<-P>lam, & Butrium, & cum Dom. suprà, & Nauarr.
consil. 1. de const. quæst. 5. num. 23. opinatur taci-
tum consensum principis esse ipsam tacitam, &
implicitā conditionẽ, qua lex ponitur, scilicet, vt
non obliget, si vsu non recipiatur: ac proinde non
requiri principis scientiam. Item, inquit, princeps,
statim ac legem constituit, & promulgat, potest
ministros adhibere, qui compellant ad obserua-
tionem legis, quod si non facit, & ob id lex vsu mi-
nimè recipiatur, sibi imputet, non populo. Pro-
pterea eo ipso tacitè consentit: sed cōmuniter non
credo ea conditione legẽ ferri, sed simpliciter vel-
le obligare, vt lex recipiatur, & seruetur, & inter-
dum non adhibet ministros, qui cōpellant, quia
non aduertit, aut non credit esse necessarium, vel
expediens, interdum ministri sunt negligentes in
suo principe, tunc ergo non principi imputatur,
quod lex non recipiatur, & seruetur, & quamuis
sciens non puniat, non cẽsetur legem suspendere:
sicut quando vnum relinquit impunitum, non
ob id censetur cum eo dispensare, saltem si aliqua
alia ratione expediens iudicet dissimulare.
------------------------------------------------------------
SECTIO III.
An paria sint legem reuocari à legislatore, seu
non esse editam, aut promulgatam, &
eam à subditis non recipi.
NAuarrus consil. 1. de const. quæst. 7.
ait, esse quæstionem nouam, & quo-17
tidianam, & videri resoluendam ne-
gatiuè. Tum quia legem esse latam, &
promulgatam ea conditione, vt non
liget, nisi recipiatur, & non esse latam, nec pro-
mulgatam, non sunt paria: nam in primo casu ex-
tat lex, licet non liget, donec recipiatur: in secundo
non extat, nec recipi potest, sicut in simili non sunt
paria rescriptum esse ipso iure nullum, vt cap. 1. de
rescript. in 6. & esse validum, sed elidibile per ex-
ceptionem, vt in cap. cæterum, de rescriptis. Illud
enim, etiam aduersario non opponente, & con-
sentiente, est inutile iuxta glos. communiter re-
ceptam in d. cap. 1. hoc verò, parte non opponente
valet iuxta communem d. cap. cæterum, & cap. ex
tenore cum ei ad not. eod. tit. Tum quòd lex iam
lata, & promulgata nōdum reuocata, licet à prin-
cipio non recipiatur à subditis: potest tamen po-
stea mutata voluntate recipi, quia substantia eius
durat: reuocata verò minimè, nisi denuò feratur à
legislatore: quia iā substātia eius periit, & quòd ex-
tinctũ est, nō potest reuiuiscere, nisi auctor potens,
illud denuò produceret, l. qui res, §. areā, ff. de solut.
& c. quam periculosum adiuncta glos. 7. qu. 1. Ex
quo infert Nauarrus primò, quod leges nouum
ius inducentes Concilij Tridentini, licèt nondum
sint receptæ in aliquot terris, quibus notum est,
eas esse constitutas, non censentur periisse, nec re-
uocatæ, quoad illas, sed quadamtenus suspensæ,
simul ac vniuersitates eas receperint vim ligandi
habituræ. Secundò, legem, quæ non est recepta in
aliqua terra ob ignorantiam eius, simul ac habita
est eius scientia recepta fuerit, perinde ligaturam
eos, qui terram illam incolũt, ac si à principio fuif-
set recepta.
Sententia hæc Nauarri placet, quantùm ad hoc,18
quod si lex est recepta in vna prouincia, & legisla-
tor, vel eius successor cupit, vt recipiatur in alia,<-P>
@@0@
@@1@296 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>licet nolit vrgere, sed conniueat prouinciæ, in qua
non est recepta, & respectu illius suspensam teneat
obligationem, vt in exemplo Concilij Tridentini,
lex illa semper obliget in actu primo illam pro-
uinciam, & in actu secundo, cum recipiatur: si ve-
rò in legislatore, aut successoribus, non est talis
animus, sed expressè, cùm viderunt legem non re-
cipi, tacitè eam reuocauerunt, nullum ostenden-
tes affectum, vt reciperetur, sed penitus eam ne-
gligentes quasi lata non esset, talis lex sit omninò
extincta, & nec in actu primo obligat, nec in se-
cundo, si communitas ignorans fuisse extinctam,
aut volens eam quantum in se est, suscitare, illam
reciperet, & seruaret. Probatur, nam consuetudo
contraria aliquando extinguit omninò legem, &
habet vim legis reuocatoriæ, siue sit consuetudo
generalissima, vt contra legem Actorum 15. de ab-
stinentia à suffocato & sanguine, siue vnius tan-
tùm prouinciæ, vt in aliquibus Hispaniæ prouin-
ciis, & in Maiorica, contra legem abstinendi à car-
nibus die sabbati, sicut die veneris: ergo etiam de-
suetudo potest aliquando legem omninò extin-
guere, siue à nulla prouincia, siue ab vna sit rece-
pta, & ab alia non. Qua in re coniectandum est ex
variis circũstantiis, an legislator, & eius successo-
res tacitè voluerint legem non receptam suspen-
dere, aut omninò reuocare: & communiter credo
velle illā reuocare actualiter quidem, cùm sciunt
non esse vsu receptam tempore decennij, aut alio
notabili attenta qualitate materiæ, & occursu oc-
ca sionum, in quibus seruanda esset: habituali au-
tem, seu virtuali, si ignorant non vsum: nam gene-
raliter volunt, saltem habitualiter, vt seruentur
leges, & vsus: ius autem, vel vsus habet, vt lex de-
cennio, vel alio notabili tempore non recepta,
euanescat, ac si lata non fuisset, nisi speciatim le-
gislator, aut eius successor, antequam lex euanes-
ceret omninò, animum solius suspensionis se ha- Dostları ilə paylaş: |