Secundò, ex Isidoro lib. 3. sent. de summo bono
cap. 51. & refertur d. cap. Principes, vbi ait: Sæpe per
regnum terrenum celeste regnum proficit, vt qui in-
tra Ecclesiam positi contra fidem, & disciplinam Ec-
clesiæ agunt, rigore Principum conterantur, ipsaḿ di-
sciplinam, quam Ecclesiæ humilitas exercere non præ-
ualet, ceruicibus superborum potestas principalis
imponat. Ergo auctore Isidoro, cum clerici corri-
gi ab Ecclesia non possunt, puniri à politico ma-
gistratu poterunt.
Tertiò ex Constantino Magno, epist. ad Nico-
medienses, apud Theodoretum 1. histor. cap. 19. si
quis Episcoporum inconsultè tumultuat, hic mi-
nistri Dei, hoc est, mea executione coercebitur: sic
legit Caluinus 4. instit. cap. 11.
Quartò ex l. addictos, C. de episcop. audien. vbi
Arcadius & Honorius dicunt, Addictos supplicio,
& pro criminum immanitate damnatos, nulli
clericorum, vel monachorum, eorum etiam, quos<-P>
@@0@
@@1@350 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>Synoditas vocant, per vim, atque vsurpationem
vindicare liceat, ac tenere, &c. & nōnullis interie-
ctis, At si tanta clericorum, aut monachorum au-
dacia est, vt bellum potius quàm iudicium existi-
metur esse futurum, ad clemẽtiarn nostram com-
missa referantur, vt arbitrio nostro mox seuerior
vltio procedat. Ex qua l. gloss. ibi, verbo vindice-
tur, obseruat, posse in euentu illius legis iudicem
politicum in clericos, & monachos animaduerte-
re: quam sententiam ex verbis illius legis apertè
deduci confessum fuit Alberico, Angelo, Baldo,
Paulo, Saliceto, Fulgosio & aliis, quibus non com-
memoratis eam interpretationem ob immanita-
tem criminis probat Ioann. Garsia de nobilitate
gloss. 9. num. 10.
Vera tamen sententia est, nulla ratione magi-106
stratum politicum, Ecclesiasticos, qui sæculari cu-2. & vera opi.|Ecclesiastici,|qui sæculari|curiæ traditi|non sunt, nul-|la ratione à|magistratu sæ|culari puniri|possunt.
riæ ab Ecclesia traditi non sunt, pœna aliqua posse
puniri Soto, 4. dist. 25. quæst. 2. art. 2. con. 5. Vazq.
hic disp. 167. Bellar. 1. de cler. cap. 38. prop. 3. Azor.
Gregorius Lopez, l. 3. verbo capellan traidor, tit.
9. partita 6. Iul. Clarus lib. 5. recept. sent. ca. fin.
quæst. 35. communem esse dicens sententiam, &
Couarruuias suprà ex Ioan. de Platea §. item lex
Iulia inst. de publicis iudiciis, & Ioanne Palacio
Rubric. rept. cap. per vestras de donatio. inter
virum & vxo. not. 1. §. 1. num. 13. asseuerat, pœ-
nam lege politica statutam contra ferentes arma
prohibita, non posse à clerico peti apud iudicem
sæcularem, sed petẽdam esse apud Ecclesiasticum,
etiamsi pecuniaria sit.
Quæ sententia non satis cohæret cum sentẽtia,
quam suprà Couarruuiam tradidisse retulimus, &
quamuis Vazquez supra ipsum interpretetur, vt
Couarruuias intelligatur de clerico arma prohi-
bita deferente, quæ nec domi retinere licet, lege
interdicẽte, quia Reip. sunt perniciosa: in eo enim
euentu putat Vazquez suprà rectè posse iudicem
laicum à clerico arma auferre: quia non esset pœ-
nam delicto infligere, sed efficere, vt lex seruare-
tur: hoc tamen aliquibus displicet, quia Couarru-
uias ait, alioqui clerici liberè vagarentur armati,
cùm iudex Ecclesiasticus non habeat ministros,
qui noctu possint clericos armatos capere, arma-
que ab eis tollere, præsertim quia frequentior
est in toto orbe Christiano illa consuetudo, quę
obtinet arma non amitti, nisi quis fuerit deprehẽ-
sus armatus, etiāsi constet, arma portasse. Hactenus
Couarruuias: ex quibus illi arbitrantur corruere
Vazques interpretationem, cuius etiam sententiā
reiiciunt, quia ad iudices sæculares non spectat
propria auctoritate efficere, vt leges ciuiles à
clericis obseruentur: cum nullam in eos iurisdi-
ctionem habeant: fatentur tamen illi, posse poli-
ticæ potestatis ministros à clericis, quos noctu ar-
matos deprehenderint, arma auferre: cæterùm ea
cùm primùm possint, debere iudici Ecclesiastico
reddere, etiamsi clericis ea domi retinere interdi-
ctum lege fuerit, Ecclesiæ fisco, non politico ab
Ecclesiastico iudice applicanda.
Ego verò existimo, posse iudicem Ecclesiasticũ107
fisco regio arma applicare, nisi pœnas generatim
teneatur fisco applicare Ecclesiastico ex Episcopi
ordinatione: deinde ministros politicæ potestatis
non teneri arma reddere iudici Ecclesiastico, sed
posse reddere parti, nisi inde periculum prudenter
timeatur. Si autẽ timeatur ex eo quòd vel illi, vel<-P>@@
<-P>iudici reddantur, vt si iudex Ecclesiasticus crede-
retur illi, vel alteri ea daturus &c. posse ea dare
ministris regiis, quibus dantur ea, quibus sæcula-
res spoliantur, reddito tamen pretio æquiualenti,
si quod haberi commodè potest sine iactura regis,
clerico vel Ecclesiastico iudici. Sic enim clericus
non punietur à politicis ministris, & bono com-
muni cōsultum erit: & sic intelligo Couarruuiam
suprà, & Sa, verbo clericus, numer. 6. vbi sic ait.
Clericus portans arma lege sæculari vetita potest à mi-
nistris iustitiæ sæcularis sine restitutione spoliari secun-
dùm Couarruuiā, & quidem, secundum Nauar. ar-
ma clericorum, nisi sint monachi, non sunt res
Ecclesiasticæ.
Non posse autem clericum à iudice ciuili vlla108
ratione puniri, patet primò ex iuribus sect. 8. ini-Probatur cle-|ricũ nulla ra-|tione à iudice|sæculari puni-|ri posse.
tio citatis, quibus vniuersè laicis interdicitur cle-
ricorum causas discutere, & iudicare, & in eos
iurisdictionem vllam habere.
Secundò, ex Alexandro III. c. atsi clerici in prin.
de iud. vbi statuit, clericum coram sæculari iudice
conuictum, aut confessum de crimine, non esse
ea de causa ab Episcopo vlla ratione condemnan-
dum: quia sicut sententia à non suo iudice lata,
non tenet, ita nec facta cōfessio coram ipso, quod
etiam statutum est cap. cùm non ab homine, & c.
qualiter & quando, de iudic. & cap. cùm contin-
gat, de foro compet. & Gregorius 9. registri, cap.
74. ad Bonifac. defensorem Corsicæ, ait. Peruenit
ad nos, quòd quidam clericorum, te illic posito, à laicis te-
neantur, quod si ita est, tuæ hoc culpæ noueris reputari:
quia hoc fieri, si homo esses, non debuit. Quæ postrema
verba referuntur in ca. si quis contra clericum, de
foro comp. & à Grego. priùs scripta sunt ad Ro-
manum defensorem Siciliæ lib. 9. registri cap. 32.
& referuntur cap. peruenit 11. quæst. 1. & iterum
ea scribit lib. 11. registri. cap. 54. & referuntur ca.
de persona 11. quæst. 1.
Tertiò, ex Concilio Parisiensi relato capit. 2.
de foro compet. Nullus (inquit) neque Presbyte-
rum, neque Diaconum, aut clericum vllum, aut mi-
nores Ecclesiæ sine permissu Pontificis per se di-
stringere, aut condemnare præsumat. Quæ Con-
cilij constitutio, & aliorum Romanorum Ponti-
ficum, quibus Ecclesiasticorum libertas, & immu-
nitas stabilita est, confirmatæ sunt à Trid. ses. 25.
de reform. cap. 20..
Quartò, ex Imperatoribus: nam Iustinianus au-
th. apud quos oporteat causas dicere monachos
&c. collat. 6. causas monachorum, & sanctimo-
nialiũ ab Episcopo decidendas decernit, & auth.
vt clerici apud proprios Episcopos eadem coll. 6.
ad clericorum ciuiles causas Episcopos iudices
constituit, & quamuis criminum, quæ à clericis
perpetrantur cognitionem politicis magistratibus
committat, pœnam tamen à iudice politico infligi
interdicit, nisi prius fuerit ab Episcopo reus curiæ
sæculari traditus, Si verò (inquit) Ecclesiasticum sit
delictum egens castigatione Ecclesiastica & mulcta, Deo
amabilis Episcopus hoc discernat, nihil communicanti-
bus clarissimis prouinciæ iudicibus. Nec enim volumus
talia negotia omninò scire ciuiles iudices &c. & auth.
de sanctissimis Episcopis, §. si quis contra aliquem
collat. 9. definit, vt qui contra clericum, vel mo-
nachum actionem aliquā habet, prius adeat eius
Episcopum, & Fredericus Imperator auth. statui-
mus C. de Epis. & clericis, statuit, vt nullus Eccle-<-P>
@@0@
@@1@Disput. XIV. Sectio IX. 351
<-P>siasticam personam in criminali quæstione vel
ciuili trahere ad iudicem sæcularem præsumat
contra constitutiones Imperiales, & Ecclesiasticas
sanctiones, & Alphonsus Hispaniæ Rex, l. 54. tit.
6. part. 1. de iis rebus disserẽs, in quibus propter cō-
munem vtilitatem clerici, ex suis facultatibus Reip.
politicæ consulere tenentur, ait. Epara est haZer
no les deuen apremiar las leyes, mas decirles que le ha-
gan, è si ellos no lo quisieren hazer han de mostrarlo à
los Perlados que selo hagan hazer.
Quintò, nam Ecclesiasticos à laicis puniri turpe
est, & indecorum, & Ecclesiæ ordinem conf$unclearn-
dit, vt affirmat Gregorius, dict. cap. peruenit, &
Gregorius primus ep. ad Germanum, lib. 8. ep.
21. relatis, cap. quis dubitat 96. dist. & Imperator
Constantinus apud Ruffin. 1. histo. capit. 2. &
Greg. 4. registri, cap. 75. & refertur cap. sacer-
dotibus, 11. quæst. 1. Accedit Concil. Hispalense
2. cap. 9. cui Isidorus interfuit, & refertur cap. in
nouo 16. quæst. 4. indecorum esse affirmans,
laicum vicarium esse Episcopi, & sæculares in
Ecclesia iudicare. Et confirmatur, quoniam eo-
rum crimina à laicis ignorari expedit, & si ab
illis sciantur, cooperiri exemplo Constantini
Magni suprà, & filiorum Noé, ca. de scripturis
99. d.
Hæc omnia intelligenda sunt, quando Principes
sæculares non habent priuilegium puniendi cle-
ricos, vt ait Vazquez, disp. 167. cap. vlt. num. 32.
quale in regno Galliæ est puniendi clericos defe-
rentes arma prohibita, vt refert Nauar. cap. 27. n.
70. An verò huic priuilegio derogatum sit per
bullam cœnæ, non audet definire. Rectè etiam
Vazquez in extremis verbis illius disput. addit:
leges ciuiles irritantes contractus, & testamenta
nisi tali solemnitate, & modo fiant, etiam obser-
uandas esse à clericis, & factum ab eis alio modo,
irritum omninò esse. Hæ namque irritationes nō
sunt pœnæ, sed dispositiones legum ad irritandos
contractus, quibus non minus comprehendi de-
bent clerici, quam laici, vt pax, & bona guberna-
tio Reip. constet: alioqui nec litibus, nec fraudi-
bus sufficienter esset prouisum.
Ad primum argumentum, ex ca. filiis & nepo-109
tibus 16. quæst. 7. omissa interpretatione glossæAd 1. arg.
ibi verbo, Regis, asserentis Ecclesiasticum à politi-
co Magistratu puniri posse, cùm à proprio iudice
in officio cōtineri nequit, aut Episcopus est negli-
gens in ipsius punitione: hanc enim glossam im-
probant Archidiaconus & Bellarminus ad illum
tex. Panormitanus num. 6. & communis capit.
qualiter, & quando de iudiciis: Vbi Innocentius
III. ait, ne pro defectu Iustitiæ clerici trahātur ad iudi-
ciumsæculare, quod omninò fieri prohibemus, & ante
eum Gregorius 11. registri, capit. 54. ean-
dem rem non leuiter insinuauit, si dictum, (inquit)
fuerit, quia nec Metropolitanum habuit nec Patriar-
cham, dicendum est, quia à sede Apostolica, quæ omniũ
Ecclesiarum caput est, caussa hæc audienda, ac dirimẽ-
da fuerat, sicut & prædictus Episcopus petiisse dignos-
citur, qui Episcopos alienos habuit omninò suspectos.
Archidiaconus & Panormitanus suprà, Metropo-
litani culpam Regi esse denunciandam docẽt, non
vt ipse Metropolitanum comprimat, sed vt eum
moneat, aut instet apud superiorem, aut Metropo-
litanum contineat. Hanc interpretationem do-
ctissimi Iurisperiti reiiciunt; quia eodem gradu
denũtiatur Regi, si Metropolitanus collata Eccle-<-P>@@
<-P>się à fundatore, vel Patrono bona dilapidet, aut si-
bi vsurpet, quo denuntiauerat Metropolitano,
si Episcopus eadem culpa esset obstrictus, sed Me-
tropolitano denunciatur, vt corrigat: ergo &
Regi cum sub eadem ferè verborum forma
& Metropo litano & Regi denunciandum Sy-
nodus affirmet, dicens, Quod si talia Episco-
pus agere tentet, Metropolitano eius hæc insinuare
procurent: si autem Metropolitanus talia ferat,
Regis hæc auribus intimare non differant. Quare
hi iurisperiti eam interpretationem probant,
quam ad illum textum ibi tradunt Archidia-
conus & Bellarminus suprà: & Imola dicto capit.
qualiter, & quando de iudic. & Azor tom. 1. lib. 5.
ca. 4. quæst. 2. ad finem, vt nimirum procedat se-
cundum antequam illius temporis cōsuetudinem,
quo Cōcilium Toletanum nonum coactum fuit:
iam tamẽ eam antiquatam, & abrogatam esse no-
uis Romanorum Pontificum constitutionibus, vt
constat ex cap. decernimus, cap. at clerici, capit.
clerici, cap. qualiter, & quando de iudiciis. Aliis
verò prima interpretatio magis arridet, quia non
codẽ gradu Regi, & Metropolitano culpa Eccle-
siastici, dilapidantis Ecclesiæ bona, denuntiari
præcipitur: Regi enim denunciatur tamquam im-
potenti ad causas Ecclesiæ iudicandas: Metropoli-
tano verò quasi potenti eas iudicare: ea verò tem-Quando Cō-|cilium Tole-|tanum habi-|tum fuerit.
pestate, qua Concilium nonum Toletanum coa-
ctum fuit, non fuisse more comparatum, vt Re-
ges politicam iurisdictictionem in Ecclesiasticos
exercerent, suadetur. Quoniam habitum est anno
salutis. 655. Tunc autem omnia, quæ pro li-
bertate Ecclesiastica habita ex Gregorio pro-
duximus constituta erant, cùm Iustinianus, Gre-
gorium, Gregorius autem ætate præcesserit Re-
cesuintum Regem, cuius regni anno septimo
Concilium illud celebratum est, vt ex eius epigra-
phe constat. Et confirmatur; nam Gregorius lib.
9. regis. c. 54. ad Ianuarium Defensorem Hispaniæ
scribens Iustiniani constitutiones de libertate Ec-
clesiastica disserentes commemorat. Et 3. Dialo-
gi, ca. 31. Leandro Episcop. Hispalensi, Recha-
redum Regem ab eius Patre Leouigildo in or-
thodoxa Religione instituendum, traditum fuisse
asseuerat, eamque adeò obnixè coluisse, vt nul-Leander &|Gregorius I.|Pontifex val-|de familiares.
lum, inquit Gregorius, in suo regno militare per-
mitteret, qui regni Dei hostis existere per Hæreticam
prauitatem non timeret: quare videtur in Hispania
ea omnia fuisse obseruata, quæ pro libertate Ec-
clesiastica à Gregorio statuta erant, Leandro pro-
currante, cui cum Gregorio à superioribus annis
familiaritas erat, & coniunctio animorum ma-
xima, vt constat ex epistolis Gregorij ad Leandrũ,
1. regist. cap. 41. & lib. 4. ca. 90. nec minori apud
Recaredum Leander gratia valuit, cùm Leandri,
& Fulgentij præceptis Recaredus confirmatus de
reuocanda in Hispaniam Catholica Religione
ab exordio Regni seriò cogitarit, cùm ergo Re-
caredus obierit anno 601. Recesuintus autem Al-
hindasuino Rege eius Patre consors declaratus sit
anno 648. quis iure affirmauerit Hispaniæ
mores adeò ab instituta Religione, & in Eccle-
siam pietate intra breuissimum tempus, scilicet
47. annorum, qui inter Recaredi Regis obitum, &
Recesuinti regni primordia intercessere, degene-
rasse, vt reges consuetudine obtinerent Ecclesia-
sticorum crimina vindicare? aut Recesuintum,
qui eo solemni Religionis amplificandæ studio<-P>
@@0@
@@1@352 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>flagrabat, sacerdotum iura, & libertatem violasse?
Quare præfati affirmāt persuadere sibi non posse,
vt Cōcilij noni Toletani Patres culpā Ecclesiasti-
corũ Regi enunciandam decernerent, vt pro illius
tẽporis cōditione vindicaret. Quin potius si in ea
sententia Patres essent interpretandi, necessariò
existimarem ab eisdem patribus Regi esse colla-
tam facultatem, vt sacerdotum dilapidantium bo-
na Ecclesiæ collata, culpas vindicaret, cùm pro-
pria authoritate non possent.
Ad secundum, tantùm velle Isidorũ, Principes
veluti auxiliarios milites, pro Ecclesia esse debere,110
aduersus inobedientes Ecclesiæ præceptis, politi-Ad 2. arg.
ca potestate in eos animaduertentes, cum à Præ-
latis Ecclesię eorum auxilium fuerit imploratum,
vt colligitur ex illis Isidori verbis. Vt per eamdem
potestatem disciplinam Ecclesiasticam muniant;
& paucis interiectis, ipsamque disciplinam, quam
Ecclesiæ humilitas exercere non præualet, cerui-
cibus superborum potestas principalis imponat,
& vt venerationem mereatur, virtute potestatis
impertiat: & sanè in rebus Ecclesiasticis authori-
tatem non habent, nisi patientia, & permissione
sacerdotum iuxta Bonifacij VIII. extrauag. vnam
sanctam inter communes de maior. & obed. Ex-
tant etiam plures constitutiones, quæ de inuoca-
tione brachij sæcularis disserunt, cap. petimus, c.
istud 11. quæst. 1. capit. ab Imperatoribus 23. q.
3. cap. 1. de offic. ordina. capit. postulasti de ho-
micid.
Ad tertium respondeo, male Caluinum refer-
re ex Theodoreto verba, & historiam Constanti-
ni. Constantinus Eusebium Episcopum Nicome-
diensem ob Arianam hæresim ab Episcopatu de-
positum, exilio posteà mulctauit: deinde dolet
Nicomediẽses ob societatem criminis Eusebium
vocare, monétque vt dilecto Episcopo fideli, &
integro ad veram Religionem traducantur. Tan-
dem seuerè se in plebem Nicomediẽsem animad-
uersurum affirmat, si iterum redire velit ad Epis-
copos hæreticos à Concilio damnatos, & à pro-
priis sedibus deturbatos. Verba Constantini apud
Theodoretum hæc sunt, quòd si quis audacter ad
memoriam, & laudem pestium illarum, (scilicet Epis-
coporum Arianorum, quos Nicæna synodus dam-
nauit) exarserit, illius statim audaciam, ministri Dei,
hoc est, mea executione coercebitur.
Ad quartum respondent Albericus, Salicetus,
& Fulgosus dict. l. addictos C. de Episc. audien.
aliique Iurisperiti legem illam abrogatam iam es-
se nouis Imperatorum constitutionibus superiùs
adductis, speciatim à Frederico auth. cassa C. de
sacros. Eccles. & auth. statuimus, C. de Episcop.
& clericis: cui sententiæ communi Doctorum cal-
culo probatæ subscribendum esset, si verum esset,
quòd ex illa l. addictos, interpretes deduxisse in
argumento dicebatur. Cæterum alij putant aliam
fuisse Imperatorum illorum sententiam, qui sic
dicunt, Ad Episcoporum sanè culpam, vt cætera,
redundabit, si quid fortè in capite regionis, in qua
ipsi populos Christianæ Religionis doctrinæ in-
sinuatione moderantur, ex his, quæ fieri hac lege
prohibemus, à monachis perpetrata esse cogno-
uerint, nec vindicauerint: volunt ergo ad Episco-
pos pertinere illius criminis punitionem. Neque
officiunt verba illa, nisi vsurpatio ista vindicetur, &
illa, ac si tanta clericorum, aut monachorũ fuerit auda-
cia, vt bellum potius, quàm iudicium futurum esse exi-<-P>@@
<-P>stimetur, ad clementiam nostram commissa referatur,
vt arbitrio nostro mox seuerior vltio procedat. Respon-
det enim lege illa vniuersè omnibus interdictum
esse, nō solùm clericis, & monachis, sed etiam lai-
cis, ne addictos supplicio vindicent, aut ad socũ
pœnę pergentes reos teneant, ac defendant, vt ad
l. illā Baldus, & Paulus de Castro obseruarunt: cũ
igitur laici fuerint, qui addictos supplicio vindi-
cant, tunc quidem, nisi vsurpatio ista vindicetur
iudicibus, qui primates officij in illa l. appellātur,
Imperatores decernunt plectendos esse. Vel sen-
sus est, reos ipsos à clericis, & monachis defensos,
seuerius ab Imperatore plectendos esse.
Obseruant tamen Victoria, & Sotus: Victo. re-111
lict. 1. de potest. Eccles. quæst. fin. num. 8. Sotus 4.
d. 25. quæst. 2. art. 2. quos citat & sequitur Mo-
lina, tom. 1. de iust. tract. 2. disp. 31. postrema 4.
con. Si clericorum libertas in manifestam cederet
Reip. perniciẽ, clericis impunè vacantibus in lai-
corum cædes, summique Pontifices admoniti ad-
hibere nollent remedium: posse equidem princi-
pes sæculares suis subditis consulere, nihil immu-
nitate, & priuilegio clericorum impediente. Quo-
niam Resp. ciuilis est sibi ipsi sufficiens, quocirca
quemadmodum propria auctoritate potest seip-
sam defendere, & seruare indemnem à quacum-
que alia Rep. sæculari, sic etiam ab Ecclesiasticis.
Meritò autem admonent Victoria suprà, num. 9.
Sotus suprà: inquit Molina potestatem hanc esse
apud Principem, non verò apud iudices & Magi-
stratus, & idcircò nefas illis esse propria auctori-
tate agere contra Ecclesiæ libertatem, & Ecclesia-
sticas leges, vel ciuiles ea in re infringendo, aut
clericos capiendo, vel malefactores extrahendo
de Ecclesiis, vel aliqua alia ratione leges trāsgre-
diendo, tametsi vim vi repellendo cum modera-
mine inculpatæ tutelæ suos ab Ecclesiasticis tuta-
ri, ac defendere possint.
Idem docent Guillielmus Benedictus, c. Rainu-
tius verbo vxorem num. 454. Aufrerius de potest.
sæculari super Ecclesiasticas personas, regula 2.
Nauarr. cap. cum contingat de rescriptis, reme-
dio 1. vers. 1. Simancas de Cathol. institutio. cap.
42. num. 32.
Sed casus isti sunt ferè Metaphysici, & morali-
Dostları ilə paylaş: |